Distinctio XVII — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XVII
SUMMA DISTINCTIONIS SEPTIMAEDECIMA
In praehabita distinctione tractavit Magister de Christi passione, hic in sequentibus duabus distinctionibus loquitur de quibusdam de quibus in descriptione dominicae passionis mentio fit, utpote : de Christi voluntate, oratione ac merito. Et quia in Evangelio insinuatur diversa multiplexque voluntas in Christo, et (ut apparet) quasi invicem aliquo modo contraria ; idcirco de hac varietate et distinctione voluntatum in Salvatore hic tractat. Deinde circa haec difficultates immiscet quae ex verbis oriuntur Sanctorum, et eas determinat ; et quae ab invicem discordare videntur, concordat.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Utrum in Christo sit voluntas diversa invicemque contraria.
Videtur quod non sit in eo diversa multiplexve voluntas.
Primo, quia ut S. Dionysius tradit, in omni ente perfecto sunt esse, posse et agere, et ipsum posse sequitur esse ; sed in Christo non est nisi unum esse personale et actuale, ergo et unum posse dumtaxat. Cumque voluntas sit potentia, sequitur quod in Christo sit tantum una voluntas.
Secundo, ex potentia oritur actio ; agere vero est suppositorum. Cum ergo in Christo non sit nisi una persona, non erit in eo nisi actio una et una potentia.
Conformiter argui potest, quod in Christo sit duplex voluntas, sicut et duae naturae.
Circa haec scribit Albertus :
Magister in littera ponit trimembrem divisionem voluntatum in Christo, videlicet voluntatem divinam, voluntatem rationis, id est voluntatem rationalem seu intellectivam, et voluntatem sensualitatis, id est appetitum sensitivum, qui in concupiscibilem irascibilemque dividitur. Quae divisio potest sic ad bimembrem reduci. Voluntas Christi aut est divina et increata, aut creata atque humana. Humana quoque aut est sensualitatis, aut rationis. Voluntas etiam rationis aut est naturalis, aut deliberativa. De voluntate tamen rationis naturali mentionem non agit : quia a voluntate deliberativa non differt realiter, sed est eadem potentia diversimode considerata. Nempe quod naturalis dicitur seu natura, hoc contingit cuilibet potentiae animae rationalis, in quantum natura est hominis. Potentiae autem naturales quamvis insint secundum diversas partes naturae, tamen referuntur ad unum quod est subiectum : ideo denominatum ab eis non est nisi unum. Propterea Christus non est nisi unus volens, quamvis modis pluribus ac viribus velit : quoniam volens, significat cum qui vult, non radicem volendi in qua fundatur illa potentia ; diversitas vero voluntatum cognoscitur per diversitatem volitorum. Hinc aliter est in formis determinantibus totum, et aliter in naturalibus viribus : quoniam formae quae sunt in toto, nequeunt plures unius rationis inesse. Verum in potentiis naturalibus, secundum unam rationem communem, non specialem, possunt plures potentiae uno nomine appellari.
Si autem obicias, quia (ut divinus Dionysius protestatur) actio Christi nuncupatur theandrica, id est deivirilis ; sicque videtur, quod in omni Christi actione concurrit aliquid Dei et aliquid viri : ergo omnis talis actio fuit composita, nulla simplex.
Et respondendum, quod in Christo sunt plures distinctaeque actiones : non in comparatione ad agentem, quasi Christus sit plures agentes, sed quoad rationem vel radicem agendi, quia aliquando egit ut Deus, quandoque ut homo ; semper tamen egit ens Deus homo. Hinc in verbis praetactis S. Dionysius consideravit agens ut agens. Damascenus vero, dicens in Christo duas actiones, sicut et duas naturas, consideravit ipsas actiones in comparatione ad potentias inclinantes ad actum. Denique hoc ipsum quod agens fuit verus Deus et homo, et inclinantia ad actum duo (puta voluntas increata seu Deus, et voluntas creata), facit omnem Christi actionem nobis salubrem. Nam et dum comedit, bibit, dormivit, verum erat quod Deus hoc fecit, qui pro nostra salute omnia egit.
Haec Albertus.
Qui insuper quaerit, an sit aliqua sensualitatis voluntas. Respondet :
Voluntas sumitur large, et stricte. Stricte non dicitur nisi motus et appetitus rationalis. Propter quod in Topicis ait Philosophus : Omnis voluntas in ratione est ; tertio quoque de Anima : In rationali voluntas est, in irrationali autem desiderium. Large vero appetitus sensualitatis humanae vocatur voluntas ; sed penitus abusive appetitus brutorum voluntas vocatur. Propter quod asserit Damascenus : Voluntas rationalis est ; et si non est rationalis, non est voluntas. Voluntas namque designat id quod liberum exstat in anima : ideo natura sensitiva, quae magis agitur imperio rationis alterius aut instinctu naturae quam agat, non potest proprie dici habere voluntatem.
Praeterea si quaeratur, an voluntas humana in Christo fuit aliquo modo contraria voluntati divinae, vel potius ei conformis per omnia ; et utrum aliqua voluntas rationis in Christo non habebat effectum. Videtur quod imo. Quoniam contrarietas appetituum in anima non est ex hoc quod ipsi appetitus sunt in nobis naturae contrariae, ut Manichaei dixerunt, ponentes appetitum rationalem creatum a principio lucis, alterum a principio tenebrarum : ergo est ex oppositione volitorum. Quid oppositio inducit in nobis pugnam carnis sensitivaeqne partis animae contra rationem superiorem : igitur in Christo fuit huiusmodi pugna.
Praeterea, dictum est quod etiam ratio et quaecumqne vis animae, potest considerari ut natura, sicque dolet incommoda. Cum ergo in Christo fuerit ratio ut natura, videtur quod voluntate rationis voluerit quod non voluit voluntate divina, neque est consecutus.
Respondeo huic obiectioni, consentiendo quod Christus voluntate rationis secundum quod natura est, appetiit aliquid quod consecutus non est, atque oravit aliquid quod ei datum non est : quia appetiit et oravit hoc, non ex deliberatione id volens, sed magis ut nostram infirmitatem et suae humanitatis veritatem ostendens, secundum quod suis dixit discipulis : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Ad primum obiectum dicendum, quod non est contrarietas pugnae nisi inter quae est resistentia pertinax, sicut in nobis, in quibus appetitus infirmitatis carnalis confortatur ex fomite, atque interdum ex reliquiis vitiorum. Quod in Christo non fuit : ideo voluntas infirmitatis seu appetitus sensitivus ultra naturalia non est progressus, in his se tantum ostendens ad naturae demonstrationem, non ad hoc ut pugnaret contra rationem : quam voluntatem Antisiodorensis et alii quidam antiqui vocant velleitatem, non voluntatem perfectam.
Alii solvunt, dicentes quod inter haec non sit contrarietas : quoniam contraria nata sunt fieri circa idem, sensualitas autem et ratio non sunt circa idem ut idem. Sed hoc nihil est, quia secundum hoc nec in nobis esset huius contrarietas pugnae. Hinc dicendum, quod contrarietas huius pugnae est ex contrariis volitis, totam animam ad se trahere nitentibus : quae volita quamvis quandoque non sint contraria in substantia, attamen per adiunctum exsistunt contraria, puta per rationem, ita quod unum est volitum ut honestum, alterum vero ut turpe.
Ex quibus patet solutio huius : an aliquid voluit Christus quod non est factum.
Et apparet quod non : quia voluntas sua creata fuit omnino conformis voluntati divinae, quam certum est esse omnipotentem atque in omnibus adimpletam. Unde et Apostolus : In omnibus (inquit) exauditus est pro sua reverentia.
In contrarium est, quod oravit calicem passionis transferri a se, qui non fuit translatus ; et quod ait in Psalmo : Deus meus, clamabo per diem et non exaudies.
Respondendum : Plures sunt Christi voluntates, et quidquid voluit voluntate beneplaciti secundum naturam divinam, hoc factum est ; similiter quidquid voluit voluntate rationis deliberativae ; sed non quidquid voluit voluntate affectus naturalis et sensitivi.
Ad obiectum dicendum, quod quadruplex est conformitas qua nostra voluntas voluntati conformatur divinae. Prima est in volito, et haec est secundum materiam, estque minima, ut scilicet velimus quod Deus vult : et ista non efficit meritum de se, quia interdum vult aliquis vitiose quod Deus vult sancte, ut mortem alicuius hominis boni. Secunda est secundum formam volendi, ut dum ex caritate volumus quod vult Deus ; et haec efficit meritum, quamvis quandoque non velimus quod Deus vult, ut patuit circa finem primi Sententiarum. Tertia est in fine volendi, ut velimus propter id propter quod vult Deus, videlicet propter gloriam eius. Et ista conformitas consistit laudabilis, et facit ad meritum, etiamsi sit difformis a voluntate Dei in materia voliti : ut si ad gloriam Dei velim vivere aliquem iustum praelatum, quem Deus vult mori. Quarta conformitas est in causa volendi efficiente, ut dum volo id quod vult me velle. Sicque Deus voluit Christum horrere, et aliquo modo mortem nolle voluntate naturali sensitivoque appetitu. Et de his dem. dictum est plenius circa finem primi.
Haec Albertus.
Quibus per omnia concordat Udalricus in Summa sua, libro sexto :
Rationale, inquiens, dupliciter dicitur, utpote essentialiter ; sicque unius hominis non est nisi una voluntas, quae est voluntas rationis, et a Damasceno dividitur in θέλησιν, id est voluntatem naturalem, et ϐούλησιν, id est voluntatem deliberativam seu rationalem. Secundo dicitur aliquid rationale participative : sicque appetitus sensualitatis, ut regitur per voluntatem ratione directam, vocatur voluntas ab Augustino, Ambrosio, Beda.
Denique, quamvis voluntas naturalis et voluntas sensualitatis in Christo discordabant a voluntate divina in volito, mortem horrendo ac fugiendo, non tamen fuerunt oppositae voluntati divinae, nec caro aut sensualitas Christi adversus spiritum concupivit : quoniam contrarietas et conformitas voluntatum non attenditur penes materiam actus, quae est actus obiectum, utpote volitum, sed penes ipsos actus. Nempe si actus unius voluntatis est volitum alterius, illae voluntates licet opposita velint, non sunt tamen oppositae nec discordes, sicut volitum concors est voluntati cuius est volitum illud. Si vero actus voluntatis unius displiceret alteri voluntati, illae voluntates quamvis idem vellent, essent contrariae : quemadmodum Iudaei voluerunt Christum occidi, quod etiam voluit Deus ; et tamen illorum voluntas exstitit displicens Deo, et eius voluntati contraria, quia non voluerunt id quod Deus voluit eos velle. Porro in Christo voluntas divina increata, et item voluntas rationis deliberativa, voluerunt ut sensitiva pars et naturalis voluntas animae Christi haberent actus et motus quos habuerunt. Naturalis namque voluntas animae non respicit nisi bonitatem aut malitiam rei in se, et non per relationem ordinemque in finem : hoc enim est rationis. Idcirco cum vita Christi in se optima fuerit, et eius corruptio mala secundum se, naturalis illa voluntas voluit eius conservationem.
Haec Udalricus, qui de his plura conscribit, sed in praeinductis verbis Alberti sententialiter sunt contenta.
Insuper scripta Thomae his consonant :
In Christo, inquientis, sunt duae naturae perfectae, divina videlicet et humana. Et humana natura in multas partiales naturas dividitur, ut in naturam corporis et animae, in naturam sensitivam et intellectivam ; et secundum hoc voluntas humana in plures dividitur, sicut iam patuit. Sunt ergo in Christo voluntas divina et humana, non quasi unam voluntatem componentes aut constituentes, ut Eutyches dixit haereticus : imo sic neutra earum esset in Christo, sed tertia quaedam. Ideo utraque illa manet in Christo distincta.
Sed obici potest, quia voluntas sanctorum dicitur una cum voluntate divina, cum et Apostolus dicat : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Dicendum, quod voluntas tripliciter sumitur : primo, pro potentia volendi ; secundo, pro actu volendi ; tertio, pro volito : sicque voluntas sanctorum est una cum voluntate divina, non primis duobus modis.
Amplius si quaeratur, utrum voluntas humana in Christo semper conformabatur voluntati divinae in volito ; dicendum, quod cum voluntas sequatur rationem, processus voluntatis proportionatur processui rationis. Ratio autem habet aliquod principium per se notum, ad quod resolvendo reducit id cuius quaerit cognitionem : quo facto, habet certam rei notitiam, atque sententiat quod sit ita. Sed antequam ad istud reducere valet, movetur quibusdam verisimilitudinibus : quibus si detineatur tanquam certis, decipitur ; si vero illis non detineatur, habet opinionem unius partis cum formidine alterius. Finis autem (ut dicitur septimo Ethicorum) habet se in voluntariis sicut principium in speculativis. Hinc quando voluntas reducit aliquod consiliabile in finem in quo quiescit totaliter, tunc sententialiter illud acceptat ; si vero reducat in finem in quo non totaliter quiescit, trepidat inter utrumque. Porro si consideretur hoc quod est ad finem sine ordine ad finem, movetur voluntas in illud secundum bonitatem aut malitiam quam absolute invenit in eodem. Verum quia voluntas non sistit in motu quem habet circa huiusmodi, cum non feratur in ea sicut in finem, ideo non sententiat finaliter de illis secundum motum praefatum, quamdiu non considerat finem in quem ordinat illa : propter quod non simpliciter vult illa, sed vellet si nil repugnans inveniretur. Voluntas autem ut natura, movetur in aliquid absolute : ideo nisi per rationem ordinetur in aliquid aliud, acceptabit illud absolute, et erit illius tanquam finis. Si autem ordinet in finem, non acceptabit aliquid absolute circa hoc, quousque perveniat ad ipsius finis considerationem : quod facit voluntas ut ratio. Patet ergo quod voluntas ut natura, imperfecte vult aliquid et sub conditione, nisi feratur in ipsum sicut in finem. Eorum vero quae ordinantur in finem, voluntas ut ratio, habet ultimum iudicium ae perfectum iudicium.
His visis, patet qualiter voluntas rationis in Christo conformatur voluntati divinae in volito : quia voluntas ut natura, nunquam in Christo movebatur in aliquid sicut in finem, nisi quod Deus vult. Cumque voluntas ut ratio, nunquam moveatur in aliquid nisi ex ratione finis, constat quod voluntas quoque ut ratio, conformabatur voluntati divinae in volito. Sed voluntas ut natura, mota in aliquid non sicut in finem (quod in se consideratum non ita se habet in bonitate seu malitia, sicut consideratum in ordine ad finem), non conformabatur voluntati divinae in volito. Sic namque Christus volebat non pati, quod tamen voluntas divina voluit ipsum velle voluntate ut est natura. Conformitas quippe in volito non facit rectitudinem voluntatis, sed quae est in modo volendi et in causa finali et in causa efficienti, sicut expositum est.
Denique si quaeratur, an voluntas sensualitatis in Christo fuit contraria voluntati rationis ; dicendum, quod pugna seu contrarietas sensualitatis ad rationem, in nobis causatur ex tribus : primo, ex diversitate volitorum ; secundo, quoniam sensualitas fertur in suum volitum effrenate ; tertio, quoniam actum rationis impedit aut retardat partim sive totaliter. Quae duo ultima constat nunquam in Christo fuisse, sed primum horum aliquo modo in Christo erat iuxta modum expressum ; quod tamen (ut patuit) couformitatem praefatam non impedivit simpliciter.
Nec voluntas rationis in Christo fuit sibi ipsi contraria. Nam quamvis volebat secundum voluntatem rationis diversa, in quantum voluntas ut natura et voluntas ut ratio volebant diversa, non tamen uno modo, sed unum absolute, et alterum sub conditione. Contrarietas autem in actu et habitu, est ex contraria ratione obiecti.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte, quaestione octavadecima :
Quidam, inquit, posuerunt in Christo unam solummodo voluntatem. Ad quod diversi diversimode moti sunt. Apollinaris namque haereticus non posuit in Christo animam intellectualem, dicens ad actus rationis ipsum Verbum sufficere. Cumque voluntas sit appetitus intellectualis, sequebatur in Christo non esse voluntatem humanam, sed solum divinam. Eutyches quoque haereticus et ceteri qui posuerunt in Christo solum unam naturam, dixerunt etiam in eo unam solam consistere voluntatem. Nestorius etiam haeresiarcha, dicens unionem Verbi et naturae humanae dumtaxat factam secundum affectum et voluntatem, perhibuit solam unam in Christo voluntatem exsistere. Postea Macarius Antiochenus patriarcha, et Cyrus Alexandrinus, et Sergius Constantinopolitanus, ac quidam eorum sequaces, unam in Christo voluntatem ponebant, quamvis duas in eo faterentur naturas : quia opinabantur, quod humana natura in Christo nunquam movebatur proprio motu, sed solum prout movebatur a Verbo et deitate, ut patet ex synodali Agathonis Papae epistola. Hinc in synodo sexta apud Constantinopolim celebrata, est definitum, quod in Christo sint duae voluntates et duae operationes, sicut et duae naturae. Praeterea voluntas quandoque accipitur pro potentia, et sic fuit in Christo tantum una voluntas rationalis humana ; interdum pro actu, et ita in Christo ex parte rationis duas oportet ponere voluntates, id est duas species actuum voluntatis : quia voluntas est tam ipsius finis quam mediorum ; et diversimode fertur in ea : quia in finem tendit simpliciter tanquam in bonum secundum se ; in media autem sub quadam comparatione, secundum quod bonitatem sortiuntur ex ordinatione ad finem. Hinc alterius rationis est actus voluntatis prout movetur in aliquid secundum se volitum, quae actualis voluntas a Damasceno dicitur θέλησις, id est simplex voluntas, et a magistris voluntas ut natura ; atque alterius rationis est actus voluntatis secundum quod fertur in aliquid quod volitum est solum ex ordinatione ad aliud, ut sumptio medicinae : qui actus a Damasceno βούλησις, id est consiliativa voluntas, et a magistris voluntas ut ratio nuncupatur.
Postremo, praefatae voluntates non fuerunt in Christo contrariae. Contrarietas namque non potest esse, nisi oppositio attendatur in eodem atque secundum idem ; si autem secundum diversa et in diversis exsistat diversitas, non sufficit ad rationem contrarietatis, sicut nec ad rationem contradictionis, puta quod homo sit pulcher aut sanus secundum manum, et non secundum pedem. Secundo requiritur ad contrarietatem voluntatis, quod sit circa voluntatem eamdem. Nam si homo vult unum secundum appetitum sensitivum, et aliud secundum appetitum intellectivum, non est contrarietas, nisi appetitus sensitivus in tantum prsevaleat et procedat, quod voluntatem impediat aut retardet, quia sic ad voluntatem rationis aliquid perveniret de motu appetitus sensitivi contrario.
Hinc in Christo non fuit contrarietas voluntatum, cum nec una aliam impediret, neque voluntas naturalis et appetitus sensitivus refutarent illam rationem ob quam voluntas ut ratio, ac divina voluntas Christum pati volebant : imo etiam voluntas absoluta seu naturalis in Christo, volebat humanam salutem ; tamen eius non erat hoc velle in ordine ad aliud, ut scilicet per Christi occisionem procuraretur ; nec motus sensualitatis sc ad hoc extendere potuit. Fuit autem in Christo agonia passione instante, quantum ad partem sensitivam, prout agonia importat terrorem infortunii imminentis, ut tertio libro asserit Damascenus.
Haec Thomas in Summa, qui in his videtur sequi opinionem in praeinductis verbis Alberti reprobatam ; quanquam et reprobatio illa ex verbis Thomae nunc tactis, diligenter attentis, valeat solvi.
Praeterea Petrus super his scribit :
Quemadmodum in natura corporaliter luminosa concomitantur se splendor et calor, ita in natura spiritualiter luminosa, puta intellectuali, concomitantur se intellectus et affectus, seu ratio et voluntas : ideo utraque fuit in anima Christi.
De sensualitate autem sciendum, quod sensualitas et sensualitatis voluntas dupliciter capiuntur. Primo, pro natura seu naturali potentia : et ita fuerunt in Christo. Secundo, pro infectione seu corruptione potentiae vel naturae : et ita non fuerunt in Christo.
Rursus, Christus habuit diversas voluntates quatuor modis : primo, secundum diversas naturas in Christo exsistentes, divinam videlicet et humanam ; secundo, penes diversas potentias eiusdem naturae, scilicet sensualitatem et rationem ; tertio, secundum diversas operationes eiusdem potentiae, videlicet ut consideratur ut natura, et ut ratio ; quarto, secundum considerationes voluntatis rationalis quoad se, et in relatione ad membra. Unde Christus dicitur quaedam voluisse sibi, quaedam membris suis. Diversitas autem primi modi et secundi est secundum rem ; diversitas vero tertii modi et quarti, secundum rationem, sicut distinguuntur ratio superior et inferior.
Haec Petrus.
Scripta quoque Richardi concordant praehabitis, et plene continentur in ipsis. Similiter scripta Bonaventurae quasi totaliter ; et aliqua addit :
Voluntas, inquiens, tripliciter consideratur. Primo, secundum naturam ; secundo, penes potentiam qua quis vult ; tertio, penes modum volendi. Et secundum hanc triplicem considerationem, tripliciter dividitur voluntas in Christo. Nam quantum ad primam, dividitur divisione bimembri in voluntatem divinam et humanam. Quantum ad secundam, dividitur divisione trimembri in voluntatem divinam increatam, et in voluntatem rationalem humanam, atque in voluntatem sensualitatis. Quantum ad tertiam, dividitur divisione quadrimembri. Et sic loquitur Hugo, dicens : In Christo fuit voluntas deitatis, voluntas rationis, voluntas naturalis pietatis, voluntasque carnis. Voluntas deitatis per iustitiam dictavit sententiam ; voluntas rationalis per obedientiam approbavit veritatem ; voluntas pietatis per compassionem in malis alienis suspiravit ; voluntas carnis per passionem in malo proprio quodammodo murmuravit.
De conformitate demum voluntatum in Christo sciendum, quod conformitas voluntatis ad voluntatem in duobus consistit, puta in volito et in ratione volendi. Conformitatem in volito dico, quando diversae voluntates unum et idem volunt ; conformitatem autem in ratione volendi dico, dum unum et idem eodem modo volunt, vel altera earum vult illud eo modo quo superior vult eam velle. Cumque ad perfectam conformitatem voluntatum haec duo concurrant, alterum eorum est de necessitate conformitatis, puta conformitas in ratione seu modo volendi ; alterum vero aliquando de necessitate, aliquando de congruitate, interdum praeter necessitatem et congruitatem. Possibile namque est quod voluntates sint conformes, ita quod una subsit alteri, et tamen non velint idem : quia voluntas superior non vult inferiorem velle quod vult ipsa, sed potius velle contrarium. Quoniam ergo conformitas in modo seu ratione volendi fuit in omnibus voluntatibus Christi, ideo fuit in eo voluntatum concordia.
Haec Bonaventura.
Qui etiam reprobat responsionem ex Thoma inductam : quia si duo homines diversas voluntates habentes, contrario modo se habeant circa volitum idem, dicuntur contrarias voluntates habere. Ideo aliter dici potest, quod scilicet conformitas voluntatis ad voluntatem dupliciter consideratur, videlicet : secundum assimilationem, et secundum subiectionem. Et ista secunda sufficiebat, quia hoc voluit voluntas inferior quod superior voluit eam velle.
Haec Bonaventura.
Concordat Alexander per omnia, nisi quod responsionem illam ex Thoma inductam sequitur et commendat. Durandus etiam hic consonat communi doctrinae.
Scotus vero in aliquibus dissonat, aliter distinguendo voluntatem in Christo. Verum dissensio illa in usu videtur consistere terminorum, ideo modici est momenti, et novitatem singularitatemque sapit : idcirco dimitto.
QUAESTIO II
Quaeritur quoque : An Christum decuit orare.
Circa hoc aliqui multa inquirunt, videlicet secundum quam naturam ei competiit, et pro quibus oravit ; atque, an omnis eius oratio fuerit exaudita.
Circa quae Petrus compendiose respondet :
Christus secundum quod Deus, orare non potuit, quia aequalis est Patri. Secundum quod homo, consideratur dupliciter. Primo, ut comprehensor : sic competit ei orare pro aliis, non pro se, quia non indigebat. Secundo, ut viator : sic competebat ei orare pro aliis et pro se. Omnis namque oratio est pro indigentia quadam supplenda. In Christo autem nulla fuit indigentia spiritualium bonorum, sed bene corporalium. Hinc oratione petente spiritualia bona, non potuit orare pro se, sed pro aliis ; oratione vero corporalia bona petente, oravit pro se ipso ac aliis.
Haec Petrus.
Bonaventura autem circa haec plenius scribit :
Decuit Christum orare quadruplici ratione. Primo, ad dandum nobis virtutis exemplum. Secundo, propter veritatis argumentum, videlicet ad suae assumptae humanitatis declarationem, ostendendo se hominem verum. Tertio, propter officii sui expletionem. Fuit enim sacerdos et pontifex, reconciliator, salvator ac mediator : ideo habuit pro salvandis et expiandis per se, orandi officium. Quarto, propter meritum, quoniam suis orationibus meruit nobis, qui inidonei eramus suscipere charismata gratiarum.
Denique, cum oratio sit petitio procedens ex desiderio ac voluntate, idcirco secundum quod voluntas humana fuit in Christo secundum differentiam triplicem, sic et oratio. Nam quaedam oratio eius fuit procedens ex voluntate rationis, quaedam a voluntate pietatis, quaedam a voluntate carnis, id est ex sensualitatis affectu. Oratio procedens ex voluntate rationis deliberativa, fuit in omnibus exaudita : quia ista Christi voluntas creata, fuit in omnibus divinae voluntati conformis, et pro reverentia orantis fuit exauditione dignissima, quia sancte et digne oravit in gradu supremo. Oratio vero Christi procedens ex voluntate pietatis voluntateque carnis, non fuit in omnibus exaudita : quia hae voluntates non fuerunt in omnibus conformes voluntati divinae, ut patuit.
At vero oratio illa qua oravit calicem passionis auferri a se, quantum ad orationis illius materiam, fuit sensualitatis, cuius desiderium fuit non mori ; quantum vero ad formam orationis, concernebat discretionem proponentis, qui dixit, possibile est : sicque fuit rationis. Itaque non fuit simpliciter sensualitatis, neque simpliciter rationis, sed quodammodo rationis, et quodammodo sensualitatis. Nam quoad materiam, fuit sensualitatis ; quoad formam, fuit actus rationis ; fuitque sensualitatis ut moventis, et rationis ut proponentis ; rursus, fuit sensualitatis ut pro quo ; rationis, ut a quo. Hinc rationabiliter dici solet, quod in hac oratione ratio fuit advocatus sensualitatis. Et quamvis ratio sciret sensualitatem non exaudiendam, quia contra Dei decretum petiit passionem auferri, nihilo minus ex rationabilibus causis affectum sensualitatis orando proposuit. Primo, ad demonstrandam assumptae humanitatis veritatem ; et in hoc nostram edocuit fidem. Secundo, ad confirmandum nostram imbecillitatem, ut non diffidamus, si afflictionum pericula exhorremus ; et in hoc spem nostram erexit. Tertio, ut ostenderet nostram voluntatem divinae voluntati per omnia debere esse subiectam. Nam dixit : Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Ac per hoc ordinavit in nobis caritatem, quae nostram affectionem conatur divinae voluntati ac caritati in cunctis conformare atque subiicere.
Haec Bonaventura.
Concordat Thomas : Christo, dicens, secundum naturam deitatis non competit orare, nec obedire, nec aliquid minorationem designans, aut diversam voluntatem a Patre et Spiritu Sancto. Sed secundum quod homo, convenit ei orare. Et oravit propter tres causas : primo, ad insinuandum veritatem naturae humanae in se, etc. (ut supra in Bonaventura).
Si autem obiciatur, quod nulli convenit orare se ipsum ; dicendum, quod Christus habuit in se naturam summam et increatam, secundum quam convenit sibi cum Patre et Spiritu Sancto orationes fidelium exaudire ; naturam quoque creatam assumptam, secundum quam convenit ei orare.
Praeterea advertendum, quod actus dicitur sensualitatis dupliciter. Primo, elicitive : et sic non convenit sibi orare, quia non potest immaterialia et divina apprehendere atque cognoscere, cum sit vis organica. Secundo, obiective : quia circa rem illam versatur, cupit aut refugit ; sicque eius fuit orare pro vitae corporalis conservatione, in quantum instigat ad orandum pro hoc. (In ceteris ut supra.)
Hilarius vero dicit Christum pro suis membris orasse, ut transferretur calix a se, ita ut transiret in ipsos, ut ipsi fortiter sustinerent sicut et Christus.
De his quoque introducta sunt scripta Alberti, in quibus continentur dicta Udalrici ; et breviter, in his doctores concordant, et scripta eorum in praehabitis continentur.
Allegat autem Magister in textu sanctum dixisse Ambrosium, quod Christus secundum quod homo, dubitavit. Contra quod obici potest, quod hoc ipsum videtur derogare sapientiae Christi, qui a principio incarnationis de sua passione fuit certissimus ; atque ut patuit, etiam secundum naturam assumptam, omnia novit quae Deus Trinitas scientia visionis. Denique Ecclesia orat : Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium. Ipse quoque praeceperat : Nolite timere eos qui corpus occidunt. Quomodo ergo dubitavit aut formidavit implere quod iusserat aliis : praesertim cum scriptum sit, Coepit Iesus facere et docere ?
Ad hoc S. Thomas respondet :
Dubitatio dupliciter sumitur. Primo namque principaliterque significat motum rationis circa utramque partem contradictionis cum formidine determinandi alterum. Secundo translatum est ad significandum formidinem affectus in aggrediendo aut sustinendo terribile aliquid. Dubitatio autem primo modo accepta contingit ex defectu medii sufficientis ad veritatis certam notitiam : sicque contingit ex defectu scientiae ; idcirco in Christo non fuit. Sumpta vero secundo modo, accidit ex infirmitate non videntis modum, nec habentis facultatem evadendi imminens malum. Et quoniam carnis infirmitatem habuit Christus, et eius sensualitas afflictionem mortis expavit ; ideo talis dubitatio fuit in Christo quantum ad sensualitatem, quamvis in ratione eius fuit summa securitas, quae divinum vidit imminere auxilium, quod sensualitas non apprehendit. Haec ergo dubitatio fuit timoris.
Haec Thomas in Scripto.
Porro Bonaventura :
Dubitatio, ait, proprie dicit indifferentiam iudicii rationis respectu utriusque partis contradictionis, ita quod neutrum praeligit alteri ; et ita non fuit in Christo. Secundo, dubitatio designat indifferentiam partis sensitivae ; ad sequendum affectum naturae inclinatae seu motae, rationemve imperantem ; et dubitatio talis potuit Christo inesse, sicque intellexit Ambrosius.
Haec Bonaventura.
Concordat Richardus, dicens dubitationem hanc esse sensualitatis formidinem.
