Distinctio XXXIX — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XXXIX
SUMMA DISTINCTIONIS TRIGESIMAE NONAE
Cum circa materiam mendacii atque periurii difficultates incidant speciales, Magister de eis speciales inducit distinctiones ; et sicut in praecedenti distinctione de mendacio, ita nunc de periurio tractat, et de iuramento ei contrario. Et primo definit, deinde distinguit periurium, et circa hoc inserit quaestionem. Consequenter loquitur de iuramento, et quaerit, an liceat ; de duplici quoque iuramento, puta per Creatorem et creaturas, et quod fortius liget. Declarat etiam, quid sit iurare, et quaerit de his qui iurant per falsos deos.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Quid sit iurare, et quid periurare.
Et fertur in littera, quod iurare sit Deum in testem assumere aut invocare ; periurare vero, sit mendacium iuramento firmare.
Quibus obicitur, quia in iuramento per exsecrationem Deus invocatur ut iudex, non ut testis.
Rursus, Ioseph iuravit per salutem Pharaonis, et reges Franciae iurant super caput S. Dionysii, communiterque iuratur per Sanctos.
Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro :
Iurare est aliquid asserere sub attestatione alicuius rei sacrae. Forma autem iurandi in veteri Testamento haec fuit : Vivit Dominus, id est, per Deum vivum ; vel, Vivit anima mea aut tua, id est, per vitam animae meae aut tuae. In primitiva vero Ecclesia fuit haec : Testis est mihi Deus, id est, Deum invoco testem eius quod dicam. Et sic frequenter iuravit Apostolus. Nunc autem iuramus secundum formam quam Christus tangit, dicendo : Nolite iurare neque per caelum, neque per terram. Sic enim iuramus : Per Deum, per S. Mariam, per S. Petrum. Aliquando vero ita iuramus : Sic Deus me adiuvet, id est, si aliter est quam dico, non me adiuvet. Variatur quoque iuramentum secundum diversitatem eorum per quae iuratur. Sicque regulam talem dat Augustinus : Quanto sanctius est id per quod iuratur, tanto poenalius exstat periurium.
Contra quod obicitur, quia iurare per membra Christi detestabilius est et magis prohibitum, quam iurare per Deum : ergo per membra Christi periurare, iniquius poenaliusque consistit. Dicendum, quod qui iurat per creaturam, iurat quodammodo per Creatorem : invocat etenim creaturam in testem veritatis, et omnis creatura testis est primae veritatis, et est nutus ipsius. Unde Augustinus loquitur Deo : Vae qui diligit nutus tuos pro te. In nutibus namque seu signis non est sistendum. Hinc qui falsum iurat per creaturam contemnit creaturam et Creatorem. Nec tamen sequitur quod gravius peccet qui periurat per creaturam, quam qui per Creatorem : quoniam qui periurat per Creatorem, contemnit ipsum in se ipso, qui in infinitum melior et dignior est in se, quam in creaturis appareat. Itaque qui periurat per Deum, gravius peccat quam qui periurat per creaturam, absolute loquendo, videlicet si ceterae circumstantiae pares sint. Verumtamen iurare et periurare per membra Christi, enormius est quam iurare et periurare per Deum : quoniam iurans et periurans per quodcumque membrum Christi, contemnit Deum et membrum ipsius, et insuper ei ingratus est de beneficio Incarnationis.
De causis demum iurandi sciendum, quoniam licitum est pro veris et rationabilibus causis iurare, ut pro pace, pro amicitia conservanda. Aliquando iuratur pro veritate instruenda, sicut dum iurant testes ; interdum pro calumnia evitanda, ut in iuramento de calumnia : faciunt quippe iudices iurare ad expediendum citius causas, ne vel calumniose impetat actor, aut reus se taliter tueatur. In hac parte quaestio de iuramento pertinet ad decretistas. Interdum etiam iuratur pro fidelitate servanda, quemadmodum principes iurant regi quod ei erunt fideles.Et ab hoc iuramento absolvit aliquando dominus Papa, sicut absolvit praelatos ac principes Alamanniae a iuramento quod fecerunt Othoni imperatori.
Et si obiciatur, quod Papa non possit hoc, quia non polest absolvere a iuramento quo quis iurat puellae quod eam sumat in coniugem ; respondendum, quod iuramentum aliquando fit personae gratia personae, ut dum iurat quis puellae ducere eam uxorem ; et a tali iuramento Papa nequit absolvere. Quandoque autem iuramentum fit personae non gratia personae, sed alicuius accidentis, ut in iuramento principum praestito regi propter utilitatem communem ; et inde potest absolvere Papa, qui totius communitatis sollicitudinem gerit, atque cognoscere habet quid communitati expediat.
Haec Antisiodorensis.
Praeterea de descriptione periurii scribit Bonaventura :
Hic est triplex positio. Quidam enim dixerunt, quod periurium substernit sibi mendacium, asserentes, quod si quis iuret falsum quod aestimat verum, non periurat. Quae positio improbatur per Augustinum, dicentem : Dum homo iurat esse verum quod tamen est falsum, temere iurat. Ex quo habetur, quod iuramentum illud inordinatum ac temerarium est, et ita periurium ; non tamen est ibi mendacium.
Alii ergo dixerunt, quod non omne periurium exstet mendacium, quia non solum contingit incurrere crimen periurii propter veritatis defectum, verum etiam propter defectum iustitiae atque iudicii. Sed ista instantia potius videtur locum habere in iuramento obligatorio seu promissorio quam assertorio, quia in illo iustitia et iudicium proprie reperiuntur. Ideo quaestio manet, utrum omne periurium quod opponitur iuramento assertorio, consistat mendacium, cum veritatis sit privativum.
Hinc tertia positio est, quod aliquid est mendacium simpliciter et secundum perfectam mendacii rationem, ut quod falsitatem habet in voce et intentione. Aliud est mendacium secundum quid, ut quod falsitatem habet non in intentione, sed voce. Cum itaque quaeritur, utrum periurium in se universaliter claudat mendacium, dicendum quod imo, sumendo mendacium large, ut se extendit ad mendacium dictum simpliciter, et ad mendacium dictum secundum quid. Et hoc est quod Magister dicit in littera, quod periurium est iurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel iurando loqui verum cum intentione fallendi. Si autem proprie sumatur mendacium, non est ipsum mendacium essentiale omni periurio, neque periurio opposito iuramento obligatorio, neque periurio opposito iuramento assertorio.
Haec Bonaventura.
At vero Thomas super his plenius ac planius loquens :
Iuramentum, inquit, fit proprie ad confirmationem eorum quae in dubium veniunt audienti, de quibus loquens certitudinem habet aut habere se dicit ; et hoc, loquendo de dubiis quae ex sui natura dubitationem habent, ut sunt facta contingentia, quae per rationem nequeunt confirmari. In aliis quippe exhibere iuramentum videtur ridiculum. Talium ergo dubiorum certitudo fieri nequit, nisi per eum cuius scientiae nihil deest, veritasque infallibilis est. Qui solus est Deus : ideo eius testimonium solum ad huiusmodi confirmationem est efficax. Testimonium autem ipsius aut assumitur ad confirmationem eius quod modo exhibitum est, et hoc non vocatur iuramentum, sed potius probatio per auctoritatem ; vel invocatur ad exhibendum, quod est proprie iuramentum. Et ideo aliquod iuramentum fit, in quo simpliciter divinum testimonium invocatur, ut cum dicitur : Testis est mihi Deus. Aliquod vero fit in quo proponitur reverentia testis invocati, quae testimonium reddit credibile, vel in se ipso, ut cum dicitur, Per Deum, aut, Vivit Dominus ; vel in aliquo eius effectu praecipuo, ut dum iuratur per caelum vel Evangelium seu per Sanctos. Interdum quoque ipse modus testificationis specificatur, sicut cum dicitur : Si non est ita, hoc accidat mihi. Unde cum per creaturam quis iurat, hoc dupliciter fieri potest. Primo, prout in creatura magnificentia Dei ostenditur, quae in testimonium inducitur. Secundo, prout in creatura illa effectus divinae testificationis exquiritur, sicut cum dicitur, Per caput meum ; vel, Per salutem meam. Atque utroque modo potest intelligi quod Ioseph per salutem Pharaonis iuravit, utpote, quasi Deo oppignerans Pharaonis salutem, cui erat adstrictus, aut in potestate Pharaonis divinam magnificentiam venerans, et in testimonium hanc inducens. Denique, sicut veneratio summae maiestati debita specialem habet modum ac proprium nomen prae omnibus venerationibus aliis quibuscumque exhibitis, vocaturque latria ; sic invocatio testimonii infallibilis veritatis specialem sortitur rationem ac nomen, et dicitur iuramentum. Hominem vero invocare in testem, iuramentum non dicitur. Ex quibus patet, quid sit iurare.
De descriptione autem periurii cognoscendum, quod quaelibet res denominatur a suo complemento ; et nomen quod sumitur a rei defectu, proprie denominat defectum qui accidit circa complementum ipsius. Iuramentum vero in confirmatione veritatis completur, quemadmodum syllogismus in confirmatione conclusionis. Propter quod, sicut dicitur insyllogizatum esse, quando conclusio non sequitur ex praemissis, non autem quando aliqua praemissarum est falsa, manente debita forma ; ita periurium, quod defectum iuramenti designat, significat defectum qui accidit in re quae iuramento erat firmanda. Defectus autem confirmationi veritatis contrarius, exstat mendacium. Idcirco periurium proprie dicit defectum mendacii iuramento firmatum.
Haec Thomas in Scripto.
Idem in secunda secundae, quaestione octogesima nona, addit :
Testimonium Dei quandoque inducitur ad assertionem praeteriti aut praesentis, et hoc vocatur iuramentum assertorium ; quandoque vero ad asserendum futurum, et vocatur iuramentum promissorium.
Rursus, duplex est modus iurandi. Unus per simplicem contestationem, alter per exsecrationem. Nam Deus manifestat veritatem dupliciter, utpote per revelationem seu inspirationem, atque per ultionem. Et in iuramento per exsecrationem inducitur creatura ut id in qua divinum exerceatur iudicium, ut dum homo iurat per caput aut filium suum. Sicque iurat Apostolus : Ego (inquiens) testem Deum invoco in animam meam. Christus vero per creaturas iurare prohibuit, ne scilicet eis honor impendatur divinus. Sicque intelligitur quod causa 22, quaestione 1, capitulo 9, habetur, clericum per creaturam iurantem, acerrime obiurgandum.
Consonat Petrus, et addit :
Periurium quatuor modis accipitur. Primo et principaliter, pro falsa iuratione ; secundo, pro transgressione liciti iuramenti ; tertio, pro iuratione illicita ; quarto, pro reatu periurii manente in anima. Periurium namque peccatum est : aut ergo reatus peccati, ut macula periurii in anima, aut actus peccati. Et ut est peccatum, vel dicitur peccatum omissionis, et sic est non impletio iuramenti liciti ; vel dicitur peccatum transgressionis, et hoc dupliciter : primo stricte et proprie, et sic est falsa iuratio ; aut communiter et extense, et sic est illicita iuratio. Itaque proprie et secundum completam rationem periurii, periurium est falsa iuratio. Propter quod a falsitate describitur : aut ergo a falsitate significantis et signi, ut dum falsum iuratur cum intentione fallendi ; aut a falsitate significantis et non signi, ut quando quis putans falsum quod verum est, iurat ; aut a falsitate signi et non significantis, ut quando quis putans verum quod falsum est, iurat. Et in primo horum est ratio completa periurii, in secundo minus completa, in tertio minime completa.
Haec Petrus.
Concordant Richardus et alii.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An licitum sit iurare per Deum, et item per creaturas ; et de gravitate illiciti iuramenti atque periurii.
Videtur quod iurare non liceat, cum dicat Salvator : Ego dico vobis non iurare omnino, neque per caelum, etc. Sit autem sermo vester, Est est, Non non. Iacobus quoque ultimo Canonicae suae capite : Ante omnia nolite iurare, etc.
In ista quaestione multa tanguntur, et multa ad utramque partem possent argumenta formari, quorum solutiones ex responsionibus elucescent.
Itaque Albertus circa haec loquitur :
Iurare in se non est malum, sed bonum ; attamen est incautum : quia cum homo vanitati subiectus sit, sermo eius adhuc vanior instabiliorque consistit ; ideo assucto iurare difficile est interdum non periurare, seu falsa et dubia iuramento non confirmare. Unde loquitur Augustinus : Iuratio falsa est perniciosa, vera periculosa, nulla secura. Quamvis ergo iurare sit bonum in se, tamen malum est homini, quia incautum. Sicque est bonum in se, sed malum per accidens ; et ex frequentia iurandi, nomen Dei cum minori quam oportet reverentia invocatur, seu veritas eius in creaturis relucens. Prohibetur ergo non quia malum in se, sed quia incautum et propinquum periculo : imo absolute loquendo non prohibetur, alioqui nunquam liceret ; sed iussum est ut non frustra neque in vanum, id est, non sine rationabili causa fiat.
Si autem quaeratur, an omne periurium sit mortale peccatum ; dicendum, quod periurium multiplex est. Unum est indiscreta iuratio, ut quando quis inutiliter iurat verum aut sine deliberatione iurat : et tunc non credo esse mortale peccatum. Secundum est perversa iuratio, dum homo iurat cum deliberatione quod iuramento non est asserendum nec dicendum, sed potius contrarium : tuncque videtur esse mortale peccatum. Nam tunc proprie nomen Dei in vanum assumitur, quando cum deliberatione decipiendi assumitur ad falsum asserendum.
Quaeritur etiam de iuramentis quae fiunt quasi iocando, ut cum iurat quis per bottas seu sotulares suos, an sint mortalia. Dicendum, quod per talia quis potest iurare dupliciter. Primo, ut id quod inducit non sit nota confirmationis, sed iocationis : et tunc non reputo esse iuramentum, sed malum modum loquendi. Secundo, ut homo intendat illud inducere pro signo sanctitatis, quia religiosi illis utuntur. Tunc peierat graviter ; sed ita non fiunt talia iuramenta.
Periuratio demum per idolum, maius est peccatum quam per Deum, non propter iuramentum, sed idololatriam et infidelitatem.
De his etiam fidelibus qui infidelium recipiunt iuramenta, dicendum, quod non consentiunt nisi iuramento. Iurationem vero per Mahometum aut idola permittunt, non directe consentiunt, sed pro utilitate sustinent : sicut accipiens mutuum non consentit in acceptationem supra sortem, sed eam invitus permittit.
Haec Albertus.
At vero Thomas :
Aliquid, inquit, potest habere indecentiam dupliciter : primo, ex se ; secundo, ex eo quod consequitur. Quod autem ex se indecentiam habet, nullatenus potest licitum esse, quantacumque incumbat necessitas : ut patet in stupro et in aliis quae sunt mala ex genere. Quod autem indecentiam habet propter periculum sequens, duo requirit ad hoc quod convenienter fiat. Unum est cautela sufficienter cavens illud periculum ; aliud est utilitas sequens. Ut patet in vulneris sectione : si enim sanitas per eam reddatur, atque tam caute fiat quod membra cetera non laedantur, fit congruenter. Iuramentum autem convenientiam et necessitatem habet ob causam praehabitam, ideo licet ita iurare ut diligenti cautela vitetur periculum et defectus. Unde iuramentum non est prohibitum a Christo nec ab eius apostolo, sed iurandi facilitas, propter periculum.
Ex quibus patet, an iuramentum sit de per se appetendis. Quemadmodum enim in confirmatione quae fit per rationes, sunt duo, utpote medium probans, et id quod probatur ; ita in confirmatione iuramenti est dictum humanum sicut id quod probatur, et testimonium divinum tanquam medium probans. Medium autem secundum artem syllogisticam debet ex eodem genere esse : propter quod in necessariis sumuntur necessaria media, et in contingentibus contingentia. Veritas vero humanorum verborum est minimae firmitatis, ex hoc quod error facile accidit rationi, et quoniam lingua prona est ad defectum : ideo infallibilem Dei veritatem adhibere ad nostra dicta confirmanda, non convenit nisi incumbat necessitas. Hinc iuramentum non est per se appetendum, sed propter necessitatem, quemadmodum sectio vulneris propter sanitatem.
Insuper ad id, an omne periurium sit mortale peccatum, dicendum, quod iuramentum est duplex. Unum in quo quis percipit se iurare : et tunc si falsum iuret, credo quod semper peccet mortaliter, sive sit iuramentum solenne, sive non, potissime quando percipit esse falsum quod iurat. Quoddam vero est iuramentum in quo homo non attendit ad iuramentum, et quasi non percipit se iurare, sed ex lapsu linguae in iurationem prolabitur : et quia tunc quasi nesciens iurat, et nesciens non reputatur voluntarius, ideo in tali casu videtur quis quasi non voluntarie iurare : ideo si sit falsum quod iurat, sive percipiat hoc esse falsum, sive non, dummodo non sit mendacium perniciosum, non dico quod sit peccatum mortale, sed veniale, valde tamen cavendum propter vicinitatem ad mortale.
Praeterea si quaeratur, an liceat iuramentum recipere sive exigere ; respondendum, quod sicut iurare non semper est malum, ita iuramentum recipere et exigere licet ex necessaria et rationabili causa, debitis circumstantiis observatis.
Sed obici potest, quia super illud ad Romanos, Testis enim mihi est Deus, ait Glossa : Tu non facis malum qui bene uteris iuratione, ut alteri suadeas quod utile ; sed a malo est, scilicet illius qui recipit iuramentum. Ergo iuramentum recipiens, peccat. Secundo, ille qui ab alio exigit iuramentum, vel scit eum iuraturum verum, vel scit eum iuraturum falsum, vel nescit an verum aut falsum iurabit. Si scit eum verum iuraturum, videtur peccare, quia pro nihilo facit eum iurare ; si scit eum iuraturum falsum, homicida est, secundum Augustinum, et habetur in littera ; si vero nesciat alterutrum, dicit de hoc Augustinus : Non audeo dicere hoc modo esse peccatum, sed humana tentatio est. Ergo iuramentum exigere quolibet modo, peccatum est.
Ad primum dicendum, quod non intelligitur ibi malum culpae, sed poenae, quod est ignorantia illius qui iuramentum recipit : qui si sciret an verum esset pro quo iuratur, iuramento opus non esset. Ad secundum dicendum, quod quando quis scit aut probabiliter credit quod alter periurabit, non licet ei iuramentum exigere, nisi forte sit in loco iudicii : quoniam iuramentum in iudiciis non tantum exhibetur propter iudicem, sed propter alios quoque ; unde non est in potestate eius iuramentum remittere, quod secundum ordinem iuris est exhibendum. Similiter, si sciat eum iuraturum verum, potest licite iuramentum exigere non pro se, sed pro aliis qui hoc nesciunt. Si vero dubitet, dubitatio ex tanta potest suspicione procedere, quod cum peccato erit. Ideo Augustinus dicere non audebat quod sit sine peccato, nec dicit quod sit semper peccatum.
Porro qui iurat per idola, peccat quantum ad formam iuramenti, non quantum ad veri assertionem aut alicuius promissionem quod redundat in bonum commune : et quantum ad hoc, potest ei fidelis consentire, non quantum ad primum ; ideo iuramento eius possumus uti quandoque sine peccato.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper de his scribit in secunda secundae, quaestione octogesima nona :
Iuramentum secundum se honestum et licitum est, tam ratione originis quam ratione finis. Est namque inductum ad certificandum homines, et ad terminandum controversias : et ita ex parte finis est licitum. Ex origine quoque, quoniam introductum est ex fide qua homines credunt Deum habere infallibilem veritatem, omniumque certam et distinctam notitiam ac providentiam universalem. Sed quoniam id quod ex se bonum est, cedere potest in malum eius qui ipso abutitur, ut sumere Eucharistiam ; ideo iuramentum cedit in hominis malum qui sine debita necessitate, cautela et reverentia utitur eo. Videtur enim parvam habere reverentiam Dei, qui cum ex levi causa assumit in testem, quod de honesto viro non faceret. Hinc Dominus iurare prohibuit.
Haec in Summa.
Concordat Richardus, affirmans quod iudex tanquam publica persona potest alicui indicere iuramentum secundum ordinem iuris, quamvis probabiliter aestimet eum periuraturum.
Consonat Petrus, qui respondendo ad istud, utrum iurare per creaturam sit licitum, ait :
Iurare per creaturam quatuor modis contingit. Primo, ipsam creaturam tanquam divinum quid venerando. Secundo, iuramentum per creaturam, tanquam per rem vilem factum, contemnendo. Tertio, ipsum Deum qui in creatura relucet ac praesidet, testem invocando. Quarto, ipsam creaturam quoad usum quem iurans inde sperat, Deo impignerando. Primum horum pertinet ad infidelitatem, secundum ad dolositatem, tertium ad assertionem, quartum ad imprecationem. Primis duobus modis illicitum est per creaturas iurare, aliis duobus modis est licitum.
Porro dum quaeritur, an iuramentum per idolum sit recipiendum ; dicendum, quod consensus in malum est duplex : unus directus, per modum complacentiae ; alius indirectus, per modum permissionis. Primus consensus semper peccatum est, non secundus. In iuramento autem quod fit per idolum, est aliquid boni, videlicet pactum ; et aliquid mali, utpote forma obligationis. Et consentire in pactum, est licitum ; sed consentire directe in formam, illicitum est.
Haec Petrus.
Richardus demum praeinductis concordans, insuper quaerit, an periurium sit maius peccatum quam homicidium. Ad quod respondens :
Aliqui (inquit) dicunt quod imo, quoniam periurium maiorem includit aversionem mentis ab ultimo fine, estque contra praecepta tabulae primae. Sed ista mihi non placet opinio. Nam simili posset ratione probari, quod gravius esset peccatum, die dominico facere opus servile, quam hominem perimere. Dico ergo, quod homicidium est enormius crimen quam periurium. Homicidium namque directe contrariatur caritati, quae est virtus altissima ; periurium autem opponitur virtuti latriae, quae est virtus non theologica sed moralis.
Verumtamen periurium videtur mihi maius facinus quam adulterium, quoniam ordinem mentis ad Deum corrumpit, qui dignior est quam ille qui est ad proximum.
Haec Richardus.
Quibusdam tamen apparet quod adulterium sit peccatum enormius quam periurium, quia in adulterio est fractio voti, imo et promissionis solennis, qua coniugati sibi invicem fidelitatem perpetuam promiserunt. Fractio autem voti enormior est periurio. In adulterio quoque est sacrilegii crimen, quoniam coniugati benedicuntur et consecrantur ad prolificandum Deo atque Ecclesiae : imo et aliae multae deformitates in adulterio considerantur.
QUAESTIO III
Tertio principaliter quaeritur : An omne iuramentum sit obligans, et de comitibus iuramenti.
In hac quaestione plura contenta sunt, et difficultatem hic ingerit diversitas iuramentorum, quorum aliqua sunt coacta, quae non videntur necessario adimplenda ; aliqua vero sunt incauta, ut quod Iosue et principes iuraverunt Gabaonitis ; aliqua sunt dolosa, in quibus non est intentio obligandi se. Denique, cum tres dicantur comites iuramenti, videtur nullum iuramentum servandum nisi habeat sibi adiunctos hos comites, ita quod sit discretum, iustum et verum : sicque plurima iuramenta licite frangerentur.
Itaque circa haec Thomas conscribit, primo dc comitibus iuramenti :
Ad hoc quod iuramentum sit rectum, tria requiruntur. Unum ex parte rei de qua iuratur, sicque requiritur veritas per quam locutio adaquetur rei : alias dictum non esset confirmatione dignum. Aliud requiritur ex parte causa pro qua iuratur, et ita requiritur iustitia : alias non esset debita necessitas. Tertium requiritur ex parte iurantis, et hoc est discretio, ut iuret discrete : alias non adhiberetur debita cautela. Veritas quoque non sumitur hic prout est pars iustitia, sed ut est adaequatio vocis ad rem. Similiter iudicium capitur hic non pro exsecutione iustitia ad alterum, sed pro consideratione circa se ipsum, distinguendo quid sit agendum sibi, et quid possit accidere.
Haec in Scripto.
Unde in secunda secundae, quaestione octogesima nona :
Super illud (ait) Ieremiae quarto, Iurabis, Vivit Dominus, in iudicio et veritate et iustitia, scribit Hieronymus, quod iuramentum tres comites habet, videlicet iudicium, iustitiam et veritatem. Iuramentum quippe non est bonum nec licitum nisi ei qui ipso legitime utitur. Ad quod tria requiruntur : primo, ne quis leviter, sed ex sola necessaria et rationabili causa iuret, et sic discretio exigitur ex parte iurantis, etc., ut supra.
Denique, de obligatione iuramenti subdit ibidem :
Quicumque se aliquid esse facturum iurat, tenetur illud implere, dummodo adsint hi comites : quia si esset iuramentum de re impossibili, deesset discretio ; si vero esset de re mala seu boni praepeditiva, deesset iustitia. Unde quidquid contra haec aut aliquod horum promittitur aut iuratur, non est servandum, nisi forsan in casu quo expediret ; nec peccat homo non servando, sed peccat insipienter iurando. Qui autem iurat se non facturum aliquod melius bonum, quod tamen facere non tenetur, peccat quidem iurando, quia sic ponit obicem Spiritui Sancto, qui inspirator atque promotor est boni melioris ; non tamen peccat iuramentum servando, sed multo melius facit si non servet.
In iuramento autem coacto duplex est obligatio. Una quoad hominem cui invitus promisit : et illa per coactionem aufertur. Nempe qui violentiam intulit, promeretur ut ei promissum non servetur. Alia est obligatio quoad Deum, qua homo tenetur implere quod per nomen Dei promisit : et hanc non tollit coactio in conscientiae foro, quoniam potius debet homo quodcumque temporale damnum sustinere, quam iuramentum violare. Potest tamen repetere in iudicio quod solvit, aut superiori denuntiare, quamvis iurasset oppositum : nam tale iuramentum in exitum vergeret deteriorem, quoniam esset contra iustitiam publicam. Unde patet intellectus eius quod habetur extra de Iureiurando, capitulo Verum in ea quaestione, quod qui invite aliquid promittunt, per Romanum Pontificem absolvuntur : non quod decernat iuramenta coacta non esse obligatoria, sed quasi huiusmodi obligationes ex iusta causa relaxans. Praeterea, quando non est eadem intentio iurantis et eius cui iuratur : si hoc contingat ex dolo iurantis, servandum est iuramentum secundum sanum iudicium eius cui iuratur ; si vero iurans dolum non adhibet, obligatio tenet secundum ipsius iurantis intentionem.
Haec in Summa.
Porro in Scripto respondendo ad istud, utrum iuramentum incautum sit observandum :
Duplex est (inquit) iuramentum, videlicet assertorium et promissorium. Iuramentum promissorium est de eo quod in futurum exspectatur faciendum a iurante per se sive per alium. Assertorium vero est, quod fit ad confirmationem veritatis et praesentis et praeteritae, quamvis etiam non simus causa ipsius. In iuramento autem assertorio est tantum obligatio una, qua iurans obligatur ad culpam, si veritas suo defuerit iuramento. Sed in iuramento promissorio est duplex obligatio : una, qua iurans obligatur facere quod iuramento promisit ; alia, qua obligatur ad peccatum nisi sic fecerit. His visis, sciendum quod sicut non omnis assertio est digna iuramento firmari, ita nec omnis promissio, sed illa dumtaxat quae aliquam continet utilitatem. Hinc si promissio de aliquo salutem impediente, iuramento firmetur, ex hoc ipso iuramentum redditur indebitum, quasi actus cadens super indebitam materiam : propterea obligat obligatione secunda, quae est ad peccatum, nec remanet ei virtus obligandi prima obligatione, quae est ad faciendum. Prima namque obligatio est ad vitandum obligationem secundam. Unde iuramentum quod de necessitate obligat ad peccatum, ipso facto ab alia obligatione vacuatur.
Ad illud ergo quod de Iosue tactum est, respondendum quod iuramentum Iosue non fuit de eo quod ex se et secundum se illicitum fuit, sed de eo quod factum fuit illicitum quia prohibitum : idcirco sufficiebat in hoc servare intentionem prohibentis. Unde dicit Ambrosius libro de Officiis : Muletavit Gabaonitas morte meliori, puta obsequio ministerii divini, quatenus dementior esset sententia ; sicque quodammodo sunt occisi servilitate, quae est mors interpretativa secundum leges.
Praeterea quaeri potest de eo qui promittit religionem non ingredi, nec praelationem assumere, an teneatur implere. Videtur quod sic, quia sine peccato potest religionem dimittere et in statu subiectionis manere. Dicendum, quod ipso facto quo quis iurat se religionem non ingressurum, est periurus. Quamvis enim liceat sibi religionem non ingredi, non tamen licet ei obicem ponere Spiritui Sancto : idcirco non debet omittere religionem intrare ne crimen incurrat periurii. Conformiter dicendum, quod quamvis praelationem fugere, possit ex bona causa procedere, tamen pertinaciter resistere malum est, ut patet ex glossa Gregorii Ieremiae primo, qui hoc probat exemplo Moysis et Ieremiae, qui cum primo fortiter recusassent praelationis officium, postmodum tamen illud humiliter ex obedientia assumpserunt. Ideo iuramentum non assumendi praelationem, incautum est : quoniam quantum in se est, providentiae divinae praeiudicat, obedientiamque ad superiores excludit.
Insuper si quaeratur, an iuramentum coactum sit obligatorium ; respondendum, quod coactio in iuramento assertorio non potest esse sufficiens, quoniam nihil potest sufficienter cogere ad hoc quod homo mortaliter peccet : quod contingeret, si ex coactione quis falsum cum iuramento assereret. Hinc tale iuramentum quantumcumque coactum, est obligatorium ad peccatum. In iuramento autem promissorio coactio potest esse sufficienter cogens ad promittendum : quia ut vitetur maius periculum, potest aliquis promittere aliquid sibi damnosum ; quod sine peccato contingere potest. Et tunc talis coactio si sit sufficiens quod in virum constantem cadere possit, tollit obligationem iuramenti in foro contentioso : quoniam ei qui intulit vim, non competit actio ex obligatione iuramenti illius. Attamen in foro conscientiae est obligatorium : magis namque debet homo temporale damnum subire quam fidem infringere. Habet tamen remedium ut in iudicio repetat. Quod si iuravit se non repetiturum, potest iudici denuntiare, qui ex officio suo debet raptorem ad restituendum compellere. Si autem iuravit se non denuntiaturum, non tenetur hoc observare, quia talis iuratio esset contra correctionem fraternam.
Postremo si interrogetur, an iuramentum obliget secundum intentionem recipientis ; dicendum, quod iuramentum promissorium obligat hac necessitate ut culpa vitetur. Unde obligat ad omne id faciendum quo non facto culpa incurritur. Distinguendum est ergo de eo qui iurat. Aut enim iurat simpliciter, aut dolose. Si dolose, ex duabus partibus potest subsequi culpa, puta ex fractione iuramenti, et ex dolo. Quamvis ergo ex ratione iuramenti in quantum iuramentum, non obligetur ad ipsum implendum nisi secundum suam intentionem ; tamen ex necessitate iuramenti in quantum fuit dolosum, obligatur ad taliter observandum, quod ex dolo iurantis alius non laedatur : quod fit, quando secundum intentionem recipientis iurans implet iuramentum. Si autem simpliciter iuret sine dolo, tunc in foro conscientiae non obligatur nisi secundum suam intentionem ; sed in foro contentioso, ubi intentio ignoratur, obligatur secundum quod verba communiter accipi solent.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus, qui et de obligatione asserit iuramenti :
Quoddam iuramentum est assertorium de praeterito, quoddam promissorium de futuro. Et sicut debita materia iuramenti assertorii est verum, et non falsum ; ita debita materia iuramenti promissorii est bonum, et non malum. Qui ergo iurat malum, obligatur ad culpam male iurando, sed non obligatur implere hoc ipsum. Notandum ergo, quod hoc quod iurando promittitur, aut evidenter atque totaliter bonum, aut evidenter et totaliter malum, aut partim manifeste bonum, et partim manifeste malum, aut est dubium quale sit. Si est evidenter et totaliter malum, tunc auctoritate propria est frangendum ; si totaliter et aperte bonum, nullatenus est frangendum ; si partim bonum partimque malum, ut si meretrix promittat se servaturam fidem locatori, partim est frangendum et partim tenendum ; si vero est dubium, non est auctoritate propria, sed superioris interpretatione frangendum. In promissione autem meretricis praetacta, sunt duo : unum, quod adhaerebit isti, quod malum est ; aliud, quod non adhaerebit alteri, quod bonum est. Idcirco in hoc frangendo iuramentum, peccat gravius quam servando : quia dum servat, peccat fornicando, non periurando ; sed dum adhaeret alteri, peccat utroque modo.
Haec Petrus.
Richardus quoque praehabitis consonans, de obligatione iuramenti incauti testatur :
Iuramentum potest esse incautum vel ratione modi iurandi, vel ratione rei iuratae. Primo modo dupliciter, utpote : vel quia non est factum ex deliberatione, et sic non obligat de necessitate, sed tantum de congruitate, etsi licitum sit quod iuratur ; aut quia nou fit cum reverentia debita, et sic peccat homo iurando, et obligatur ad observandum quod iuravit, si licitum est. Iuramentum autem incautum ratione iurati, est omne quod iuratum derogat caritati, nullumque tale obligat iurantem : sic iurans tamen peccat. Cumque cuncta divina praecepta atque consilia ordinentur ad caritatis perfectionem, nullum iuramentum est obligatorium quod derogat divino consilio seu praecepto. Quia etiam quodlibet mortale peccatum derogat alicui divino praecepto, et etiam veniale in quantum est quaedam obliquatio a rectitudine praeceptorum et dispositio ad mortale ; ideo nullum iuramentum de faciendo mortali aut veniali peccato, est obligans. Cum etiam consilia sint de operibus supererogationis et perfectionis, ideo nullum iuramentum de non faciendo aliquod opus supererogationis, vel de faciendo contrarium operibus supererogationis, obligat. Nec etiam iuramentum de non faciendo ea quae melius est facere quam non facere. Ideo iurans quod non retinebit aliquem in suo servitio quem expedientius est tenere, vel quod non loquetur proximo suo cum quo alias melius esset loqui quam non loqui, non obligatur ad talia observanda.
Haec Richardus.
In his, praesertim in dictis Thomae, continentur scripta Alberti de iuramenti obligatione. Qui refert quemadmodum quidam coactus iuravit, et consuluit papam Alexandrum an deberet implere. Qui respondit :
Non me habebis auctorem periurii. Item, quod quidam coactus iuravit suae concubinae quod duceret eam uxorem, nec interrogaret suos parentes ; interrogavitque Augustinum, an solvere teneretur iuramentum. Augustinus respondit de consilio B. Ambrosii, quod duceret eam.
Haec Albertus.
Durandus quoque :
Maior est, inquit, obligatio matrimonii quam iuramenti. Sed obligatio matrimonii est proprie de praesenti, obligatio iuramenti proinissorii est proprie de futuro. Obligatio autem de praesenti maior est obligatione de futuro.
Cumque obicitur, quod coactio impedit matrimonium : dicendum secundum quosdam, quod nulla coactio matrimonium impedit quoad conscientiae forum, si tamen interveniat consensus interior ; quamvis quoad forum Ecclesiae, iudicetur non esse matrimonium, quia praesumitur defuisse consensus ubi coactio intercidit. Alii dicunt, quod coactio per metum cadentem in virum constantem impedit matrimonium, quantumcumque consensus interior interveniat, propter hoc quod matrimonium ut est sacramentum, requirit indivisibilitatem inter coniuges : et quia consensus coactus impetrat restitutionem in integrum secundum iura, ideo talis consensus contrariatur matrimonio vel indivisibilitati matrimonii ; propter quod impedit ipsum. Sic autem non est in promissorio iuramento, quia non est contra rationem promissi quod nunquam retrahatur.
Haec Durandus.
Postremo etiam Scotus hic multa inducit :
Communiter (inquiens) conceditur, quod unicum periurium leve indeliberatum, non est peccatum mortale, tamen hoc modo ex consuetudine periurare est mortale : quoniam habitus ex multis actibus generatus, inclinat ad graviorem periurationem quam sint praecedentes. Sed contra hoc obicitur, quia si primus actus periurandi non est peccatum mortale, ergo nec quicumqne alius etiam ex quocumque habitu fiat, quoniam habitus inclinans non potest facere culpam graviorem.
Istud prosequitur, quod non prosequor, quia utilius (ni fallor) subticetur quam recitetur. Ego autem verius reor, quod consuetudo seu habitus maxime conferat ad culpae aggravationem, in tantum ut ex consuetudine et frequentia fiat mortale quod aliunde consisteret veniale : quemadmodum super Ioannem probat et asserit Augustinus, quod hoc facit sentina neglecta, quod irruens fluctus ; et minuta est arena, quae si nimium multiplicetur, premit et opprimit. Denique, irrefrenata venialium consuetudo includit contemptum : et cum veniale sit dispositio ad mortale, pandit se non vereri mortale incidere qui non satagit veniale vitare. Et utique qui non est notabiliter timoratus, cito labitur in mortale, cum tanta sit humana fragilitas, tanta circumventio Satanae, tanta peccandi occasio. Ideo in Ecclesiastico scriptum est : Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua ; Apostolus quoque hortatur : Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini. Hinc falsum censetur, quod si primus actus periurandi non sit mortale peccatum, ergo nec quicumque alius etiam ex quocumque habitu fiat, quoniam habitus inclinans non potest actum facere graviorem. Istud, inquam, facillime reprobatur. Etenim constat quod homo paulatim labitur ad peiora. Propter quod ait Scriptura : Qui negligit modica, paulatim decidet. Habitus autem quanto plus augetur, fortificatur et crescit, tanto vehementius atque frequentius inclinat ad actum. Nullus autem actus tam venialis est, quin ex nimia inordinata complacentia et intensiori suae pravitatis malitia fieri queat mortalis. Hinc habitu pravo nimium excrescente, quidam quadam rabie feruntur in vitia : imo in vilibus rebus occasioneque facili ruunt in mortalia vitia, ut in gulosis et libidinosis conspicitur. Rursus, sicut effectus proportionatur suae causae, sic actus habitui ex quo fluit : ergo quo habitus exstat intensior, eo ceteris paribus actum producit intensiorem. Unde sicut in virtuosis et exercitatis ac sanctis hominibus ex eorum virtutibus prodeunt actus tanto perfectiores, meliores et diviniores, quanto eorum virtutes sunt magis perfectae ; ita econtrario est in vitiosis, quorum habitus exsistunt intensiores.
Hinc etiam falsum ostenditur quod ait praefatus, quod periurium indeliberatum, quotiescumque iteratum, non est peccatum mortale, ita quod raritas et frequentia nihil ad propositum faciunt : imo potius reor, quod non solum periurium, sed etiam iuramentum verum sed frustra irrationabiliterque prolatum, quod ex raritate excusabile est a mortali, prae frequentia irrefrenata et nimia fit mortale. Hoc quippe omnino detestabile est, quod miser et insipiens homo diligentiam non apponat circa considerationem et adimpletionem praeceptorum Altissimi : quod potissime patet ex hoc quod sine refrenatione iurat inaniter. In tota autem Scriptura docetur, iubetur, monetur, ut praecepta Dei diligenter discamus, memoriter teneamus, saepe consideremus, efficaciter impleamus, quemadmodum Ecclesiastici tertio scriptum est : Quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper ; et in Psalmo : Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Hinc Ieremia testante, maledictus est qui opus Dei efficit negligenter. Unde et in Deuteronomio locutus est Moyses : Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens, et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos.
