Distinctio XXVIII — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE OCTAVAE

 

Postquam tractavit Magister de caritate quantum ad eius essentiam, definitionem ac modum, nunc eam determinat quantum ad eius obiecta, hoc est quantum ad diligibilia, seu quantum ad numerum et distinctionem diligendorum.

Et ex verbis Augustini in libro de Doctrina christiana, exprimit quae et quot sint illa, movetque quaestionem, an unum illorum sit natura seu persona angelica, et respondet quod imo.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Hic quaeritur : Utrum solum haec quatuor ex caritate sint diligenda : Deus et ipse homo diligens, proximus quoque et proprium corpus.

 

Videtur quod non, quia virtutes et felicitas sunt diligendae ex caritate, nec tamen comprehenduntur sub aliquo horum.

Secundo, quoniam corpus est pars hominis : ergo non ponit in numerum inter diligenda, sed expresso homine datur intelligi.

Tertio, quia angelus non exprimitur inter ista, et tamen ex caritate est diligendus. Nec videtur nomine proximi designari, quia nec statu nec specie communicat nobis.

Videtur quoque quod impii, perfidi et hostes boni communis, non sint ex caritate amandi, cum mortem ipsorum zelo iustitiae licite appetamus. Aliqui etiam obstinati incorrigibilesque consistunt, qui non videntur diligendi ex caritate.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Non sunt nisi quatuor ex caritate diligenda. Bonum namque quod movet ad diligendum, aut est beatificans : et hoc est supra nos tripliciter, videlicet, dignitate et causalitate et fine ; quoniam bonum illud quod est Deus, est maiestatis immensae, et causale principium nostrum, ac bonum finale in quo tota nostra salus consistit : idcirco hoc bonum habet specialem rationem movendi nostrum amorem. Aut est id quod nos ipsi sumus : et hoc habet duplicem rationem movendi ad sui amorem, videlicet, secundum suum principale, quod est anima, et secundum suum inferius, quod infra nos est, quod est proprium corpus, quod ex coniunctione sui cum anima nostra specialiter movet ad diligendum, ut tandem glorificetur cum anima. Aut est id quod iuxta nos est : et hoc, sive sit corpus sive anima proximi, non addit specialem rationem movendi seu diligendi, nisi quod quadam societate coniungitur nobis ut beatificabile. Sic autem non est de proprio corpore, quod coniunctum est nobis ut inferius, non ut iuxta nos. Cumque non sint plures diversitates in genere boni ordinatae ad beatitudinem, non sunt nisi haec quatuor diligenda ex caritate.

 

Praeterea si quaeratur, an virtutes, gratia, beatitudo, sapientia et consimilia charismata ex caritate sint diligenda ; dicendum, quod diligi possunt non sicut obiecta quibus volumus bonum, sed ut formae ordinantes et disponentes nos ad beatitudinem. Et ipsa beatitudo creata diligitur tanquam formalis immediataque unio mentis cum Deo. Alii dicunt, quod diliguntur dilectione concupiscentiae, quoniam ordinamus illa ad nostram salutem, non autem dilectione amicitiae : quod non arbitror verum. Beatitudo autem creata non est super nos diligenda, sed propter nos : quia non quaerimus eam nisi propter nos, ut ipsa dispositi, increata perficiamur ac perfruamur. Nec ipsa nos beatificat nisi formaliter, increata autem beatitudo efficienter.

Insuper, certum est ex praedictis, quod irrationalia non sint ex caritate diligenda, quia beatitudinis susceptiva non sunt. Ideo non est in eis formalis ratio obiecti ipsius caritatis, quae tamen tanquam universalis motor circa cuncta versatur, et irrationalibus ad obtinendam beatitudinem utitur.

Angeli vero ex caritate amandi sunt, quia beatitudinem sunt sortiti ; sed non sunt diligendi supra nos, seu plus quam nos ipsi a nobis, quoniam gratia perficit et decorat naturam, similiter caritas. Natura autem semper movetur plus ad diligendum proprium bonum quam bonum alterius creatura. Hinc solus Deus est super nos diligendus.

Iniqui vero ita sunt diligendi, ut in eis diligatur natura, non culpa ; et quamdiu viatores sunt, ipsa persona sunt spiritualiter diligenda, ut fiant iusta ac beata. Damnati vero ac damones cum sint gratia incapaces, non sunt ex caritate amandi ; sed naturali possunt amore amari quantum ad id quod habent a Creatore, sicut et Deus diligit cuncta qua fecit.

 

Postremo si quaeratur, an Christus in quantum homo sit super nos diligendus ; videtur quod sic, quia ut sic, est caput nostrum. Dicendum, quod quastio ista dupliciter potest intelligi, eo quod ly in quantum, potest dicere unitatem persona, et ita est concedenda. Potest etiam dicere conditionem natura, et hoc, vel natura ut unita Verbo, et sic rursus conceditur ; vel natura secundum se sumpta, et ita non est super nos diligendus, quia sic non est caput nostrum neque redemptor.

Haec Albertus.

 

Consonat Thomas, eadem planius scribens, ac dicens :

Cum caritas includat amorem et aliquid addat, aliquid potest ex caritate amari dupliciter. Primo, sicut id ad quod caritatis amicitia terminatur : et ita non est caritas nisi ad rationales creaturas, quibus volumus bona gratiae ac gloriae. Secundo, ut id ad quod terminatur amor qui in caritate includitur, quamvis ad illud amicitia non habeatur ; isteque amor ordinatur ultra ad id quod principaliter amatur, sicut amamus sanitatem amici propter amicum : et ita virtutes diliguntur ex caritate.

Similiter nec irrationalia diligi possunt ex caritate, sicut ad quae caritas terminatur, quia cum illis non est nobis communio nec amicitia, nec convenientia in natura, operatione et conversatione, nec verae salutis capacia sunt ; nec volumus eis bona nisi per respectum ad homines : et ita ad ea est concupiscentiae, non amicitiae amor. Verumtamen diligi possunt ex caritate, ut ea ad quae amor quem caritas includit, terminatur : sicut amicus amat possessiones amici, ad quas amicitiam nullam habet. Nec ista dilectio est tantum imperata a caritate, sed item elicita : quoniam caritas elicit actum dilectionis, non tantum ad ea ad quae principaliter est caritas, sed etiam ad ea quae ordinantur ad principalia illa.

Denique, sicut iam patuit, nec caritas nec amicitia potest consistere nisi inter eos qui eamdem participant vitam. Vita autem angeli et hominis duplex est. Una, quae convenit eis secundum naturam ipsorum : et ita non communicant in vita eadem, sed homines ad invicem, et angeli ad invicem, quia circa eadem occupantur. Alia, quae convenit eis per gratiam, secundum quod fiunt divinae vitae participes, atque in hac vita communicant ad invicem et cum Deo : et ita est inter eos amicitia et caritas. Nam et ad invicem nati sunt conversari in patria, et nunc aliquo modo conversatio iustorum hominum est in caelo.

Insuper, corpus nostrum est unum de quatuor diligendis ex caritate. Dilectio namque caritatis habet pro fundamento communicationem vitae beatae principaliter, et etiam vitae gratiae prout ordinatur ac perducit ad vitam beatam. Haec quoque vita tripliciter habet relationem ad habentem caritatem. Est enim uno modo in aliquo tanquam in principio diffundente eam in alios : sicque in Deo est. Est item in ipso amante sicut in participante hanc vitam : et hoc rursus dupliciter, quia in anima est principaliter, in corpore autem per redundantiam. Est etiam in proximis sicut in comparticipantibus. Hinc quatuor sunt ex caritate amanda.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in secunda secundae, quaestione vicesima quinta :

De caritate, inquit, contingit loqui dupliciter. Primo, in communi, ut est amicitia quaedam : et sic nemo proprie diligit se ipsum, quoniam amicitia unionem designat ; hominis autem ad se ipsum non est unio, sed unitas. Hinc sicut de primis principiis non habetur scientia, sed aliquid maius, utpote intellectus ; sic nemo ad se ipsum amicitiam proprie habet, sed aliquid plus. Secundo, penes propriam rationem ipsius, prout est amicitia hominis principaliter ad Deum, et ex consequenti ad ea quae ordinantur ad Deum, inter quae est etiam ipse homo qui diligit. Idcirco qui diligit Deum, diligit et se ipsum in ordine ad eum.

Ista plana atque communia sunt, idcirco nec immorandum.

 

Concordat Petrus per omnia, qui etiam quaerit in quo membro contineatur dilectio hominis Christi. Respondet :

De Christo homine est loqui dupliciter. Primo, quantum ad suam personam : et sic continetur in dilectione Dei. Secundo, quantum ad naturam humanam : et sic in dilectione proximi continetur. Sed naturam illam possumus considerare dupliciter : primo secundum se ; secundo, ut unitam Verbo. Primo modo continetur in membro et ordine dilectionis proximi : sic enim minus esset amanda a nobis quam nos ipsi, si natura illa per se esset separata a Verbo. Secundo modo continetur in membro dilectionis proximi, sed non in ordine : quia plus diligi debet a nobis quam nos ipsi, tanquam mediator atque redemptor.

Haec Petrus.

 

Porro ad hoc, an creaturae irrationales sint diligendae ex caritate, scribit Bonaventura :

Omnia opera meritoria sunt ex caritate tanquam a principio movente et imperante ; alio modo ille actus dicitur esse ex caritate, quem habitus caritatis formaliter respicit et directe, qui scilicet elicitive ex caritate progreditur, sicut diligere. Itaque irrationalia possunt diligi ex caritate imperative, non elicitive. Nam possumus illis uti meritorie, et per ea Deum laudare, colere, venerari. Sicque ex naturali quadam pietate circa ea homo afficitur, et tanto plus, quo amplius ad innocentiae statum propinquat. Nam et iuxta hoc homini magis et magis mansuescunt, ut in sancto patebat Francisco, qui circa ea mira pietate affluebat. Innocentiam namque quodammodo recuperavit : in cuius signum irrationales creaturae ei mirabiliter obtemperabant.

Haec Bonaventura.

 

Verum ut patuit, Thomas affirmat irrationalia ex caritate amari etiam elicitive, prout ad laudem et honorificentiam Creatoris cupimus ea conservari ac redigi.

Richardus quoque utramque tangit opinionem, et magis videtur responsioni Thomae favere.

 

Verumtamen verbis Augustini et Magistri plus consonat positio Bonaventurae. Et pro concordia potest dici, quod irrationalia non diliguntur elicitive ex caritate proprie et perfecte, sed aliquantulum et imperfecte : quia nec bonum gratiae, nec donum gloriae eis optatur ; tamen ex caritate ad Dei honorificentiam ordinantur.