Distinctio VI — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO VI
SUMMA DISTINCTIONIS SEXTAE
Declarata veritate circa unionem utriusque natura in Christo, difficultates aliquse proponuntur, atque difficiles quaestiones moventur. Nec aliud in distinctione hac agitur, nisi quod quaestio ipsa proponitur, utpote utrum ratione incarnationis seu unionis utriusque natura, puta deitatis ac humanitatis, in Christo, vere dicatur, Deus factus est aliquid. Et circa hoc ponit tres opiniones famosas cum earum motivis. In sequenti vero distinctione prosequitur quid veritatis aut falsitatis contineatur.
QUAESTIO PRIMA
Quaeritur ergo : In quibus istae opiniones conveniant, et in quibus diversificentur.
Circa hoc scribit Antisiodorensis :
Prima opinio fuit, quod Christus sub hoc sensu dicitur homo, id est habens hominem vel humanam naturam sibi unitam, hoc est animam et carnem ; ex quibus asserebant nihil esse constitutum, quoniam non concedunt, quod Christus sit aliquid secundum quod homo, proprie sumendo ly aliquid.
Sub hoc tamen sensu concedunt eam, Est aliquid, id est alicuius modi. Et dicunt, quod unio animae et carnis ad Verbum facit hominem ; unio vero animae ad carnem facit unientem. Idcirco in triduo sepulturae Christus exstitit mortuus, soluta carnis et animae unione ad invicem. Cumque alia unio, quae fuit animae ad Verbum, et carnis ad idem, non fuerit soluta, mansit tunc homo. Nec concedunt, quod ly homo dictum de Deo, praedicet speciem, sed habitum, iuxta illud, Habitu inventus ut homo. Hanc opinionem pauperrimam et indignam, Alexander Papa in sua Decretali auctoritatibus et rationibus reprobavit.
Aliorum opinio fuit (quam specialiter asserit archiepiscopus Senonensis et eius sequaces), quod Filius Dei assumpsit quemdam hominem, sufficienter ex anima rationali et humana carne constantem, instar hominum aliorum. Et quoniam Verbum assumpsit et univit sibi hominem illum, ideo homo ille est Filius Dei, Filius quoque Dei est homo ille. Et sicut Filius Dei incepit esse homo ille, sic homo ille incepit esse Filius Dei, incepitque esse Deus. Item, quod assumens, id est Filius Dei, est assumptum, videlicet Filius hominis ; et assumptum est assumens. Item, quod ille homo est aliud a Patre, et Pater aliud ab homine illo ; et quod homo ille non est duarum naturarum, sed tantum unius : sicque supposito homine illo, non supponitur Deus, nec econverso. Quod item possumus loqui de homine illo, non loquendo de Filio Dei : ut cum dicitur, Iste incepit esse homo, vel incepit esse Deus : quorum nullum potest dici de Filio Dei. Item, quod Filius Dei est duo, cum sit divina natura et homo.
Haec Antisiodorensis in Summa.
Verum de his et de tertia opinione paulo post dicetur diffusius.
Haec eadem recitat Alexander, quamvis pro parte aliter narret. Nempe de secunda refert opinione : Ista opinio dicit, quod ille homo, scilicet Christus, non solum constitutus est ex anima rationali et carne, sed ex tribus substantiis in unitate personae, puta ex deitate, anima rationali et carne ; nec tamen dicitur ibi deitas sicut pars. Secundo dicit, personam Verbi fuisse simplicem ante incarnationem, et in incarnatione factam compositam ratione naturae assumptae. Tertio dicit, quod divina persona assumpsit non hominem hunc vel illum, sed naturam humanam, ideoque Christum non esse duo, sed unum. Quarto dicit, quod non ille homo coepit esse Deus, sed econverso : quia non fuit illud suppositum hominis antequam ipsum esset Deus, nec tempore, nec natura.
Porro tertia opinio tenet, quod illa duo, videlicet anima et caro, ita unita sint Verbo seu naturae divinae in Verbo, ut ex illis duobus aut tribus non sit aliqua una substantia vel persona, sed potius Verbum Dei vestitum est illis duobus veluti indumento. Propter quod dicit, quod Christus secundum quod homo, non est quid, nec Verbum incepit esse quid in incarnatione, sed qualiter ens, seu quodammodo se habens. Atque ex consequenti videtur asserere, quod unio illa non fuit substantialis, sed quasi accidentis in subiecto. Istae sunt tres opiniones.
Haec Alexander. Contra has arguit, ut patebit.
Eadem refert Bonaventura.
At vero Thomas :
Istae, inquit, opiniones in quatuor conveniunt. Primo in hoc quod quaelibet earum ponit in Christo solum unam personam, puta divinam : per quod ab haeresi recedunt Nestorii. Secundo, quod ponunt in Christo duas naturas et tres substantias, scilicet deitatem et animam ac corpus, ex quibus duobus, puta anima et corpore, dicunt constare humanam naturam : per quod recedunt ab haeresi Eutychetis,qui posuit unam naturam in Christo. Tertio, has duas substantias, in quibus humana consistit natura, dicunt assumptas a Verbo : per quod recedunt ab haeresi Manichaei, qui negat carnem esse in Christo. Quarto, in hoc quod hoc quod assumptum est, dicunt non praeexstitisse assumptioni tempore, sed solum natura : per quod evadunt errorem quem tangit Damascenus, dicentium quod primo assumpsit intellectum, atque ex tunc fuisse hominem, postea assumpsisse carnem in utero Virginis : qui videtur fuisse error Origenis, qui posuit animas simul creatas.
Differunt quoque opiniones hae in quibusdam. Nempe cum sint tres in Christo substantiae, duplex consistit comparatio earum ad invicem : una animae et corporis, prout in ipsis est natura humana ; altera vero harum duarum ad Verbi personam, secundum quod illa ambas eas assumpsit. Unde quaelibet harum opinionum differt ab altera quantum ad utramque comparationem. Differt quippe opinio tertia a primis duabus quoad comparationem animae et corporis : quoniam primae duae ponunt aliquid compositum ex anima et corpore, quod est assumptum ; tertia vero ponit substantias duas has divisas, et sine aliqua mutua compositione Verbo assumptas. Hinc dum natura humana fertur a Verbo assumpta, accipit eam materialiter, sicut partes domus secundum se sumptae dicuntur domus. Differt quoque a primis duabus quantum ad comparationem harum duarum substantiarum ad tertiam, puta Verbi personam, quoniam ponit has duas partes coniunctas Verbo accidentaliter, sicut vestis coniungitur homini, et angelus corpori quod assumit ut in eo appareat. Primae vero duae opiniones affirmant, corpus et animam Verbo esse non accidentaliter sed substantialiter coniuncta ad personale esse ipsius.
Secunda quoque opinio distat a prima quoad comparationes has duas, quia cum utraque dicat corpus et animam praeexsistere unioni secundum intellectum, atque ex eis coniunctis effici aliquod unum ; non tamen utraque sentit unius modi unum ex eis constitui. Ex coniunctione namque animae ad corpus resultat hic homo et humanitas. Prima ergo opinio tenet, unum illud constitutum ex anima et corpore, quod praeintelligitur unioni, esse hunc hominem. Secunda vero ait, quod sit humanitas ; hoc quoque quod sit hic homo, non habet ex coniunctione animae et corporis, sed ex utriusque unione cum Verbo quod in ipsis subsistit. Rursus, iuxta secundam opinionem, hae duae assumptae substantiae ita iunguntur personae divinae, quod pertinent ad personalitatem ipsius, in tantum quod sicut persona Verbi ante incarnationem subsistebat in natura divina, sic post incarnationem subsistit in natura divina atque humana : propter quod ante incarnationem persona illa exstitit simplex, postmodumque composita. Porro prima opinio sentit, substantiam illam ex anima et corpore compositam non pertinere ad Verbi personalitatem, ita quod Verbum in ea subsistat, sed per assumptionem factum esse ut persona Verbi sit illa substantia composita ex carne et anima, et econtra. Propterea sicut persona Verbi exstitit simplex ante incarnationem, ita et postea.
Nunc advertendum, quid quaelibet harum ponit opinionum. Itaque prima primo ponit hominem esse assumptum ; secundo, quod homo designet compositum ex anima et corpore, non ex deitate. Cumque hic homo sit suppositum, ponit in Christo duo supposita seu duas hypostases : unum creatum, quod est homo ; alterum increatum, quod est Filius Dei. Et quia suppositum praedicatur in recto, non in obliquo sicut natura (Socrates enim est suppositum naturae humanae) ; ideo quarto fatetur, quod Christus est duo neutraliter, unus tamen masculine propter unitatem personae. Cumque hominem dicat assumptum, et quod Filius Dei est homo : hinc quinto concedit, quod assumens est assumptum. Rursus, quia in Christo ponit duo supposita, addit sexto, quod supposito Filio Dei non supponitur hic homo, quamvis hic homo sit Filius Dei : quemadmodum supposita essentia divina non supponitur Pater, quamvis Pater sit ipsa essentia. Quia hic homo non supponit suppositum aeternum, ideo dicit septimo, quod sicut Deus factus est homo, sic homo factus est Deus : quod dici non posset, si supponeret suppositum aeternum, quia suppositum aeternum non incipit esse Deus. Insuper, quoniam proprietates aeternae non determinant suppositum temporale, nec econtra, ob hoc dicit octavo, quod omnia nomina adiectiva quae significant quid aeternum, dici nequeunt de Filio Virginis nisi cum implicatione : ut si dicatur, Filius Virginis est aeternus, hoc est, Filius Virginis est ille qui est aeternus. Similiter adiectiva significantia aliquid temporale, proprie dici non valent de Filio Dei. Substantiva autem praedicantur hinc inde propter unionem.
Secunda demum opinio, cum dicat, quod humana natura, quae est assumptum, non significet quid subsistens, ideo primo dicit hominem, cum significetur per modum subsistentis, non esse assumptum, sed naturam humanam. Cumque hypostasis sive suppositum dicat aliquid per se subsistens, non ponit in Christo nisi unum suppositum et unam hypostasim. Hinc tertio ponit, quod Christus est tantum unum et non solum unus. Et quia humana natura non substantificatur ut subsistat, nisi per unionem ad personam divinam : hinc homo, qui significat per modum subsistentis, non solum dicit animam et corpus, sed et deitatem. Et haec est quarta positio. Cumque divina persona, quae ante incarnationem subsistebat in una natura, postea subsistat in duabus naturis et tribus substantiis : hinc quinto dicit, quod persona divina quae ante incarnationem fuit simplex, post exstat composita. Rursum, cum sit unum suppositum quod in duabus subsistit naturis, sexto dicit, quod de illo supposito proprie praedicari possunt adiectiva significantia proprietates utriusque naturae, sive suppositum illud denominetur per unam naturam, sive per alteram. Unde secundum hoc proprie dici potest : Iste puer est aeternus, Deus est passus.
At vero tertia opinio, cum neget unionem animae cum corpore in Christo, ideo primo dicit, quod homo non praedicat aliquid de Christo compositum ex anima et corpore, sed partes humanae naturae, ut sit sensus : Deus seu Christus aut Filius Dei, est homo, id est, habet corpus et animam accidentaliter sibi unita. Unde secundo ponit, quod homo praedicatur de Christo accidentaliter, non in quid, sed in quomodo se habens, ut cum dicitur homo indutus. Idcirco adiungit, quod duae substantiae, scilicet corpus et anima, non pertinent ad Verbi personalitatem, sed extrinsecus habent se ad eam. Multa quoque similia ex opinionibus his sequuntur, si quis radicem earum consideret.
Haec Thomas.
QUAESTIO II
Quaeritur secundo : Quae harum trium opinionum sit verior.
Ad quod breviter Scotus respondet, quod doctores communiter tenent mediam tanquam probabiliorem. Nam prima opinio stare non valet, quia assumens non est assumptum, ut patuit et patebit. Tertia autem opinio tempore Magistri non fuit haeretica ; postmodum vero tempore Alexandri Papae est condemnata, ut patet extra de Haereticis, Cum Christus. Auctoritates vero quae videntur esse pro ea, sunt exponendae per similitudinem quamdam, ut Christus dicatur habitu inventus ut homo, per similitudinem naturae assumptae eum habitu. Quemadmodum enim habens habitum non mutatur, sed habituatus potius occultatur sub habitu ; ita persona divina non mutabatur in ista unione, sed magis natura humana, quae et quodammodo occultavit personam divinam. Secunda ergo positio est tenenda, quod persona Verbi in duabus subsistit naturis, in quarum una habet primum et proprium esse. Alia, puta assumpta natura, est quasi adventicia, qua habet secundum esse : sicut si Socrates diceretur subsistere in humanitate atque albedine.
Verum quod ista persona dicitur esse composita, communiter non tenetur, proprie loquendo de compositione, scilicet ex actu et potentia, aut ex materia et forma, vel ex duabus potentialibus rebus, qualia sunt ista queo apud Philosophum dicuntur elementa, et integrantia naturam totalem. Auctoritates ergo Damasceni, quae videntur sonare quod persona Christi sit composita, exponendae sunt, quod una natura, id est assumpta, ita est in divina persona et cuin divina natura, ac si personam componerent, sed tam inconfuse et sine tertio resultante ex eis, quod non faciunt compositionem.
Haec Scotus.
QUAESTIO III
Consequenter iam sciscitandum, an verae sint propositiones quas praetactae concedunt opiniones. Quaeritur ergo : An in Christo sint duae hypostases aut duo supposita.
Videtur quod non, quia in Christo non est nisi una persona : hypostasis autem et suppositum in natura intellectuali sunt idem quod persona.
Rursus, Damascenus testatur : Duas fatemur naturas unitas in unam hypostasim.
Amplius, secundum Boetium, persona est rationalis naturae individua substantia seu subsistentia. Hypostasis quoque, secundum eumdem, est individua substantia. Ergo persona non addit supra hypostasim, nisi quod sit rationalis naturae. Hypostasis ergo rationalis naturae est persona. Sed tam divina quam humana natura est rationalis : igitur si sunt duae harum duarum hypostases naturarum, oportebit in Christo duas fateri personas ; quod est Nestorii haeresis.
In oppositum arguitur ita : Christus ut homo, est hypostasis quaedam in genere substantiae, quoniam de quocumque praedicatur species, et genus. Sed Verbi hypostasis non est in genere substantiae, imo est super omne genus, neque in ullo praedicamento. In Christo ergo est hypostasis quaedam praeter Verbi hypostasim, sicque erunt in eo duae hypostases.
Secundo, sicut species se habet ad genus, ita hypostasis ad speciem ; una autem species nequit in diversis esse generibus non subalternatis : ergo nec una hypostasis potest esse in pluribus speciebus : multo igitur minus in natura divina atque humana.
Tertio, secundum Boetium libro de Duabus naturis Christi, omnis substantia particularis secundum proprietatem vocabuli potest dici hypostasis, quamvis secundum usum dicatur tantum de substantiis nobilioribus ; sed in Christo sunt plures substantiae, ut a cunctis conceditur, et non sunt universales, sed particulares : ergo in ipso sunt plures hypostases.
Insuper, videntur esse supposita plura, quia natura humana in Christo est una numero, ergo individua. Ex unione quoque huius animae et corporis huius resultat hoc aliquid, seu persona, cum sit rationalis naturae. Cumque in Christo fuerint determinata anima et corpus signatum, fuit in eo persona speciei humanae ; fuit quoque in eo persona divinae naturae : sicque duae fuerunt in eo personae.
Adhuc, operari praesupponit esse, quemadmodum actus secundus primum ; sed Christus habuit actus secundos et operationes (tam immanentes quam forinsecus transeuntes) naturae humanae : ergo habuit esse personale eiusdem naturae.
Ad haec S. Thomas sapienter respondet :
Omne particulare habet respectum ad communem naturam et ad proprietates, potestque secundum utrumque nominari respectum, tum per nomen primae impositionis, tum per nomen impositionis secundae. Hoc namque nomen, res naturae, est nomen primae impositionis, significans particulare per respectum ad naturam communem ; suppositum vero est nomen secundae impositionis, significans habitudinem ipsam particularis ad naturam communem, in quantum in ea subsistit ; particulare vero, in quantum exceditur a natura communi. Verum cum accidentia sequantur naturam, hinc omne nomen designans particulare secundum respectum ad proprietates, designat etiam ipsum per respectum ad naturam communem : quod fieri potest dupliciter. Primo, per nomen primae impositionis : et sic est hypostasis communiter in omnibus substantiis, persona vero in substantiis rationalibus. Secundo, per nomen secundae impositionis : et ita est individuum, in quantum est indivisum a se ; singulare vero, in quantum divisum ab aliis. Est quoque alia differentia inter haec attendenda. Nam quaedam istorum significant communiter particulare in quolibet genere, ut particulare, individuum, singulare ; quaedam vero tantum particulare in genere substantiae, ut res naturae, suppositum, hypostasis, persona. Cumque ratio substantiae sit per se subsistere, nullum horum dicitur nisi de re completa per se subsistente : hinc non dicuntur de parte neque de accidente, de quibus alia dici possunt quae in omnibus inveniuntur generibus. Etenim quamvis haec albedo vel haec manus dicatur individuum et singulare, non tamen potest dici hypostasis, vel suppositum, aut res naturae. Denique, impossibile est duorum per se subsistentium unum esse alterum, quia secundum quod numerantur differunt, cum differentia sit causa numeri ; nec aliqua praedicantur de se invicem, nisi secundum quod unum sunt. Unde cum persona divina sit per se quiddam subsistens, si compositum ex anima et corpore etiam ponatur quid completum subsistens per se, quod sit homo, aut hic homo, impossibile est unum vere praedicari de altero, dicendo : Filius Dei est hic homo, aut homo. Et quia hoc ponit prima opinio, a nullo tenetur nunc.
Porro secunda opinio, id quod compositum est ex carne et anima tantum, non dicit esse quid subsistens, sed esse naturam humanam in qua divina persona subsistit. Idcirco secundum hanc opinionem dicendum, quod nomina universa significantia particulare in quolibet genere, possunt dici esse duo in Christo. Nam sicut haec manus dicitur individuum, seu singulare et particulare ; ita humana natura in Christo est individuum et singulare aut particulare. Cumque humana natura non sit divina natura, nec divina persona, nihil prohibet dici in Christo duo individua, et duo singularia aut particularia, aut etiam plura secundum numerum partium in Christo, quarum quadibet individuum dici potest, nisi fiat vis in hoc quod non proprie inveniuntur huiusmodi nomina in divinis. Attamen plura individua de Christo non praedicantur, quia dc co non praedicatur humana natura, nec partes eius. Non autcin dicimus in Christo duas esse hypostases, aut res naturae, neque supposita : humana quippe natura in Christo non est res naturae neque suppositum. Nulla enim natura composita, est res ant suppositum sui ipsius ; similiter non est hypostasis, sed ούσία. Nihilo minus, sicut dicimus unionem factam in persona, ita et in hypostasi, supposito, re naturae, in individuo quoque et singulari et particulari : quoniam quamvis haec ultima tria dici possint de non subsistentibus per se, tamen et de per se subsistentibus praedicantur. Hinc innotescit, quod in Christo non sunt duo supposita, sed bene duo individua, et duo seu plura singularia, ut haec manus, hic pes ; non tamen nisi individuum unum per se subsistens ; similiter unum singulare per se subsistens, et ipsemet est unum tale individuum, et unum huiusmodi singulare. Conformiter, in Christo non sunt duae res naturae, sed ipse est res una naturarum duarum, sicut et ipse est unum numero.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in tertia parte, quaestione secunda :
Quidam, inquit, ignorantes habitudinem hypostasis ad personam, quamvis concederent in Christo unam solam personam, posuerunt tamen in eo aliam hypostasim Dei, et aliam hominis, ac si unio facta sit in persona, non in hypostasi. Quod ex tribus probatur erroneum. Primo, quia persona non addit super hypostasim nisi determinatam naturam, puta rationalem : idcirco in Christo idem est adscribere humanae naturae propriam personam, propriamque hypostasim. Quod intelligentes sancti Patres, utrumque in concilio quinto apud Constantinopolim celebrato damnaverunt, dicentes : Si quis in mysterio Christi introducere conetur duas substantias seu duas personas, anathema sit. Nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit Trinitas sancta, incarnato uno de sancta Trinitate Dei Verbo. Secundo, nam dato quod persona aliquid dicat ultra hypostasim in quo posset fieri unio, hoc nil aliud est quam proprietas ad dignitatem pertinens : iuxta quod aliqui dicunt, quod persona est hypostasis proprietate ad dignitatem pertinente distincta. Si ergo facta est unio in persona, non in hypostasi, sequitur quod non sit lacta nisi secundum quamdam dignitatem. Quod reprobatum est a Cyrillo, approbante synodo Ephesina, his verbis : Si quis in Christo dividat subsistentias post adunationem, copulans eas sola coniunctione quae est secundum dignitatem vel auctoritatem, aut secundum potentiam, et non magis concursu secundum adunationem naturalem, anathema sit. Tertio, quia hypostasis est cui attribuuntur operationes et proprietates naturae, ea quoque quae ad naturae rationem pertinent in concreto. Dicimus enim, quod hic homo est rationalis atque risibilis, et est animal rationale ; et hac ratione hic homo vocatur suppositum, quia supponitur his quae ad hominis pertinent rationem, eorum recipiens praedicationem. Si ergo est alia in Christo hypostasis praeter hypostasim Verbi, sequitur quod de aliquo alio quam de Verbo verificentur ea quae sunt hominis : ut esse de Virgine natum, esse passum, crucifixum, sepultum. Quod item damnatum est, approbante concilio Ephesino, his verbis : Si quis duabus personis aut subsistentiis, eas quae in evangelicis aut apostolicis sunt Scripturis, partitur voces, aut de Christo a Sanctis dictas, aut ab ipso de se, et quasdam quidem velut homini praeter illud ex Deo Verbum specialiter intellecto applicat, quasdam vero, velut Deo decibiles, soli ex Deo Patre Verbo, anathema sit. Sicque constat esse haeresim ab Ecclesia olim damnatam, esse in Christo duas hypostases aut duo supposita, seu quod unio non sit facta in hypostasi seu supposito.
Haec Thomas in Summa.
Qui rursus eadem asserit quaestione :
Circa mysterium unionis duarum naturarum in Christo, duplex haeresis insurrexit. Una confundentium naturas in ipso, ut Eutychetis. Alia separantium personas, ut Nestorii, ponentis in Christo duas personas, quas dixit simul unitas primo per inhabitationem, in quantum Verbum Dei habitavit in homine illo sicut in templo ; secundo, per unitatem affectus, in quantum voluntas hominis illius indesinenter conformis est voluntati Verbi Dei ; tertio, per operationem, secundum quod affirmant hominem illum esse instrumentum Verbi aeterni ; quarto, secundum dignitatem honoris, prout omnis honor qui exhibetur Filio Dei, exhibetur homini illi propter coniunctionem eius ad Filium Dei ; quinto, secundum aequivocationem, id est nominum communicationem, prout hominem illum dicimus Deum et Filium Dei participative. Manifestumque est, omnes hos modos accidentalem dicere unionem.
At vero quidam posteriores magistri, putantes se has haereses declinare, inciderunt in eas per ignorantiam quamdam. Nam aliqui concesserunt unam esse Christi personam, sed duas hypostases sive supposita, perhibentes hominem quemdam ex anima et corpore compositum, a principio suae conceptionis a Verbo Dei assumptum : et haec est prima opinio quam refert Magister. Alii volentes servare unitatem personae in Christo, dixerunt animam eius non esse corpori eius unitam, sed haec duo ab invicem separata, esse Verbo unita accidentaliter : quae est opinio tertia a Magistro narrata. Quae ambae incidunt Nestorii haeresim. Prima, quoniam idem est ponere in Christo duas hypostases et duo supposita ac duas personas, sicut iam patuit. Et si fiat vis in nomine personae, sciendum quod Nestorius quoque utebatur nomine personae, propter unitatem dignitatis et honoris. Unde et quinta synodus definit eum anathema qui dicit unam personam secundum dignitatem et honorem ac adorationem : sicut Theodorus Mopsuestenus atque Nestorius insanientes conscripserunt. Similiter opinio alia, quoad hoc quod posuit unionem illam accidentalem, quoniam redit in idem dicere Verbum Dei unitum homini per inhabitationem quasi in templo, ut dixit Nestorius, et per indutionem ut vestimento, prout tertia dixit opinio ; quae et peius aliquid dixit quam Nestorius, utpote animam et carnem non esse invicem unita in Christo. Hinc secunda opinio quam narrat Magister, non est censenda opinio, sed catholicae fidei vera sententia. Prima vero et tertia opinio, non sunt reputandae opiniones, sed haereses, ab Ecclesia in generalibus conciliis condemnatae.
Haec idem ibidem.
Concordant Petrus et Richardus, dicentes :
Natura Christi humana est individua, quia non est praedicabilis de pluribus, sed de se ipsa dumtaxat. Est etiam singularis, in quantum signabilis seu signata, dicendo, haec est, et in quantum ab aliis est divisa. Est quoque una numero, quia non divisibilis in plures naturas tales. Et est particularis, in quantum natura humana non tantum est nata salvari in ea, sed item in aliis multis creatorum suppositorum naturis, videlicet Petri, Pauli, etc. Non est autem res naturae, quoniam res naturae est aliquid in se exsistens habens naturam : humana autem natura Christi exsistit et subsistit in Verbo. Nec est persona, quia persona dicitur quasi per se sonans : ideo nulla res est persona quae est rei se digniori unita. Verumtamen aliquo modo potest dici substantia prima, in quantum ratio conveniens naturae humanae (in quantum est talis, seu in communi) salvatur in ea quemadmodum in naturis aliorum individuorum.
Haec illi.
Porro Bonaventura a dictis Thomae videtur paululum dissentire :
Prima (dicens) opinio non est haeretica, sed multam habuit probabilitatem. Cum enim diversis naturis diversa correspondeant supposita, dixerunt Christum ratione divinae naturae et ratione naturae humanae, esse duas res naturae et duo supposita sive hypostases, quarum tamen una praedicatur de altera, propter unitatem personae. Sed quamvis opinio ista (quantum ad hoc) aliquid habeat probabilitatis, aliquid tamen dicit tam improbabile, quod nullos aut paucos habet iam defensores. Quae enim de se invicem praedicantur, non ponunt in munerum, quamvis formaliter distinguantur : ut homo et musicus. Si ergo Deus et homo, et econtra, de se invicem praedicantur, non possunt esse duo supposita. Unde huius opinionis sequaces decepti sunt, quia non distinxerunt inter suppositum quod subiicitur generi, et suppositum in quo substantificatur totum rei esse. Inter quae est distinctio magna : quia loquendo de supposito primo modo, corpus et color diversa habent supposita. Sumendo autem suppositum secundo modo, possunt idem habere suppositum, cum in eodem individuo salvetur ratio corporeitatis ratioque coloris. Res autem non numeratur secundum supposita in subiiciendo et praedicando, sed secundum numerum suppositorum in essendo et substantificando. Cumque natura humana in Christo non substantificetur nisi in divina persona, hinc unum est ei suppositum, prout accipitur numeratio rei quantum ad esse in actu. Propterea Christus non est dicendus duo, sed unum, nec sunt in eo duo supposita. Sed et magis proprie dicitur unus quam unum, quia in eo est personalitas una, duae vero naturae.
Haec Bonaventura.
(Quomodo autem dicatur unum, et non duo, infra magis patebit.)
Praeterea Alexander primam harum opinionum nititur aliquo modo tueri :
Sustinendo (dicens) quantum valemus secundum catholicam veritatem, istam opinionem, dicimus quod possumus loqui de homine illo, non loquendo de Filio Dei : ut cum dicimus, Iste homo incepit esse, vel incepit esse Deus ; quorum neutrum dicere possumus de Filio Dei. Similiter econtrario loqui possumus de Filio Dei, non loquendo de filio hominis : ut cum dico, Filius Dei genitus est ab aeterno, et quod est de Patre sine matre ; qme non conveniunt filio hominis proprie. Idcirco distinguunt, et dicunt, quod omnes istae propositiones sunt duplices, Filius Dei est passus vel mortuus : quia si termini isti, passus et mortuus, teneantur substantive, vera est propositio illa simpliciter, quoniam Filius Dei est ille qui passus est, utpote filius hominis ; si vero teneantur adiective, falsa est, quoniam esse passum non convenit Filio Dei secundum quod Filius Dei est. Similiter istae sunt duplices, Iste puer (demonstrato filio hominis) est aeternus, vel a Patre genitus : quia si adiectiva illa teneantur adiective, sunt falsae ; si substantive, sunt verse iuxta sensum praetactum.
Cum ergo obicitur : Si assumens est assumptum, cum assumens sit uniens, et assumptum unitum, idem erit uniens et unitum ; et sic idem erit sibi ipsi unitum : dicendum, quod non sequitur istud ; sed bene sequitur : ergo uniens est unitum. Differt enim aliquid sibi uniri, et aliquid sibi esse unitum : quoniam taliter Verbum Dei univit sibi hominem, quod fecit ut ille homo esset idem quod ipse, seu quod ipsum Verbum. Itaque ista opinio dicit assumentem esse assumptum, quoniam Filius Dei est homo ; et dicit hominem esse assumptum, quia Filius Dei est homo. Si autem dicatur humana natura assumpta, non diceret ista opinio assumentem esse assumptum, sed negaret. Econverso quoque concedit, quod assumptum est assumens, eo quod homo sit persona quse est Filius Dei. Porro si natura divina diceretur assumens, nullatenus diceret, quod assumptum sit assumens, proprie loquendo : nam negat, quod filius hominis sit divina essentia. Sicque opinio ista dicit assumentem esse assumptum, quoniam assumentem dicit non divinam naturam, sed rem naturae, videlicet Filium Dei. Similiter protestatur, quod assumptum sit res naturae humanae, utpote homo iste, magis quam humana natura.
Haec Alexander de prima opinione.
Tertiam quoque opinionem aliquo modo excusat, dicendo :
Cum dicitur, Christus est homo, est considerare naturam rei et item rationem dicendi. Si considerando naturam rei quis diceret, quod Christus secundum quod homo, non esset quid aut aliquid, erraret. Si vero attendens rationem dicendi, assereret, quod dum Christus dicitur esse homo aut factus homo, non praedicatur ly homo ut quid de Christo, quamvis sit quid, sed praedicatur quomodo se habens ; non videretur absolute errare, quia secundum Apostolum, Habitu inventus est ut homo, et secundum Augustinum, assumpta natura se habet per modum vestis seu habitus, per comparationem ad Verbum, quod sine ea fuit et esset, si incarnatum non esset.
Haec Alexander.
Verumtamen quia (secundum eumdem doctorem) propositiones multum extensae atque errori propinquae, non sunt simpliciter concedendae, melius securiusque censetur opiniones istas abiicere, et mediam conservare.
Insuper dictis ex Thoma satis concordat Albertus, qui tamen videtur interdum asserere, quod natura humana in Christo non habuit rationem propriae singularitatis, nec singularitatem propriae naturae ; sed in hoc non oportet sudare, quia singulare pro persona aut supposito forsitan sumpsit.
QUAESTIO IV
Amplius quaeritur : An ista sit concedenda, Filius Dei, Verbum aeternum, Deus verus, assumpsit hominem seu hominem istum.
Videtur quod sic.
Primo, quia quotidie dicimus ei : Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Secundo, Augustinus ait in homilia : Quid meruit ille homo qui dicitur Iesus, ut assumeretur a Filio Dei ? Suscepit hominem, suscepit plenum hominem, aptavit sibi, unam fecit Dominus cum servo persqnam. Aliqui quoque doctores scholastici utuntur hoc modo loquendi, videlicet quod Filius Dei assumpsit hominem.
Tertio, assumpsit corpus et animam sibi invicem counita ; corpus autem et anima rationalis counita sunt homo.
Quarto, super illud in Psalmo, Beatus quem elegisti et assumpsisti, Glossa fatetur et exprimit, quod Verbum Dei assumpsit hominem.
Quinto, Filius Dei est homo : aut ergo est homo quem assumpsit, aut homo quem non assumpsit. Si primum, habetur propositum ; si secundum, ergo Christus non magis est Iesus quam Petrus.
In oppositum est, quod homo dicitur res habens naturam humanam in se, et res talis est quid subsistens. Non autem assumpsit rem subsistentem, nec rem quae habet naturam humanam, sed ipsam naturam.
Insuper dictum est, quod in Christo assumens non est assumptum ; sed Deus est homo : ergo hominem non assumpsit.
Praeterea, si assumpsit hominem : aut ergo hominem in universali, aut hominem istum. Non primum, quia sic Verbum Dei esset omnis homo, nec verum esset verbum Damasceni, dicentis quod assumpsit naturam humanam in atomo. Ergo assumpsit hominem istum certum determinatum. Homo autem iste certus determinatus, est persona. Cumque non assumpserit personam, iuxta inducta, relinquitur quod nullo modo assumpserit hominem.
Ad hoc respondet Albertus :
Filius Dei nec assumpsit hominem, neque hunc hominem, ut ait Magister. Iesus quippe nunquam fuit homo, neque hic homo, nisi postquam naturam humanam assumpsit exsistentem in ipso. Nec unquam fuit, nec erit, nec est hic homo propria singularitate hominis : quin imo in singularitatem non hominis huius, sed personae divinae, est terminata assumptio. Hinc dicendum, quod Filius Dei assumpsit corpus et animam unita, hoe sensu, quod assumendo formavit corpus et condidit animam, ac ea simul coniunxit atque assumpsit ; non autem sic, quod ante assumptionem exstiterint. Verum haec unio non fecit singulare hominis ut hominis. Nempe cum unum dicatur indivisum in se, et divisum ab aliis, et ista assumptio non prius coniunxerit corpus et animam Christi in unum aliquod naturae hominis, quam ea univit divinae naturae ae divinae personae in personalitatem divinam : constat quod nunquam fecerit unum ex corpore et anima Christi, ut unum naturae humanae in quantum huiusmodi ; imo simul fecit coniunctionem et unum personae divinae, sic quod eum Verbo aeterno sint una persona, utpote ad Verbi personalitatem assumpta. Unde cum unum ex corpore et anima faciat hunc hominem in quantum hic homo, patet quod tale unum nunquam fuit assumptum a Christo. Unio quoque illa animae et corporis non fecit unum divisum ab alio, antequam assumeretur, nec in ipsa assumptione, in quo terminaretur assumptio ; sed assumptio salvavit naturam humanam quantum ad suas proprietates, quas non amisit ex assumptione, sed amisit illud unum quod constituitur ex anima et corpore. In Christo namque non fuit solum coniunctio illa animae et corporis, sed etiam utriusque uniti unio et assumptio ad Verbi personam, ad euius personalitatem facta est unio, et terminata assumptio illa.
Haec Albertus.
Cuius responsio satis est intricata, et aliqua eius verba mutavi ac clarius posui.
Denique, secundum praehabita, quamvis Christi natura humana non habeat propriam personalitatem, habet tamen in se propriam singularitatem et individualitatem, estque una numero, indivisa in se, et divisa ab aliis, quantum ad esse suae essentiae ; et habet propriam unitatem essentialem, consequentem suam essentiam, qua et essentialiter distincta est tam ab increata natura quam ab increata persona Verbi aeterni, et ab omni alia entitate creata, quamvis exsistentialiter subsistat in esse personali increato aeterni Verbi, prout istud adhuc clarius paulo post elucescet.
At vero Thomas :
Id, inquit, quod assumitur, seeundum intellectum praecedit unionem. Si ergo homo dicatur assumptus, oportet quod intelligatur homo, antequam intelligatur assumptus. Homo autem particularis (quia universalem non assumpsit, cum non habeat esse in rerum naturae est quid subsistens, habens esso completum. Et quod tale est, non potest uniri nisi tripliciter, puta : accidentaliter, ut vestis homini ; aut aggregative, ut lapis lapidi in acervo ; aut aliquo accidente, ut homo Deo per caritatem et gratiam : quarum unionum nulla est simpliciter, sed secundum quid. Ideo nullo modo dicendum, quod homo sit assumptus. Omnes ergo auctoritates quae dicunt hominem esse assumptum, exponendae sunt sumendo concretum pro abstracto, videlicet hominem pro natura humana. Sic quoque Christus non est homo quem assumpsit, sed cuius humanitatem assumpsit. Nec hominem assumpsit, quia homo significat naturam humanam, et supponit pro subsistente ; non autem assumpsit Filius Dei rem subsistentem in illa natura, cum hoc sit suppositum, et ipsummet Verbum per incarnationem subsistat in natura humana.
Haec Thomas in Scripto.
In tertia quoque parte, quaestione quarta :
Id, ait, quod assumitur, non est terminus assumptionis, sed assumptioni praeintelligitur. Individuum vero in quo assumitur natura humana, non est nisi Verbi persona, quae est terminus assumptionis. Porro hoc nomen, homo, designat naturam humanam prout nata est in supposito esse : ideo non est proprie dictum, quod Filius Dei assumpsit hominem, cum non sit in Christo nisi una hypostasis et persona.
Haec in Summa.
Concordant Petrus et Richardus.
Udalricus demum circa haec scribit :
Quamvis istae locutiones, Filius Dei assumpsit hunc hominem, seu aliquem hominem, et consimiles, sint minus propriae, in quantum terminus communis restringitur ad standum pro supposito ; non tamen concedendum est, quod Filius Dei assumpsit hominem, quoniam passiones, sicut et actiones, sunt suppositorum. Hinc cum assumi dicat assumptionem passivam, cum homo dicitur assumptus, intelligitur hic homo : quod non est verum. Ideo dum Augustinus et Damascenus dicunt hominem esse assumptum, sumitur terminus ille communis, videlicet homo, secundum id a quo nomen imponitur, quod est humanitas ; non secundum id cui nomen imponitur, seu quod supponit, quod est suppositum. Ex quibus elicitur, quod dum homo praedicatur de Filio Dei, non dicit solum compositum ex duabus substantiis, scilicet ex corpore et anima, sicut in nobis ; sed dicit compositum ex tribus substantiis, utpote ex persona Verbi, atque ex carne et anima. Attamen duas tantum dicit ex significato, quod est id cui vel a quo nomen imponitur ; tertiam autem, videlicet Verbi personam, dicit ex suppositione, quoniam terminus communis supponit suppositum aliquod, eo quod significet naturam in habente ipsam, et in Christo non est nisi suppositum aeternum. Patet item ex dictis, quod quamvis in Christo diversae sint naturae, non tamen natura humana in ipso per se exsistit, cum sit tracta in personalitatem divinam. Ideo omnia nomina quae dicunt aliquid per se exsistens, in singulari tantum de ipso dicuntur, ut persona, suppositum. Nomina vero quae important particularitatem, sed indifferenter se habent ad hoc, utrum hoc particulare sit substantia vel accidens, per se subsistens vel in alio subsistens : illa in singulari ratione personae unius, et in plurali ratione diversarum naturarum, quarum utraque est determinata, possunt dici de Christo. Possumus enim dicere, quod in Christo est unum individuum, vel particulare, vel singulare, quod est persona divina ; et rursus, quod in Christo sunt duae naturae individuae, vel particulares, vel singulares.
Haec Udalricus.
QUAESTIO V
Modo principaliter est quaerendum : An in Christo sit unum tantum esse actuale seu exsistentiae actualis.
Et condependet haec quaestio quaestioni qua quaeritur, an Christus absolute loquendo sit unum an plura. Quocirca recte quaeritur, an unio illa in Christo sit simplex ac maxima unionum ; an etiam persona Christi sit composita vel potius simplex.
Quod autem in Christo sint duo esse, videtur.
Primo, quia in ipso sunt esse creatum et increatum, quae non sunt idem esse realiter.
Secundo, quia ex intrinseca unione animae rationalis et corporis oritur et consurgit esse specificum naturae humanae, ex quo naturaliter profluit esse actualis exsistentiae.
Tertio, in Christo sunt operationes propriae naturae humanae, ergo et proprium actualeque esse eiusdem : quia actus secundus praesupponit ae sequitur actum primum, et proportionatur parificaturque ei.
Quarto, in Christo est vere forma substantialis, quae est anima rationalis, quae naturaliter dat esse substantiale et actuale.
Quinto, Christus vere est filius gloriosissimae Virginis, ergo est generatus ex ea ; sed generatio terminatur ad esse actuale et substantiale, quod est esse simpliciter : sicque in Christo praeter esse increatum, est esse actuale, substantiale, creatum.
Sexto, esse actualis exsistentiae Dei Patris et Unigeniti eius, est unum et idem, quemadmodum et amborum est una essentia ae natura. Si ergo in Christo non est nisi esse increatum, idem est esse hominis huius qui est Christus, et esse Dei Patris : ergo humanitas non est potius Filio quam Patri unita, cum non sit unio maior quam ea quae est secundum esse.
In oppositum est, quia si in Christo sunt plura esse, ergo et plura supposita : quia quod habet esse actuale substantiale, est per se subsistens.
Secundo, quia si sic, Christus non esset simpliciter unum, sed plura, quoniam ens et unum convertuntur, et idem est dicere : ens, et unum ens.
Denique, ut sanctus testatur Bernardus, post superbeatissimae Trinitatis unionem in una essentia, maxima unio est in Christo duarum naturarum in una persona.
Ad hoc S. Thomas respondet :
Secundum Philosophum quinto Metaphysicae esse dupliciter dicitur. Primo, prout significat veritatem propositionis, sicque (ut Commentator ait ibidem) ens est praedicatum accidentale ; et hoc esse non est in re, sed in mente, quae unit praedicato subiectum, ut sexto dicitur Metaphysicae. Et de hoc esse non est hic quaestio. Secundo dicitur esse, quod per decem praedicamenta dividitur : quod pertinet ad rei naturam, et est in re, estque actus entis resultans ex principiis rei, sicut lucere est actus lucentis. Interdum tamen esse accipitur pro essentia, seeundum quam res est : quia per actus consueverunt significari eorum principia, ut potentiae et habitus. Loquendo ergo de esse prout est actus entis, oportet in Christo ponere tantummodo unum esse, iuxta secundam opinionem inductam catholicam ; sed secundum alias duas, quae ponunt in Christo duo supposita, essent in Christo duo esse. Esse etenim subsistentis, est quod habet esse tanquam id quod est, quamvis sit formae tanquam eius quo est. Unde nec natura rei nec partes eius dicuntur proprie esse, nec accidentia, sed suppositum completum. Prima ergo opinio, cum ponat in Christo duo subsistentia, ponit in eo duo substantialia esse. Tertia quoque, cum dicat quod partes naturae humanae accidentaliter adveniunt naturae et personae divinae, ponit in Christo unum esse substantiale et aliud accidentale. Porro secunda positio, quia ponit unum subsistens, et humanitatem Verbo non accidentaliter advenientem, necessario ponit unum esse in Christo. Impossibile quippe est quod unum aliquid habeat duo substantialia esse, quoniam unum fundatur super ens. Ideo si sunt plura esse secundum quae aliquid dicitur ens simpliciter, impossibile est quod dicatur unum. Non tamen inconveniens est, quod esse unius subsistentis sit per respectum ad plura : quemadmodum esse Petri est unum, habens respectum ad plura constituentia ipsum. Conformiter, suo modo unum esse Christi habet duos respectus : unum ad divinam naturam, alterum ad humanam.
Cumque obicitur, quod forma substantialis dat esse ; dicendum, quod forma facit et dat esse, non ita quod esse istud sit formae aut materiae, sed subsistentis. Dum igitur compositum ex materia et forma est per se subsistens, acquiritur ex forma illi composito esse absolutum per se. Quando vero non est per se subsistens, non acquiritur per formam illi composito esse ; sed subsistenti cui hoc adiungitur, respectus acquiritur secundum esse ad hoc quod ei adiungitur. Ut si ponamus hominem nasci sine manu, et manum per se fieri separatam, ac postea miraculose coniungi homini illi, constat quod forma manus causabit esse manus per se subsistentis ; cumque coniungitur homini, ex forma manus non acquiritur aliquod esse manui, quoniam manus non habet proprium esse, sed acquiritur homini respectus ad manum secundum esse suum. Ita in Christo anima non acquirit proprium esse humanae naturae (vel sic : Ita ex anima in Christo non acquiritur proprium esse humanae naturae seu humanitati assumptae) ; sed Filio Dei acquirit respectum secundum esse suum ad humanam naturam : qui respectus non est aliquid reale in persona divina, sed tantum secundum rationem, ut est dictum de unione.
Nec hinc sequitur, quod humanitas unita sit Patri hypostatice sicut Filio, quia unitur personali esse Filii, secundum quod Filii est et ipsum concernit. Aliud enim est de Deo et omnibus creaturis, quia in Deo ipsa essentia est subsistens, unde sibi secundum se convenit esse : imo ipsa est suum esse subsistens, propter quod in ipso essentia a persona non differt secundum rem. Ideo esse essentiae, est etiam esse personale ; attamen essentia et persona differunt ratione. Quamvis ergo unum sit esse, tamen potest considerari vel prout est essentiae : et sic non unitur humanitas esse divino, unde nec Patri unitur. Potest quoque considerari secundum quod est personae : sicque unitur humanitas esse divino in Filio, prout esse illud est Filii.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte, quaestione septimadecima :
Quia, inquit, in Christo sunt duae naturae et una hypostasis, pertinentia ad naturam in ipso sunt duo ; pertinentia autem ad hypostasim in ipso sunt unum. Esse autem pertinet ad naturam atque hypostasim, sed diversimode. Nam ad hypostasim pertinet sicut ad illud quod habet esse ; ad naturam vero, sicut ad id quo aliquid habet esse. Natura namque significatur per modum formae, quae dicitur ens eo quod ea seu per eam aliquid est : sicut albedine est aliquid album, et humanitate est aliquid homo. Si autem sit aliqua forma vel natura non pertinens ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse illius personae simpliciter, sed secundum quid : quemadmodum esse album est esse Socratis, non in quantum Socrates, sed in quantum est albus. Et tale esse nil prohibet multiplicari in una hypostasi : sicut aliud est esse quo Socrates est albus, et quo musicus. Esse autem quod pertinet ad hypostasim secundum se, impossibile est in eadem hypostasi multiplicari : quia unius rei esse, non valet esse nisi unum. Si ergo humana natura adveniret Filio Dei non hypostatice seu personaliter, sed accidentaliter, ut quidam dixerunt, oporteret in Christo ponere duo esse : unum secundum quod Deus, aliud secundum quod homo.
Haec in Summa, ubi plura addit de isto, quae sententialiter continentur in dictis ex Scripto.
Praeterea, in Summa contra gentiles diffuse scribit de his :
Illa (inquiens) uniuntur in natura, ex quibus constituitur integritas speciei, ut partes essentiales. Rei autem in sua integritate specifica constitutae, nil potest uniri extraneum in unitatem naturae, nisi species ipsa solvatur. Quod autem non est de integritate speciei, potest in individuis reperiri, ut esse album in Socrate. Hinc aliqua possunt uniri secundum hypostasim seu in persona, quae uniri nequeunt in natura. Remotis ergo haereticorum erroribus, dicendum quod talis fuit unio utriusque naturae in Christo, quod ex duabus naturis conflata est et resultat una persona, in utraque subsistens natura. Quae unio, quamvis perfecte nequeat ab homine explicari, tentabimus tamen ad fidei aedificationem, aliquid circa hoc secundum nostram possibilitatem exprimere, qno fides ab infidelibus clarius defendatur.
Nempe in rebus creatis nil invenitur huic unioni tam simile ut coniunctio animae cum corpore ; atque ut contra Felicianum loquitur Augustinus, maior esset similitudo, si ut aliqui putaverunt, in cunctis homonibus esset idem numero intellectus. Sic enim dicere oporteret, quod intellectus praeexsistens, homini concepto de novo coniungeretur ita, quod ex utroque fieret una persona, quemadmodum ponimus Verbum praeexsistens, humanae naturae in unam personam uniri. Unde propter hanc unionis utriusque similitudinem, Athanasius dixit in Symbolo : Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. Verum cum anima rationalis uniatur corpori et ut materiae et item ut instrumento, non potest haec esse similitudo quantum ad primum modum unionis, quia ex Verbo et natura humana non constat unum, sicut ex forma atque materia : quia sic ex eis fieret una natura, nec priores naturae manerent. Attendenda est ergo ista similitudo secundum quod anima unitur carni ut instrumento. Ad quod antiquorum dicta doctorum concordant, qui humanitatem Christi quasi organum divinitatis suae dixerunt, sicut et caro est instrumentum et organum animae : non ita sicut exteriora, ut securis et dolabrum, sed sicut instrumentum coniunctum, animatum et proprium. Sic quoque cuncta creata comparantur ad Deum ut instrumenta quaedam extrinseca separata, in quibus et per quae Deus operatur, et ea movet ad operationes ipsorum. Humanitas vero assumpta comparatur ad Verbum incarnatum ut instrumentum ipsius immediatum, coniunctum, animatum ac proprium, per quod divinas operationes exercuit, ut mundare peccata, mentes illuminare per gratiam, introducere ad vitam beatam.
Nec discrepat a naturalium similitudine rerum, aliquid esse naturaliter instrumentum proprium alicuius, quod non est forma ipsius : sicut lingua est organum intellectus, qui corporis nullius partis est actus, secundum Philosophum. Verumtamen in his non est similitudo omnimoda requirenda, quoniam Verbum Dei multo sublimius atque intimius potuit humanae naturae uniri quam anima quaevis qualicumque proprio instrumento, cum Verbum illud toti humanae naturae mediante intellectu dicatur unitum. Et quamvis Verbum Dei sua virtute penetret universa, utpote ea conservans et portans, creaturis tamen intellectualibus, quie ipso Verbo perfrui queunt et eius participes esse, ex quadam similitudinis affinitate multo eminentius et ineffabilius potest uniri. Postremo, in Christo ipsa hypostasis naturae humanse, puta persona Verbi, excedit naturam assumptam, non tamen propriam increatam naturam ; et ipsa natura assumpta suppositata est in esse Verbi personali aeterno, in quo subsistit ab incarnationis exordio.
Haec Thomas ibidem.
Petrus demum his consonans, ait :
Duplex est esse, videlicet : essentiae, quod est duplex in Christo, sicut essentia seu natura ; aliud est esse exsistentiae, quod convenit hypostasi atque personae ; et hoc est unum in Christo, in quo est unum esse exsistentiale et personale.
Haec Petrus.
Richardus autem de hoc aliter sensisse videtur, dicendo :
Loquendo de esse actualis exsistentiae, concedendum est quod in Christo sint duo esse, eo modo quo actualiler exsistere in se, et exsistere in alio exsistenti in se, ponunt in numerum. Persona namque Filii Dei exsistit in se per divinam essentiam, et natura humana actualiter in ea exsistit. Quia tamen exsistere in aliquo exsistenti per se, videtur esse per habitudinem quamdam ad rem exsistentem in se : ideo illud actualiter exsistere quo persona exsistit in se, et illud quo natura humana exsistit in ea, non ita ad plenum videntur ponere in numerum sient duo esse essentiae ; magisqne proprie dicitur natura humana Christi esse entis actus, quam actu ens, quia non est nisi per habitudinem ad actuale exsistere divinae personae. Loquendo vero de esse actualis subsistentiae, non est nisi unum esse in Christo : quia hoc esse est subsistere in se ipso. Substantia autem ita in se exsistens est suppositum, quod in Christo non est nisi unum : sicque in Christo non est nisi unum esse actualis subsistentiae, quod est esse suppositi Filii Dei, quod habet per divinam essentiam.
Cumque arguitur, quod unius rei non est nisi unum esse ; dico, quod verum est de esse actualis subsistentiae. Attamen loquendo de esse essentiae, et de esse actualis exsistentiae in quantum non tantummodo comprehendit exsistere in se, sed etiam exsistere in alio : sic in una re possunt esse plura esse, quando sunt ibi plures naturae, sicut in Christo.
Si autem quaeratur, an in Christo per mortem fuit corruptum aliquod esse, cum mors sit corruptio rei seu esse eius, sicut generatio est eius productio ; dico quod imo, accipiendo esse pro esse in alio. Cum enim natura Christi humana fuerit per mortem corrupta per separationem animae et corporis, destitit actu in Verbo exsistere, quamvis corpus et anima non destiterint esse in Verbo. Corpus namque et anima illa manserunt, ideoque esse in Verbo non destiterunt ; sed natura Christi humana non mansit, quamdiu anima fuit a corpore separata, quoniam corpus et anima non constituunt naturam humanam, nisi sint inter se essentialiter coniuncta.
Haec Richardus, de cuius responsione quid videatur tenendum, infra tangetur.
Porro Albertus :
Sine praeiudicio (ait) dicendum, quod esse Christi in persona non est nisi unum, quod fit ex duabus naturis inconfuse unitis in illa persona : quia fatemur iuxta secundam opinionem, quod hic homo demonstratus (videlicet Christus) constituitur ex tribus substantiis et duabus naturis, ut asserit Cassianus contra Nestorium libro sexto : Dominus noster Iesus Christus, homo nascens et Deus, utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est, humanae matri reddidit similitudinem, et in eo quod Deus, Dei Patris habuit veritatem. Unum est ergo esse in Christo, secundum comparationem ipsius esse ad hypostasim cuius est esse : quamvis hoc esse sit duarum essentiarum quae manent distinctae, eo quod hoc esse istius est hoc esse alterius ; estque mirabile, ut unio fiat in esse, non in essentiis.
Sed obici potest : Filius Dei est suum esse ; hic homo non est suum esse : ergo aliud est esse huius hominis in quantum est homo, et aliud in quantum est Filius Dei. Respondeo : Tantum unum esse est in Christo. Sed aliud est esse huius simpliciter, et aliud est esse huius secundum naturam hanc aut illam, et aliud est esse naturae huius vel illius. Esse enim huius simpliciter, est esse personae ut persona est ; et hoc non est nisi unum in Christo, quoniam fides catholica docet unionem illam factam in esse. Etenim si in esse facta est, erit facta in aliquo esse, et non nisi in esse personae : ergo esse huius personae ex illa unione est unum. Esse autem secundum naturam hanc vel illam, est esse acceptum in comparatione ad naturam facientem esse in persona, et a parte illa geminatur esse in Christo. Consistit enim in eo esse naturae humanitatis, et esse naturae deitatis.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus, dicendo :
Cum unius non sit nisi unum esse, ut dicit Porphyrius, quoniam unum fundatur super ens, quod esse substantiale proprie dicitur, prout est actus entis simpliciter, quod non est nisi exsistentium per se, puta suppositorum, quibus et convenit generari ; ideo quamvis in eodem supposito sint diversa esse, secundum quod esse dicitur effectus essentiae : sicut in animali aliud est esse oculi, aliud auris ; attamen quoniam nullum horum habet esse absolutum, sed omnia integrant unmn perfectum subsistens, cuius actus est esse absolutum : hinc illud suppositum habet dumtaxat unum esse, quod tamen respectus habet diversos ad diversa principia illius esse, quae sunt materia et forma, et etiam ad partes integrales diversas. Propter quod illud esse sub rationibus significatur diversis, dum dicitur animal esse corpus, et cum dicitur vivum, et cum dicitur naturaliter esse visivum et auditivum. Porro Christus est tantum unum suppositum et unum per se exsistens, quod ex diversis compositum est naturis. Ideo quamvis vita quam dat illa anima corpori, et est esse eius, sit aliud ab esse divinae naturae ; tamen quia non dat ei esse separatum, sed alteri unitum, idcirco suppositum non habet nisi unum esse, attamen sic, quod secundum ipsum ad utramque refertur naturam, puta divinam, cum dicitur esse Deus, et humanam, cum dicitur homo : qui respectus ad humanam naturam, non est in Deo nisi secundum rationem.
Haec Udalricus in Summa sua, libro quinto.
Ad istud demum respondet (ut putatur) Bonaventura sicut Richardus, et probat in Christo esse unum esse actualis subsistentiae ex unitate personae, duplex vero esse actualis exsistentiae, quoniam Christus secundum quod homo, vere genitus est a matre, sicut alii homines gigni dicuntur. Generatio autem terminatur ad ens completum : ergo necessario ad esse completum. Rursus, quoniam mors est corruptio vitae, vita autem est viventibus esse ; cumqne Christus fuerit vere mortuus, habuit verum esse quod morte eius destructum est, quod non fuit esse divinum. Item, cum esse sit causa rerum creatarum, si Christus non habuisset nisi esse divinum, non fuisset creatura secundum quod homo. Iterum, quia nihil dat aut causat actum secundum, quin etiam det aut habeat aliquem actum primum ; cumque in Christo fuerint aliqui actus secundi ratione qua homo, utpote speciale vivere, intelligere : ergo habuit actum primum naturae humanae, videlicet esse actualis exsistentiae conditionis humanae.
Haec reperi in scriptis Bonaventurae, addita in margine, incertus an ab ipso expressa, an ab alio quovis adiuncta.
Durandus item :
Haec (inquit) quaestio partim dependet ab illa, utrum esse et essentia idem sint ; quod si concedatur, mox sequitur quod in Christo sint plura esse sicut plures essentiae.
Attamen, sicut iam patuit, Petrus testatur, quod esse essentiae est duplex in Christo sicut essentia, quoniam esse essentiae omnes dicunt idem eum essentia esse. Quaestio autem haec, utrum esse et essentia idem sint, intelligitur de esse actualis exsistentiae : quod quamvis dicatur realiter ab essentia esse distinctum, non sequitur quod ob hoc in Christo sit unum esse dumtaxat.
Deinde subiungit Durandus :
Circa hanc quaestionem sunt tres modi dicendi. Primus, quod in Christo sit solum unum esse, propter motiva inducta. Secundus, quod necessario sunt plura esse in Christo, quoniam unitas vel pluralitas ipsius esse in Christo, aut attenditur secundum suppositum, aut secundum naturas. Si secundum naturas, cum plures naturae sint in Christo, sequitur quod et plura esse ; si secundum suppositum, contra : quia si unitas divini suppositi argueret unitatem ipsius esse, pluralitas suppositorum argueret pluralitatem ipsorum esse : quod falsum est, quoniam tres personae non habent nisi unum esse exsistentiae, propter unitatem essentiae. Amplius, si humana Christi natura sibi ipsi relinqueretur, haberet proprium esse exsistentiae, aliud ab esse divino. Aut ergo illud idem est quod habuit in divino supposito, et ita habetur propositum ; aut aliud. Contra : Id quod amittit totum esse simpliciter quod habuit, et acquirit totaliter novum esse quod prius non habuit, illud est vere corruptum et generatum. Si autem humana natura sibi ipsi relinqueretur, amitteret simpliciter totum esse quod habuit, si in Christo est solum unum esse, et hoc increatum, acquireretque totaliter novum esse, et sie vere corrumperetur. Quemadmodum ergo prima opinio dicit erroneum esse ponere in Christo plura esse, quia ex hoc sequitur pluralitas suppositorum ; sic ista dicit opinio erroneum esse in Christo ponere unum tantummodo esse, quia consequitur, ipsum non vere esse natum ex matre, nec veraciter mortuum.
Hinc tertius modus inter istas est medius, quem credo verum, videlicet quod in Christo est aliquo modo unum esse, et aliquo modo plura. Quemadmodum enim ens est commune communitate analogiae ad substantiam atque ad genera accidentis, et ita in ea dividitur et de eis praedicatur ; sic nomen essentiae commune est ad substantiam, quantitatem et qualitatem, et in ea dividitur ac praedicatur de ipsis. Similiter esse exsistentiae (quod est idem quod essentia, vel saltem immediate consequitur illam, et immediatius quam quaecumque proprietas aliae dividitur in esse exsistentiae, quod convenit substantiae, quantitati ae qualitati et aliis, et praedicatur de ipsis. Et sicut substantia est ens atque essentia per se subsistens, quantitas vero et quodcumque aliud accidens, non est ens nec essentia per se subsistens, sed potius inexsistens, seu in aliquo exsistens ; utrumque tamen, tam substantia quam accidens, dicuntur essentia et ens : sic esse exsistentiae substantiae completae dicitur esse subsistentiae ; esse vero quantitatis et omnium accidentium, dicitur esse inexsistentiae, utrumque tamen dicitur esse exsistentiae. Quo viso, patet quod si esse exsistentiae solum accipiatur pro esse subsistentiae, de quo simpliciter dicitur et per prius ; sic in Christo et in quolibet supposito uno, non est nisi unicum esse. Si vero esse exsistentiae sumatur pro eo de quo dicitur, sive per prius, sive per posterius ; sic in Christo et in quolibet supposito creato in quo est aliqua natura creata materialis, sunt plura esse, quorum unum est esse subsistens, reliqua vero omnia sunt esse inexsistentiae. Nam esse subsistentiae sequitur naturam per se subsistentem, vel suppositum per se subsistens. Tales autem naturae non possunt in eodem plurificari supposito : et sic patet primum.
Secundum quoque probatur tripliciter. Primo, quia magis competit naturae humanae in Christo habere proprium esse praeter esse suppositi, quam competit accidenti habere proprium esse in substantia praeter esse subiecti ; sed aecidens habet proprium esse in subiecto praeter esse subiecti : ergo natura humana in Christo habet proprium esse praeter esse divini suppositi. Minor quoque probatur : quia si accidens non haberet esse proprium in subiecto praeter esse subiecti, non posset a subiecto separari quin corrumperetur, quia amitteret totum esse quod prius habebat : quod falsum esse patet in Sacramento altaris. Secundo, quoniam ipsum esse intimius sequitur ad essentiam, quam agere ad potentiam. Cum ergo in Christo multiplicetur agere ad multiplicationem potentiarum, geminatur in eo esse iuxta dualitatem essentiarum seu naturarum. Tertio, quoniam plus dependet quantitas, et accidentia cuncta communia, ab esse subiecti quam color a quantitate ; sed color remanere non posset in subiecto quantitate remota : ergo nec quantitas nec aliquod accidens posset esse in natura humana remoto esse ipsius, quod intimius sequitur ad ipsam quam aliud quodcumque. Cum ergo in natura Christi humana fuerint quantitas et alia accidentia communia, fuit in ipsa proprium esse, quod praeexigitur ad omnia illa. Itaque prima opinio, quae ponit unum tantum esse in Christo, loquitur de esse subsistentiae, quod est simpliciter esse suppositi. Porro secunda opinio loquitur generaliter de esse exsistentiae.
Haec Durandus.
Cuius opinio videtur Bonaventurae et Richardo conformis. Verumtamen valde videtur difficile hoc tenere, praesertim cum esse actuale simpliciter dictum, de quo loqui videtur, sit suppositorum : propter quod in eodem supposito non videntur posse consistere plura huiusmodi esse ; aut si sunt, erunt plura supposita.
Hinc tertio Quodlibeto scribit Henricus :
Quaestio ista habet difficultatem propter diversitatem naturarum in Christo, divinae videlicet et humanae, propter quas videntur in ipso ponenda diversa esse ; et propter unitatem personae seu divini suppositi in eodem, propter quod videtur non nisi unum esse in ipso ponendum. Hinc considerandum, secundum quid esse attribuendum sit Christo, an secundum naturam vel secundum personam : imo considerandum in primis, quomodo et secundum quid esse attribuitur ac convenit Deo. Igitur agnoscendum, quod esse in Deo est de maxime transcendentibus et absolutis, attribuiturque personis non ratione personalis proprietatis, sed ratione essentiae, quae quasi subest ei. Unde sicut una essentia est in tribus personis, ita et unicum esse. Et quamvis sint tres entes propter trinitatem personarum, hoc tamen est secundum unicum esse quod est in tribus, ita quod alia et alia proprietas in alia et alia persona non dat aliud et aliud esse, sed solummodo dat ad aliud esse. Hinc in divinis, subsistere suppositi ut suppositum est, proprie loquendo, est subsistere non quid, sed ad aliquid. Et sic, quoad hoc, aliter se habet esse et ratio suppositi in Deo et creaturis. In creaturis namque, esse principaliter convenit supposito, non naturae, sive sit materia sive forma, nisi prout habet esse in supposito. In Deo vero, esse principaliter convenit naturae in supposito, et non supposito, nisi ratione naturae exsistentis in eo, ita quod ratione suppositi non convenit ei esse, sed solum ad alium esse. Insuper, ex parte esse quod convenit ei ratione naturae, non distinguuntur in eo, nisi forte secundum rationem intelligendi, esse essentiae et actualis exsistentiae, nec essentia a sua actuali exsistentia. Hinc Christo ratione personae nullum esse absolutum convenit, sed tantummodo respectivum. Christus quippe, Deus et homo, non est persona absoluta, sed respectiva : ideo omne esse Christo attribuendum, debet ei attribui ratione suae naturae divinae aut humanae in supposito exsistentis. Idcirco non valet, quod quidam nituntur in Christo distinguere duplex esse, videlicet actuale seu esse subsistentiae, et esse essentiae seu naturae, dicentes quod in Christo est unum esse actualis subsistentiae sicut et una persona, duo vero esse essentiae sicut et duae naturae. Quod dicunt habendo considerationem ad suppositum in creaturis, in quibus supposito, cum sit absolutum, convenit esse subsistentiae actualis, et non alicui exsistenti in ipso, nisi per ipsum. Ob hoc quaestio ista de esse Christi, determinanda est de eius esse, non de eius ad aliquid esse. Debet quippe determinari ex parte naturae et essentiae exsistentis in Christo, et nullo modo ex parte suppositi : quoniam Christus ratione suppositi sui non habet esse, sed ad aliquid esse, nisi velimus ipsum esse communiter accipere ad esse absolutum, et respectivum. Denique circa essentiam et quidditatem rei, duplex esse consideratur, videlicet esse essentiae, quod realiter nihil est nisi natura rei, de quo dicitur, quod definitio est oratio indicans quid esse rei, quod Avicenna appellat proprium esse rei. Aliud est esse exsistentiae, quod res habet in singularibus tantum, ut humanitas in Platone. Et differunt haec duo esse circa divinam naturam in Christo, tantum secundum rationem ; sed circa naturam eius humanam differunt non solum secundum rationem, sed et secundum intentionem, quoniam esse creaturae non determinat sibi esse actualis exsistentiae, imo per indifferentiam se habet ad tale esse et non esse.
Itaque si loquamur de esse naturae et essentiae rei in Christo, dicendum quod in ipso est duplex esse seu duo esse ; si vero loquamur de esse actualis exsistentiae, advertendum quod hoc nulli proprie convenit nisi habenti ipsum in se absolute, tanquam distinctum ab aliis, non autem illi quod habet ipsum in alio, vel ex unione cum alio quod habet ipsum per se. Cum ergo humante naturae in Christo nullum conveniat esse actualis exsistentiae secundum se ac separatim, quoniam nunquam habuit tale esse, puta in se terminatum, imo nec quivit habere postquam ad divinam naturam fuit assumpta ; sed quod in Christo habet esse actualis exsistentiae, solum habet in illo cui unita est : hinc absolute dicendum, quod Christus ratione humanae naturae nullum habet ex se esse actualis exsistentiae, sed solum ratione divinae naturae, quod communicatur ei per assumptionem sui ad illam in unitate suppositi, sicut materiae communicatur esse actuale compositi in quo est. Cuius aptissimum est exemplum, si cogitemus in creaturis esse unum ex materia et forma compositum, non habens esse absolute, sed solum respective ad aliquid, sicut est in divinis, et quod materia et forma sint quid absolutum in eo, sicut in Christo sunt natura divina atque humana. Tunc namque sicut in tali supposito, in quantum suppositum est, non esset aliquod esse actualis exsistentiae absolutum, sed solum esse ad aliquid, totumque esse absolutum actualis exsistentiae esset formae, quae est in toto, nec esset materiae, nisi in quantum unitur formae : sic in supposito Christi, non est ratione suppositi aliquod esse absolutum exsistentiae actualis, sed solum esse ad aliquid, quod et unicum est in eo ; nec est in eo nisi filiatio una, quae est constitutiva suae personae (ut dictum est super primum). Totum vero esse absolutum exsistentiae actualis in ipso est divinae essentiae seu naturae, quod non communicat suppositum nisi ratione essentiae quain habet in se ; similiter nec humana natura, nisi quia unitur divinae in unitate suppositi. Sicque humana natura in Christo nullum aliud habet esse actualis exsistentiae, nisi illud divinum et increatum sibi communicatum, quod est esse divinitatis, et sibi communicatur in quantum esse actualis exsistentiae, nec aliud habet esse personale : non autem communicatur illi in quantum est esse essentiae, quia natura humana absorberetur et converteretur in divinam, nec realiter permaneret.
Sic igitur patet in summa, quod in Christo est unum esse ad aliquid ratione divini suppositi, et unum esse actualis exsistentiae ratione solius divinae naturae, duplex vero esse essentiae ratione duplicis in eo naturae, puta divinae et humanae.
Haec Henricus.
Cuius positio, quantum intelligere queo, quantum ad principale, videlicet quoad unitatem actualis esse exsistentiae in Christo, consonat responsioni S. Thomae, quamvis in quibusdam annexis et in modo loquendi dissentiat aliquo modo.
Praeterea tam pro elucidatione maiori praeinductorum quam quaestionis istius, perpendenda sunt quae idem doctor conscribit primo Quodlibeto, quaestione qua quaerit, utrum Christus dicatur homo propter unionem animae et corporis sui cum divino supposito, an potius propter eorum unionem ad invicem. Ad quod respondet : Praesupposito quod nec Christus nec alius homo dicendus sit homo propter solum intellectum aut animam, multoque minus propter corpus solum, sed propter aliquam eorum mutuam unionem, sciendum quod unio eorum in Christo exstitit duplex : una unius cum alio, alia amborum sic unitorum cum Verbo aeterno. Opinio autem Magistri Sententiarum fuit, quod Christus erat et sit homo ex unione amborum in divino supposito. Unde adiecit, quod Christus in triduo fuit homo, quoniam caro eius et anima manserunt Verbo unita. Cuius ratio videtur fuisse, quod forma speciei nulli attribuitur nisi supposito eius. Christus autem non fuit homo ex unione animae suae cum corpore, sed amborum cum deitate. Sicque Magister, salva reverentia eius, minus considerasse videtur naturam denominationis quam efficit forma circa illud quod informat. Nempe ex hoc solo quod forma informat aliquid, denominat totum compositum ex informante et informato : sicut ex hoc quod albedo informat corpus, totum compositum dicitur album. Estque impossibile quod forma informet nec tamen denominet. Cum ergo in Christo, compositum ex unione animae cum corpore informatum sit forma humana, impossibile est quod ex hoc non dicatur homo : quamvis ex hac unione non habeat hoc compositum rationem suppositi, quoniam non subsistit in se, sed in illo a quo assumptum est, quod assumens per naturam assumptam factum est suppositum hominis ; quod tamen non denominatur homo propter aliquam informationem in se factam, sed propter eam quae facta est in assumpto, ut persona non dicatur homo nisi quia assumptum sit homo. Quamvis enim secundum communem cursum naturalium rerum, species non denominet nisi suum suppositum, quoniam nullius speciei natura assumpta est in alieno supposito, nisi in Christo ; nihilo minus ubi hoc accidit, potest et talis denominatio fieri. Nam etsi Christus solam animam assumpsisset, quae tamen corpori esset unita, compositum ex corpore illo et anima oporteret hominem dici : quamvis non haberet rationem suppositi proprii, quoniam anima, a qua est personalitas propria hominis, est assumpta ab alieno supposito ; nec haberet esse suum in se terminatum, nec ambo, videlicet corpus et anima, essent unita in uno communi supposito. Simpliciter ergo dicendum, quod Christus non dicitur homo ex unione corporis et animae in divino supposito, sed solum ex unione ipsorum ad invicem. Sicque humana natura in Christo, nunquam fuit in se distincta et terminata in supposito proprio, sed divino.
Haec Henricus.
Praeterea Scotus :
In hac, ait, quaestione est certum de esse essentiae (quod tantum differt ab essentia in modo concipiendi), quod in Christo sunt tot esse essentiae, quot essentiae. Certum est quoque de esse actualis subsistentiae (quod est esse actualis exsistentiae in se ipso, non dependentis ad aliud suppositum in subsistendo), quod non sit nisi unum tale esse in Christo, sicut nec nisi unum suppositum. Verum de esse reali actualis exsistentiae, prout distinguitur ab esse essentiae atque ab esse subsistentiae, dubitatio est, an sit aliquid esse tale in Christo aliud ab esse increato. Ad quod dicitur quod non, quia si haec natura Christi humana in proprio esset supposito, idem esset esse naturae et personae : ergo et nunc, quia haec persona supplet personalitatem propriam quantum ad esse personae : ergo quantum ad esse naturae.
Haec Seotus.
Qui circa haec plura inducit, ad utramque partem arguendo per argumenta supra inducta ex Thoma, Richardo, Durando ae aliis.
Deinde contra positionem Henrici (cui frequentius contrariatur) dicit, quod in Christo natura humana, cum non sit tantum in intellectu et causa, sed extra causam suam, necessario habet propriam exsistentiam suam actualem, sicut et proprium esse quidditativum ; sed non habet esse propriae subsistentiae, quoniam subsistentia ultra exsistentiam non dicit nisi negationem dependentiae. Haec autem exsistentia naturae humanae Christi non est independens, quemadmodum nec natura cuius est ; sed exsistentia talis est tantum exsistentia Verbi : idcirco in Christo non est nisi unum esse subsistentiae.
Itaque anima Christi et eius natura humana, propriam exsistentiam habet. Nam et illa anima creabatur ; creatio autem terminatur ad aliquid actualiter exsistens : ergo fuit aliqua actualis exsistentia animae creata, in quantum fuit anima illam terminans actionem. Insuper illam naturam quam Verbum personavit, Trinitas tota produxit in ratione causae efficientis et creantis, et productio illa non terminabatur nisi ad aliquod exsistere, et non ad exsistere increatum, sed creatum : ergo creata exsistentia est in Christi humanitate. Ulterius dico, quod alia est exsistentia Verbi, alia naturae assumptae. Ideo namque exsistentia pedis mei non est exsistentia mei, quoniam ego non sum pes, neque subsistens respectu pedis sicut suppositum respectu naturae ; sed potius econtrario pes exsistit per exsistentiam mei : ideo exsistentia pedis non est alia ab exsistentia qua exsisto. Oppositum vero est hic. Verbum enim subsistit in natura humana sicut suppositum in natura, propter quod proprie dicitur homo, sicque proprie est exsistens exsistentia illius naturae. Secundo dico, quod Verbum aeternum etiam simpliciter exsistit exsistentia illa naturae assumptae, quae est in se exsistentia simpliciter, prout ens dividitur in ens simpliciter et secundum quid ; et qualis est exsistentia illa in se, talem largitur et alteri. Non tamen est Christus duo exsistentes, quemadmodum habens duas scientias non est duo scientes, quia concretum non numeratur absque numeratione suppositi.
Haec Scotus.
Ecce ex omnibus de hac quaestione nunc introductis patet difficultas eiusdem, in qua et de qua nihil est temere asserendum. Nihilo minus responsio illa S. Thomae, Petri et Henrici, probabilior esse videtur. Si enim in Christo est vera et realis exsistentia creata naturae assumptae praeter increatam exsistentiam suam, sunt in eo vere duae reales exsistentiae, ita quod sequitur Christum esse duo supposita, nec vere unum : nisi hoc solum obsisteret, quod exsistentia eius creata non terminatur in ipsa assumpta natura, imo innititur increatae subsistentiae, atque dependet ad eam, et fulcitur ac ratificatur et terminatur in ea. Ex quo sequi videtur, quod Verbum possit assumere quodcumque creatum suppositum seu personam sine illius destructione : quia non solum posset assumere ad se naturam creatam, et suum esse essentiae terminare ac personare in se, sed item esse ipsius exsistentiale, faciendo quod esse illud actualis exsistentiae quod prius subsistebat in re creata eratque esse actualis subsistentiae, desinat ita subsistere in se atque inniti sibimetipsi, et innitatur ac dependeat ad ipsum Verbum aeternum. Nec oportet ipsum corrumpi, cum non repugnet actuali exsistentiae taliter Verbo inniti. Exsistere namque et subsistere in his, realiter idem sunt ; nec subsistere superaddit ipsi exsistere, nisi negationem dependentiae ad aliud suppositum ; et taliter dependere ad Verbum, non est creaturae imperfectio, sed summa perfectio : alias Christi humanitas quoad hoc imperfectior esset humanitatibus non assumptis. Cumque sit tanta creatae naturae perfectio, non est eius corruptiva, sed salvativa. Sicque Verbum posset assumere quamcumque personam creatam nunc subsistentem, cum ista assumptio non amplius repugnaret naturae rationali seu intellectuali nunc in suo actuali esse subsistenti, quam naturae quae de novo produceretur atque in primo instanti suae productionis una cum sua actuali exsistentia assumeretur a Verbo.
Postremo, quae contra istam positionem inducta sunt, ex praehabitis videntur satis soluta. Et obiecta Scoti nunc tacta, faciliter queunt solvi, dicendo quod realis creatio ac productio seu generatio terminantur ad ens reale vel ad formam substantialem, sive ad hanc naturam realem ex se generativam ac diffusivam actualis exsistentiae propriae suae naturae, si sibi ipsi seu propriae relinquatur naturae. Quod in Christo factum non est, imo in primo instanti suae productionis assumpta fuit ad sublimius esse, nec permissa agere quod egisset. Hinc demum fuit in Christo mors vera, et vere mortuus fuit, quia natura humana fuit in ipso tunc dissoluta per separationem animae suae a corpore, quamvis esse suum exsistentiale et subsistentiale, seu personale et hypostaticum, nequaquam fuerit unquam corruptum, utpote inereatum, incommutabile et aeternum. Verumtamen omnia ista sub correctione cum timore et reverentia sint prolata : transcendit quippe materia ista omnium (quanto magis meum ?) intellectum.
QUAESTIO VI
Nunc prosequendum : An Christus sit vere unum.
Ad quod ex praetactis iam patet responsio, quod utique absolute loquendo sit unum, videlicet una persona, unum ens completum.
De hoc ita loquitur Alexander :
Differt dicere naturam et rem naturae, in omnibus citra Deum. Ideo quamvis plures naturae sint in Christo, non tamen praedicantur de ipso in recto, dicendo : Christus est illae naturae. Et hoc quoad naturam assumptam, quia ex parte divinae naturae non differunt natura et res naturae : quia persona divina est divina essentia, non autem est Christus natura humana. Itaque Christus non dicitur plura propter pluralitatem naturarum. Quae enim in obliquo dicuntur, non numerant rem : sicut nec sequitur ex parte naturae humanae, quod quamvis est anima et corpus simul iuncta, et anima est quid unum, similiter corpus : ergo homo est plura. Porro quod Augustinus in Enchiridio protestatur, Filius est unicus Dei Patris ac Virginis, sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem : exponendum est ita, ut dicatur alterius naturae secundum quod Verbum, et alterius secundum quod homo.
Haec Alexander.
Quod vero ad istud respondet Bonaventura, praehabitum est.
At vero Thomas :
Neutrum (inquit) genus informe est et indistinctum, masculinum vero formatum atque determinatum. Hinc masculinum genus non praedicatur absolute nisi de re perfecta subsistente, neutrum vero genus tam de re perfecta et subsistente quam de non subsistente et imperfecta : quia non dicimus, Humanitas Petri seu albedo est aliquis, sed aliquid ; de Petro autem potest utrumque dici. Similiter in Christo de persona dici potest, quod est aliquis et aliquid ; de natura vero, quod est aliquid,non quod aliquis. Hinc natura assumpta non praedicatur de Christo, quia non habet rationem hominis, sed humanitatis. Aliquid ergo, secundum quod praedicatur de Christo, non significat tantum naturam, sed suppositum quoque naturae. Et quia plurale est geminatum singulare, ideo Christus non potest, dici aliqua, nisi essent in eo duo supposita naturarum. Non ergo est duo aut plura, nec est assumens et assumptum, ut patuit.
Haec Thomas.
Concordat Petrus, dicendo :
Cum in Christo facta sit duarum unio naturarum in uno supposito, et Christus sit unum suppositum in duabus naturis, hinc ratione suppositi non potest vocari duo, quia suppositum unum est ; nec ratione naturarum, quoniam una earum, puta divina, est una numero cum suo supposito : idcirco non facit numerum cum eo ; altera vero, videlicet humana, propter suam compositionem differt re a suo supposito : idcirco non praedicatur de ipso per identitatem, ergo nec numerum ponit in eo. Christus ergo omnino est unus et unum per se, iuxta secundam positionem vere catholicam.
Haec Petrus.
Tota demum Richardi responsio in praetactis Thomae ac Petri responsis continetur.
Responsio quoque Udalrici, qui addit :
Ex his innotescit solutio sophismatum omnium quibus ita arguitur : Christus est unum unitate increata et unitate creata, quarum una non est alia, ergo est duo. Rursus, Christus est aliquid impassibile et aliquid passibile, quorum unum non est aliud, ergo est duo. Item, Christus non est tantum Deus nec tantum est homo, ergo non est tantum unus, ergo est duo ; et consimilia. Nam praemissae semper sunt verae ratione naturarum, sed ad conclusionis veritatem requireretur diversitas quoque suppositorum.
Haec Udalricus.
Idem Albertus, de cuius tamen responsione paulo post aliquid tangam.
Insuper Durandus :
Circa istud, inquit, est triplex opinio. Prima, quod Christus sit unum, propter motiva praehabita. Secunda, quod Christus sit plura. Primo, quia secundum Philosophum septimo Metaphysicae, homo albus non est simpliciter unum, sed plura. Secundo, quoniam unitas substantiae non diminuit de ratione unitatis, ergo nec pluralitas de ratione pluralitatis ; sed personae divinae propter unitatem substantiae dicuntur unum : ergo Christus propter pluralitatem substantiarum in ipso exsistentium est plura. Tertio, ens et unum simpliciter dicuntur de ente et uno in actu ; sed in Christo natura humana est ens actu, similiter et divina : ergo secundum eas est plura simpliciter. Tertia opinio est, quod proprie Christus non est unum nec plura, sed cum determinatione, quia haec nomina, cum sint adiectiva, ponunt rem suam circa substantiva. Cum ergo haec nomina ponuntur in praedicato sine substantivo adiuncto, correspondet eis pro substantivo res posita in subiecto, sicut cum dicitur, Homo est albus. Dum additur substantivum, talia adiectiva ponunt rem suam circa ipsum, ut si diceretur, Socrates est bonus cantor : quia ly bonus non determinat Socratem, sed cantorem. Sic in proposito si dicatur, Christus est unum, nullo addito, cum non determinet aliud substantivum quam Christum, non bene dicitur ; sed diceretur, Christus est unus : quoniam substantivum et adiectivum convenire debent in genere. Si vero aliquid additur in praedicato secundum conditionem praedicati, debet determinatio unitatis pluralitatisve addi : ut si dicatur, Christus est suppositum, addendum est, unum ; si vero dicatur, Christus habet naturam, addendum est, duplicem ; vel dicendum est, Christus habet duas naturas. Sed quia de quo non praedicatur substantivum, non praedicatur adiectivum quod est determinatio substantivi ; ideo sicut de Christo non praedicatur natura humana, sic non est dicendum, quod Christus secundum eam sit unum aut plura. Idem dicendum de natura divina, secundum illos qui dicunt quod ipsa non praedicatur de Christo formaliter : et istud videtur convenientius dictum.
Haec Durandus.
Scotus item breviter ait :
Christus non est duo masculine propter unitatem personae ; nec duo neutraliter, quoniam non est duae naturae, sed una hypostasis in duabus subsistens naturis ; nec humana natura praedicatur de ipso.
Haec Scotus.
QUAESTIO VII
Nunc restat solvendum : An unio duarum naturarum in Christo, sit maxima unionum.
Et quaestio ista includit : an persona Christi sit simplex, vel possit dici composita.
Quod autem haec unio non sit maxima, primo probatur : quoniam unio tanto est maior, quanto maiorem facit unitatem in unitis ; sed in Christo est maior differentia inter unita, quam in ceteris multis : quia in Christo non solum est realis distinctio inter naturas unitas, deitatem videlicet et humanitatem, imo et personalis quaedam distinctio inter personam assumentem et naturam assumptam.
Secundo, in Christo est maior distinctio inter unita, quam in quacumque re alia : quia in Christo est natura divina, quse distat in infinitum a natura creata.
In oppositum est, quod libro quinto de Consideratione Bernardus ait, quod post unionem trium personarum in divina essentia, prima et maxima est unio duarum naturarum in Christo.
Ad hoc respondet Albertus :
Unum quo Christus est unus, ad nullam naturalium reducitur unitatem, nec ad unum per se, nec ad unum per accidens. Nec mirum si philosophi de hac unitate nil cognoverunt, quae non nisi per gratiam facta est, non per naturam. Hinc dico, quod unitas tripliciter potest attendi. Uno modo videlicet in proportione coniunctorum : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas naturae indivisibilis, et postea unitas naturae per formam, et magis in homogeneis, ac minus in heterogeneis, et adhuc minus in coniunctis ex spirituali et corporali natura ; atque praecipue secundum distantiam unitorum minor est unio. Potest etiam attendi virtus uniens : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas trium substantiarum in Christo ; et minor est unio naturalis, quoniam forma in naturalibus uniens, debilior est quam natura uniens personas vel persona uniens naturas. Tertio potest attendi unio quantum ad ea quae consequuntur unitum : sicque adhuc maxima est unitas Trinitatis, quia ex illa quidquid substantialiter convenit uni personae, convenit alteri, et econtrario. Deinde maior est unio naturarum in Christo, in quo propter communicationem idiomatum, quod convenit homini attribuitur Deo, et vice versa. Deinceps minor est unio naturalis formae et materiae : non enim ex istarum coniunctione quidquid convenit formae, convenit materiae, et econtra.
Haec Albertus, cuius dicta ex scriptis sequentibus mox clarius elucescent.
Itaque Thomas :
Unio, inquit, importat coniunctionem aliquorum in aliquo uno. Potest igitur unio incarnationis dupliciter accipi. Primo, ex parte eorum quae coniunguntur : et ita non est maxima, quia natura divina et humana inter se distantiae sunt immensae quantum ad dignitatem et perfectionem. Secundo, ex parte eius in quo coniunguntur : et ex hac parte haec unio praeeminentiam inter alias uniones sortitur. Unitas namque divinae personae, in qua duae naturae uniuntur, est maxima sicut et simplicissima : imo unitas personae divinae est maior quam unitas numeralis, quae est principium numeri, cum unitas personae divinae sit increata, per se subsistens, non recepta in aliquo per participationem ; estque in se completa, habens in se quidquid ad rationem pertinet unitatis : ideo non convenit sibi ratio partis, quemadmodum unitati numerali, quae est pars numeri, et participatur in rebus.
Haec Thomas in Summa.
Consonat Petrus :
Duplex, dicens, est unitas. Quaedam unius in uno, qua Deus, et punctus, et unitas unum dicuntur : de qua non loquimur modo. Alia est unitas plurium in uno, et inter has unitates maior est unitas trium personarum in una essentia, atque post illam unio trium naturarum seu substantiarum in una Christi persona, propter simplicissimum terminum in quo uniuntur, et propter modum unionis inseparabilem ; post hanc vero unitas hominis in una persona et natura.
Haec Petrus.
Richardus quoque :
Omnis (ait) unio ad aliquam terminatur unitatem : aut ergo ad unitatem ex unitis constitutam, ut in corporalibus ex unione materiae et formae resultat unitas naturae specificae ; aut ad unitatem ex unitis non constitutam. Primus modus unionis et unitatis non invenitur in Christo inter personam divinam et naturam assumptam, quia ex eis non constituitur aliquod tertium. Secundus autem modus unionis et unitatis est maximus inter personam Verbi et naturam humanam.
Haec Richardus.
Insuper Bonaventura :
Contingit (asserit) loqui de unitate per convenientiam in natura, et item de unitate per convenientiam in persona. Prima unitas in Christo quodam modo est nulla, quodam modo magna, quodam modo parva, quodam modo summa. Comparando quippe naturam divinam ad humanam, nulla est in Christo imitas naturae : quia ex eis non valet una natura constitui. Loquendo autem de natura Christi ex parte corporis, parva est unitas propter corporis multiplicitatem. Loquendo vero de unitate quantum ad animam, magna est propter animae simplicitatem. Loquendo autem de ea quantum ad naturam divinam, est maxima propter illius naturae simplicitatem incomparabilem. Itaque quantum ad unitatem naturae, secundum diversas considerationes est in Christo unitas summa, unitas nulla, unitas parva, unitas magna. Sic equidem decet esse in eo qui est super omnia exaltatus, et infra omnes humiliatus. Loquendo vero de unitate qua aliqua dicuntur unum propter convenientiam in persona, sic unitas illa in Christo est summa (sicut iam patuit) : primo, propter illius personae simplicitatem ; secundo, propter unibilium dignitatem ; tertio, propter unitorum inseparabilitatem ; quarto, propter unionis singularitatem, quia nunquam exstitit alia talis, et in ea est natura humana prae cunctis creatis dignificata.
Haec Bonaventura.
Concordat praehabitis Alexander, praesertim responsioni Petri, quae ex eius Scripto sumpta videtur.
QUAESTIO VIII
Quaeritur quoque hic : An Christi persona sit composita.
Et apparet ex nunc dictis quod non, quoniam simplicissima est et maxime una. Quod autem compositum est, in componentia sua dividitur, estque minus simplex quam illa, praesertim seorsum accepta. Compositum quoque non praedicatur de his ex quibus componitur. Non enim anima est homo, nec corpus est anima. Christus autem praedicatur de Deo et homine.
Oppositum probatur, quia in Christo sunt duae naturae, ex quibus et in quibus persona eius subsistit, ut dictum est saepe. Nam et Damascenus ait libro tertio : In Domino Iesu Christo duas naturas cognoscimus et unam hypostasim ex utrisque compositam.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Compositio dupliciter sumitur. Primo proprie, prout est duorum pluriumve coniunctio, habentium mutuam inclinationem ad alicuius tertii constitutionem : sicque Christi persona non est composita ; alias sequerentur inconvenientia multa, videlicet quod persona illa esset mutata et imperfecta, temporaliterque in esse producta, nec idiomata communicarentur. Ideo personam Christi dicere hoc modo compositam, non solum esset falsum, sed item haereticum. Secundo, compositio sumitur large, pro positione cum aliquo : sicque unio personalis compositio potest dici ; et ita quaedam opinio dixit personam Christi compositam : non quod ex pluribus naturis sit constituta, sed quoniam ante incarnationem solum fuit suppositum divinae naturae, post incarnationem vero, hypostasis naturae divinae atque humanae. Attamen compositionis nomen calumniabile est in ista materia, et a doctoribus evitatur.
Haec Bonaventura.
At vero Alexander quaerit circa hoc duo : primo, utrum humanitas Christi sit pars suae personae ; secundo, utrum Christus valeat dici totum. Ad primum respondet :
Pars dicitur quinque modis. Primo, id quod dividi potest secundum quantitatem. Secundo, id quod numerat suum totum : sicut in quantitate discreta, quae dicitur pars aliquota, et aliter quam in quantitate continua. Tertio, id in quod possibile est dividi formam absque quantitate : quemadmodum differentiae partes generis appellantur. Quarto, quod venit in compositionem alicuius totius secundum naturam : sicut cuprum vocatur pars cupreae sphaerae. Quinto, quod venit in compositionem alicuius totius secundum rationem : sicut in definitione genus et differentiae dicuntur partes speciei. Hinc proprie humanitas Christi non est dicenda pars personae Christi, quia ex hoc videretur persona illa ante incarnationem diminuta fuisse, et Dei Filius imperfectus. Hinc Magister ex Augustino allegat, quod persona Verbi non constat ex Deo et homine, sicut totum ex partibus. Ideo si humanitas illa ad aliquam rationem partis deberet reduci, reduceretur ad partem definitionis, quia si vellemus Christum definire, diceremus : Christus est persona in divina et humana consistens natura.
Ad secundum respondet :
Totum duobus dicitur modis. Primo, ex partium compositione : sicque totum et pars dicuntur correlative ; propter quod a quo removetur intentio seu ratio unius, removetur et ratio alterius. Secundo dicitur totum, eo quod nihil est accipere extra ipsum, quod debet esse intra ipsum : sicque Christus dicitur totus et lotum, ut totus ad personam, totum ad naturam referatur. Unde asserit Damascenus, quod Christus iacuit totus in sepulcro, non totum. Nam quantum ad personam, totus exstitit in sepulcro ; sed non totum, quantum ad naturam, quia tunc aliquid eius fuit extra sepulcrum, utpote anima eius.
Haec Alexander.
Porro Thomas :
Ad rationem (ait) totius pertinent duo. Unum, quod esse totius ad omnes pertinet partes : quoniam partes non habent proprium esse, sed habent esse per esse totius. Aliud est, quod partes componentes causant esse totius. Cumque in Christo sit una persona, unumque esse suppositale, hoe esse pertinet ad utramque Christi naturam. Non tamen ex coniunctione naturarum causatur, sicut esse compositi ex unione formae atque materiae. Itaque persona Christi dicitur post incarnationem aliquo modo composita, in quantum est ibi conditio quaedam compositi, utpote coniunctio naturarum ; non tamen est in ea vera ratio compositionis, quoniam deest conditio alia, quod scilicet esse personae illius non causatur ex coniunctione illarum naturarum. Hinc non est in usu modernorum doctorum dicere, Christi personam esse compositam.
Si autem quaeratur, an persona Christi post incarnationem sit melior quam ante, praesertim cum in ea post incarnationem sint plura bona quam ante, videlicet assumpta natura cum omni excellentia sua, quae est toto melior universo ; dicendum, quod quamvis in persona Christi suo modo composita, plura sint bona post incarnationem, scilicet bonum increatum et creatum, non tamen ob hoc persona est melior, cum bonum creatum se habeat ad bonum increatum sicut punctus ad lineam, quae non fit maior ex puncti additione.
Dicitur quoque unio illa in Christo exigitiva, secundum doctores, quia tot reperiuntur in illa persona quot ad opus redemptionis exiguntur, ut scilicet sit Deus qui posset, et homo qui deberet, id est, quem deceret satisfacere.
Haec Thomas in Scripto.
In tertia demun parte, quaestione secunda :
Persona (inquit) Christi dupliciter consideratur. Primo, secundum id quod est in se : et sic est omnino simplex, sicut natura divina. Alio modo, secundum rationem hypostasis seu personae, ad quam spectat in aliqua natura subsistere : sicque in duabus subsistit naturis. Et quamvis sit unum subsistens, attamen alia et alia ratio subsistendi est ibi : et sic Christi persona fertur composita, in quantum unum duobus subsistit.
Haec idem.
Verumtamen non apparet, quod in persona Christi sit alia et alia ratio subsistendi, quamvis sit alia et alia ratio naturarum in quibus subsistit : imo ratio subsistendi est una ac simplex, et ratio subsistendi ipsius Verbi ac suae divinitatis est tota ratio subsistendi naturae assumptae, cui communicatur subsistentia seu personalitas Verbi : non quod ipsa natura assumpta fiat aut sit persona, sed quia in illa et sub illa personalitate etiam ipsa consistit. Nec proprie verum videtur, quod persona Verbi subsistit duobus, id est duabus naturis, sed in duabus naturis. Natura quippe assumpta, nequaquam est personae divinae ratio subsistendi, quamvis sit ei formalis ratio subsistendi in natura humana, in quantum est incarnata.
Praeterea Albertus circa haec ait, quod persona Christi dicitur composita, quasi cum alio posita, id est naturae humanae unita, iuxta nominis expositionem.
Verumtamen Thomas dicit non esse ita dicendum, quia sic etiam prima et tertia opinio dicerent personam Christi esse compositam. Sed de isto parva est vis, cum in usu stet terminorum, praesertim cum et duae illae opiniones sint falsae, sicut et Thomas ipse fatetur, ac patuit.
Udalricus demum diffusius loquens :
Frequenter, inquit, diximus personam Christi esse compositam, quia hoc dicunt diversi sancti doctores, videlicet B. Dionysius secundo capite de Divinis nominibus : In Iesu, inquiens, secundum nostram naturam ineffabilis compositio est. Idem loquitur Damascenus, ut claruit. Causam subiungit, dicendo : Compositam dicimus Christi personam, ne naturae putentur in ipso sic esse unitae, quod una sit transmutata in aliam, aut tertia quaedam natura ex eis resultet, sed quod utraque manet in uno supposito salva et integra : quemadmodum in hominis constitutione manent corpus et anima.
Haec Udalricus.
