Distinctio XL — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE

 

Prosequitur Magister de duobus praeceptis concupiscentiam refrenantibus, quorum unum prohibet alienam concupisci uxorem, aliud alienam possessionem. Quocirca declarat, cur istae concupiscentiae specialiter prohibeantur, qunm in aliis praeceptis, in quibus opera prava ex eis orientia prohibentur, satis videantur prohibitae. Consequenter sciscitatur, cur littera veteris Testamenti dicatur occidere, et circa hoc tangit quasdam differentias inter evangelicam atque Mosaicam leges : quarum declarationes magis spectant ad librum sequentem, sic quod per ista artificiose continuat se ad materiam libri sequentis.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo : An duo ista praecepta praeinductis apte addantur.

 

Videtur quod non.

Primo, quia eadem ratione in aliis darentur diversa praecepta de cohibitione operum iniquorum et desideriorum illicitorum ex quibus procedunt : qnod tamen non fit.

Secundo, affectio prava et operatio vitiosa ex ea procedens, reputantur pro uno et eodem peccato, ut patuit libro secundo, distinctione quadragesima secunda : ergo eodem praeccepto sufficienter vetantur.

 

Et quaeritur cur vitia ista concupiscentiae ac avaritiae duplicibus vetentur praeceptis magis quam alia.

 

Ad hoc respondens Albertus :

Aliud, inquit, est in concupiscentia carnis et in concupiscentia rerum, et aliud in aliis peccatis : quoniam istae duae concupiscentiae habent delectationes suas etiam ante opus et operi non coniunctas, ut asserit Augustinus. Concupiscentia quippe non prohibetur specialiter separata ab actu, nisi in talibus concupiscibilibus quae in se requiescere faciunt hominis mentem speciali delectatione etiam praeter actum : et illa sunt duo, videlicet delectabile carnis, et delectabile possessionis rerum. In illis namque toties peccatur corde, praeter intentionem veniendi ad actum. In aliis autem, ut in homicidio falsoque testimonio, etc., vel non est delectatio praeter actum, vel ipsa causatur ex delectationibus illis : nam multi volunt occidere et occidunt, ut habeant quod illicite concupierunt in delectationibus carnis rerumve mundanarum. Sed illae delectationes propter se appetuntur : ideo concupiscentiae istae specialem habent prohibitionem, non aliae.

 

Praeterea advertendum, quod ancilla potest dupliciter concupisci. Primo, ad concubitum ; et ita prohibetur, cum dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui. Secundo, ut possessio ; sicque prohibetur praecepto quo dicitur : Non concupisces rem proximi tui, non servum, non ancillam, etc. Rursus, appetibilia appetuntur ex indigentia quadam. Indigentia autem est duplex : una conservationis individui, alia speciei. Ex indigentia conservationis individui seu proprii suppositi causatur avaritia, accipiendo avaritiam large, ut se extendit ad res atque honores ; ex indigentia conservationis speciei procedit luxuria. Ideo avaritia oculorum et fastus seu superbia vitae, reducuntur in possessiones, id est in concupiscentiam rerum ; non autem concupiscentia carnis, quia non surgit ex eadem radice.

Porro nullum scibile, in quantum scibile, malum est : quod constat ex hoc quod omnium scientiam habet Deus, sancti quoque angeli multorum malorum habent scientiam. Ideo nullum debet esse praeceptum morale prohibitivum scientiae, quia praecepta moralia non sunt prohibitiva nisi malorum ex se et per se. Leges autem prohibent quasdam scientias propter vanitates et abusiones adiunctas, et pronitatem affectus ad talia.

Haec Albertus.

 

Thomas quoque ad haec :

Intentio (ait) legis est homines inducere ad virtutes. Ad quas non sufficit ut actus qualitercumque fiat, sed oportet ut homo sciens et volens ac propter debitum finem perseveranter et delectabiliter operetur. Nec sufficit quod actus contrarius qualitercumque dimittatur, sed requiritur ut voluntas male agendi penitus deseratur, passionesque inclinantes ad actus illicitos refrenentur ac ordinentur. Hinc in praeceptis Decalogi prohiberi debuit non solum actus illicitus, sed et illicitarum concupiscentia rerum. Peccatum vero cordis et operis sunt idem dum coniunguntur, non dum tempore separantur. At vero praecepta affirmativa praecipiunt actus bonos. Bonum autem virtutis consurgit ex tota et integra causa, ita quod multa ad eius perfectionem concurrunt, ut divinus Dionysius loquitur. Idcirco hoc ipso quod aliquis actus bonus praecipitur, omnes conditiones et circumstantiae implicantur quae ad bonitatem requiruntur. Hinc praecepta affirmativa non fuerunt distincta circa idem genus per praeceptum cordis et operis. Peccatum vero quod praecepto negativo vetatur, pluribus modis seu particularibus contingit defectibus : ideo ad diversa quae possunt peccata inducere, possunt diversa ordinari praecepta. Unde peccatum furti et moechiae potius vetatur per diversa praecepta, quam homicidium aliave peccata : quoniam bonum, quantum in se est, movet concupiscentiam. Obiectum vero furti et moechiae est bonum delectabile temporale, quod per se concupiscentiam movet, etiam sine progressu ad opus, et sic sine opere habet delectationem : quod non contingit in homicidio, cuius obiectum est nocumentum proximo illatum, quod de se parit horrorem magis quam delectationem.

Haec Thomas in Scripto.

 

Idem Petrus.

 

Consonatque Richardus et addit :

Lex vetus spiritualis est in quantum continet praecepta moralia, et civilis in quantum continet praecepta iudicialia. Primo modo ad eam pertinet ordinare actus interiores et exteriores, praesertim interiores, in quantum ordinatio exteriorum dependet ab interioribus. Unde et in Deuteronomio datur praeceptum de interiori dilectione Dei, a qua dependet ordinatio omnium actuum aliorum. Secundo modo ad eam principaliter pertinebat ordinatio actuum exteriorum tantummodo, quamvis consequenter ad ipsam pertinuerit etiam ordinatio actuum interiorum, propter hoc quod per deordinationem eorum multae oriuntur deordinationes exteriores in proximum. Quam ob causam etiam lex civilis humana, dat praecepta de exterioribus actibus virtutum ordinantium actus interiores. Primo modo loquendo de veteri lege, ad eam pertinuit dare ista praecepta de concupiscentiis reprimendis, non autem loquendo de ea secundo modo. Unde et primo modo ad eam aliquo modo pertinuit prohibere animum, et secundo modo manum. Concupiscentia demum operationi coniuncta, eodem prohibetur praecepto quo et actus exterior qui ex ipsa descendit.

Haec Richardus.

 

Praeterea, Bonaventura in quaestionibus circa litteram protestatur :

Duplex est concupiscentia. Una in sensualitate consistens, alia in consensu rationis progressivo ad opus, seu deliberativo. Prima est venialis, nec prohibetur, sed cohibetur. Secunda est mortalis atque prohibita. Similiter concupiscentia possessionum proximi quae est contra iuris processum, hic prohibetur.

Haec Bonaventura.

 

 

QUAESTIO II

 

Quaeritur consequenter : Utrum differentiae inter legem evangelicam et antiquam congruenter assignentur in textu.

 

Videtur quod non, quia in textu habetur, quod distinguuntur per hoc quod lex vetus solum cohibuit manum, sed lex nova manum et animum.

Contra quod obicitur, quia vetus prohibuit interiora peccata. Unde per prophetam Michaeam Dominus ait : Vae qui cogitatis inutile ; et per Zachariam : Vir malum ne cogitet in corde suo. In Deuteronomio quoque Deus multoties minabatur filiis Israel poenas gravissimas non diligentibus nec metuentibus eum, sed transgredientibus legem suam, obedientibus vero et iustis praemia promisit uberrima.

Secundo, lex vetus intendebat suos cultores efficere virtuosos : virtus autem et vitium consistunt in anima.

 

Insuper dicuntur hae leges differre, quia lex nova iustificat, non autem lex vetus.

Contra quod arguitur primo, quod observatores legis Mosaicae merebantur salvari, et Deo erant accepti.

Secundo, scriptum est in Baruch : Hic liber mandatorum Dei, et lex quae in aeternum est. Omnes qui timent eam, pervenient ad vitam ; qui autem derelinquunt eam, ad mortem. Unde de Decalogo pertinente ad veterem legem dixit Salvator : Si vis ad vitam intrare, serva mandata. Ergo observatio Decalogi est meritoria vitae aeternae.

Tertio, Apostolus ait : Lex quidem bona et sancta. Ergo sanctificabat.

 

Praeterea ponitur differentia ista, quod lex Mosaica promittebat pro praemio temporalia bona, lex vero evangelica spondet bona caelestia et aeterna.

Obicitur contra hoc id quod cantat Ecclesia :

Signifer sanctus Michael archangelus repraesentet eas (videlicet animas fidelium defunctorum) in lucem sanctam, quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Genesis quoque scriptura ait : Dixit Dominus ad Abraham, Ego protector tuus et merces tua magna nimis. Certum est, quod temporalia bona non poterant esse merces valde magna, imo neque condigna excellentiis actuum virtuosorum tam perfecti patriarchae, imo nec alicuius iusti, cum iustitia virtutesque theologicae, dona Spiritus Sancti, meritorii actus procedentes ex illis, sint incomparabiliter praestantiora temporalibus bonis. Cumque Deus omnipotens sit superliberalissimus ac superopulentissimus praemiator, pro supernaturalibus charismatibus istis nequaquam retribuit sola temporalia ista, sed dona gloriae sempiterna ; potissimum cum multi sancti prophetae ac martyres veteris Testamenti, in vita hac, adversa magis quam prospera sint sortiti, quemadmodum de se ipso Ieremias testatus est : Diem hominis non desiderabam, tu scis.

 

Amplius ponitur differentia haec, amor et timor : hoc est, quod lex induxit ad bona agenda et ad mala vitanda ex timore, Evangelium ex amore.

Contra quod instatur, quia lex vetus docuit omnia ad Deum referri, et ipsum toto corde super omnia diligi, sicque ei ex amore servire. Multi quoque fuerunt viri heroici et perfecti in lege, legis praecepta servando : imo in adimplendo illud praeceptum, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua, consistit omnium virtutum perfectio, totius perfectionis apex et plenitudo, imo et omnium evangelicorum consiliorum consummatio ultimata.

 

Adhuc autem ponitur differentia ista, quod lex vetus erat importabile onus, de quo in Actibus Apostolorum beatissimus Petrus deprompsit : Cur tentatis onus imponere cervicibus discipulorum quod nec nos nec patres nostri portare potuimus ? De evangelica vero lege dixit Salvator : Iugum meum suave est, et onus meum leve.

 

In oppositum est, quod evangelica lex est perfectior Mosaica lege, et multa superaddit eidem. Propter quod asseruit Filius Dei : Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.

 

Postremo ponitur differentia ista, quod sacramenta evangelicae legis continent gratiam, et efficiunt quod designant, non autem sacramenta Mosaicae legis. De qua differentia erit in sequenti libro perscrutatio maior.

 

Ad primum istorum Thomas respondet :

Coactio legis, secundum Philosophum in fine Ethicorum, ad hoc necessaria est, ut qui persuasionibus non inclinantur ad bona, per poenas cogantur. Hinc legis cohibitio se extendit quantum poena inflieta per legem. Quemadmodum autem lex vetus infirmis animis non nisi terrena promisit aperte, sic et pro peccatis temporalem poenam inflixit. Poenae vero temporales pro peccatis infligi non possunt, nisi quatenus in actum exteriorem prorumpunt : alias namque ab homine de eis iudicari non potest. Ideo lex vetus manum et non animum cohibere dicebatur. Lex autem nova promittit in praemium bona aeterna, et comminatur aeterna supplicia, quae ab illo iudice infliguntur qui cordium est scrutator : ideo non solum manum, sed etiam cohibet animum, ut patet in hoc praecepto, Non occides, pro cuius transgressione lex vetus hominem occidebat ; nova vero lex pro ira interiori poenam minatur aeternam. Nihilo minus lex vetus praeceptis affirmativis et negativis animum ordinavit ad virtutes, atque a vitiis revocavit ; non tamen contra transgressiones huiusmodi praeceptorum poenam aliquam ordinavit secundum quam cohibere aut cogere diceretur. Similiter omnem concupiscentiam lex quantum ad genus suum prohibebat ; non tamen ab omni concupiscentia mala cohibebat per poenas, sed solum ab ea quae prorumpebat in actum.

 

De alia differentia inter has leges dicendum, quod lex Moysis quodam modo iustificabat, et quodam modo occidebat. Iustificare quippe dupliciter sumitur : primo, pro iustitiam facere ; secundo, pro iustitiam docere. Iustitia quoque est duplex, videlicet infusa et acquisita. Lex ergo civilis homines iustificat iustitia acquisita, quia per exercitia virtutum eos inducit ad iustitiae habitum. Sicque lex Moysis iustificare potuit, ad iustitiam acquisitam inducendo. Verum de ista iustitia nihil ad praesens. Porro infusa iustitia a solo Deo est effective, ideo lex eam per opera inducere non valebat. Sed per novam legem inducitur talis iustitia : quia per sacramenta evangelicae legis confertur gratia, quae formaliter iustificat. Sacramenta autem veteris legis gratiam non continebant nec conferebant : ideo lex illa nequaquam iustificabat quasi iustitiam causans, sed quasi iustitiam docens.

Littera demum legis occidere dicitur, et quantum ad moralia, et quantum ad caerimonialia ; sed differenter : quoniam caerimonialia tempore gratiae revelatae coeperunt esse mortifera ; quantum vero ad moralia, non nisi accidentaliter, in quantum ex lege peccatum prohibente, et auxilium gratiae contra peccata non conferente, infirmus periculum mortis incurrit tripliciter. Primo, ex hoc quod ei peccati commemorationem ingessit in quo peccati concupiscentia non fuit exstincta, ex qua commemoratione concupiscentia plus potuit vigere, sicut dum aqua ostenditur sitienti. Secundo, quia ex hoc ipso quod prohibebatur, ponebatur quasi in quodam alto atque difficili ad habendum : ideo mens humana peccato subiecta, vehementius in illud tendebat, iuxta illud Proverbiorum : Aquae furtivae dulciores sunt. Tertio, quia lex peccatum prohibendo, specialem addebat reatum, in quantum homo non solum legem naturalem transgrediebatur, sed etiam legis scriptae erat praevaricator. Itaque lex vetus et observatio Decalogi sine caritate et gratia non sufficiebant ad salutem. Caritatem autem et gratiam lex illa non valebat causare, eo quod sacramenta eius non fuerunt gratiae contentiva nec effectiva.

 

Praeterea, teste B. Dionysio quinto Ecclesiasticae hierarchiae capitulo, lex nova media est inter statum Ecclesiae triumphantis et statum veteris legis : ideo bona spiritualia, divina, aeterna, quae in triumphanti Ecclesia palam per speciem exhibentur, in nova lege manifeste promittuntur ; in veteri autem lege obscure sub aenigmatibus et figuris, iuxta illud ad Hebraeos : Umbram habens lex futurorum bonorum. Et hoc propter tres causas. Primo, ut Iudaei ex his quae cognoscebant, assuefierent maiora sperare a Domino. Secundo, ut non solum cognitio, sed item affectio a temporalibus manuduceretur ad divina. Tertio, quia bona aeterna non statim eis poterant exhiberi, pretio nondum soluto : unde dilatio promissorum inefficacem faceret apud infirmos promissionem. Itaque aeterna promittebantur in lege finaliter, sed obscure et tanquam praemia consummata ; temporalia vero, incitamenta et manuductoria.

 

Praeterea, ex ipso modo legislationis apparet, quod lex vetus est lex timoris, et lex nova lex amoris. Lex etenim nova ex ostensione divinae caritatis sumpsit initium : quia in effusione sanguinis Christi, quae fuit perfectissimae caritatis effectus et signum, novum Testamentum est consummatum. Vetus vero lex in ostensione potestatis divinae, quae timorem incutit, exordium sumpsit : propter quod in ipsa legis datione, propter fulgura, voces et tonitrua, terror audientes invasit. Unde et vetus Testamentum per comminationem poenarum ad observantiam induxit, novum vero Testamentum per beneficia et promissa : quod et statui competit generis humani, ut scilicet populus rudis per timorem poenarum prius tangeretur et quasi compelleretur, postmodum vero per amorem in bono perficeretur. Nam sicut timor est via ad amorem, ita lex vetus ad novam. Verumtamen non negatur quin in veteri lege erant multi perfecti et sancti : A qui ratione suae perfectionis magis ad novam quam ad legem veterem pertinebant, nec illam perfectionem adepti sunt virtute legis et sacramentorum eius, sed ex pietate et gratia Dei ac fide Christi futuri. Non autem negandum est quin lex iustificabat per modum doctrinae, quoniam docuit quid agendum ; sed non contulit gratiam adimplendi.

 

Praeterea advertendum, quod difficile et onerosum mensurantur secundum sustinentis virtutem : aliquid enim onerosum est debili, quod leve est forti. Idcirco de onere legis ac Evangelii dupliciter possumus loqui : primo, quantum ad gravitatem praeceptorum secundum se ; secundo, per comparationem ad virtutem observantium ea. Si primo modo, sic quantum ad numerum praeceptorum, praecepta veteris legis erant onerosiora : quia lex vetus obligavit ad caerimonialia ac iudicialia multa, lex autem nova ad moralia tantum, quae etiam naturae lex imperat, et in uno verbo abbreviato dilectionis Dei et proximi concluduntur. Sed quantum ad explicationem praeceptorum istorum, praecepta novae legis quodammodo sunt difficiliora : quoniam magis explicatur virtus praeceptorum moralium in nova lege quam veteri, superadditque lex nova consilia, quamvis ad ea non cogat ; quaedam quoque prohibet quae lex vetus permisit, infirmitati deferens, ut libellum repudii. Si secundo modo, sic absolute loquendo lex vetus onerosior erat : tum quia auxilium gratiae non praestabat ad praecepta implenda, sicut facit lex nova ; tum quia lex vetus per modum timoris cogebat ad hoc ad quod nova lex ex amore inducit, qui omnia levia facit. Igitur, ut ex dictis elicitur, additio nova legis ad veterem, vel est quantum ad consilia, ad quae lex nova non obligat, vel quantum ad explicationem eorum quae in veteri lege implicite habebantur. Unde ex his concludi non valet, quod lex nova sit gravior ; neque ex hoc quod lex evangelica ad maiorem perfectionem perducit. Virtuosus namque ea quae ad virtutem pertinent, delectabiliter ac libenter exsequitur, ut dicitur primo Ethicorum : ideo virtus perfecta exsequitur levius quantumcumque difficilia, quam carens virtute facilia, cui hoc ipsum grave ac triste est, quod a delectationibus illicitis abstinet. Denique, sicut ligna tortuosa diriguntur et inflectuntur ultra medium, quatenus ad rectitudinem tandem perveniant ; ita tendentibus ad virtutem agendum est, ut qui a virtutum rectitudine magis distorti fuerunt, magis a virtutum contrariis abstrahantur. Et propter hoc etiam poenitentibus graviora onera imponuntur quam innocentibus. Hinc et cervicoso rudique populo Iudaeorum grave onus impositum est.

Haec Thomas in Scripto.

 

Hic quoque in prima secundae, quaestione centesima septima :

Novae (inquit) ac veteris legis unus est auctor et finis, videlicet Deus, et ut homines ei subdantur, virtuosi fiant atque salventur. Ideo lex nova et vetus non distinguuntur specifice, neque ex fine, sed secundum perfectum et imperfectum, quoniam nova lex perfectius ac vicinius Deo coniungit.

At vero lex una dicitur gravior alia dupliciter. Primo, quantum ad exteriorem operationem ex se ipsa difficilem : et sic lex vetus est gravior nova, quia ad plura extenditur, et plurima continet caerimonialia iudicialiaque praecepta. Secundo, quantum ad interiorem actionem promptitudinemque agendi : et sic nova est gravior veteri. Cohibet enim animum et interiores actus, cogitationes et affectiones refrenat, quod exstat difficile. Nempe (ut ait Philosophus) facile est operari ea quae agit iustus ; difficile vero est operari eo modo quo agit, id est prompte ac delectabiliter et cum circumstantiis debitis.

Haec in Summa.

 

Idem Petrus, quamvis partim sub aliis verbis. Qui et dicit legem iustificasse dispositive et instructive ac meritorie, quia per legis impletionem meruit homo augmentum iustitiae coram Deo. De comparatione quoque gravitatis veteris ac novae legis contingit loqui dupliciter, sicut de gravitate hominis alicuius : primo, secundum se ; secundo, in comparatione ad vires portantis. Primo modo adhuc dupliciter. Primo, secundum quantitatem praeceptorum : et sic gravior fuit lex Moysis, quoniam multo plura continebat praecepta. Secundo, penes qualitatem illorum : sicque lex nova gravior est, quia perfectiora praecepta dantur in ea. In comparatione vero ad vires portantis, lex nova est levior, tam quoad augmentum virtutum per gratiam in sacramentis, quam quoad virtutis confortationem per doctrinam in exemplis.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus, qui quasdam speciales inducit hic quiestiones, quae a S.Thoma in prima secundae tanguntur. Prima est, an lex naturae contineatur in lege aeterna. Et certum est quod fontaliter, exemplariter, causaliter, supereminenter, contineatur in illa : imo a lege aeterna, divina et increata, omnis lex creata secundaria et humana profluxit, quantum ad omne illud quod veritatis et aequitatis, honestatis ac salubritatis in lege creata consistit.

Amplius quaerit, an lex humana et divina contineantur in lege naturae, intelligendo per legem divinitus datam, evangelicam atque Mosaicam. Et respondet, quod lex humana quantum ad aliqua, continetur in lege naturae, videlicet quantum ad ea quae secuntur ex praeceptis legis naturalis sicut conclusiones secuntur ex primis principiis, non quantum ad alia. Lex vero divina potius continet legem naturae, quam contineatur in ea.

Asserit quoque, quod legis naturalis est tantum unum primum principium, utpote istud : Unusquisque ordinato modo diligat bonum. Ex quo principio sequitur odium mali, sicque ex hoc quod malum odiatur et bonum ametur, secuntur mediate vel immediate universa legis naturae praecepta.

Iterum quaerit, an lex nova contineatur in veteri. Et constat quod imo, sicut perfectum continetur in imperfecto, signatum in signo, veritas in figura.

Haec Richardus.

 

Albertus quoque circa haec addit :

Iustificans quadrupliciter dicitur, utpote : effective, et sic solus Deus iustificat. Formaliter, et hoc dupliciter, scilicet : ut propria forma faciens actum iustum, sicut albedo album, sicque iustitia sola iustificat ; et ut removens dispositionem contrariam, sicque gratia sacramentalis iustificat, quae est principaliter ordinata contra peccatum, ut probatur in principio quarti. Tertio modo dicitur iustificans, faciens dignum vita aeterna ex merito actionis, et sic iustificat caritas sola. Quarto dicitur iustificans, consuetudinem iustitiae inducens, et sic opus iustificat, et per consequens praeceptum quod ligat ad observantiam operis. Sic quoque Decalogus semper iustificabat.

Haec Albertus.

 

Praeterea, circa praehabita scribit Bonaventura :

Dum comparamus ad invicem legem Mosaicam et evangelicam, hoc potest esse dupliciter. Primo, secundum statum communem. Secundo, per respectum ad statum specialis personae. Et hoc secundo modo differentia harum duarum legum non est amor et timor, cum in evangelica lege multi ducantur spiritu timoris, sicut in lege Moysis multi ducebantur spiritu amoris. Si autem comparentur hae leges ad invicem secundum statum communem, sic lex Moysis lex fuit timoris, quoniam fuit imperfectionis ; lex vero evangelica est lex amoris, cum sit lex perfectionis. Verumtamen duplex est amor : unus, quo Deus diligitur in quantum bonus ; alius, quo amatur in quantum beneficus. Ex primo amore oritur timor filialis, qui timet patrem offendere eo quod diligat eum. Ex secundo amore oritur timor poenae, quo quis timet beneficia perdere, et mala poenae incurrere. Primus amor et timor convenit evangelicae legi, secundus timor et amor legi Mosaicae.

Haec Bonaventura.

 

Qui etiam hic enarrat duas principales opiniones de hoc, an sacramenta veteris legis gratiam continebant ac conferebant, an potius non, sed sacramenta evangelicae legis hoc privilegium sortiuntur. Quae quaestio ad quartum pertinet librum : idcirco pertranseo.

 

Dictis concordans Durandus :

Dum (inquit) vetus lex cohibere dicitur manum, per manum operatio designatur exterior, per animum vero voluntas seu interior operatio. Differunt quoque prohibitio et cohibitio, quoniam prohibitio solo fit verbo et absque poenae comminatione, cohibitio autem est per factum seu metum ex punitione. Itaque respondendum, quod lex vetus non solum prohibuit manum, sed et animum, hoc est, non solum pravam operationem exteriorem, sed etiam interiorem ; non tamen cohibuit nisi manum, id est operationem exteriorem. Primum patet, quia eiusdem est ordinare animum ad bonum, et prohibere eum a malo. Sed lex vetus ordinavit animum ad bonum, id est ad dilectionem Dei et proximi ceterasque virtutes : ergo prohibuit eum a malo. Secundum patet, quia in tantum se extendit cohibitio seu coactio legis, in quantum poenarum inflictio determinatarum per legem. Lex namque non habet virtutem coactivam nisi per poenas quas infligit. Lex vero vetus non infligit neque minatur nisi poenas temporales, et pro exterioribus factis, sicut non promittebat expresse nisi temporalia bona : quae tormenta et praemia non sunt nisi figurae aeternalium suppliciorum et gaudiorum.

Haec Durandus.

 

Antisiodorensis quoque :

Erat, inquit, lex vetus gravior. Primo, quoniam ex timore implebatur : facere autem ex timore servili, est valde grave, quia contra absolutam fit voluntatem. Secundo, quia gravissime puniebantur legis transgressores. Tertio, propter multitudinem praeceptorum.

 

Postremo, Scotus hic sciscitatur, utrum lex nova sit gravior veteri. Respondet :

Ex duobus pendet gravitas legis unius in comparatione ad aliam. Primo, ex imposito onere. Secundo, ex defectu remedii ad supportandum onus impositum. Onus impositum in veteri lege erat observatio moralium, caerimonialium iudicialiumque praeceptorum. De moralibus certum est. De caerimonialibus quoque, quia quando non observabant ea quae in lege iubebantur in expurgationem et satisfactionem immunditiarum et praevaricationum caerimonialium, peccabant mortaliter, secundum quod frequenter in lege habetur : Anima quae fecerit sic aut sic, morte morietur, et peribit de populo suo ; quae est comminatio damnationis aeternae. Ad iudicialia etiam tenebantur vel per se, vel quando determinabantur per iudices eorum, praesertim per sacerdotem Levitici generis, quando videlicet erat dubius casus apud iudices inferiores. In nova autem lege caerimonialia sunt multo pauciora ac leviora. Iudicialia autem per Christum nulla imposita sunt, qui legem mititatis, humilitatis, patientiae contulit, in qua non oportet habere iudicia. Unde ad Corinthios scribit Apostolus : Quare non magis fraudem patimini ? Quare non magis iniurias accipitis ? Et Christus ait : Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe ei et alteram ; et si quis tibi voluerit tollere tunicam, relinque ei et pallium.

 

Denique, comparando moralia utriusque legis ad invicem, dubium est an fuerunt gravitatis aequalis : quia incertum est an Iudaei tenebantur ad omnia illa praecepta moralia secundum omnem modum explicationis quo in Evangelio explicantur a Christo, prout nos modo tenemur ad ea : quia si non tenebantur ad illa nisi prout Iudaeorum magistri exposuerunt, videlicet quod licuit eis inimicos odisse, sic lex evangelica quantum ad moralia gravior esset.

Quantum vero ad caerimonialia, gravior fuit lex illa, tam quantum ad multitudinem quam quoad difficultatem servandi. Quod vult Augustinus in epistola ad inquisitiones Ianuarii (et tangitur in canone, distinctione 12, Omniae). Porro Rabbi Moyses enumeravit in lege praecepta legalia plusquam sexcenta, ad quae omnia illi tenebantur. Quorum quaedam erant difficilia valde, sicut omne masculinum ter in anno in Ierusalem apparere, quantumcumque distarent ; et septimum annum colere, propter quod oportuit eos duobus annis . vacare a fructuum collectione. Verum lex nova, secundum Augustinum ad Ianuarium, paucis et manifestis sacramentorum ritibus est contenta. Non enim omnes nubunt, nec omnes accipiunt ordines sacros, sed necessarius est Baptismus, et post lapsum in mortale peccatum Poenitentia, ita quod difficilius quod videtur esse in Ecclesia, est confessio. Difficile quippe videtur alicui peccata privata, soli Deo et sibi nota, revelare alicui homini ; sed ibi exhibita exstant remedia, quoniam ex timore revelationis non oportet eum confundi : obligatur namque confessor ad maximum secretum sigilli. Alia sacramenta a Baptismo et Poenitentia, non sunt forte necessaria, aut si sunt, sunt satis facilia, puta Confirmatio, Eucharistia, Extremaque Unctio.

Quantum ad iudicialia, lex Christi levissima est, quia iudicialia nulla imposuit. Verumtamen loquendo de lege nova, non solum prout a Christo est instituta et data, sed et in quantum est per alios declarata, et quoad illa quae per alios super eam sunt addita, potest dici de ea quantum ad caerimonialia, quod loquitur Augustinus, quod scilicet quidam tot ordinationibus eam aggravarunt, ut videantur libertatem spiritus in servitutem legis et litterae redegisse. Quantum ad iudicialia, licitum est Christianis iudicibus statuere leges propter pacem communem servandam, seu illas quae fuerunt in Moysis lege, seu alias, tenenturque subditi ad easdem, dummodo non repugnent legi divinae. Et quantum ad hoc, posset poni maior gravitas in lege Christiana : quia non licuit tunc sacerdotibus vel iudicibus quascumque leges condere novas, quemadmodum modo licet principibus Christianis. Sic ergo videtur, quod pauciora sunt onera legis Christianae in quantum ipsa a Christo est tradita, sed forsitan plura quoad ea quae postmodum per alios sunt adiecta qui regere habent populum Christianum.

 

Praeterea advertendum, quod passio Christi exhibita plus gratiae promeretur credentibus cam modo exhibitam, quam ipsa exhibenda meruit illis qui crediderunt eam futuram. Ideo sacramenta nostra, quae efficaciam habent in virtute passionis Christi exhibitae, plus conferunt gratiae quam sacramenta veteris legis. Praeterea, plura habemus gratiae adiumenta, quoniam plura sacramenta. Nam illi praeter Matrimonium (si tamen hoc in cis exstitit sacramentum, de quo tangetur in quarto) nullum habuerunt sacramentum, praeter circumcisionem in remedium contra originale peccatum. Post recidivationem vero, si potuerunt aliquam gratiam promereri proprio motu, bene quidem ; sed ad gratiam tunc percipiendam nullum fuit sacramentum institutum tunc apud eos, quia sacramentum Poenitentiae non habebant. Insuper, praeter efficaciam maiorem sacramentorum et pluralitatem eorum, habemus doctrinam veritatis magis explicitam, plura quoque et efficaciora Sanctorum exempla ad imitandum, et merita plura eorum, qui forsan non sibi tantummodo meruerunt. Et ita ex hac parte levior est lex nova, et quia praesertim in ea promittuntur expresse bona aeterna, quae magis alliciunt animum ad servandam legem quam temporalia bona.

Haec Scotus.

 

In quibus aliqua videntur contineri obscura. Primo quod dicit, per Christum in evangelica lege nulla esse instituta iudicialia. Christus namque apud Matthaeum de incorrigibili loquitur peccatore : Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. In quibus verbis metuendum edidit excommunicationis iudicium ac praeceptum. Et iterum iudicialiter dixit discipulis : Pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum in die iudicii quam illi civitati. Multa huiusmodi in Evangelio reperiuntur.

Secundo quod dicit, dubium esse an Iudaei tenebantur ad moralia secundum quod ea Christus exposuit, ita quod tenebantur inimicos diligere. Communiter quippe dicunt doctores quod imo, ita quod naturam et personas etiam inimicorum spiritualiter diligere tenebantur, quod ex multis locis et exemplis veteris Testamenti demonstrant, et supra probatum est.

 

Tertio quod dicit, alia sacramenta a Baptismo et Poenitentia, forte non esse necessaria. Nam sicut Ecclesia iussit ut quilibet Christianus adultus ad minus semel confiteatur in anno, ita ut ad minus semel in anno communicet. Et Christus asseruit : Nisi manducaveritis carnem filii hominis, etc.

Quarto quod dicit, non licuisse sacerdotibus atque iudicibus Iudaeorum quascumque novas condere leges. Nempe ex Evangelio comprobatur, quod superiores Iudaeorum multa statuta fecerunt, quae pro legibus iusserunt servari. Et in libris Regum narratur, quod constitutum et observatum est hoc pro lege in Israel, quod aequa sit portio pugnantium et remanentium ad sarcinas. Rursus, Moyses iussit ut pro una ove furata redderentur quatuor, et pro uno bove quinque ; et tamen in Proverbiis Salomon ait de fure, quod deprehensus redderet septuplum. Circa quod dicunt expositores, quod pro varietate temporum et causarum poterant praecepta illa iudicialia alterari, gravari, laxari : imo in omni lege et plebe necessarium est ut rectoribus liceat ordinationes, statuta iussionesque facere secundum exigentiam loci et temporis, ac causarum eorum quos regunt. Nec obstat quod Dominus iussit : Non addetis ad verbum quod ego loquor ad vos, nec auferetis ex eo. Hoc enim intelligendum est, ut nec textui Scripturae canonicae tanquam textui quidquam addatur aut subtrahatur, nec per modum expositionis aliquid textui contrarium proferatur.

 

Quinto quod dicit, Iudaeos praeter circumcisionem et matrimonium nullum habuisse sacramentum. Fuerunt namque in lege illa etiam alia sacramenta quamplurima, ut agrius paschalis, consecratio sacerdotum, oblatio victimarum, purificationes legales, et consimilia multa, quae fuerunt sacra signa Christi et passionis, immolationis comestionisque et mysteriorum ipsius, ecclesiasticorum quoque quorumdam sacramentorum, prout sancti patres Hieronymus, Augustinus, Gregorius, Beda, doctores item scholastici, Alexander super secundum, S. Thomas in prima secundae, Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus, concorditer protestantur. Quamvis demum apud Iudaeos non fuerit sacramentum Poenitentiae seu confessio, prout est Ecclesiae sacramentum, fuit tamen ibi poenitentia salubris interior et confessio coram Deo, de qua ait Psalmista : Dixi, Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, etc. Sed et contra diversa peccata instituta erant diversa remedia, sacrificia, placationumque hostiae, quae ex opere operante meritoria erant. Nec dubium quin sancti Patriarchae, Prophetae et alii sancti defuncti, orabant tunc pro Iudaeis Deum colentibus, quemadmodum secundo Machabaeorum legitur : Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo, Ieremias propheta. Verumtamen adiutoria et suffragia ista piissima in evangelica lege et tempore gratiae multo plus abundant quam olim in veteri lege.

 

Quamvis autem praedictae responsiones de comparatione legis evangelicae atque Mosaicae mutua quantum ad gravitatem et levitatem, possint salvari, videtur tamen hic alia consideratio assumenda. Duae namque sunt partes legis divinae, tam vetustae quam novae, videlicet testimonia et praecepta. Testimonia pertinent ad credenda, praecepta ad operanda. Praeinductae itaque responsiones stare queunt quantum ad praecepta, quae respiciunt operanda ; sed quantum ad testimonia seu credenda, videtur nova lex difficultatis maioris, quamvis ea quae in nova credimus lege, aliquo modo in veteri lege contineantur, videlicet : beatissimae Trinitatis mysterium, incarnatio Christi, resurrectio mortuorum, beatifica divinae essentiae visio, et quae de superincomprehensibili credimus Sacramento altaris, quae in veteri lege non nisi multum obscure tanguntur. Et quantum ad haec praecipue, maxima est difficultas fidei Christianae, in tantum quod multi qui satis faciliter converterentur ad eam, considerata sinceritate et spiritualitate conversationis quam docet ac praecipit, avertuntur ab eius susceptione ob nimiam difficultatem et incomprehensibilitatem articulorum ipsius. Cui se subdere, et in captivitatem redigere proprium intellectum in obsequium credendorum, et obedientiam fidei ac sacramentorum ipsius, magnae est difficultatis, et quasi propriam rationem Deo mactare : quod et maximi meriti est, prout Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus bene declarat. Talem utique legem decuit a summo illo legislatore, unigenito Filio Dei Patris, conferri, qui cum Patre aeterno ac superdulcissimo Paracleto adorando Spiritu Sancto, unus est Deus super omnia sublimis et benedictus.

Amen.

Previous section
Section 41 of 41