Distinctio XXII — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XXII
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE SECUNDAE
Procedenti distinctione de morte Christi tractatum est. Hic circa eamdem quaestiones moventur. Primo, utrum illo in triduo Christus exstiterit homo. Secundo, utrum Christus tempore mortis fuit alicubi homo ; et, an sit homo ubicumque exsistit. Quocirca declarat, quod Christus ubicumque est, totus sit, non totum. Postremo interrogat, an omnia quae dicuntur de Deo seu Filio Dei, possint dici de filio hominis.
QUAESTIO PRIMA
Primo ergo hic quaeritur : An Christus fuerit homo in triduo mortis.
Videtur quod non.
Primo, quoniam fuit mortuus pro tunc, seu mortuus homo : sed homo mortuus non est homo, sicut nec homo pictus.
Secundo, quia non habuit tunc naturam humanam sibi unitam, cum corpus et anima fuerint ab invicem separata.
In oppositum sunt quae habentur in textu ; et quod iuxta praehabita, persona Verbi naturam quam semel assumpsit, nunquam deposuit.
Ad hoc Thomas respondet :
Opinio fuit Magistri atque Hugonis de S. Victore, quod Christus in illo triduo fuit homo. Ad quod tamen movebantur viis diversis, Hugo etenim dixit, quod tota personalitas et quidditas hominis sit anima rationalis, ita quod ipsa proprie loquendo sit homo, atque post mortem possit homo vocari, nori solum in Christo, sed in ceteris quoque. Quae opinio stare non valet, quoniam enti completo in specie, nequit aliud advenire ad componendum cum ipso naturam, sed vel adiungitur ei in persona et non in natura (quod singulare est in Christo), vel accidentaliter. Et ita secundum istam opinionem ex anima et corpore non efficeretur una natura, nec anima esset corporis forma, nec vivificaret illud formaliter : imo accidentaliter ei adiungeretur, ut nauta navi, et homo vesti, ut dixerunt antiqui philosophi, quorum in hoc Plato exstitit princeps, ut Gregorius refert Nyssenus. Unde Plato asseruit, quod homo non est quid compositum ex anima et corpore, sed anima corpore utens. Quae cum inconvenientia sint, Magister non consensit quod alii homines post mortem sint homines, sed voluit hoc de Christo, in quo anima et caro post mortem manserunt unita in una persona. Quae opinio salvari non valet, proprie sumendo hoc nomen, homo. Primo, quia de hominis ratione est, quod anima et corpus inter se uniantur, atque constituant unam naturam : quod fit per hoc quod corpus informatur ab anima. Quod in Christo non fuit in triduo. Secundo, quoniam recedente anima, caro illa non mansit caro nisi aequivoce : unde nec corpus illud fuit tunc corpus humanum nisi aequivoce. Hinc omnes moderni fatentur, quod in triduo illo Christus non exstitit homo. Sciendum tamen, quod nec Magister voluit dicere, quod Christus in triduo illo fuerit homo univoce. Nam ait, quod non secundum eamdem rationem homo fuit post mortem, ut ante, et sicut ceteri homines. Sicque ex positione Magistri non sequitur inconveniens aliquod secundum rem, quia (secundum Philosophum quarto Metaphysicae) non est inconveniens ut quod nos dicimus hominem, alii dicant non hominem, quantum ad convenientiam nominis ; sed in verbis Magistri solum est improprietas in modo loquendi, cum non sit in usu huius nominis, homo, quod significet animam et corpus divisa.
Si autem obiciatur, quoniam nono Ethicorum testatur Philosophus, quod homo est suus intellectus : dicendum, quod illa est figurativa locutio ; propter quod dicit, quod homo dicitur intellectus, sicut civitas dicitur rex, quoniam totum quod est in civitate, ex regis voluntate dependet.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte, quinquagesima quaestione :
Christum, inquit, vere fuisse mortuum, est articulus fidei. Hinc aliquid dicere per quod tollitur veritas mortis Christi, est contra fidem. Ad veritatem autem mortis hominis pertinet, quod per mortem desinat esse homo, ex animae separatione. Ideo dicere Christum in triduo illo hominem fuisse simpliciter, erroneum est. Aliqui tamen hoc dixerunt, sensum erroris in fide non habentes : ut Hugo, qui dixit hominem non esse nisi animam rationalem ; et Magister, quia putavit, quod unio animae et corporis non sit de ratione hominis, sed sufficeret corpus animamque habere, sive coniuncta sive divisa.
Si autem obiciatur, quod Christus dicitur sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ergo in triduo non desiit esse sacerdos, ergo nec homo ; dicendum, quod esse sacerdotem convenit homini ratione animae, in qua character est ordinis. Hinc homo per mortem non amittit ordinem sacerdotalem, et multo minus Christus, qui totius sacerdotii est origo.
Haec idem in Summa.
Quibus obici potest, quod implicare videntur : quia si Hugo asseruit Christum in triduo fuisse hominem, quoniam dixit animam hominem esse, videtur habuisse non solum verba erronea, sed etiam sensum erroris. Et si dicatur, quod non fuit error in fide, obici posset, quod ex eis sequitur error iste quem dicit formaliter esse contra fidem, ergo fuit error in fide.
Praeterea, quod dicit Magistrum concessisse Christum fuisse hominem in triduo, quia putavit unionem animae et corporis non esse de ratione hominis, non apparet : quia (ut ait in Scripto) Magister non intendebat asserere, quod Christus fuit homo in triduo, nisi aequivoce : quo constat quod secundum intentionem Magistri, unio animae et corporis de ratione sit hominis.
Rursus, fides et spes sunt in anima, imo in supremis viribus eius ; nihilo minus anima separata et beatificata, desinunt in ea esse fides et spes : ergo ex hoc quod anima manet post mortem, non sequitur characterem sacerdotalem manere in ea. Verum an tunc in ea perseveret, infra super quartum dicetur.
Itaque advertendum, quod Hugo non negavit Christum vere mortuum in triduo illo, sicut nec negavit Apostolos et ceteros qui abierunt, mortuos esse ; sed quoniam dixit carnem seu materiam non esse de essentia hominis, habuit dicere, quod Christus in triduo illo fuit homo essentialiter, id est, secundum totum illud quod est de essentia hominis, non tamen formaliter, quoniam carnis coniunctio aliquo modo concurrit ad completum hominis esse, et sicut quidam Albertum sequentes dicere solent, est de ratione hominis, sicut intrinsecus terminus fluxus formae. Hoc dico non taliter sentiendo, sed quorumdam intentionem elucidando.
Praeterea Albertus respondet hic pro maiori parte ut Thomas, et fatetur Hugonem falsum dixisse in verbis praehabitis. Dicit quoque Albertus, Magistrum hic esse deceptum ex quibusdam locutionibus, quibus utimur dicendo Christum iacuisse in sepulcro, et descendisse ad inferos, quae non conveniunt Christo nisi ratione naturae humanae ; cumque attribuantur supposito, videtur quod Christus ibi supponat suppositum humanae naturae, puta hunc hominem. Sed dicendum, quod illae locutiones exstant synecdochicae, ponentes partem pro toto : quemadmodum dicimus, Sancte Petre, ora pro nobis.
Haec Albertus.
Qui etiam dicit, quod in illo triduo Christus non fuit rationalis, quamvis habuit animam rationalem : quia a rationabilitate quae est pars animae, non dicitur homo rationalis, sed a differentia hominis quae non est pars animae, sed forma totius secundum quod totum est, quemadmodum genus et differentia. Amplius, Christus in triduo fuit suppositum in natura humana exsistens, sed hoc non sufficit ad hoc quod fuerit homo, sed oportet habere aliquam rationem suppositi ab ipsa natura : quod non fuit in Christo in triduo, quia natura non dat esse suum supposito, nisi prout constituendo suppositum, convenit per compositionem.
Haec Albertus.
Cuius huic ultimo dicto obici potest, quod cum de ratione naturae humanae sint anima rationalis et caro simul iunctae, non videtur Christus in triduo illo fuisse suppositum in natura humana exsistens : quia in eo non fuit tunc anima carni coniuncta, nec animae caro. Nec in Christo suppositum habuit aliquam rationem suppositi a natura humana, quia in Christo non fuit nisi increatum suppositum, quod nec esse simpliciter nec rationem suppositi unquam habuit a natura illa assumpta, quamvis aliquas denominationes ex parte ipsius suscipiat per communicationem idiomatum, quae nec aliquid novum nec quid superadditum ponunt in incommutabili et perfecta Verbi persona.
Hinc quoque Thomas circa haec ait in Scripto :
Christus in triduo non subsistebat in natura humana, quia non erant ibi omnes partes humanae, videlicet caro et os, nisi aequivoce. Nihilo minus verbum hoc sancti Doctoris inquisitionis eget maioris ; et paulo post requiretur, an corpus Christi vivum ac mortuum, fuit imum idemque numero.
Porro Udalricus :
Dicunt (inquit) hic quidam, quod Christus in triduo mortis fuit homo. Quod si intelligunt secundum quod homo vocatur ex denominatione partis suae dignioris, iuxta quod ait Philosophus, quod homo est suus intellectus, verum affirmant, propter unionem animae Christi cum Verbo in triduo illo. Si vero sumunt hoc nomen, homo, prout Sancti eo utuntur frequenter in ista materia pro principiis humanae naturae, id est anima et corpore, iterum dicunt verum, quia divinitas mansit duobus illis unita. Si autem accipiatur pro natura resultante ex immediata illorum unione ad invicem, erroneum esset.
Haec Udalricus.
At vero Petrus :
Circa haec, ait, tres fuerunt opiniones. Una Hugonis, quod anima persona est hominis, quoniam substantificat eum in esse ; cumque persona hominis sit homo, anima est homo. Contra hoc : quia sic corpus accidentaliter homini adveniret. Secunda Magistri, dicentis quod solus Christus post mortem ante resuscitationem fuit homo, non ex unione solius animae cum Verbo, sed animae et corporis cum ipso Verbo : non tamen eo modo quo ceteri homines appellantur ; nam ceteros efficit homines animae corporisque coniunctio, Christum vero utriusque assumptio, vivum autem hominem fecit utriusque unitio. Contra hoc est, quod Christus fuisset aequivoce homo, nec όμοούσιος, id est consubstantialis suae Matri. Tertia positio est, quod Christus in triduo non exstitit homo : quia hominem quasi materialiter, fecit eum corporis et animae assumptio, formaliter vero utriusque ad invicem unio.
Haec Petrus.
Qui etiam dicit, quod sacerdotium Christi nominatur aeternum, quia aliud ei non successit neque succedet, non quia continue fuit sacerdos : quod consonat Thomae in Scripto, quamvis (ut patuit) in Summa aliter videatur sentire.
Richardus demum tertiae consonat positioni, et contra Hugonem allegat illud in Symbolo : Anima rationalis et caro unus est homo. Et addit :
Christus est nomen personae Filii Dei in duabus naturis ; unde in significato Christi includitur significatum hominis. Ideo quandocumque et quomodocumque fuit id quod significatur per nomen Christi, ipse Christus tunc et illo modo fuit homo, non aliter. Cumque in triduo mortis Christus non fuerit ratione totius significati in esse actuali atque reali, quia secundum naturam assumptam ita non mansit ; ideo in triduo illo non exstitit homo in esse reali et actuali. Attamen, quia in triduo illo Christus ratione suppositi et totius sui significati, fuit in esse intellecto seu in esse per apprehensionem, quoniam totum significatum per nomen hoc, Christus, intelligebatur : hinc oportet concedere, quod Christus in triduo illo fuit homo in esse intellecto. Et quoniam convenientia rerum secundum esse intellectum, est causa veritatis in enuntiatione affirmativa ; idcirco in triduo illo ista enuntiatio seu propositio fuit vera, Christus est homo. Nempe ut primo Metaphysicae suae loquitur Avicenna, enuntiationes verae non sunt nisi per id quod habet esse in anima, per accidens autem secundum id quod in exterioribus habet esse : ergo ad veritatem propositionis accidit, quod res esse habeat extra animam. Denuo, terminus communis supponit omnem terminum singularem in cuius significato includitur significatum illius ; sed in triduo ita significavit hoc nomen, Christus, unum hominem singularem, quemadmodum ante mortem, quoniam re destructa, non desinit terminus significare quod ante significavit : ergo in triduo iste terminus, homo, significabat Christum. Terminus autem communis vere praedicatur de omni suo supposito : ergo in triduo vera fuit praedicatio ista, Christus est homo.
Haec Richardus.
Cuius responsio videtur procedere iuxta illud Porphyrii : Sive Socrates sit, sive non sit, Socrates semper est homo : quod verificatur de esse quidditativo, seu esse essentiae, et prout verum hoc est, conformitatem denotat extremorum.
Praeterea Bonaventura circa haec scribit diffuse, cuius responsio in dictis ex Petro et Richardo summatim perstringitur, imo amborum illorum responsiones ex Bonaventura sumptae videntur. Itaque ait, sicut ex Petro iam tactum est, quod circa istud est triplex opinio, et quaelibet aliquid continet veritatis. Dum enim unum praedicatur de aliquo, intelligi potest tripliciter : primo, quantum ad esse actuale ; secundo, quantum ad esse aptitudinale ; tertio, partim secundum illud et partim secundum istud. Tuncque est praedicatio primo modo, quando subiectum actualiter est, et forma praedicati ei actualiter inest : ut homine exsistente dicitur, Homo currit. Tunc vero est praedicatio secundum esse aptitudinale, quando nec subiectum est actu, nec praedicatum ei actualiter inest ; necessaria tamen est ordinatio unius ad alterum, super principia naturae fundata (hoc est, quando unum est de intellectu alterius) : quemadmodum nulla rosa exsistente veraciter dicimus, Rosa est flos. Tunc demum est praedicatio partim secundum esse actuale, partim secundum esse aptitudinale, quando suppositum seu subiectum est in actu, sed forma praedicati ei non inest secundum actum, sed secundum necessariam ordinationem praetactam. Itaque loquendo de praedicatione secundum esse aptitudinale, non solum Christus in triduo mortis, imo et quilibet homo mortuus, dicitur homo, secundum nostrae fidei veritatem theologicamque scientiam : quia dum moritur homo, remanent essentialia principia eius, in quibus salvatur ordinatio eius, non solum respectu formae hominis, imo etiam respectu hominis huius : alioqui non esset resurrectio vera. Loquendo autem de praedicatione partim actuali partimque aptitudinali, concedi potest, quod Christus fuit homo in triduo. Nam quantum ad divinam naturam, fuit in actu ; quantum ad humanitatem, aptitudine, quoniam anima et corpus apta erant iterum couniri. Si autem loquamur de praedicatione totaliter actuali, sic neque de Christo neque de alio homine, quamdiu anima est a corpore separata, verum est, quod sit homo. Et quamvis per istam distinctionem, praetactae positiones videantur posse concordari, non tamen veraciter concordantur : quia intentio tam Magistri quam ipsius Hugonis fuit, quod Christus in triduo fuit homo secundum actualem praedicationem iam dictam.
Haec Bonaventura.
Insuper Alexander hic recitat :
Secundum Magistrum, Christus in triduo fuit homo, quoniam habuit eamdem naturam sibi unitam, etiam eodem modo quo prius ; ex qua unione dicitur homo. Dicit quoque, quod aliter est in puro homine, aliterque in Christo : quia in puro homine, non est nisi unio una, videlicet carnis et animae ; iu Christo autem duae : una humanitatis cum deitate, quae facit eum hominem esse ac Deum ; alia animae ad carnem, quae facit eum vivere vita humana : quae unio cum fuerit soluta in triduo, tunc mortuus fuit. Et quoniam alia tunc soluta non exstitit, dicit eum fuisse tunc hominem. Hugo quoque idem concedit, quoniam dicit animam esse personam. Unde concedit, quod mortuus homo est homo, et quod homo non desinit esse homo cum desinit vivere carne, quoniam anima non moritur. Nempe cum homo ex anima et corpore constet, tamen ob unam partem, quae est corpus, dicitur homo corpus : ergo multo magis propter animam dicendus est anima. Ex quibus concludit Hugo, quod si homo dicat personam, homo mortuus est homo ; si vero dicat animae et corporis unionem, homo mortuus non est homo. Separata quippe anima a carne, spiritus rationalis eadem manet persona quae prius. Sustinentes ergo Hugonem dicerent, quod homo potest dicere coniunctum ex anima et corpore, sicque Christus in triduo non fuit homo ; potest quoque dicere personam, videlicet animam rationalem, et sic Christus tune exstitit homo. Alii tamen negant animam esse personam.
Haec Alexander, qui magis consentit communi positioni.
Ex cuius etiam verbis elicitur, quod Alexander fatetur Magistrum sensisse, quod in Christo anima et corpus nec ante passionem fuerunt ad invicem formaliterque unita : quod et Henricus et alii multi affirmant sensisse Magistrum. Thomas vero ac alii quidam dicunt oppositum. Et verum est quod Magister expresse et evidenter non dicit hoc. Ad argumentum demum Hugonis responsum est ante. Non enim homo dicitur corpus, prout corpus designat essentialem hominis partem, sed substantiam corporalem, quae genus est ad corpus animatum et non animatum. Henricus aliique communiter dicunt, quod Christus in triduo non exstitit homo.
Insuper Scotus hic scribit prolixe, recitando opiniones Magistri atque Hugonis ; deinde qualiter Hugoni concordent qui dicunt materiam non esse de quidditate rei materialis, sed formam esse totam rei essentiam : cuius oppositum probat et tenet. Consequenter ostendit, quod Christus in triduo non fuit homo. His demum addit singularia quaedam, quae tamen non habent hic locum nisi incidentaliter. Dico (inquiens), quod natura humana non est partes, nec partes unitae, quoniam pono quod natura dicit entitatem absolutam ultra partes. Non enim relatio est id quo homo formaliter sit homo. Est autem homo formaliter humanitate : imo si homo non esset nisi partes unitae, homo non esset homo nisi aggregatione, sicut quinarius nec est unitas aliqua, nec unitates, sed illud totum quod ex unitatibus quinque resultat ; aliter si esset unitates illae, esset unum sicut acervus. Dico ergo, quod homo habet quamdam tertiam entitatem aliam ab istis partibus, etiam unitis, non tamen partialem entitatem quae eum istis faciat compositum : tunc enim procederetur in infinitum. Et illud totum seu forma totius, non fuit unitum Verbo in triduo : et quamvis illud totum non sit sine partium unione, tamen unio seu relatio illa non est formalis ratio illius totius.
Sed quid logice ? Estne vera ista locutio, Christus est homo, pro triduo illo, si tunc eam quis protulisset ? Dico quod non. Nec propter hoc nego istam, Caesar est homo, nullo homine exsistente : quia in ista, Christus est homo, subiectum (videlicet Christus) non habet unum simplicemque conceptum, secundum Damascenum dicentem : Christus est nomen hypostaseos, non uniformiter dictum, sed duarum naturarum exsistens significativum. Ex quo apparet, quod Christus non habet unum conceptum, sed duos includit, videlicet Dei et hominis. Caesar vero dicit unum conceptum. Hinc ad propositum dico, quod quando subiectum respectu praedicati non habet conceptum unum, sed duplicem includit, oportet rationem illius subiecti esse in se veram, nec includere repugnantiam aliquam : alioqui si ad propositionis verificationem sufficeret, praedicatum esse de intellectu subiecti, et non requireretur quod ratio subiecti includentis duos conceptus esset in se vera, tunc haec esset vera, Maius Deo est, quoniam « esse » est de intellectu subiecti. Sed quia hoc extremum, « maius Deo », includit repugnantiam ; ideo non est verum de aliquo, nec aliquid de ipso. Cum ergo hoc nomen, Christus, significet suppositum subsistens in duabus naturis, atque in triduo non subsistebat in tota natura humana ; ideo pro tunc falsum fuit, Christus est homo, quoniam ratio Christi non fuit in se vera : non enim includebat suum significatum, quemadmodum ista est falsa, Homo albus est homo, nullo homine exsistente.
Et si obicias, quia (ut dictum est) ista est per se vera, Christus est homo ; et si per se vera, ergo necessaria. Dico, quod si ad perseitatem propositionis sufficit, quod subiectum includat in intellectu suo causam inhaerentiae praedicati ad subiectum, nec requiratur quod subiectum habeat in se unum conceptum, posset concedi quod haec, Christus est homo, semper fuerit vera. Sed magis credo, quod ultra hoc exigatur, quod subiectum habeat conceptum unum ; vel si non habet conceptum unum, sed plures, oportet quod ratio illius sit in se vera, antequam praedicatum verificetur de eo.
Haec Scotus.
Quibus multipliciter obici potest. Primo contra id quod ait, Natura humana non est partes, nec partes unitae. Quod reprobatur, quoniam omne totum est suae partes materialiter, et est suae partes unitae seu simul sumptae formaliter, ut constat ex vi nominis, et definitione et communi doctrina. Quid enim est homo, nisi res constans seu composita ex carne et anima rationali ? Et quid quatuor, nisi bis duo simul sumpta, secundum Boetium ?
Denique quod ait : Pono quod natura dicit entitatem absolutam ultra partes : si hoc ita intelligatur, quod natura sit entitas absoluta, realiter distincta a partibus, stultum est et falsum. Nec enim in quocumque homine citra Christum, est aliquid de genere substantiae, nisi materia et forma seu anima rationalis ; et quod ex utrisque resultat, est natura seu forma totius, realiter idem quod partes simul acceptae, imo et idem quod totum, de quo et in concreto praedicatur. Et quod dictum suum probando subiungit, Non enim relatio est id quo homo formaliter est homo, concedendum est ad hunc sensum, quod nec relatio nec aliquid de genere accidentis, est de formali quidditativa hominis ratione : alioqui homo non esset in praedicamento substantiae. Nihilo minus ad constitutionem et consistentiam hominis, multa concurrunt et requiruntur de genere accidentium, ut quantitas, complexio, figuratio, sensus, et consimiliter unio seu quaedam relatio, quorum nullum nec oinnia simul, sunt id quo homo proprie, immediate et formaliter fit aut est homo.
Deinceps contra id quod subdit, Si homo non esset nisi partes unitae, homo non esset homo nisi aggregatione, verum est si per aggregationem compositio designetur, ita quod partium compositio seu aggregatio ad consistentiam constitutionemque hominis requiritur et concurrit, sicut fieri ad esse, et via ad terminum seu eius adeptionem ; si vero per aggregationem intelligatur diversorum collectio, quorum unumquodque in propria forma permaneat, nec alterius pars intrinseca essentialis consistat : qua aggregatione id dicitur unum aggregative, quod non est unum simpliciter, sicut exercitus acervusque lapidum : sic illud negandum est, nec sequitur inde falsum. Est quoque verum quod quinarius sit aliud quam quinque unitates simul sumptae : imo quemadmodum iuxta Boetium, quatuor sunt duo bis sumpta et simul accepta, sic quinque sunt duo et tria.
Deinde quod dicit, hanc a primordio incarnationis non indesinenter veram fuisse, Christus est homo, logice et secundum praedicationem aptitudinalem seu quantum ad esse essentiae loquendo (sicut ista est vera, Petrus est homo, et rosa est flos, et tonitruum est sonus factus in nubibus, rebus illis non exsistentibus actu), sicut iam patuit, est contra Alexandrum, Bonaventuram, Richardum, non leves sed solidos authenticosque doctores Ordinis sui ; deinde contra doctores non minores, Thomam, Albertum, Henricum, ceterosque communiter.
Insuper quod assignat pro ratione, quod Christus non habet unum conceptum : dico, quod sicut Christus verissime est una persona et aliquid unum, imo quid summum simpliciter unum, sic habet et unum conceptum designatum nomine huius personae, quod est Christus, et tantum valet sicut Deus incarnatus. Non enim significat duas naturas divisim, sed in una persona coniunctas atque coniunctim. Imo conceptus Christi est magis unus quam conceptus Caesaris. Caesar namque non solum est nomen personae humanae de genere substantiae, sed etiam nomen officii de genere relationis : quae duo non faciunt unum simpliciter, sicut nec homo albus. Verum in Christo duae naturae constituunt unum simpliciter. Itaque quamvis in triduo Christus actualiter non fuit in duabus naturis formaliter ac proprie sumptis subsistens, attamen ratio Christi vera tunc fuit veritate essentiae et veritate aptitudinali, iuxta logicam considerationem.
Rursus, quod ait de isto complexo, Maius Deo, nil posse veraciter praedicari, nec ipsum de aliquo, improbatur, cum ista sit vera : Maius Deo non est, maius Deo ficticium est ; similiter ista, Nihil est maius Deo. Multa his consimilia contra verba illius possent induci, cum nec ratione, nec subtilitate, nec auctoritate aliqua fulciantur, et communi doctrinae tot ac tantorum contrarientur theologorum.
Postremo, Antisiodorensis circa haec sciscitatur : An Christus in triduo fuit redemptor, vel mediator, aut ostium. Respondet, quod Christus in triduo fuit generis humani redemptor, prout redemptor dicit auctoritatem redemptionis, non autem prout redemptor designat Redemptionis mysterium, quod Christo non competit nisi secundum quod homo. Denique, secundum has duas significationes, diversimode concludi seu terminari potest ista oratio, Fidelium Deus omnium conditor et redemptor : quia si primo modo intelligatur redemptor, debet sic terminari, Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum ; si sumatur secundo modo, terminanda est sic, Qui vivis et regnas. Haec vero propositio, Christus est mediator, fuit simpliciter falsa in triduo. Duplex namque est mediatio, scilicet substantialis et accidentalis. Substantialis est, qua Christus est mediator secundum duas naturas, quarum unam habet communem cum Patre, aliam cum redemptis. Unde in Iob, Non est qui possit utrumque arguere et ponere manum in ambobus, nisi videlicet Christus, qui manum posuit in ambobus, manum utique reconciliationis. Nam ut Deus et homo, germanitatem habuit cum hominibus et cum Deo, fuitque convenientissimus mediator inter ipsos, sicut consanguineus intra partes cognatas. Mediatio quoque accidentalis pensatur secundum accidentalia Christi, ut est homo : quia ut iustus, conveniebat cum Deo ; in quantum passibilis, eum hominibus.
Haec Antisiodorensis, quae recitalive, non assertorie tango. Nempe cum Christo convenerit promereri, satisfacere, reconciliare, pati, tam secundum corpus quam secundum animam, et potissime secundum animam, a qua et corporis sensus, et ipsa Verbi persona manserit tam animae quam carni unita ; videtur quod ratione utriusque unionis fuerit in triduo illo redemptor et mediator ac ostium, quamvis magis proprie secundum integram humanitatem. Imo dato per impossibile, quod completo nostrae redemptionis mysterio, eorpus et animam totaliter deposuisset, nec resumpsisset, adhuc vere redemptor, mediator ac ostium diceretur ratione redemptionis ac reconciliationis et introductionis atque victoriae semel peractae in natura assumpta : sicut princeps militiae vocatur victor et expugnator adversariorum, non solum quamdiu actus praelii expugnationisque durat, et quamdiu armatus est et militibus cinctus, quamvis per arma ac militum ope invaluit. Hoc tamen sine temeraria assertione pronuntio, quia inde nil legi ; sed ista, prout occurrunt, celeriter scribo.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : Utrum Christus ubicumque sit, homo est.
Videtur quod sic.
Primo, quia Christus supponit increatam personam, quae ubicumque sit, homo est : ergo est homo ubique.
Secundo, in Christo est communicatio idiomatum, ut saepe praehabitum est. Cum ergo Christo secundum divinam naturam conveniat esse ubique, apparet quod idem sibi conveniat secundum humanam.
Tertio, persona non excedit naturam, sed econtrario. In Christo autem ipsum Verbum aeternum est suppositum et persona naturae assumptae : ergo non est diffusius quam natura illa.
In oppositum est, quod esse ubique, est proprium Deitati.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Quaestio ista potest esse de re et de sermone. Si de re, dicendum est plane, quod humanitas Christi non fuit nec est ubicumque est eius divinitas, cum deitas sit immensa et incircumscripta, nullum sibi locum determinans ; humanitas vero, cum sit finita et creata, determinat sibi locum, quantum ex parte ipsius est, quamvis sacramentaliter sit in pluribus locis. Unde ait Innocentius III, quod Christus alicubi est sacramentaliter, alicubi personaliter, alicubi localiter : quia in caelo est localiter, personaliter vero ubique, sacramentaliter autem in altari. Porro si quaestio sit de sermone, dicendum quod haec dictio, homo, potest vel subiici vel praedicari. Dumque subiicitur, locutio vera est, quia cum dicitur, Iste homo est ubique, pronomen hoc, iste, potest demonstrare Christi personam vel hominis singulare. Si personam Christi, sic homo iste ubique est ; si autem singulare hominis, adhuc vera est per idiomatum communicationem, non per naturam humanam : quia quod convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam, seu per gratiam unionis. Si autem ponatur ex parte praedicati, propositio falsa est, quia ly homo praedicatur ratione formae, atque adverbium hoc, ubique, determinat praedicatum ; sicque insinuatur, quod forma humanitatis se ad omnem locum extendit : quod falsum est, cum determinatum habeat locum. Ideo sicut ista est falsa, Christus semper fuit homo, quia significatur, quod Christi humanitas non habuit principium in tempore ; ita et ista est falsa, Christus est ubique homo.
Haec Bonaventura.
Consonat Alexander.
At vero Thomas :
Ad veritatem (inquit) locutionis, requiritur quod praedicatum secundum se totum subiecto conveniat. Sufficit autem quod conveniat ei ratione suppositi. Cumque homo significet suppositum humanae naturae et ipsam naturam : hinc ista est falsa, Christus est homo ubique, quia non convenit ei ubique habere humanitatem. Adverbium autem « ubique », determinat esse hominem in praedicato positum quantum ad istud totum quod in homine importatur ; magis quoque quantum ad naturam, secundum quod termini in praedicato positi tenentur formaliter. Sed ista est vera, Iste homo est ubique, quoniam esse ubique convenit personae. Haec autem, Christus secundum quod homo, est ubique, potest esse et vera et falsa. Nam ly secundum potest importare conditionem naturae, et ita est falsa ; vel unitatem suppositi, et ita est vera.
Haec Thomas in Scripto.
Hoc ipsum Petrus clarius exprimens loquitur :
Ly homo, in subiecto supponit pro persona, in praedicato pro natura, quia in praedicato est loco formae, ratione inhaerentiae praedicati ad subiectum. Ideo cum ly homo ponitur a parte subiecti, dicendo, Christus homo est ubique, vera est propositio ; cum vero a parte praedicati, est falsa : ut si dicatur, Christus est homo ubique, quia significatur humanitas eius esse ubique. Hinc communicatio idiomatum fit in persona, non in natura. Ubi ergo persona supponitur, attributa utriusque naturse ei conveniunt et praedicantur de ipsa, sed non ubi natura. Hinc quamvis convenienter dicatur, Christus homo est ubique, non tamen Christus est homo ubique.
Haec Petrus.
Idem Richardus.
Verumtamen apparet quod ista, Christus seu Filius Dei est homo ubique, vera sit, si ly ubique referatur ad subiectum : quoniam ubicumque est Christus, ibi ipse est homo, quamvis eius humanitas non sit ibi. Et hoc videtur insinuare Albertus, respondendo ad istud : Propositio ista, Filius Dei est ubique homo, duplex est ex sensu compositionis ac divisionis. Si enim adverbium « ubique », determinet verbum gratia compositionis cum praedicato, est falsa ; si autem referatur ad subiectum cum compositione participii subintellecti, vera est in hoc sensu : Filius Dei ens ubique, est homo.
Haec Albertus.
Udalricus responsioni Thomae concordat, nec in isto est difficultas realis, sed potius nominalis, ut ex verbis patuit Bonaventurae.
Denique ad duo prima obiecta patet solutio.
Ad tertium respondet Thomas in Summa contra gentiles, quod in Christo fuerunt duo haec admiranda, quae in nobis non sunt. Etenim nobis motis, moventur omnia quae in nobis sunt, per se vel per accidens ; sed non ita fuit in Christo, quoniam eo moto, persona Verbi mansit immobilis. Rursus, in nobis natura excedit personam, quia humanitas invenitur extra individuum suum. Verum in Christo persona excedit naturam assumptam, quia persona illa ubique est, non assumpta natura. In his vero in quibus non est nisi una natura, verum est quod persona non excedit naturam.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur : An Christus diebus tribus fuit sepultus.
Videtur quod non, quia non nisi una integra nocte et alia vix tota. Sepultus etenim fuit feria sexta, completorii hora, et in nocte surrexit sequentis dominicae.
Circa hoc quaeritur, qualiter verificetur quod asserit Damascenus, quod Christus fuit totus in sepulcro, et totus in limbo, sed non totum.
Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro :
Contra Damascenum sic argui potest, Totus Christus fuit in sepulcro per triduum, ergo quaelibet pars eius fuit tunc ibi, cum totum non sit nisi partes suae simul acceptae, atque haec dictio, totus, distributiva sit partium. Dicendum, quod secundum Damascenum, haec dictio, totus, cum masculini generis sit, pertinet ad personam ; totum vero, cum neutri sit generis, ad naturam. Fuit ergo tota illa persona tunc in sepulcro et in inferno seu limbo, ut haec dictio, tota, non sit distributiva partium, sed quasi partium : qualis distributio est, cum ait Salvator ad Patrem : Omnia tua mea sunt, et mea tua sunt. Omnia tua, id est tua potentia, tua sapientia, tua bonitas, sicque fit ibi distributio unius et eiusdem propter diversos effectus. Fuit ergo totus Christus in sepulcro, totus in inferno, id est totalis personaliter : quoniam nihil erat illius personae secundum quod persona, quod tunc non fuerit in sepulcro atque in inferno, quia secundum hoc est totus ubique ; non tamen totum fuit in sepulcro et limbo, quia non secundum utramque naturam fuit utrobique : humana namque natura non fuit tota in ullo illorum locorum.
Haec Antisiodorensis.
Hinc Alexander :
Totum, inquit, uno modo idem est quod perfectum, nec ita refertur ad partem. Secundo dicitur totum, aliquid ex partibus constitutum. Primo modo Christus fuit totus in monumento et limbo, et non totum : quoniam totus refertur ad personam, etc., ut supra.
Haec Alexander.
Praeterea de Christi sepultura scribit Bonaventura :
Non decuit Christi corpus mox post sepulturam resuscitari, nec decens fuit suscitationem illam usque in diem differri iudicii : quoniam fides, qua nos credimus resurrecturos, supra veram Christi resurrectionem fundatur. Ad hoc autem quod nobis constet de veritate resurrectionis alicuius, duo concurrunt : primum, ut certificemur de morte illius ; secundum, ut certi reddamur de iterata unione carnis et animae in eodem. Primum horum innotuit per hoc quod Christus triduo mansit in sepulcro ; secundum, quod illo completo statim surrexit : quod triduum per synecdochen sumitur. De hora qua resurrexit, videntur inter Sanctos quaedam diversitates, quoniam quidam affirmant eum surrexisse media nocte, alii in aurora. Cuius diversitatis ista est ratio, quod quidam considerant congruentiam in illa dilatione quantum ad numerum horarum, quas computare incipiunt ab hora sexta, qua exstitit crucifixus ; et protendunt quietem in monumento usque ad mediam noctem inter sabbatum et diem dominicum : sicque computant horas triginta sex, quia vernale aequinoctium fuit, quando passus est Dominus. Alii computare coeperunt a sero quo positus est in sepulcro, et protendunt tempus usque diluculum dici dominicae. Utrique autem attendunt congruentiam temporis. Distulit quippe Christus resurrectionem per horas triginta sex, ad designandum liberationem victoriamque perfectam.
Haec Bonaventura.
Ista communia sunt, idcirco pertranseo. De quibus et Thomas plenarie scribit in tertia parte Summae, quaestione quinquagesima prima.
Amplius, circa propositiones praehabitas, utpote, Christus fuit totus in sepulcro, et totus in inferno, sed non totum, scribit Durandus : Hic est duplex responsio. Una, quod sint verae. Alia, quod non fuerunt verae pro triduo illo, quia de eo quod non est, non potest dici quod sit alicubi : sed Christus tunc non fuit. Christus namque designat personam in natura duplici subsistentem, humana scilicet et divina ; et tunc non fuit aliquid tale.
Sed ista responsio videtur haeretica, quoniam Christus nominat increatam et aeternam personam, quae in passione non desiit esse, et cuius esse a natura assumpta non dependebat. Sequeretur quoque ex ista responsione, quod Christus tunc non fuisset in monumento, neque in limbo ; falsumque esset quod Christus dixit latroni, Hodie mecum eris in paradiso : quia esse in paradiso, praesupponit esse. Et iuxta responsionem hanc fatuam, Christus statim post exspirationem desiit esse, nec fuit : et ita post eam in die illo non fuisset in paradiso. Denique, Iudas apostolus in sua scribit Canonica : Iesus populum suum educens de Aegypto, etc. Et tamen Iesus tunc nondum exstitit incarnatus. Et ipsemet Christus in Apocalypsi testatur : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus. Et ut Paulus fatetur, Christus eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Praeterea ad propositionis sufficit veritatem, quod praedicatum conveniat subiecto ratione alicuius importati per subiectum, quamvis non ratione omnium. Ergo cum esse competat Christo vere et plene ratione increatao personae, verum fuit in triduo, Christus est.
QUAESTIO IV
Praeterea occurrit hic quaestio gravior, diligenter scrutanda : An corpus Christi vivum ac mortuum, fuit unum idemque numero ; et an caro illa univoce fuerit caro.
Et de hoc S. Thomas in hac ipsa distinctione asseruit : Recedente anima Christi a carne ipsius, caro illa non fuit caro nisi aequivoce, nec corpus illud fuit humanum univoce, sed aequivoce tantum.
Quod, ut verum fatear, videtur mihi male sonare : sic enim non mansisset idem numero corpus.
Denique in tertia parte, quaestione quinquagesima, movet hanc quaestionem, et arguit ita : Christus vere mortuus fuit, sicut et alii homines moriuntur ; sed corpus cuiuscumque alterius non est simpliciter idem numero vivum et mortuum : ergo nec corpus Christi.
Secundo, iuxta Philosophum decimo Metaphysicae, quaecumque diversa sunt specie, numeroque diversa sunt ; corpus autem Christi vivum et mortuum, fuit specie diversum, quia non dicitur caro aut oculus mortui nisi aequivoce, ut patet secundo de Anima et septimo Metaphysicae : ergo corpus Christi non fuit simpliciter idem numero vivum ac mortuum.
Tertio, mors est corruptio quaedam : quod autem substantiali corruptione corrumpitur, desinit esse ; et dum corruptum est, non est, cum corruptio sit mutatio de esse in non esse : ergo postquam Christi corpus mortuum fuit, non mansit idem numero corpus, cum mors sit substantialis corruptio.
In oppositum est, quod Athanasius in epistola ad Epictetum scribit : Circumciso corpore et potato et manducante et laborante et in ligno affixo, impassibile et incorporeum erat Dei Verbum in sepulcro positum. Sed corpus Christi vivum fuit circumcisum et ligno affixum ; corpus autem Christi mortuum fuit positum in sepulcro. Ergo hoc idem corpus quod fuit vivum, fuit et mortuum.
Ad hoc respondeo, quod adverbium istud, simpliciter, dupliciter sumitur. Primo, prout idem est quod absolute : sicque simpliciter dicitur quod nullo addito dicitur, ut ait Philosophus ; et ita corpus Christi vivum ac mortuum, fuit simpliciter idem numero. Dicitur namque aliquid idem simpliciter, quoniam est supposito idem. Corpus autem vivum ac mortuum fuit idem supposito, quia non habuit aliam hypostasim vivum ac mortuum, praeter hypostasim Verbi. Et sic Athanasius loquitur. Alio modo simpliciter idem vocatur, quod est idem totaliter ac omnino : et sic corpus Christi vivum ac mortuum, non fuit simpliciter idem numero, quia non fuit totaliter idem, cum vita sit aliquid de esse corporis viventis : est enim praedicatum essentiale, non accidentale. Unde consequens est, quod corpus quod desiit esse vivum, non totaliter idem remaneat. Si autem diceretur, quod corpus Christi mortuum, totaliter idem maneret, sequeretur quod non esset corruptum corruptione mortis, quod fuit haeresis Gaianitarum, ut Isidorus dicit, et habetur in Decretis, causa 24, quaestione 3. Damascenus quoque libro tertio testatur, quod corruptionis nomen duo significat : uno modo separationem animae a corpore ; alio modo perfectam dissolutionem in elementa. Ergo incorruptibile dicere corpus Christi (secundum Iulianum et Gaianum) iuxta primum corruptionis modum ante resurrectionem, est impium : quoniam corpus Christi non esset consubstantiale nobis, nec in veritate essemus salvati. Secundo autem modo corpus Christi fuit incorruptum.
Ad primum ergo dicendum, quod corpus mortuum cuiuscumque alterius hominis non remanet unitum alicui hypostasi permanenti, quemadmodum mortuum corpus Christi. Ideo mortuum corpus cuiuscumque alterius hominis non est idem simpliciter, sed secundum quid : quia est idem secundum materiam, non secundum formam. Corpus autem Christi remanet idem simpliciter propter identitatem suppositi, ut est dictum.
Ad secundum dicendum, quod quia idem numero aliquid dicitur esse secundum suppositum, idem vero specie secundum formam, ubicumque suppositum subsistit in una sola natura, oportet quod sublata unitate speciei, auferatur unitas numeralis. Hypostasis autem Verbi Dei subsistit in duabus naturis. Hinc quamvis in Christo non remaneat corpus idem secundum speciem humanse naturse, remanet tamen idem numero secundum suppositum Verbi Dei.
Ad tertium, quod corruptio et mors non conveniunt Christo ratione suppositi, secundum quod per suppositum attenditur unitas numeralis, sed ratione naturae, secundum quam invenitur differentia vitae et mortis.
Haec Thomas in Summa.
Quae recte sonare videntur, quia secundum haec caro Christi mortua fuit, et mansit vera caro, quamvis non omnifarie eadem ratione qua ante, quoniam actualiter non informabatur nec vivificabatur ab anima, tamen ob hoc, quoniam supernaturaliter conservabatur a deitate seu Verbi persona in esse in quo et ante fuit a divina persona suppositata. Et de hoc plenius iam dicetur. Ex quibus itidem innotescit, erroneum esse quod in praecedenti distinctione scribit Durandus, quod corpus Christi per mortem desiit esse id quod essentialiter erat : quod ibi quoque est reprobatum.
Insuper, ad istud quaesitum, an caro Christi viva ac mortua mansit eadem numero, respondet Henricus Quodlibeto secundo :
Sicut fides tenet, quod fuit idem corpus, ita et quod fuit eadem caro. Verum in hac quaestione plus docet nos fides, quam rerum natura : quoniam ex natura rei si esset eadem caro vivi ac mortui, hoc ipsum esset ponendum in aliis quoque hominibus. Sed quomodocumque hoc se habeat in aliis, tamen in Christo firma fide tenendum est, ut credo, quod fuit mimero eadem caro viva ac mortua, ita quod anima separata a carne illa, caro ipsa secundum formam qua fuit caro, caro mansit, nec in interitum ivit, dicente Psalmista in Christi persona : Caro mea requiescet in spe. Glossa : Id est, non deficiet in interitum, sed dormiet somno mortis in spe resurrectionis, qua resuscitatione reversa est in eam forma vitae, videlicet anima : quae recedens a corpore, reliquit id mortuum ; atque in id ipsum reversa, invenit illud in eadem dispositione substantiali, et eidem iterato coniuncta est et fecit vivum. Utrum autem in separatione animae aliquid corruptum fuit in interitum, propter quod corpus illud fuit improportionale, quod restaurabatur in animse reversione, nondum est manifestum ; sed tantum ad praesens fit manifestum, quod omnino eadem numero erat caro Christi viva ac postmodum mortua. Hinc libro de Fide ad Petrum asserit Augustinus : De Matris utero idem homo factus exivit, et in cruce idem homo factus pependit, et in sepulcro idem factus homo iacuit, et ab inferis idem factus homo surrexit. Quo constat quod eadem fuit caro.
Haec Henricus.
Praeterea Udalricus :
Deitas, inquit, conservavit corpus Christi mortuum in omni integritate qua fuit animae proportionatum, propter quam proportionem manentem corpus illud fuit corpus humanum ; ideo deitas post mortem Christi non fuit unita corpori non humido. Per quod solvitur quaestio aliquorum, qui in materia supernaturali quaerunt secundum naturalia pura. Nempe cum tradant philosophi corpus post separationem animae nec specie idem esse cum corpore vivo, quaerunt isti, an corpus Christi idem fuerit mortuum quod vivum, non solum specie, sed etiam numero. Qui eadem ratione quaerere possunt, an idem sit corpus humanum, nunc animale, et postea spirituale, ut erit in resurrectione. Ideo dicimus de corpore Christi non esse iudicandum secundum alia naturalia corpora, ut ait Hilarius. Ipsum enim post mortem mansit in eadem compositione et mixtione atque complexione, omnique dispositione ad animam recipiendam, virtute divina ipsum in his conservante : quod in nullo alio corpore mortuo accidit, quia sic anima non separaretur ab ipso. Hinc sicut corpus ultima dispositione dispositum ad primam animae infusionem, est idem numero ac specie cum ipso iam animato, nisi quod prius est in potentia et postea in actu ; ita est in proposito.
Haec Udalricus.
In cuius verbis videtur obscurum quod ait, corpus Christi post mortem mansisse in eadem complexione et omni dispositione ad animam recipiendam. In Christo etenim exspirante facta fuit maxima effluxio sanguinis, desiccatio corporis, distemperatio harmoniae, ita quod ad litteram quoque valde sitivit, et illud Psalmistae in ipso adimplebatur : Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea ; factum est cor meum sicut cera liquescens in medio ventris mei ; aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis. Verum ista in corpore illo dignissimo in instanti reparare et instaurare facile fuit omnipotenti Dei Verbo, quocumque momento ei complacuit.
Praeterea, quamvis Thomas dicat in Summa, corpus Christi non mansisse omnino idem, et Henricus affirmet illud mansisse idem omnino, hoc tamen finaliter concordatur, quia Henricus vult dicere quod mansit omnino secundum substantiam suam idem, non autem secundum qualitatis dispositionem : nam vivum et mortuum non potuit totaliter eodem modo esse dispositum.
QUAESTIO V
Nunc quaeritur : An decuit Christum resurgere, apparere, suamque resurrectionem multipliciter demonstrare ; et de sufficientia ac efficacia argumentorum quibus se vere resurrexisse probat.
Videtur quod non.
Primo, quia per mortem non cecidit, neque per culpam : imo mortem suam exaltationem appellat, dicendo, Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Resurrectio autem, secundum Damascenum, est eius quod cecidit.
Secundo, quia secundum Apostolum, Christus debuit per omnia fratribus assimilari : ergo non debuit ante generalem ceterorum hominum resuscitationem resurgere.
Tertio, angeli tam boni quam mali frequenter in assumptis corporibus apparuerunt hominibus, atque cum eis ambulaverunt, comederunt et conversati sunt : ergo Salvator per talia non satis probavit se in vera resurrexisse humanitate.
In oppositum est Scriptura.
Ad hoc Alexander respondens :
Necessaria (inquit) est resurrectio Christi tam viatoribus quam comprehensoribus, quamvis alio et alio modo. Viatoribus quippe necessaria est triplici, comprehensoribus vero duplici ratione. Viatoribus, primo propter eorum iustificationem, iuxta illud ad Romanos : Resurrexit propter iustificationem nostram. Secundo, ob nostram reconciliationem et propter gratiam nobis adipiscendam, iuxta illud ad Hebraeos : Ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Tertio, propter ampliorem nostram aptificationem ad gratiae et gloriae susceptionem : quia ex Christi resurrectione augetur spes nostra, et nostra honorificatur natura. Comprehensoribus quoque necessaria est, primo ad maiorem eorum exsultationem, quia in Christo resuscitato delectantur Beati, non solum deitatem ipsius videndo, sed et gloriosam eius humanitatem inspiciendo. Secundo, ad resurrectionem corporum electorum, quoniam resurrectio Christi causa et exemplar erit resurrectionis in aliis.
Denique si quaeratur, an idem sit modus resurrectionis in Christo ac aliis ; respondendum, quia (ut loquitur Damascenus) qmedam est communissima descriptio resurrectionis, videlicet :
Resurrectio est iterata animae et corporis copulatio. Quae descriptio convenit etiam suscitationi Lazari et aliorum, qui mortali in corpore resuscitati leguntur. Alia est propria descriptio resurrectionis, utpote : Resurrectio est eius quod cecidit et dissolutum est, secunda erectio (intelligendo per casum mortem) ; sicque omnes communiter in fine resurgent. Tertia est resurrectio appropriata, et est eius quod cecidit secunda vivificatio ; et haec appropriatur Virgini gloriosae, cuius sacratissimum corpus non creditur dissolutum aut resolutum. Quarta est resurrectio propriissima, scilicet iterata unio corporis facti incorrupti ac deificati. In qua definitione non ponitur casus, quia mors Christi non fuit casus oppositus naturae rectae ac innocenti, nec ad originale secuta in ipso. Sicque patet diversus modus resurrectionis Christi, quia et solus propria surrexit virtute.
Denuo, si quaeratur in quo genere causae resurrectio Christi sit causa resurrectionis in aliis : respondetur, quod aliqualiter, sed non proprie, in genere causae meritoriae, quia post passionem Christus non fuit in statu merendi ; tamen virtus passionis in resurrectione apparuit et refulsit. Fuit etiam causa efficiens et exemplaris, cuius virtute et imitatione erit resurrectio ceterorum. Est item causa materialis, in quantum credita ; causa finalis, in quantum amata : quia ad ipsam praesertim dilectam et intentam, aliorum resurrectio ordinatur. Amplius, decuit Christi resurrectionem accelerari, tam ob sui corporis dignitatem, quam ob nostrae fidei informationem, nostraeque spei roborationem ; et rursus, qua] tenus ad eius imitationem spiritualiter quotidie resurgamus, atque ad suae resurrectionis gloriam et conspectum suspiremus ac festinemus.
Haec Alexander.
Idem Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro.
At vero Thomas :
Necessitas (inquit) resurrectionis Christi apparet ex tribus. Primo, ex conditione naturae assumptae. Cum enim caro fuerit pars assumptae humanitatis, imperfecta fuit respectu totius naturae, et inclinationem habuit naturalem ad animam : imo nec anima sine corpore, nec corpus sine anima, habere potuit omnem suam perfectionem, ideo reuniri debuerunt. Secundo, ex merito suae passionis, cuius humilitate et acerbitate gloriam sibi resurrectionis promeruit. Tertio, per respectum ad nos, ut in capite gloriosa resurrectio inchoaretur, quae membris est condonanda. Itaque definitio illa resurrectionis a Damasceno posita, intelligenda est prout in aliis reperitur.
Congruenter quoque tertia die resurrexit. Ad hoc enim mortem pati dignatus est, ut morte sua nostram destrueret mortem. Ad quod duo requirebantur : primum, ut ipse non debitor mortis, mortem quam nos debebamus, pro nobis solveret. Secundum est, ut nos virtutem passionis ipsius cognosceremus, quatenus per fidem mortis ipsius, virtus suae passionis ac mortis sortiatur in nobis effectum. Unde non oportuit nec congruum fuit, ut diutius teneretur in morte, quam congruebat ad ostendendum quod vere exstiterat mortuus : quod per triduanam eius sepulturam satis innotuit.
Hinc quoque se vere resurrexisse multipliciter demonstravit, quatenus fides radicaretur in nobis. Fides autem in adultis dispositive causatur ex sensibilium cognitione, et specialiter ex auditu. Nempe fides in nobis fit ex divini influentia luminis : quod ut D. Dionysius protestatur, non nisi secundum nostram proportionem in nobis recipitur. Nostra vero cognitio ex sensu naturaliter oritur, et per principia rationis procedit, quamvis ea quae fidei sunt, rationem et sensum excedant, in quantum fidei sunt subiecta : ratione cuius ad eorum notitiam exigitur, quod lumen fidei infundatur. Triplex demum gradus attenditur in credendo. Primus est, ut aliquis rationem transcendens, paratus sit assentire his quae nec sensu nec ratione capit aut videt : sicque fidei adminiculantur miracula, quae ex hoc quod humana ratione non comprehenduntur, ostendunt aliquid supra rationem ei incomprehensibile esse. Secundus gradus est, ut ea quae ab homine sunt credenda, teneantur fide, nec innitantur nisi veritati primae : et quantum ad hoc, fidei adminiculatur auctoritas, per quam ostenditur fides Deitatis consistere donum. Tertius gradus est, ut fidem quam quis habet, aliis testificetur : et quantum ad hoc, requiritur sensibilis eorum cognitio quae testificanda sunt ; alias testimonium non esset idoneum. Primum gradum ascendunt qui de novo convertuntur ad fidem : ideo signa infidelibus data sunt. Secundum gradum ascendunt qui instruuntur in fide : idcirco fides in eis ex auctoritate confirmatur. Tertium gradum ascendunt qui alios convertunt ad fidem, et eis fidem persuadent, sicut Apostoli fuerunt fidei testes. Ideo primo inducti sunt ad fidem per miracula, deinde instructi sunt auctoritatibus Scripturarum, consequenter per apparitiones sensibiles, per quas idonei effecti sunt, iuxta illud Ioannis : Quod vidimus et audivimus, hoc testamur.
Sed quia ad resurrectionem, cum sit mutatio quaedam, exigitur quod idem sit qui de uno extremo transivit ad aliud, ideo Christus per apparitiones probavit identitatem resurgentis, et conditionem resurrectionis. Hanc probavit quantum ad tria : primo, quantum ad veritatem vitae, cum ipsis loquendo ; secundo, quantum ad veritatem carnis, palpabilem eam praebendo ; tertio, quantum ad glorificationem, ianuis clausis intrando. Identitatem quoque probavit, et quantum ad naturam, per hoc quod cum eis comedit ; et quantum ad personam, per hoc quod se eis visibilem exhibuit in eadem effigie ; et quantum ad accidentia, per hoc quod eis vulnerum cicatrices monstravit.
Denique convenienter ostendit se resurrexisse per visibilem apparitionem : quia ad resurrectionis veritatem exigitur, quod numero idem resurgat. Individuatio autem secundum quam aliquid unum est numero, ex diversis accidentibus manifestatur quorum collectio non invenitur in alio. Et quoniam visus, ut primo Metaphysicae dicitur, plurium rerum differentias nobis ostendit ; ideo, quod quid sit idem numero, nunquam melius quam per visum cognoscitur.
Sed quaeri potest : Quomodo corpus Christi glorificatum et gloriosum potuit mortalium oculis esse visibile ? Quomodo etiam apparuit quibusdam in alia effigie ? Et respondendum ad primum, quia secundum opinionem Praepositivi, quae probabilior esse videtur, corpus glorificatum, est omnino in potestate animae suae quoad omnes suas actiones. Visibile autem videtur secundum quod agit in visum. Hinc in potestate animae corporis gloriosi est, quod ipsum eorpus videatur aut non videatur ; et item, quod videatur sub forma gloriae aut naturae.
Ad aliud respondetur, quod discipulis euntibus in Emmaus, Christus ostendit naturalem formam corporis sui, qua fuit coloratum, et non formam claritatis gloriae. Quod autem ipsi eum non cognoverunt, fuit ex interiori ipsorum dispositione, quoniam eum resurrexisse non credebant ; ideo non ponebant se ad perquirendum indicia propria quibus possent eum agnoscere : sicut accideret si videremus aliquem quem mortuum crederemus, quamvis nobis notus fuisset, praesertim si eum in alio habitu videremus. Unde quam cito ostendit eis signum fractionis panis sibi speciale, cognoverunt eum ex speciali modo frangendi, quia (ut fertur) sua fractio similis fuit incisioni cultelli. Et ex illa infidelitate seu dubitatione tenebantur eorum oculi, ne eum cognoscerent : quae detentio vocatur άορασία, non quod esset aliquod impedimentum ex parte corporei visus discipulorum, ut potuit esse in Sodomitis. Vel dici potest, quod quamvis repraesentabatur visui discipulorum propria species faciei Christi, in qua soliti erant cum videre, attamen interiores vires eorum divina impediebantur virtute, ne sequerentur iudicium visus de persona illa quae esset : ut sic ea quae exterius agebantur, conformarentur his quae gerebantur in interioribus eorumdem, ita ut eum praesentem haberent nec noscerent ; quoniam intus amabant, sed dubitabant, ut ait Gregorius.
Praeterea quaeri potest, cur se eis palpabilem praebuit. Dicendum, quod ex vehementia imaginationis contingere potest, ut id cui imaginatio est intenta, videatur praesens esse, non solum in dormiendo, sed etiam vigilando. Conformiter, ex oppositione corporum aliquorum videntur quaedam effigies, ac si essent effigies hominum aliarumve rerum. Iterum, apparitiones visibiles angelorum ac daemoniorum fieri solent per corpora aeria inspissata : quae dum volunt, subito dissolvuntur. Hinc Christus ad ostendendum veritatem resurrectionis suae, visui palpationem adiunxit, ad excludendum apparitiones quae fiunt per immutationes visus ab imaginatione, visiones quoque umbrarum atque spirituum.
Si autem obiciatur, quod secundum Gregorium, omne palpabile est corruptibile, corpus autem Christi incorruptibile fuit ; dicendum, quod omne corpus tangibile est per naturam corruptibile : unde secundum philosophos, caelum est visibile, non tangibile. Quod autem per naturam est corruptibile, fit per gloriam incorruptibile. Hinc quamvis corruptibile et incorruptibile sint simpliciter contraria, propter quod dicit Gregorius, quod Dominus ostendit in se duo valde contraria ; attamen corruptibile per naturam et incorruptibile per gloriam non sunt contraria. Unde sicut corpus gloriosum habet in sua potestate, quod possit videri et non videri, sic habet in sua potestate posse palpari et non palpari, et utrumque sine miraculo : sed palpabile per naturam corporis ; impalpabile, in quantum instrumentum animae gloriosae.
Verum his obici potest : Differentiae tangibilium sunt calidum et frigidum, etc., quae (ut dicitur) in glorificatis non erunt corporibus : non ergo palpabilia sunt.
Secundo, omne palpabile resistit tactui et econverso : propter quod aer quamvis tangibilis, non est tamen palpabilis. Sed corpori Christi non resistebat aliud corpus, quoniam ianuis clausis intravit.
Tertio, angeli boni ac mali assumere queunt corpora solida ac palpabilia : ergo per palpationem Christus non docuit sufficienter se vere resurrexisse.
Ad primum horum dicendum, quod palpatio non pertinet ad sensum tactus in quantum est discretivus calidi ac frigidi atque huiusmodi contrariorum, sed in quantum est discretivus corporum solidorum, quae naturalem habent potentiam resistendi dividenti. Haecque soliditas inest corporibus gloriosis, etsi non sint qualitates illae contrariae. Vel dicendum, quod qualitates illae sunt in corpore glorioso, et erunt in elementis, quantum ad substantiam, non quantum ad actionem qua unum agit in alterum. Continebuntur enim per formam gloriae, ne sic agant : quemadmodum continentur per formam naturalem, ne coniunctum dissolvant.
Ad secundum, quod quamvis corpori glorioso nullum corpus non gloriosum possit resistere, tamen corpus gloriosum potest resistere cuilibet alteri corpori : sicque potest palpari, dum vult.
Ad tertium, quod quamvis spiritus possit solidum corpus assumere, non tamen tale in quo appareant omnes operationes vitae, sicut in corpore Christi apparuerunt perfecte : quoniam opus artis non potest esse simile operi naturae, in omnibus. Unde quamvis non statim perciperetur deceptio, si Christus corpus solidum assumpsisset, verumtamen ex longa mora, qualem Christus cum suis contraxit discipulis, non potuisset latere. Hinc ista quae fiunt per daemonis artem praeter viam naturae, non sunt diuturna.
Porro cicatrices manent in corpore Christi in signum victoriae, sicut in sanctorum corporibus martyrum remanebunt, prout vicesimo secundo de Civitate Dei loquitur Augustinus. Et ultra hoc manent in corpore Christi ob quatuor rationes : primo, ut veritatem resurrectionis ostendant ; secundo, ut eas Patris praesentet adspectui, interpellans pro nobis ; tertio, ut sint indicia caritatis Christi ad nos, et signa misericordiae Dei ad homines ; quarto, ut in iudicio per eas impiis monstret quam iuste damnentur.
Insuper quaeri potest, an Thomas apostolus vulnerum cicatrices palpavit. Dicendum, quod sanctus ille Apostolus ad solum adspectum vulnerum credidit, propter quod Dominus dixit ad eum : Quia vidisti me, credidisti. Sed tetigit Christum, ut a nobis omnem dubitationem excluderet, quia futurus erat testis resurrectionis. Unde Leo Papa disseruit : Suffecerat ad fidem propriam quod viderat ; sed propter nos factum est, ut tangeret quod videbat. Et iterum : Quis, inquit, dubitat rediisse a mortuis Salvatorem, cuius praesentiam agnovit oculus, attrectavit manus, perscrutatus est digitus ?
Idem asserit Alexander. Denique resurrectionem suam Christus potissime multipliciusque probavit, quoniam eam post talem passionem, mortem et sepulturam, credere difficilius fuit.
Si vero quaeratur, an Christus comedit, et ubi manserit cibus comestus ; dicendum, quod fuit vera comestio, quantum ad cibi divisionem in ore et traiectionem in ventrem, non quoad conversionem in humores : imo cibus ille, secundum Augustinum, in subtiliorem materiam est conversus, id est in vaporem resolutus.
Quamvis etiam unum argumentorum istorum ex se non sufficeret, omnia tamen simul certitudinem induxerunt : propter quod et multiplicata fuerunt, ut nulla ambiguitas remaneret. Quae et per ascendentium et Spiritus Sancti missionem roborata sunt maxime.
Haec Thomas in Scripto.
Haec eadem scribit in tertia parte, quaestione quinquagesima tertia, ubi et ait, quod quamvis Christus non cecidit per culpam, cecidit tamen per mortem. Et rursus : Passio Christi operata est nostram salutem, proprie loquendo, quantum ad remotionem malorum ; resurrectio autem, quantum ad inchoationem et exemplar bonorum. Itemque, in Christi resurrectione incepit tertius status Sanctorum. Nam primus fuit sub legis figuris, secundus sub fidei veritate, tertius in aeternitate salutis et gloriae. Dicitur quoque Christus primus atque primitiae dormientium, et a somno mortis surgentium, quoniam primus per resurrectionem ad vitam penitus immortalem pervenit.
Porro de his qui surrexerunt cum Christo, est duplex opinio. Una, quod post non denuo obierunt : alias resurrectio illa fuisset illis potius in tormentum in obitu iterato. Augustinus vero in epistola ad Evodium contra hoc videtur arguere, allegando quod in Actibus beatissimus Petrus dixit de David : Sepulcrum eius apud nos est. Per quod non convicisset Iudaeos, nisi et corpus seu ossa David ibi fuissent. Et durum videtur quod ipse David, de cuius semine natus est Christus, non fuisset unus de illis qui surrexisse dicuntur cum Christo ad vitam beatam et immortalem. Et item allegat quod ad Hebraeos scribit Apostolus de sanctis antiquis : Ut non sine nobis consummarentur. Sicque Augustinus videtur sentire, quod iterum sint defuncti. Ad quod etiam videtur pertinere quod Hieronymus dicit : Quod sicut Lazarus resurrexit, ita multorum sanctorum corpora surrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem. Quamvis hoc in sermone de Assumptione relinquat sub dubio. Rationes vero Augustini efficaciores videntur.
Amplius, si quaeratur, an Christus propria virtute surrexit ; dicendum, quod tam corpus quam anima Christi potest dupliciter considerari. Primo, per habitudinem ad deitatem eis unitam. Secundo, quoad ipsam naturam creatam secundum se. Secundum primam considerationem, corpus resumpsit animam quam deposuit, animaque corpus quod dimisit : et sic Christus propria surrexit virtute ; non autem iuxta secundam considerationem. Considerando namque animam et corpus Christi secundum virtutem naturae creatae, non potuerunt sibi invicem reuniri, sed potestate divina.
Sciendum quoque quod Dominus surrexit circa diluculum, illucescente iam die, ad designandum quod per suam resurrectionem ad lucem gloriae nos reduxit : quemadmodum mortuus est advesperascente die et tendente in tenebras, ad ostendendum quod per suam mortem destrueret tenebras culpae ac poenae.
Haec Thomas in tertia parte Summae. Quibus concordat quod in Scripto fatetur : Christus, inquiens, creditur resurrexisse crepusculo, quando adhuc lux tenebris est permixta : idcirco aliquando dicitur resurrexisse in nocte, interdum in die.
Verumtamen de hora qua Christus exspiravit, scribit in secunda secundae, quaestione centesima quadragesima septima : Hora nona deputata est refectioni ieiunantium, maxime quoniam Christus hora nona exspiravit, cuius passioni ieiunans conformat se, carnem propriam affligendo. In quibus verbis per horam nonam videtur meridies designari.
Praeinductis ex Thoma consonant scripta Petri, et addit :
Congruentia accelerationis resurrectionis Christi accipi potest ex quatuor causis. Primo, ex parte causae efficientis, quoniam corpus illud fuit deitati unitum : ideo debuit primo influentiam eius recipere et cito resurgere. Secundo, ex parte causae materialis, quia in corpore illo non fuit fomes peccati : ideo nec incinerari debebat. Tertio, ex parte causae formalis, videlicet quia expleto officio ad quod venerat, debuit in se et in suo corpore beatificari perfecte. Quarto, ex parte causae finalis, utpote propter nostram utilitatem, ut in fide resurrectionis futurae certificemur.
Porro ab hora mortis Christi usque ad horam resurrectionis, horae sunt quadraginta, ut et ipsa nona, qua mortuus est, computetur. A vespera vero sepulturae usque diluculum resurrectionis, horae sunt triginta sex.
Denique Christi gloriosam resurrectionem, tanquam opus prorsus novum et omnino insolitum, magis quam alios fidei articulos probare oportuit. Gloriosa quoque resurrectio quatuor exigit : primo, naturae corporeae veritatem ; secundo, eiusdem quod mortuum fuit identitatem ; tertio, carnis reanimationem ; quarto, naturae corporeae glorificationem. Probavit itaque Christus probabilibus argumentis secundum exigentiam materiae, primum horum, palpabilem se praebendo ; secundum, cicatrices monstrando ; tertium, comedendo atque loquendo ; quartum, ianuis clausis intrando, ac ascendendo.
Haec Petrus.
In praeinductis scripta Richardi de his continentur.
Albertus autem et Bonaventura de Christi resurrectione non scribunt hic, nisi forsan permodice.
Porro Udalricus :
Christus, ait, suam resurrectionem probavit tripliciter, utpote per testimonia angelorum qui mulieribus apparuerunt atque dixerunt Christum resurrexisse. Secundo, per testimonia hominum qui surrexerunt cum Christo. Tertio, per sui ipsius frequentes apparitiones, allocutiones, comestiones, palpationem, etc.
Utrum autem illi qui tunc surrexerunt cnm Christo, beata immortalitate dotati sunt, Hieronymus in sermone de Ascensione relinquit sub dubio. Beda vero locutus est, quod credendi sunt cum Domino in corpore ascendisse, et ego credo de hoc non esse dubitandum, quoniam animae sanctorum illorum erant tunc perfecte impassibiles et beatae : talesque animae uniri non poterant neque debuerant corpori mortali aut morituro.
Praeterea, si quaeratur, quomodo corpus Christi tunc fuit palpabile, cum teste Gregorio, omne tangibile sit corruptibile : tactus etenim naturalis, secundum Philosophum, est cum mutua alteratione tangentis et tacti ; omne quoque alterabile est passibile, ideoque corruptibile, quoniam passio facta, secundum Philosophum, abiicit a substantia. Dicendum, quod triplex est tactus, videlicet : metaphoricus, ut dum qualitas naturalis sua actione immutat corpus, quemadmodum dicimus, Frigus me tetigit. Alius est tactus mathematicus, ut dum extrema sunt simul sine actione et alteratione, secundum quod ait Philosophus, quod linea tangit sphaeram in puncto. Tertius est tactus naturalis, qui est secundum extrema sensibilibus qualitatibus informata, sicque cum actione et passione. Corpus autem gloriosum habet has qualitates : idcirco tangibile est, dum vult is cuius est. Sed habet eas bene redactas ad medium, hoc est ad temperantiam mediam, in qua eas conservat anima gloriosa virtute divina, ita quod non potest distemperari, propter quod nec per tactum alterari.
Locutione etiam probavit Christus sui corporis veritatem, quamvis aliquibus animalibus conveniat locutio, sive per naturam, ut dicitur de Pygmaeis ; sive per instructionem, ut videmus in avibus. Loqui tamen perfecte non convenit nisi naturae rationali, praecipue de spiritualibus ac divinis.
Quamvis etiam Christus intrando ianuis clausis, dicatur probasse se corpus glorificatum habere, attamen alia corpora penetrare non est de natura corporis gloriosi ; corpori autem Christi conveniebat ex unione ad deitatem. Unde Augustinus affirmat : Moli corporis in quo erat divinitas, ostia clausa non obstiterunt. Hinc egressum Christi ex utero virginali, comparat ingressioni domus ianuis clausis, affirmans utrumque miraculum miraculorum : quod verum non esset, si de natura corporis gloriosi consisteret. Nam quamvis haec vis penetrandi esset ei miraculose concessa, tamen usus potestatis illius non esset miraculosus : sicut non esset miraculosum, si caecus iam illuminatus videret.
Praeterea cum scandalum fidei, id est, id quo infideles praecipue scandalizantur in fide Christiana, sit infirmitas et ignominia passionis Christi, in tantum quod ipsemet Christus Deus asseruit, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me ; atque Apostolus, Praedicamus Christum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem contumeliam ; unde et Apostoli in ea potissime vacillaverunt : ideo econtrario in virtute victoria ; mortis Christi per resurrectionem ipsius, consistit maxima vis fidei christian ;c. Propter quod legitur in Actibus : Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Christi. Hinc iste articulus prae omnibus aliis a Christo est probatus.
Haec Udalricus.
Cui concordat Albertus in hoc, quod asserit resuscitatos a Christo non rursus obisse, sed in anima et corpore glorificatos ascendisse cum Salvatore. Estque praetacta ratio fortis : mox enim ut Christus in limbum patrum descendit, sancti eius beatifica deitatis fruitione sunt repleti, idcirco et impassibiles facti. Et si dicantur non ascendisse corpore glorificati, sed corpora rursus deposuisse in terra, videtur oportere dici, quod absque omni poena hoc fuit.
In praetactis quoque verbis Udalricus insinuat, Pygmaeos non esse veraciter homines, sed irrationales creaturas : de qua re dubitant multi, et nonnulli scribunt ac pro viribus probant, quod sint homines parvi, quemadmodum et in specie canum sunt quidam valde parvi caniculi. Dicitur etiam, quod si aliorum territoriorum homines generent in terra illa Pygmaeorum, non generant nisi Pygmaeos. Habent item figuram corporis humani, et ut dicunt philosophi, sicut res differunt suis figuris, ita et formis suis specificis. Unde quis posset concludere, quod sicut res conveniunt figuris, ita et specificis formis. Nec dubitamus gigantes homines esse, quamvis non minus excedant nos quantitate, quam nos Pygmaeos. Multa quoque rationis exercitia videntur habere, de quibus propheta Ezechiel describendo magnificentiam et excellentiam Tyri, locutus est : Sed et Pygmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ; ipsi compleverunt decorem tuum. Verumtamen de hae re nihil affirmo, nec certus sum an sint capaces notitiae veri Dei, et elevari super materialia cuncta intellectualiter queant.
Postremo Durandus concordat dictis ex Thoma, hoc dempto, quod ait Christum post resurrectionem veraciter manducasse, etiam quantum ad sumpti cibi digestionem et conversionem in corpus suum : quod nequaquam credendum est, et contra Augustinum atque communem theologorum doctrinam esse cognoscitur.
QUAESTIO VI
Amplius quaeritur hic : An Christus quantum ad animam descendit ad inferna et in limbum patrum ; et propter quid ita descenderit.
Videtur quod non.
Primo, quoniam dixit latroni : Hodie mecum in paradiso eris. Ergo et Christus introiit paradisum.
Secundo, quoniam hoc videtur excellentiae Christi derogare, nec alicui nisi pro sua culpa competere.
Tertio, Christus moriendo animas sanctas in limbo detentas, a reatu absolvit originalis peccati, pro quo detinebantur in limbo : ergo animae illae eodem instanti quo Christus tradidit spiritum, a limbo fuerant eruendae, et ad Christum in paradisum ducendae.
In oppositum est doctrina fidei sacrae.
Circa haec scribit Albertus :
Infernus multipliciter dicitur. Primo, infernus interior damnatorum. Unde super illud Iacobi, Inflammata a gehenna, asserit Glossa : Daemones quocumque vadunt, infernum suum secum portant. Secundus est infernus exterior, et iste est multiplex. Primus est locus poenae tenebrosus, damnatos affligens. Secundus est locus poenae non penitus tenebrosus, utpote purgatorium, in quo purgandi lucem gratiae habent. Tertius est locus sine poena sensus ac tenebrosus, ut limbus in originali defunctorum. Quartus est locus tenebrosus, aliquid habens lucis propter magnam fidem et spem inhabitantium, ut limbus sanctorum patrum ante descensum Christi in eum ; et ad hunc locum Christus descendit, non ad alium. Propter quod ait Hieronymus, quod ibi habitabant hi qui per Christum educti sunt. Quemadmodum enim non propter se, sed propter homines homo factus est, ita ad locum illum non propter se, sed propter ibi detentos descendit.
Et si obiciatur, quod secundum dicta Sanctorum, infernus semper in malo accipitur : dicendum, quod infernus sonat in malum poenae damni vel sensus seu utriusque ; in quorum neutrum Christus descendit, sed tantum ad locum illum ad modicum tempus in consolationem electorum.
Denique, secundum dicta Sanctorum, Christus in limbo sanctis suam deitatem monstravit, horrendique carceris locum eis vertit in paradisum quoad hoc quod deitatem eius facie ad faciem conspexerunt, pretio redemptionis soluto. Per quod solvitur obiectio illa, quod Christus dixit latroni : Hodie mecum in paradiso eris. Paradisus namque tripliciter sumitur. Primo, pro paradiso interiori, qui est aperta et beatifica visio Dei ; et de hoc loquebatur Christus latroni. Secundo, pro paradiso exteriori terrestri in Eden. Tertio, pro paradiso caelesti seu caelo empyreo.
Praeterea si quaeratur, quamdiu fuit Christus in limbo ; dicendum, quod quousque corpus iacuit in sepulcro. Sed obici potest, quod in evangelio legitur Nicodemi : Cum sancti educti essent in paradisum, apparuit quidam vultu despecto, crucem ferens latronis ; qui interrogatus quis esset, respondit se esse latronem cui promiserat Christus, quod secum hodie esset in paradiso. Ergo sancti statim egressi sunt limbum. Dicendum, quod Nicodemus loquitur de tempore post Christi resurrectionem. Imo etiam scribit ibidem de Enoch atque Elia, qui congratulabantur liberatis, quemadmodum etiam sermonem habuerant cum Christo in monte de excessu quem complevit in Ierusalem eos redimendo. Quod autem latro dixit se illum cui Christus promisit, intelligitur materialiter significare dictum Christi.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus, qui de his multa conscribit, quae satis communia sunt et in Passionali habentur Sanctorum : idcirco pertranseo.
At vero Thomas his consonans :
Christus, inquit, ut nos a cunctis defectibus liberaret, in se accipere voluit nostros defectus omnibus generales et qui in defectum gratiae non vergebant. Omnibus autem hominibus ante Christi passionem fuit commune, pro debito originalis peccati in infernum descendere. Sed in nomine inferni duo importantur, scilicet locus, et poena vel damni vel sensus. Poena autem damni, scilicet carentia divinae visionis, vergebat in defectum gratiae consummatae. Poena quoque sensus post hanc vitam non est meritoria, quoniam post hanc vitam non sunt illi in statu merendi ; sed est vel purgativa, vel damnativa. Purgatio autem debetur impuritati, et damnatio peccato mortali. Unde et poena sensus post vitam hanc in defectum gratiae vergit. Hinc Christo competebat in infernum descendere, prout nominat locum, non poenam. Sicque descendere in infernum ad spoliandum, liberandum et glorificandum, praecipuam denotat dignitatem.
Praeterea, cum tenebrae exteriores interioribus correspondeant tenebris, ideo sicut Christus in limbum patrum descendens, interiores tenebras, id est divinae visionis carentiam, ab eis exclusit interius, ita per suae humanitatis praesentiam quantum ad animam, exclusit tenebras exteriores ab illis per illuminationem exteriorem ; quae tamen non splenduit nisi delentis in limbo illo, quoniam egit ut instrumentum pietatis divinae : quemadmodum poena inferni damnatorum, cum agat ut instrumentum divinae potentiae, non agit nisi in eos qui obligantur ad poenam. Non autem liberavit definitive damnatos, cum sint obstinati in malis, neque de suis poeniteant culpis ; nec eos qui erant in limbo puerorum, quoniam nunquam fuerunt Christi membra, nec in caritate et gratia, neque sortiti sunt fidem.
Praeterea, si quaeratur, an liberavit detentos in purgatorio ; respondendum, quod quamvis hoc non inveniatur determinatum a Sanctis, attamen dici potest quod non, quoniam poena purgatorii debetur actuali peccato : idcirco oportet ipsum expiari per propriam actionem aut passionem peccantis, vel specialis personae agentis pro ipso. Qui autem in purgatorio sunt, cum non sint in statu merendi, pro se satisfacere nequeunt. Oportet ergo eorum culpam expiari per punitiones eorum, aut per illorum suffragia qui sunt in statu merendi. Passio autem Christi immediate removit impedimentum ex originali peccato proveniens, quod ex altero est contractum. Ad removendam autem poenam debitam peccato actuali, quod quisque ex se ipso commisit aut incidit, pertingit efficacia eius mediante aliquo sacramento personae exhibito, aut aliquo actu ipsius personae, sive alterius ad ipsam relato. Hinc non decuit ut sola Christi passione a purgatorio liberarentur : nisi dicatur, quod in hac vita hoc meruerunt, aut id speciali gratia est concessum, quamvis hi qui modo in purgatorio sunt, hoc non consequantur. Itaque poena nunquam dimittitur virtute passionis Christi, nisi in quantum passioni quis conformatur. Quod contingit tripliciter : primo sacramentaliter, ut in Baptismo ; secundo, per meritum dilectionis ac fidei ex passione surgentis ; tertio, per similitudinem poenae, ut in ieiuniis, disciplinis. Primi autem duo modi in purgatorio non sunt, cum non sint in statu recipiendi sacramenta nec promerendi.
Haec Thomas in Scripto.
Haec eadem scribit in tertia parte, quaestione quinquagesima secunda, et addit : Duplex est dolor. Unus de passione poenae, quam homines patiuntur pro actuali peccato, iuxta illud in Psalmo : Dolores inferni circumdederunt me. Alius est dolor ex dilatione gloriae, prout in Proverbiis scriptum est : Spes quae differtur, affligit animam. Quem dolorem patiebantur exsistentes in limbo. Ad quod innuendum, Augustinus testatur, quod lamentabili obsecratione Christum orabant. Unde in Actibus beatissimus loquitur Petrus, quod Deus suscitavit Christum, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat ipsum detineri ab illo.
Id quoque quod in prima Petri legitur, Christus his qui in carcere erant, spiritu veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, Athanasius in epistola ad Epictetum intelligit de descensu Christi ad inferos, dicens quod corpus Christi fuit in sepulcro positum, quando perrexit praedicare his qui in custodia erant, spiritu, quemadmodum dixit Petrus : ut sit sensus, His qui in carcere, id est in inferno, erant clausi, Christus veniens spiritu, id est secundum animam, praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quia damnatos de eorum incredulitate atque malitia confutavit. Unde et Damascenus tertio libro fatetur, quod sicut his qui in terra sunt evangelizavit, ita et his qui in inferno : non ut damnatos ac infideles ad fidem converteret, sed eorum argueret incredulitatem. Nam et praedicatio illa nil aliud potest intelligi quam manifestatio suae divinitatis, quae manifestata est infernalibus per virtuosum Christi descensum ad inferos. Verumtamen Augustinus melius hoc exponit in epistola ad Evodium, ut referatur non ad praedicta, sed ad operationem deitatis Christi, quam a principio mundi exercuit : ut sit sensus, quod his qui in carcere erant, id est, in mortali corpore (quod est quasi animae carcer) vivebant, spiritu suae deitatis veniens praedicavit per inspirationes internas exterioresque admonitiones iustorum : his, inquam, praedicavit, qui increduli fuerunt aliquando, ipsi videlicet Noe ipsis praedicanti, quando exspectabat Dei patientiam, per quam differebatur diluvii poena ; unde subiungit : In diebus Noe, cum fabricaretur arca.
Si autem quaeratur, cur limbus patrum vocetur infernus, cum vocetur sinus Abrahae, quo designatur quies exsistentium ibi ; dicendum, quod sinus Abrahae considerari potest dupliciter. Primo, quantum ad quietem quae erat ibidem a poena sensibili : nec sic convenit sibi nomen inferni, nec dolor. Secundo, quantum ad privationem speratae gloriae : sicque rationem inferni ac doloris sortitur. Ideo sinus ille vocatur nunc requies Beatorum, non infernus, nec modo dicuntur in eo esse dolores. Quod autem sanctus Iob dixit, In profundissimum inferni descendent omnia mea, intelligitur de superiori loco inferni seu limbo patrum, secundum Gregorium. Quemadmodum enim respectu altitudinis caeli, aer caliginosus appellatur infernus, in quo daemones plurimi detinentur : sic quantum ad aeris altitudinem, terra inferius iacens, infernus nominatur atque profundum ; et rursus per respectum ad altitudinem terrae, superiora loca inferni, profundissimum inferni possunt vocari.
Haec in Summa, ubi et asserit, quod exsistentes in purgatorio non educebantur tunc inde per Christum, nisi sufficienter purgati, vel qui in hac vita hoc meruerunt per fidem et devotionem ad Christi passionem.
In his scripta Petri et Richardi continentur. Richardus tamen adiungit, quod secundum quosdam, Christus descendit etiam ad detentos in purgatorio, ad manifestandum eis suam dignationem et dilectionem ad ipsos, atque ad daemonum confusionem. Magis quoque divertit Richardus ad opinionem dicentium quod detentos in purgatorio Christus eduxit, cum passio sua fuerit magis efficax ad hoc quam suffragia Ecclesiae, per quae liberantur quotidie.
In praehabitis demum continentur scripta Alexandri et Bonaventurae, et consonant dictis ex Thoma et Alberto, et pauca scribunt de his.
Postremo Durandus hic scribit specialia quaedam :
Anima (inquiens) Christi non descendit ad limbum corporeo successivoque motu. Nec clare patet quod animae separatae moventur eo modo quo angeli, qui dicuntur moveri de loco ad locum, in quantum successive operantur in locis diversis. Anima autem separata non dicitur habere aliquam operationem circa locum, vel circa corpus exsistens in loco : quoniam cum ex sua natura sit determinata ad certum corpus, non potest movere nec agere in aliud corpus nisi mediante corpore proprio : quo cum careat separata, non potest moveri de loco ad locum ratione operationis quam habeat circa locum vel circa exsistens in loco.
Haec Durandus.
Quae inepte prolata sunt, et multis revelationibus fide dignis contraria, in quibus leguntur non solum animae glorificatae, sed etiam animae adhuc in purgatorio detentae, viventibus in corpore frequenter apparuisse et collocutae fuisse. Et quamvis interdum credantur angeli in persona animarum exstitisse, tamen valde temerarium est asserere, quod nunquam fuerint personaliter animae ipsae. Nam et S. Martinus dixit sibi frequenter apparere gloriosissimam Virginem, quae tamen in corpore resuscitata cognoscitur, sanctasque Theclam et Agnetem, cui et sancti apostoli Petrus et Paulus interdum apparuerunt, sicut et S. Francisco. Sic et gloriosi martyres Epictetus et Astion personaliter apparuerunt et loquebantur parentibus electi Astionis. Et S. Astion dixit se quotidie mitti cum angelis sanctis ad succurrendum periclitantibus in mari et alibi. Multa quoque huiusmodi leguntur in obitu B. Hieronymi. Unde et divinus Dionysius protestatur se vidisse beatissimos apostolos Petrum et Paulum post eorum martyrium simul ingredi Romam. Et quasi innumerabilia talia possent contra dictum illud expressum induci. Nec ratio ad illius probationem ullius valoris est. Anima namque qnamdiu est in statu viatorum et in via praesentis exsilii, determinata est ad corpus suum ; separata vero, sicut alium habet modum essendi, ita et movendi ac operandi. Nec in his quae fidei sunt, servatur semper ordo et cursus naturae.
Multa alia hic scribit Durandus, quae periculosa censentur, ut quod anima Christi non fuerit in triduo sepulturae cum animabus patrum in limbo, nec cum anima latronis in paradiso, nisi per effectum, in quantum anima ; illae merito passionis Christi gloriam beatificae visionis tunc erant sortitae, non autem quantum ad locum seu realem praesentiam : imo ut sancti Doctores concorditer protestantur, anima Christi vere realiter descendit ad limbum, et fuit ibidem definitive, habens operationem tam circa animas illas, quas laetificavit et spiritualiter illuminavit, quam circa locum, quem sensibiliter, sicut iam patuit, illustravit.
Scribit item Durandus, quod animae patrum in limbo viderunt Deum clare per speciem, antequam Christus per descensum devenit ad eas : quod apertissime esse videtur contra verba Augustini praetacta, et Eusebii pluriumque Sanctorum.
QUAESTIO VII
Est quoque investigandum : An congruebat Christum quadragenario die caelos ascendere, ac qualiter et quousque ascendit.
Videtur quod non ascendit.
Primo, quia ascensio est motus ; motus autem est signum indigentiae et actus entis imperfecti. Christus autem iam fuit perfecte beatus nec indigens.
Secundo, caelestes orbes, impenetrabiles, indivisibiles incorruptibilesque consistunt : ergo per ea non potuit Christus homo corporalis ascendere.
Quocirca quaeri potest, an Christo secundum naturam assumptam aliquid felicitatis et gaudii ex ascensione accrevit ; an etiam motus ascensionis exstitit violentus ; item subitus aut successivus.
Circa haec loquitur Thomas :
Congruum fuit Christum ascendere, tam ex parte ipsius quam nostri. Ex parte ipsius, quia ei omne quod ad gloriam pertinet, debebatur. Ideo caelum empyreum et summus locus in ipso, Christo homini glorificato competebat : imo et exaltationem illam sua maxima humiliatione et abiectissima passione promeruit. Item ex parte nostri. Primo, ut nos introduceret in possessionem summi caeli, quam nobis emerat pretio sanguinis sui. Secundo, ut in nobis spem et affectum ascendendi accenderet et augeret. Tertio, ut iam Christum non secundum carnem cognoscentes, ipsum spiritualiter contemplemur, diligamus, sectemur, sicque donorum gratiae et gloriae eius magis capaces reddamur.
Ascendere demum atque descendere motu locali, non competebat Christo nisi secundum naturam assumptam, et potius ob indigentiam nostram quam suam. Metaphorice quoque dicitur descendisse respectu divinae naturae, in quantum se exinanivit formam servi accipiens, et rursum, in quantum per novum effectum fuit in terris ; ascendisse vero, quantum ad aliorum notitiam, qui eius excellentiam tunc noscere aut clarius scire coeperunt. Similiter, quantum ad humanam naturam ascendit, secundum quod exaltatus est ad gloriam resurrectionis et notitiam populorum ; descendit autem secundum passionis ignominiam.
Porro ad id quod quaeritur, an gaudium Christi crevit in ascensione : dicendum quod non accrevit ei tunc aliquid gaudii, nec intensive, nec extensive seu quantum ad numerum eorum de quibus gaudendum est, quia perfectum gaudium de omnibus habuit bonis ab instanti suae conceptionis ; sed accrevit ei novus modus gaudendi, quia de eo de quo prius gaudebat ut de futuro, tunc gaudebat ut de praesenti.
Denique, bona gloriae consistunt in tribus. Primo, in divina visione, quae est essentia beatitudinis animae ; et hoc per effectum contulit descendendo in limbum, quoniam constitutos ibidem mox beatificavit. Secundum est gloria corporis ; et hanc inchoavit in sua resurrectione. Tertium est congruus locus ; et hoc praestitit ac monstravit in sua ascensione.
Si autem quaeratur, an motus ille ascensionis in corpore glorioso fuerit violentus ; respondendum, quod motus dicitur naturalis cuius principium est natura. Natura vero dupliciter dicitur, utpote : forma, quae est activum principium motus, et materia, quae est principium motus passivum. Sicque motus potest dici dupliciter naturalis. Primo, quia in eo quod movetur, est activum motionis principium : et sic corpora gravia et levia naturaliter moventur. Secundo, quia in eo quod movetur, est dispositio naturalis per quam mobile est ab aliquo movente. Quod contingit dupliciter. Primo, quia est aptitudo in eo ut ab aliquo moveatur, tamen cum inclinatione ad contrarium, sicut in motu animalium progressivo : tuncque motus ille dicitur violentus, quantum ad naturam corporis, in quantum est corpus ; naturalis vero quoad naturam corporis, ut est animatum, prout dicitur Physicorum octavo. Secundo, quoniam non est aptitudo ad contrarium inclinans, ut patet in motu caelestium corporum, quae moventur a substantia separata, naturaliter tamen, ut dicit Commentator in principio Caeli et mundi. Sicque motus ascensionis corporis Christi exstitit naturalis, quia cum corpus glorificatum omnino subiectum sit animae, non potest in eo aliqua inclinatio esse contraria animae voluntati.
Aliqui autem dicunt, quod motus ille fuit naturalis quia in corpore glorioso regnat natura caeli empyrei. Quod falsum est, quia natura caelestis non commiscetur elementis, nec moveret ad motum rectum, sed potius circularem, qui proprius est quintae essentiae.
Praeterea, si quaeratur, an Christus ascendens ferebatur ab angelis ; dicendum, quod ferebatur ab angelis in obsequium dignitatis, non in adiutorium necessitatis.
Praeterea motus ille fuit corporalis successivus, non instantaneus ; estque probabilius quod movebatur sua voluntate perceptibili tempore, attamen poterat imperceptibili tempore.
Insuper, non decuit Christum post suam resurrectionem statim ascendere, sed quadragesimo die : quoniam ea quae circa Christum sunt facta, dispensative sunt acta ob nostram utilitatem : idcirco post resurrectionem non statim ascendit, sed multis diebus distulit ; et cum suis discipulis est familiariter conversatus, ut interim eos in fide resurrectionis multiplici apparitione, probatione ac designatione firmaret, ac desolatos consolaretur. Hinc ait Glossa Actuum primo : Quemadmodum quadraginta fuerunt horae mortis Christi, sic quadraginta diebus est conversatus cum eis, quoniam divina consolatio humanam excedit tristitiam.
Ascendit demum usque ad summum caelum, quia secundum dignitatem et congruentiam eminentiae suae congruit et debetur ei locus supremus. Unde non dicitur ascendisse super omnes caelos, quasi sit extra et supra caelum empyreum, sed quia in altissimam partem illius conscendit, et residet in eadem. Quamvis et naturali virtute nequeat fieri dimensionum penetratio, attamen per omnipotentiam Dei supernaturaliter fieri potest, ut dictum est.
Amplius, Christus secundum divinam naturam sedet ad dexteram Patris, quia simpliciter Patri aequalis est. Dextera quippe nobilior pars vocatur : propter quod sedens ad dexteram alicuius, nobilissimo modo ei coniungitur. Modus vero quo quis Patri coniungitur, aut est nobilissimus simpliciter, quod est esse illi aequale ; aut est nobilissimus in genere, seu quantum exstat possibile creaturae. Primum competit Christo secundum naturam divinam, seeundum quoad naturam humanam : sic tamen, ut dextera Dei et sessio ista metaphorice et spiritualiter intelligantur. Si autem obiciatur, quia unigenitus Filius est in sinu Patris, ergo non residet ad dexteram eius ; dicendum, quod in quantum exit et generatur a Patre, dicitur esse in sinu ipsius, quoniam manet in corde Patris, estque generatio illa emanatio immanens. Sic quoque ad dexteram Patris sedere est proprium Christo, nec ulli convenit creaturae : sicut nec aliqua alia creatura est in unitate personae assumptae a Deo, nisi humanitas Christi.
Sed obici potest quod beatissima Virgo a dextris Dei sedet, iuxta illud in Psalmo : Adstitit regina a dextris tuis. Apostolus quoque ait de Christo : Consedere nos fecit in caelestibus. Ipse etiam Christus in Apocalypsi : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo ; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius. Et respondendum, quod sacratissimae Virgini per excellentem participationem convenit esse a dextris Dei, non tamen per aequalitatem aut hypostaticam unionem : ideo fertur adstare a dextris potius quam sedere. Ceteri quoque consedere dicuntur Christo in caelis, in quantum potestatem iudiciariam sunt sortiti, atque in gloria stabiliti, non tamen a dextris Dei, iuxta sensum inductum. Universi item qui vincunt, sedent in throno Christi, quia in caelo empyreo, de quo ait : Caelum mihi sedes est.
Praeterea quaeritur, an Spiritus Sanctus sedeat a dextris Dei Patris. Si sic, ergo non est hoc proprium Christo. Si non, ergo non est Patri Filioque aequalis. Dicendum, quod Spiritus Sanctus potest dici sedere a dextris Patris, in quantum illi vere aequalis est ; non tamen appropriatur ei aequalitas, sicut unigenito Filio : idcirco nec sessio.
Haec Thomas in Scripto.
Eadem scribit in tertia parte Summae, quaestione quinquagesima septima. Ubi inter cetera docet, qualiter propria virtute ascendit : quia non solum virtute divina et increata, sed etiam supernaturali virtute animae suae glorificatae, cui corpus suum per omnia fuit plenissime obediens ac subiectum. Fuitque in corpore Christi glorificato excellentissime dos agilitatis, ex redundantia felicitatis animae suae in corpus, non ex aliqua admixtione naturae quintae essentiae. Ascendit etiam corpus Christi super omnem spiritualem creatam substantiam : quoniam etsi per naturam exsistat inferius, tamen per hypostaticam unionem cum deitate, est omni spirituali creatura praestantius. Rursus, ascensio Christi est causa nostrae salutis : quia ex ipsa oritur nobis credulitas, confidentia ac desiderium pertingendi ad caelestem et aeternam beatitudinem illam. Et Christus ascendendo viam nobis paravit, ostendit, et sedens in caelis, interpellat pro nobis. Est ergo ascensio Christi causa nostrae salutis, non per modum meriti, sed efficientiae, sicut de eius resurrectione praehabitum est. Sedet etiam ad dexteram Patris, intelligendo per sessionem, quietem perpetuam, iudiciariam quoque potestatem, et regiam dignitatem, quam eamdem numero habet cum Patre secundum quod Deus, et secundum assumptam naturam habet eam per praeclarissimam participationem.
Haec in Summa.
Idem Petrus.
Richardus vero adiungit, quod Christus ascendit usque ad supremam partem caeli supremi : quoniam nobilissimum locatum debet esse in nobilissimo loco, quamvis ex dispensatione ad modicum tempus possit esse in loco minus nobili seu inferiori, et forte ad alium locum interdum se transfert ad tempus pusillum, cum frequenter legatur apparuisse hominibus sanctis.
Insuper, Christus si voluisset, sua increata potentia, quae est infinita, corpus suum transtulisset de terra in caelum in instanti, quia cum nec medium restitisset mobili, nec ambo simul motori, nulla fuisset ibi retardatio, idcirco nec mora neque successio ; sed voluit successive ascendere, quatenus suam ascensionem viderent discipuli, qui de ea erant testes futuri.
Haec Richardus.
Albertus hic quaerit, utrum Christus ascendit ad locum vel ad dignitatem. Et respondet, quod ad utrumque, quia ad supremum caeli empyrei, et ad dexteram Dei Patris : quam dignitatem et ante iam habuit, sed ex tunc fidelibus per fidem et contemplationem prae solito manifestavit.
Si autem quaeratur, an corpus Christi sit in caelo crystallino : dicendum, quod fatua phantasia est dicere, quod corpus Christi et gloriosissimae Virginis sint in caelo crystallino ; vel etiam quod alii Sancti sint in caelo crystallino, Christus autem et Mater eius dignissima sint in caelo empyrco. Imo omnes Beati et Sancti in empyreo caelo sunt, quod est beatitudinis locus per congruentiam. Caelum demum crystallinum cum omnibus inferioribus ad generationem et corruptionem est ordinatum.
Circa haec loquitur Albertus Magnus satis catholice. In his, inquiens, magis placet fidelis ignorantia, quam temeraria scientia ac mendosa confictio. Quidam enim dixerunt non debere esse motum corporum gloriosorum. Alii finxerunt mendacia ad solvendum obiecta, dicentes quod corpori debetur locus non ex quantitate, sed grossitudine ac loci repletione : quod absurdum est dicere. Idcirco dicendum, quod secundum dicta Sanctorum, quibus sine dubitatione est consentiendum, corpus gloriosum potest cum quolibet alio corpore in eodem loco consistere ; et hoc non in quantum corpus, sed in quantum gloriosum : quod tamen puto miraculum, sicut et hoc quod corpus elementatum est immortale et impassibile, fulgens septies plus quam sol. Aestimo etiam, quod Christus habuit potestatem movendi corpus suum in instanti et in tempore, cum sit potestatis immensae : sicut et probat Philosophus, quod virtus infinita excedit virtutem finitam infinite, et ita movetur in nunc.
De his vero quos Christus eduxit de limbo patrum, ubi fuerint per dies quadraginta postquam surrexit, an scilicet in paradiso, an alibi, non est aliquid temere asserendum ; sed potius credo, quod ubique simul fuerunt cum Christo, propter iucunditatem quam habebant in praesentia humanitatis suae, qua erant redempti, sic quod aderant quando Christus apparebat discipulis.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus, qui addit, qualiter Christo etiam secundum divinam naturam conveniat descendere, non per loci mutationem aut aliquam in sua deitate factam variationem, sed in quantum ipse in sua natura invisibilis, factus est in nostra natura visibilis, et novo modo apparuit in hoc mundo, sicque per effectum et dignationem descendit. Nam et in Genesi protestatur : Descendam, et videbo an iuxta clamorem qui venit ad me, etc. Apostolus quoque fatetur : Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos ; et rursus, Excelsior caelis factus. Non quod situaliter sit extra convexum caeli empyrei, extra quod nihil est ; sed quia dignitate atque dominio omnibus eminet, et cunctis inferioribus caelis sublimius scandens, usque ad summum caeli pervenit empyrei.
Haec Udalricus in Summa sua, libro quinto.
At vero Alexander circa haec prae ceteris plurimas inserit quaestiones, inter quas principales satis solutae videntur ; et consonant eius responsa nunc introductis, dempto quod ait :
Materia corporis humani non solum est elementum, imo et quinta essentia, ut nobis (inquit) sine praeiudicio sententiae melioris videtur, videlicet natura lucis caeli empyrei. Corpus enim animatum, ex contrariis exstat compositum, estque impossibile quod contraria conveniant ac faciant harmoniam nisi per naturam ea conciliantem : quae non potest esse natura elementaris, cum illa contrarium habeat, sed est natura lucis, quae proportionem habet ad omnes. Corpora vero ita se habent ad suas perfectiones, quod respectu nobilioris perfectionis nobilior est dispositio, ita quod ad susceptionem animae vegetativae, dispositio ex parte corporis concilians partes contrarias, est ipsa lux visibilis firmamenti. Cumque anima sensitiva sit perfectior quam vegetativa, oportet ut lux nobilior disponat atque conciliet corpus ad ipsius susceptionem, et haec est lux caeli crystallini. Et quia adhuc nobilior est anima rationalis, oportet ut ad eius susceptionem disponat et contrarietates conciliet lux eminentior, puta lux caeli empyrei infusa, et corpus subintrans ac praeparans. Nec aliter homo posset vocari minor mundus, nisi aliquid de caelo empyreo influeret in corpus humanum, puta influentia lucis illius. Porro in vita spirituali beata, glorificato iam corpore, lux ista dominabitur in eodem ac manifestabitur, natura vero elementaris occultabitur et latebit : sicut nunc contrario modo fit. Hinc glorificato corpori convenit locus secundum naturam lucis, id est caelum empyreum, non locus elementaris.
Haec Alexander.
Quibus communiter contradicitur, ut patuit supra.
Postremo, scripta Bonaventurae de his, penitus consonant dictis Thomae, et continentur in eis, et addit :
In morte Christi mox ianua caeli fuit aperta, quantum ad meritum ; in resurrectione autem, quantum ad egressum de limbo ; in ascensione autem, quantum ad beatitudinis locum, hoc est, quantum ad introitum in caelum empyreum. Unde his tribus modis ac vicibus ianua fertur aperta, ratione diversa. Mox vero ut Christus tradidit spiritum, in descensu eius ad inferos, exsistentes in limbo patrum viderunt clare per speciem lumen aeternum ; tuncque patefactum est caelum quantum ad praemium, et exsistentes adhuc in limbo habuerunt ibidem paradisum, id est beatificae fruitionis voluptatem, de quo paradiso Christus promisit latroni : quod secundum Augustinum, non est intelligendum, neque de paradiso terrestri, neque caelesti.
Quod demum dixit Salvator, Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, exponendum est, quod ipse solus propria virtute ascendit, vel quod ipse solus ascendit in caelum Trinitatis, id est ad Dei Patris aequalitatem ac dignitatem : non per eius novam adeptionem, sed clariorem manifestationem.
Haec Bonaventura.
In his quoque Durandus sc conformat maioribus. Addit tamen, quod Deus potuit corpus Christi provehere, ita quod esset extra et supra convexum caeli empyrei : quia de ratione corporis non est esse in loco continente et circumscribente, cum nec caelum empyreum sit ita in loco.
De his etiam scribit Henricus quintodecimo Quodlibeto, scrutando, an Christus ascendit super omnes caelos. Et continetur responsio plene in praeinductis, praesertim ex Thoma, Bonaventura atque Durando. Et inter cetera asserit :
Super illud Apostoli, Quod autem ascendit, quid est nisi quia primum descendit ? loquitur Glossa : Secundum corpus et animam ad caelos ascendit. Ad caelos namque spirituales Trinitatis ascendit, quando in sua incarnatione ad aequalitatem Dei Patris humanitas eius assumpta est per unionem naturae humanae cum divina, secundum quam aequalis est Patri.
Et ad istud allegat hic doctor multas auctoritates. Et alii quidam conformiter scribunt.
Quocirca videtur dicendum, quod humanitas Christi dici non potest assumpta ad aequalitatem Dei Patris, quasi ipsa humanitas aut Christus secundum assumptam humanitatem, sit Patri aequalis, cum et ipsemet Christus locutus sit, Pater maior me est : quod secundum Augustinum et omnes Catholicos, intelligendum est de Unigenito Patris secundum humanitatem assumptam. Omnis quippe creata essentia infinite est minor natura divina, seu unaquaque divina et increata persona. Sed et gratia Christi creata, et omnis perfectio suae humanitati seu animae formaliter inhaerens, essentialiter est finita, ab increata deitatis ac Dei Patris perfectione occumbens, distans, deficiens infinite. Hinc communiter dicitur, quod Christus secundum naturam divinam sedet ad Dei Patris dexteram, id est aequalitatem ; atque secundum naturam assumptam sedet ad dexteram Patris, id est in potioribus eius bonis, fruendo plenius et ineffabiliter felicius increatis divitiis Deitatis, quam quaecumque alia creatura. Quomodo ergo Christi humanitas in incarnatione ad Patris aequalitatem assumpta est ? nisi sic intelligatur, quod assumpta est ad increatam Verbi aeterni personalitatem, et suppositata in illa, ac Deitati hypostatice unita, ita quod Filius Dei Deus et homo, seu Christus in humana natura per incarnationem subsistens, vere aequalis est Patri, quamvis non secundum naturam humanam, quae nec increata est nec infinita.
