Distinctio V — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO V
SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAE
Hic pro declaratione praecedentium distinctionum dubitationes moventur, quarum prima et principalis includit quatuor quaestiones.
Prima est, an persona increata assumpsit personam creatam.
Secunda, an divina natura assumpsit naturam humanam.
Tertia, an persona divina assumpsit naturam humanam.
Quarta, an divina natura assumpsit humanam personam.
Ex quibus quaerit, au concedendum sit, divinam essentiam seu naturam esse incarnatam. Hanc quadripartitam quaestionem affirmat, quantum ad duas ipsius partes, consistere planam ac facilem, atque ex dictis solutam, utpote, quod natura non assumpsit personam, neque persona personam.
Tertiam quaestionem dicit catholice concedendam, videlicet, quod persona assumpsit naturam, sicut iam patuit. Porro quartam dicit discutiendam, an scilicet divina natura assumpsit humanam, ita quod divina natura sil incarnata : et circa hoc varias allegat auctoritates, ac tandem veritatem concludit, dicendo divinam Verbi aeterni personam assumpsisse humanam naturam ; deitatem quoque seu divinam naturam, secundum quod est in unigenito Filio Patris, quodammodo incarnatam. Quocirca sciscitatur, an concedendum sit quod divina natura sit facta caro, sicut Verbum caro factum est, praesertim cum idem sit incarnari quod carnem fieri, et divina natura aliquo modo incarnata dicatur. Ad quod sobrie satis respondet.
Ultimo investigat, cur Verbum non conceditur assumpsisse personam hominis seu humanam, cum concedatur hominem assumpsisse ac humanam naturam : circa quod ponit solutionem, in qua a doctoribus non tenetur, neque tenendus est, sicut patebit.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : An deitas seu divina natura sit incarnata.
Verum circa haec a quibusdam multae quaestiones moventur, de quibus, quia praehabitao sunt et solutae, pertranseo. Quaeritur namque, quid sit unio illa ; deinde, an sit facta in natura, ita quod in Christo ex natura divina et humana constituta sit ac resultet tertia quaedam natura. Et constat, ex praenductis, quod in Christo utraque natura manet in suis proprietatibus salva, inviolata, integra, inconfusa. Insuper quaerunt, an unio illa facta sit in persona, ita quod in Christo sit una tantum persona, quae ad suum personale seu hypostaticum esse assumpserit naturam humanam : estque patens ex dictis quod imo. Amplius quaerunt, an assumere conveniat divinae personae ; et, an conveniat divinae naturae ; et, utrum natura possit assumere abstracta personalitate ; itemque, an persona humana sit assumpta. Ad quae omnia iam antea est responsum.
Attamen ne in tam praegnante materia videar nimium festinasse, aliqua breviter sunt addenda. Itaque (sicut praehabitum est) unio ista qua persona divina unita dicitur naturae humanae, proprie loquendo est relatio, estque realis relatio ex parte creaturae, sed ex parte personae divinae est relatio rationis, nec est in Deo nisi secundum rationem ; nec est relatio aequiparantiae, quamvis inter creata unita, possit aequiparantiae relatio esse. Si autem obiciatur, quod divina persona realiter est unita naturae humanae, ergo reali unione exsistente in persona divina : non sequitur, quemadmodum etiam est realiter dominus creaturae, non tamen reali relatione quae consistat in ipso. Hinc unio quae praedicatur de Deo, nec est Creator, nec creatura : quia secundum quod in Deo est, non est aliquid secundum rem, sed solum secundum rationem. Nihilo minus vera est talis relatio, quia fundatur super creaturae relationem realem, sicut est etiam de aliis relativis, quae ex tempore de Deo dicuntur.
Insuper de hoc, an unio facta sit in natura, ait Thomas :
Dicendum, quod natura dicitur a nascendo, quod proprie est rerum viventium ; sicque natura, secundum primam nominis institutionem, significat generationem ipsam viventium, puta nativitatem. Translatum est quoque nomen naturae ad significandum principium activum generationis illius, quia virtutes agentes ex actibus nominari consueverunt. Inde translatum est nomen naturae ad significandum principium activum cuiuslibet motus naturalis ; deinde, ad designandum principium materiale cuiuslibet generationis ; deinceps, ad significandum principium formale, quod est terminus generationis. Sed quia generatio non solum terminatur ad formam, sed ad compositam substantiam : hinc nomen naturae transumptum est ad significandum substantiam quamlibet, ut quinto Metaphysicae dicitur ; imo ad designandum quodlibet ens, ut ait Boetius libro de Duabus naturis. Verum natura hic sumitur pro rei quidditate seu essentia, quae vocatur ούσία, iuxta quod ait Boetius : Natura est specifica differentia unumquodque informans. Et sic sunt in Christo duae naturae, humanitas scilicet atque divinitas : aliter non esset verus Deus et verus homo. Nec una potest esse conversa in alteram, propter divinae naturae invariabilem intransmutabilitatem, et quoniam non communicant in una materia, nec est subiectum aliquod eis commune. Simplicitati quoque et immutabilitati et actualitati divinae naturae repugnat, ut aliquid convertatur in ipsam, et quod ex ea et altera quacumque natura aliqua tertia constituatur : quod si fieret, Christus nec Deus esset nec homo : quod totum in libro de Duabus naturis Christi plene probat Boetius. Aliqua vero constant ex duabus pluribusve naturis, sed non subsistunt in pluribus naturis, ut mixtum ex elementis ; atque in talibus oportet quod sit media natura ex duabus non manentibus constituta. Verum Christus sic constat ex duabus naturis, quod in eisdem integris et inconfusis subsistit.
Haec Thomas in Scripto.
Qui et in tertia parte, quaestione secunda, de his scribit diffuse.
QUAESTIO II
Quaeritur consequenter : An haec unio sit facta in persona ; et utrum assumere conveniat divinae personae, an naturae.
Et dicendum quod imo, iuxta sensum expressum. Contra quod deliravit Nestorius, non distinguens debite inter naturam et personam, cum persona dicatur et sit quid subsistens, natura vero absolute significat essentiam rei, quae est quid cominunicabile. In Christo autem natura humana non in propria personalitate subsistit, sed in personalitate seu esse personali ipsius Verbi, ad quod assumpta est et elevata, et in ipso suppositata : non quod per se suppositum facit, sed quia in Verbo cum ipso est una persona. Ex quibus fit evidens, quod in divinis, assumere proprie competit personae, quae est quid completum subsistens, et cui proprie convenit operari et agere, influere et causare, ac creaturis subsistentiam, fulcimentum ac sustentationem praebere. Sic demum assumere, magis proprie convenit divinae personae quam naturae. Verumtamen assumere tripliciter sumitur. Primo communiter et extense pro sumere, sicque tota Trinitas assumpsit Verbo naturam humanam. Secundo assumere dicitur proprie, quasi ad se sumere, ut sibi quocumque modo uniatur : sicque natura divina in persona Filii assumpsit naturam humanam. Tertio propriissime, quasi sumere ad se et in se : et sic solum convenit personae in qua facta est unio. Sic quoque proprium est personae, nec convenit naturae divinae, quoniam actus personales non conveniunt ipsi naturae. Verumtamen natura divina assumpsit secundo modo naturam humanam. Attamen in nomine naturae non importatur suppositum, ut in hoc nomine, Deus seu Verbum : unde quamvis Verbum dicatur factum caro, et Deus homo, non tamen divina natura seu deitas conceditur facta caro. Rursus, quamvis conceditur divina natura esse unita naturae humanae, et etiam incarnata ; non tamen admittitur quod sit passa, quoniam communicatio idiomatum fit ratione unionis in supposito : quod cum non importetur nec designetur nomine naturae, sicut hoc nomine, Deus et Filius, non potest dici natura passa, quemadmodum dicitur Deus passus. Quae nihilo minus dicitur incarnata : quia per hoc non denotatur aliqua humanae naturae proprietas, sed unio sola ad ipsam, secundum quod est in persona Unigeniti Dei Patris.
QUAESTIO III
Amplius quaerit Thomas hoc loco : An divinae naturae possit convenire assumere, circumscriptis personis, seu ratione personalitatis abstracta.
Ad quod respondet prout supra ex tertia parte Summae suae responsum est.
Etiam quaerit, an anima separata, sit persona.
Ad quod super secundum diffuse est data responsio.
Haec omnia Thomas.
Consonat Antisiodorensis, sic arguens :
Divina essentia est incarnata, ut asserit Damascenus. Sed obicitur, Filius Dei est incarnatus, ideo factus est passibilis et mortalis : ergo divina essentia est passa et crucifixa. Verum argumentatio ista non valet, quoniam alio modo Filius est incarnatus, id est, carne indutus vel carni unitus, ita quod illa incarnatio facit ipsum hominem esse et Deum, et omnem proprietatem illius hominis esse proprietatem Filii Dei. Divina vero essentia dicitur incarnata, id est, carni associata, ita quod nulla proprietas carnis seu hominis, secundum quod homo est, dicitur esse cssentieo seu deitatis. Non enim Isaac, id est deitas, sed aries, id est caro, est immolatus.
Haec Antisiodorensis.
Insuper super his loquitur Alexander, et primo, qualiter unio duarum naturarum in Christo facta sit in persona. Unum dupliciter dicitur, utpote unum simpliciter, et unum secundum quid. Unum quoque simpliciter duobus dicitur modis, puta unum per unionem, et unum per unitatem. Unum per unitatem, est in quo nulla est multitudo, quod scilicet non est in multis, neque ex multis, ut Deus ; unum vero per unionem vocatur, quod est in multis, vel ex multis. Unum autem secundum quid, est unum per appositionem quod fit pluribus modis, ut dictum est supra. Porro in unione qua alterum unum est de altero, sicut in unione per insertionem, est unio in una hypostasi, ita quod una est duarum hypostasis naturarum : quemadmodum piri et pomi in eodem stipite insertorum, postquam per insertionem uniti sunt, eadem exstat hypostasis, utpote eadem arbor, quse duas habet naturas realiter differentes, estque ibi unum in hypostasi, non in natura. Iuxta hoc, prout ineffabile huius unionis sacramentum explicare valemus, dicere possumus, quod unio humanitatis ad deitatem est illa in qua unum fit, vel est de altero, et non in qua unum fit alterum, nec in qua unum, scilicet tertium, fit ex duobus non remanentibus in propriis suis naturis.
Insuper quaerit, an divina natura sit nata ex Virgine. Videtur quod imo, quoniam Augustinus dicit expresse, et habetur in littera, divinam naturam concipi et nasci de Virgine. Dicendum pro regula, quod nulla dictio designans proprietatem personalem creatam seu increatam, convenit divinae essentiae. Inde est, quod sicut divinae essentiae non convenit generari nec genitam esse, quoniam haec est proprietas Filii, quae ponit esse ab alio ; ita nec mitti nec nasci convenit illi, quia in hoc quod dico, mitti aut nasci, intelligitur esse ab alio : quod nequaquam convenit divinae essentiae. Auctoritas autem Augustini ita intelligenda est, ut concipi et nasci non attribuatur divinae essentiae quantum est de se, sed ratione personae in qua est. Nec sequitur : Deus est divina essentia ; sed Deus est natus de Virgine : ergo essentia de Virgine nata est. Essentia namque significatur absolute, ut abstracta a relatione : ideo non supponit personam, nec ei convenit proprietas personalis. Verum hoc nomen, Deus, significat deitatis naturam ut in habente : idcirco supponit personam, et convenit ei personalis proprietas.
Amplius, ad hoc, utrum gratia unionis in Christo sit quid creatum, aut aliquid increatum, respondet :
Gratia unionis est duplex. Una disponens, et haec est creata, praeparans atque aptificans humanam naturam ad superadmirabilem elevationem et supernaturalem unionem cum Verbo. Alia est gratia unionis perficiens et complens efficienter unionem naturae humanae cum Christo, et haec est gratia increata, et per appropriationem ipse Spiritus Sanctus, qui non solum per appropriationem est donum, sed et per proprietatem est amor procedens. Id autem quod primo ac proprie datur, est ipse amor ; et quod ex ipso donatur, est donum : imo si quid ex alia causa praestetur quam ex liberalitate pura et amore, non est proprie donum : sicut quod datur ex timore, est redibitio ; quod ex cupiditate, dicitur quaestus ; quod pro delectatione, libido. Cumque haec unio ex purissima liberalitate et caritate processerit, recte a Spiritu Sancto fertur prodiisse, et ipse est causa complens ac perficiens eam.
Haec Alexander.
Verumtamen etiam infra de his plenius inquiretur, et quod verum est exprimetur.
