Distinctio XXX — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE

 

Completa distinctione de ordine caritatis, iam inducitur quaestio circa praehabita, quid melius sit magisque meritorium, diligere ex caritate amicos, an ex caritate diligere inimicos. Quocirca declarat duplicem esse intellectum huius quaesiti. Insuper circa haec sciscitatur, an idem sit motus seu actus caritatis quo amicum et inimicum diligimus. Deinde inquirit, an inimicos diligere cadat sub praecepto quantum ad omnes credentes. Et circa hoc argumentative procedit. Interrogat quoque, quid horum sit amplius arduum atque difficile, ac tandem circa haec determinat veritatem.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

HIc quaeritur : An inimicos diligere in effectu et amicitiae signis, sit de necessitate salutis.

 

In qua quaestione supponitur, quod inimicos diligere teneamur, et quaeritur, an etiam caritatis effectum seu actum ac signa ipsis ostendere sit praeceptum.

 

Quod autem inimicos diligere consilium sit, non praeceptum, Magister in littera persuadere videtur auctoritatibus Augustini.

Probatur quoque, quia hoc videtur contra rationem, contra naturam, et contra iustitiam. Ratio enim dictat, ut unicuique fiat sicut promeruit, et influatur secundum capacitatem ipsius, et corruptivis et laesionibus resistatur, quoniam unumquodque naturaliter appetit sui ipsius conservationem : adversariis ergo et iniuriantibus est repugnandum.

Insuper, Christus non venit legem solvere, sed implere. Ipse autem in Evangelio loquitur : Audistis quia dictum est antiquis, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ergo Christus hoc adimplevit.

 

Insuper, quod signa amicitiae exhibere adversariis sit praeceptum, apparet, quia per hoc scandala evitantur, offensus placatur, caritas reparatur, et homo assuescit frangere semetipsum.

Christus quoque videtur hoc praecepisse, dicendo : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

 

Hic respondet Antisiodorensis tertio Summae suae libro :

Si sumatur dilectio pro affectu diligendi tantum, tunc verum est quod quicumque diligit ex caritate amicum, diligit inimicum, et econtrario. Attamen melius est diligere amicum quam inimicum, quoniam aliis paribus, dilectio amici semper exstat intensior atque ferventior quam dilectio inimici, si fiat comparatio motus ad motum. Si autem conferatur affectus diligendi amicum ad affectum diligendi inimicum simpliciter, non prout est ex caritate, sic melius est inimicum diligere quam amicum : quia inimicum diligere caritatem importat, non autem diligere amicum.

Istud Antisiodorensis obscure prosequitur, nec videtur resoluta responsio.

 

Albertus vero suum sentire exprimit clare, et deinde responsionem praetactam enarrat :

Simpliciter (inquiens) et absolute melius est diligere inimicum, quam amicum diligere, quia Matthaei quinto ait Glossa, cumulum esse perfectionis inimicos diligere. Super illud quoque in Psalmo, Considerabo mirabilia de lege tua, asserit Glossa : In operibus Dei nihil mirabilius, quam inimicum diligere. Rursus, S. Bernardus super illud, Maiorem caritatem nemo habet, addit : Tu, Domine, habuisti maiorem, qui etiam pro inimicis tuam animam posuisti. Unde et Apostolus ad Romanos : Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est. Amplius, super illud Matthaei, Diligite inimicos vestros, Glossa effatur : Ecce ad quantam perfectionem nos provehit. Item secundum Philosophum, virtus est ultimum potentiae in re. Maioris autem potentiae est caritas quae diligit inimicum. Et sicut fortior est ignis qui calefaciendo ad remota pertingit, sic caritas quae diligendo usque ad inimicos extenditur.

 

Aliqui tamen dicunt, quod in his duobus potest fieri comparatio status ad statum, vel actus ad actum, vel habitus ad habitum ; et haec omnia vel in eodem homine, aut in diversis. Si fiat comparatio status ad statum in diversis hominibus, dicunt quod melius sit diligere inimicum, quia hoc indicat statum perfectionis, aliud autem non. Si vero in eodem homine, adhuc istud est melius : quia sic diligere inimicum praesupponit amicorum dilectionem, non econtrario. Quod si fiat comparatio habitus ad habitum in eodem homine, comparatio nulla est : quoniam in eodem homine non est nisi unus habitus caritatis, sed in diversis habent se sicut excedentia et excessa. Si autem fiat comparatio actus ad actum : quoniam actus diversi sunt tam in homine uno quam in pluribus, dicunt quod unus actus est melior secundum quid, et alius secundum quid. Cum enim aequales sint habitus, ut supponit comparatio, tunc propter dulcedinem et fervorem plus valet amici dilectio ad beatitudinis cumulum ; dilectio vero inimici plus valet ad peccati dimissionem, et ad hoc redit fere omnium solutio magistrorum.

Verum mihi videtur, quod Christus intendit docere, quod inimici dilectio absolute sit melior : quia fortioris est caritatis, et magis super naturam. Insuper mihi apparet, non esse de necessitate praecepti ostendere inimicis signa dilectionis. Nec omnes ad hoc tenendum nisi in casu, ut si videant inimicum in necessitudine positum, aut si veniam postulet non irridens ; et si salutet, resalutandus est, cum probabile aestimetur quod ex irrisione id non agat. Perfecti demum propter scandalum evitandum, praecipue coram his qui sciunt ipsos esse offensos, tenentur signa dilectionis offerre.

Haec Albertus.

 

At vero Thomas :

Inimicos, ait, tenemur diligere, quia beatitudinis sunt capaces, et intellectuali natura nobiscum communicant, secundum quam communicare queunt nobiscum in vita divina, quamdiu sunt viatores. Diligere autem inimicos quantum ad ostensionem signorum benevolentiae, perfectionis est, nec ad hoc omnes tenentur ; sed optare eis gratiam ac salutem, hoc necessitatis est. In veteri quoque lege homines tenebantur ad inimicorum dilectionem, cum scriptum sit : Non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum. Atque alibi : Si ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas. Idcirco quod Christus ait, Audistis quia dictum est antiquis, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum : quantum ad hanc ultimam clausulam, nusquam invenitur in littera legis, sed additum est ex intellectu Iudaeorum erroneo, qui hoc concludebant ex eo quod iussum fuit, Diliges amicum tuum. In Evangelio vero est additum consilium de ostensione benevolentiae ad inimicum.

 

Quocirca sciendum, quod effectus caritatis debet correspondere eius affectui : ideo prout quis tenetur ad affectum caritatis circa inimicum, ita tenetur ad ipsum ostendere caritatis officium. Caritas autem respicit bona gratiae ac gloriae, cunctis fidelibus communia actu vel potentia : idcirco communior latiorque consistit omni amicitia alia. Quod autem commune est, vehementius est adhaerens, quod vero est proprium, plura includit actu ; et perfectio ipsius communis, est in hoc quod se extendit ad omnia illa quae complectitur proprium : quemadmodum esse vehementius inhaeret quam vivere, quod tamen aliud includit ultra esse. Ita caritas vehementius appetit aliis charismata gratiae, quam aliqua amicitia alia optet bona correspondentia amicitiae illi ; non tamen est de necessitate caritatis, sed de eius perfectione, quod se ad bona illa extendat. Itaque ex caritate tenemur odientibus bona aeterna optare, et quae eis necessaria sunt ad illa. Cumque remotio mali praecedat ordine generationis adeptionem boni, idcirco affectus nulli optat bonum cui optat malum oppositum secundum quod malum. Hinc quamvis sit de perfectione caritatis optare inimicis temporalia bona, tamen de necessitate salutis est, non optare eis mala ut talia, nisi per accidens, prout eis expediunt. Sic et cooperari inimicis debemus ad vitam beatam, loco et tempore opportuno, saltem pro ipsis orando in generali, seu a communi oratione eos non excludendo ; et ultra hoc benefacere eis, est perfectionis, nisi incumbat necessitas.

 

Nunc considerandum, quid maioris sit meriti, diligere inimicum aut amicum. Ad quod dicendum, quod comparatio dilectionum istarum intelligi potest dupliciter, utpote, quantum ad actum, et quantum ad habitum. Si quantum ad actus, sciendum quod dum quaeritur de duobus actibus quis sit melior magisque meritorius, intelligitur de actibus illis per se loquendo secundum genus suum est minus bonum, aliquo adveniente fiat melius : sicut parvum opus ex. magna caritate factum, magis est meritorium quam magnum ex parva. Bonitas autem actus ad duo mensuratur, ex quibus recipit bonitatem, puta : ex termino seu obiecto, et ex principio, quod est voluntas. Et ex termino habet speciem bonitatis ; ex voluntate autem, rationem merendi : quia secundum hoc est in potestate facientis quod ex voluntate procedit. Si ergo comparemus dilectionem amici et inimici quantum ad terminos seu obiecta, cum obiectum magis competens dilectioni sit amicus quam inimicus, sic melius est diligere amicum quam inimicum. Si vero comparemus dilectiones amici et inimici ad principium, quod est voluntas, sic ubi est maior voluntatis conatus, ibi est meritum maius : quia quo maior est voluntatis conatus, tanto est ferventior voluntas de fine, propter quem attentat illud quod secundum se magis sibi repugnat, quamvis sit magis remissa quandoque circa illud ad quod magis conatur. Meritum autem consurgit ex hoc quod voluntas circa finem afficitur. Idcirco si ita comparemus istas dilectiones, dilectio inimici magis est meritoria in quantum huiusmodi : quia ut talis, maiorem requirit conatum et maiorem fervorem circa finem, quamvis amici dilectio sit magis intensa circa obiectum ; sed amici dilectio est melior quantum ad bonitatem essentialem quae consequitur speciem actus, quia actus specificatur ex obiecto. Si autem comparentur istae dilectiones quantum ad habitus, sic oportet ut vel intelligatur de dilectione inimicorum quae est necessitatis : et sic nulla est comparatio, quoniam idem est habitus et sequalis respectu utriusque ; vel de dilectione inimicorum quae est perfectionis : sicque dilectio inimicorum dilectionem amicorum includit, non econtrario. Ideo talis inimicorum dilectio est melior. Porro, quod ait Salvator, Si dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? intelligitur de dilectione qua solum amici diliguntur cum exclusione dilectionis inimicorum : quae dilectio non procedit ex gratia, nec meritoria est.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in secunda secundae, quaestione vicesima quinta :

De inimico, ait, tripliciter possumus loqui. Primo, secundum quod inimicus est : et ita non est diligendus, quia hoc esset inimicitiam et vitium eius diligere. Secundo, quoad eius naturam, tamen in universali, in quantum est homo : sicque dilectio inimici est de necessitate salutis, quoniam a generali dilectione qua Deus proximusque diligi iubentur, excludendus non est. Tertio, ut singularis persona : et sic inimicorum dilectio non est absolute de necessitate salutis : quoniam non tenemur in speciali motum dilectionis ad inimicum habere, sicut neque ad amicos, cum impossibile sit singulos homines sigillatim diligere. Verumtamen talis dilectio inimici necessaria est quantum ad animi praeparationem, ut paratus sit corde subvenire, si articulus necessitatis occurreret. Alias hoc facere perfectionis est : nempe dum homo Deum perfectissime diligit, tunc homines universos tanto plus amat, quanto plus diligit Deum. Et quantum ad hoc, verificatur quod Augustinus in Enchiridio protestatur : Hoc tantum bonum, ut inimicos diligere, non est multitudinis tantae, quantam credimus exaudiri in oratione qua dicitur, Dimitte nobis debita nostra. Praeterea, eo modo quo tenemur inimicos diligere, tenemur eis effectum dilectionis impendere, et signa dilectionis ostendere.

Haec ibi.

 

In eadem denique Summa, quaestione vicesima septima, respondens ad istud, quid sit magis meritorium, diligere inimicum vel amicum :

Cum (inquit) dilectio possit referri ad diligentem et ad Deum, qui est causa et ratio diligendi proximum, dilectio amici praeeminet dilectioni inimici ex parte subiecti amantis, quia amicus est melior atque coniunctior, et per consequens aptior materia diligendi. Propter quod actus dilectionis transiens super eum, est melior, oppositumque ipsius est peius. Etenim gravius peccatum est odire amicum quam inimicum. Quantum vero ad id quod est ratio diligendi proximum, quod est Deus, dilectio inimici praeeminet dilectioni amici : primo, quoniam huius dilectionis solus Deus est causa, amicus vero ob alias potest diligi causas ; secundo, quia ex amore inimici ostenditur fortior esse dilectio Dei in eo qui propter Deum tam difficilem exsequitur actum. Nihilo minus amici dilectio secundum se ferventior meliorque consistit, et magis meritoria exsistit. Ad rationem quippe virtutis et meriti, plus confert bonum quam difficile. Propterea, quamvis inimici dilectio sit difficilior, non tamen sequitur, quod melior et magis meritoria sit. Porro si amicus diligatur eo tantum intuitu quia amicus est, et non propter Deum, tunc dilectio praeponderat inimici. Ideo dicit Salvator : Si eos diligitis qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? Signum demum quod amicus propter se, non propter Deum ametur, est, cum ita diligitur, quod inimicus oditur.

Haec Thomas in Summa.

 

Praeterea Petrus compendiose quaesita dissolvens :

Affectus (inquit) dilectionis est duplex : primus innocentiae, secundus beneficentiae. Primo affectu tenemur omnes diligere, etiam inimicos, ne optemus eis mala in quantum mala. Possumus tamen per accidens eis optare mala poenalia, in quantum credimus ea ipsis aut rei publicae expedientia. Affectus autem beneficentiae duplex est. Unus est principalis, quem caritas primo et per se elicit, ut optare dilecto dona spiritualia gratiae ac salutis. Alter secundarius, quem secundum quosdam caritas imperat, non elicit ; secundum alios vero elicit, non tamen primo et per se ac principaliter, sed per accidens (idcirco nec semper, quia non semper expedit dilecto), ut optare ei temporalia bona. Primo modo tenemur hoc affectu diligere inimicos, non secundo modo : imo et minus inimicos Ecclesiae quam personae, quoniam inimicis Ecclesiae optare temporalem prosperitatem, imperfectionis est magis quam perfectionis, nisi per accidens ; inimicis autem propriae personae optare temporalia bona, est perfectionis, nisi per accidens occurrat obstaculum, ut si evidenter obvient eorum saluti aut aliorum.

Insuper si quaeratur, an inimicis veniam petentibus teneamur dimittere, respondendum : Ex iniuria seu damno illato alicui, solet in eo generari rancor in corde, signum rancoris in effectu, et actio contra iniuriantem. Primum tenetur homo remittere, id est nunquam in corde suo tenere. Secundum tenetur remittere veniam veraciter postulanti, id est parato emendare pro posse. Tertium non tenetur remittere.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus. Qui respondendo ad istud, utrum maioris meriti sit diligere inimicum quam amicum, affirmat :

Ad videndum quis duorum actuum diligendi ex caritate, sit magis meritorius, est respiciendum ad quatuor : primo, ad formam, quae est caritas ; secundo, ad conatum voluntatis ipsius amantis ; tertio, ad convenientiam obiecti ; quarto, ad relationem ad finem. Si enim unus actus excedit alium in aliquo horum, et sint pares in aliis tribus, ille qui excedit, est magis meritorius. Unde si duo actus sint ex caritate aequali, et ex aequali voluntatis conatu, atque respectu obiectorum aeque convenientium, et unus referatur nobiliori modo in ultimum finem quam alter ; ille qui nobiliori modo in ultimum finem refertur, magis meritorius est. Conformiter dici potest de qualibet aliarum conditionum, aliis manentibus paribus. Dico ergo, quod si actus diligendi ex caritate inimicum, et actus diligendi ex caritate amicum, sint ex eodem habitu caritatis, et ex aequali conatu voluntatis, et aeque nobili modo referantur in ultimum finem, quod magis meritorius est ille qui est respectu amici, quam qui respectu inimici : quia excedit quantum ad convenientiam obiecti, quia amicus est convenientius obiectum dilectionis quam inimicus. Sciendum quoque, quod actus dilectionis qui est respectu amici, cum sit ex aequali conatu voluntatis cum illo qui est respectu inimici, exstat intensior : quia ad diligendum inimicum non ita iuvatur diligens a naturali inclinatione, neque a passione, sicut iuvatur in dilectione amici. Porro si dilectio inimici sit ex maiori voluntatis conatu quam amici dilectio (quod semper contingit, quando dilectio amici non consistit intensior illae, tunc inimici dilectio magis est meritoria quam dilectio amici, si conatus voluntatis tantum excedat in dilectione inimici conatum voluntatis in dilectione amici, quod plus faciat ad actus bonitatem, quam maior convenientia obiecti in dilectione amici. Itaque constat ex dictis non esse universaliter verum, quod actus bonus tanto plus sit meritorius, quanto difficilior : quia ut patuit, magnitudo et efficacia ex aliis quoque causis pensantur.

Haec Richardus.

 

Denique, Bonaventura multa circa haec sciscitatur.

Primo, an homo ex quacumque caritate possit quantaecumque tentationi resistere. De qua re dictum est super secundum.

Secundo, an homo in quantulacumque positus caritate, teneatur mortem pro Christo subire. Ad quod respondet : Subire mortem intentione placendi Deo, potest esse tripliciter. Primo, dum adest necessitas deserendi iustitiam aut amittendi vitam corporalem. Secundo, dum se offert opportunitas manifestandi gloriam Dei et aedificandi Ecclesiam. Tertio, solum ex odio propriae vitae. Primum est aequitatis et necessitatis ; secundum, perfectionis et supererogationis ; tertium est impietatis et crudelitatis, ut in his qui se ipsos occidunt.

Tertio quaerit, an habens caritatem perfectam, teneatur ea quae perfectionis sunt adimplere. Respondet : Multiplex est genus perfectionis, multiplex quoque est ratio obligandi. Una quippe est perfectio sufficientiae, utpote adimpletio praeceptorum Dei, secundum illud : Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. Secunda est perfectio religionis, quae consistit in adimpletione consiliorum, de qua dicitur : Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Tertia est perfectio praelationis, quae consistit in regimine subditorum, de qua ait Salvator : Perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius. Quarta, operationis, quae consistit in ostensione exemplorum bonorum, de qua in Genesi : Noe vir iustus atque perfectus. Quinta, tranquillitatis, quae consistit in consummatione difficillimorum optimorumque operum, de qua scriptum est : Perfecta caritas foras mittit timorem. Philosophus quoque fatetur, quod perfecta virtus optimorum est operativa. Similiter intelligendum est, quod quinque modis aliquis obligatur ad aliquid : primo, obligatione mandati ; secundo, ex voto ; tertio, ex suscepto officio ; quarto, ut scandalum evitetur ; quinto, ex conscientiae iudicio, ne laedatur. Itaque exsistens in caritate perfecta, tenetur ad opera perfectionis primo modo acceptae, non autem ad opera aliarum perfectionum, nisi aliud superveniat vinculum, ipsum ad specialia ac maiora adstringens.

Haec Bonaventura, qui ultra haec quaerit hic quae et alii, in quorum solutione concordat praehabitis.

 

At vero Durandus in responsione huius quaesiti, utrum diligere inimicum sit magis meritorium quam amicum diligere, concordat praeinductae responsioni Alberti. Quod probat, quia etiam ex parte operis maior conatus est in diligendo inimicum quam amicum.

Ad quod ex dictis Richardi respondetur, quod quamvis hoc ita sit, tamen ex alia parte aliud obstat, videlicet, quod amici dilectio super convenientiorem fertur materiam. Denique ordo caritatis est, ut amicus plus diligatur quam inimicus : ergo oppositum huius videtur inordinatum.

 

Scotus quoque quaerit hoc ipsum, nec videtur ad quaestionem formaliter respondere ; sed circa hoc versatur praecipue, an liceat velle mortem inimicorum. Ad quod tamen ex dictis Sanctorum satis plana habetur responsio. Nam et iudex iuste ac meritorie potest reo mortem inferre, inimicorumque fidei ac boni communis mortem licet appetere, et ad eorum occisionem in bello hortari atque cooperari, si ab impugnatione Ecclesiae ac rei publicae non desistant, et obstinati ac incorrigibiles videantur. Tunc namque appetitur mors eorum ut terminus tantarum impietatum ipsorum, et ne Deum tam dire ultra offendant, et ne graviorem incurrant damnationem : imo totum ex caritate et aequitate optatur.

 

 

QUAESTIO II

 

Praeterea quaeritur hic : An diligere proximum sit magis meritorium quam diligere Deum.

 

Quae quaestio videtur superflua ; nec ad eius solutionem curo responsiones quorumdam inducere, sed breviter dico, quod nec amicorum, nec inimicorum, nec amborum simul sumpta dilectio, tanti est meriti sicut dilectio Dei, non obstante quod supergloriosissimum Deum diligere perfacile dulcissimumque consistat. Nempe cum Deus naturaliter et incircumscriptibiliter bonus sit, propriumque et formale caritatis obiectum, dilectio eius incomparabilem dignitatem ex parte sui obiecti sortitur super omnem aliam dilectionem, et ex sua natura intensior, connaturalior, rationabilior, iustior, salubriorque consistit. Unde et crimen ei oppositum, utpote odium Dei, gravissimum est peccatum. Rursus, dilectio Dei est causa ac ratio dilectionis proximorum. Essentiale quoque pramiium dilectioni correspondet divinae.

 

 

QUAESTIO III

 

Amplius quaeritur hic : An virtus ac radix merendi in caritate consistat.

 

Ad quod sanctus Doctor respondet :

Meritum proprie dicitur, quod aliquis exhibet ad hoc quod faciat aliquid suum, quod est meriti praemium. Hinc ad meritum duo principaliter requiruntur. Unum, quod sit sponte exhibitum, non extortum. Cumque nil valeat exhiberi nisi quod in potestate est exhibentis, idcirco requiritur quod sit voluntarium, quia voluntas nos facit dominos actuum nostrorum. Aliud est, ut id quod exhibetur, sit sufficiens ad faciendum suum illud propter quod exhibetur. Et ex utraque parte principalitas promerendi est ex caritate. Ipsa namque est in voluntate ut in subiecto, ipsam perficiens quantum ad primum actum eius ac principalem ; et iterum cum sit amor Dei, facit amatum ipsum, quod est praemium obiectale, esse suum, in quantum unitur ei. Hinc principalitas meriti est in caritate ; in aliis autem virtutibus, secundum quod caritate informantur.

 

Verumtamen obici potest, quia ut ait Scriptura, iustus ex fide vivit, et fides iustificat ipsum. Difficilius quoque est credere ea quae fidei sunt et rationem prorsus transcendunt, quam Deum diligere. Gratia item gratum faciens, ut ex suo nomine patet, videtur esse primum praecipuumque merendi principium.

Et respondendum, quod nec fides nec alia virtus iustificat aut spiritualiter vivere facit, nisi in quantum caritate informatur. Fidei quoque iustificatio adscribitur quoniam ipsa est fundamentum virtutum, et oculus rationis, ac primum per quod fidelis ab infideli, iustus ab iniusto discernitur. Difficultati vero non correspondet praemium principale, sed magis maiori et affectuosiori voluntatis conatui, qui est secundum inclinationem voluntatis maiorem, quae ex Dei amore praesertim causatur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro de hac re Bonaventura duplicem narrat positionem, apparenter invicem repugnantem, quas et concordat, dicendo :

Quidam dixerunt, meritum primo principaliterquc consistere circa fidei motum sive actum, cum ipsa sit prima virtutum, et eius actus principium sit aliorum virtuosorum actuum. Alii dixerunt, quod actus caritatis primo ac principaliter meritorius sit, cum ipsa, secundum Gregorium atque Ambrosium, caput et radix sit omnium bonorum. Et utramque harum opinionum magni clerici defenderunt : qui si sane intelligantur, non invicem contradicunt. Dupliciter quippe dicitur unum altero prius, puta : origine, secundum viam generationis ; et complemento seu definitione, id est secundum viam perfectionis. Et primo modo ratio promerendi primo consistit in fidei actu, cum aliorum actuum bonorum exstet principium ; et dum a virtute procedit formata, meritorius est. Secundo autem modo efficacia promerendi per prius attribuenda est actui caritatis, cum ipsa omnium completissima sit virtutum, et in eius actu omne meritum consummetur. Nam et ipsa nos potissime efficit deiformes, tum ratione liberalis exhibitionis, tum ratione unionis conformis, tum ratione quietationis finalis. Ratione, inquam, liberalis exhibitionis : quoniam sicut Deus ex amore omnia sua dona largitur, sic caritas liberaliter cuncta obsequia et praecepta exsequitur. Ratione quoque conformis unionis : quoniam sicut Pater et Filius nectuntur nexu amoris, sic homo per caritatem adhaerendo Deo efficitur unus spiritus, iuxta illud Ioannis : Ut sint consummati in unum, sicut et nos unum sumus. Item ratione quietationis finalis : quia cum amor, secundum Augustinum, sit pondus, facit mentem in Deum tendere et in ipso quiescere, quemadmodum corporalia per pondera sua suis in locis situantur atque stabiliuntur. His ergo de causis, efficitur homo Deo praesertim conformis per caritatem, in triplici genere causae secundum quod creatura ad Creatorem refertur, videlicet : secundum rationem principii moventis, secundum rationem formae exemplaris, et secundum rationem finis quietantis. Hinc caritas inter virtutes primatum sortitur, prout ad Corinthios Apostolus contestatur.

Haec Bonaventura.

 

Denique his Petrus concordans :

Quemadmodum, ait, in oculo corporali primum ac remotum videndi principium est anima ; principium vero propincum, sed non immediatum, est visiva potentia ; principium proximum bona dispositio organi, seu lux : ita in anima primum et remotum merendi principium est gratia, quae ponit animam in esse spirituali et statu merendi ; principium vero propinquum, non immediatum, est quaelibet virtus ; sed proximum et immediatum principium est caritas, tam ratione subiecti, quoniam forma est atque perfectio voluntatis, in qua principium totius est meriti, quam ratione obiecti, quia obiectum eius est ultimus finis, ex cuius intentione perfectio totius meriti oritur ac dependet. Difficultas autem operis per se non facit ad meritum, nisi dimissionis poenae per modum commutationis ; caritas vero facit maiorem inclinationem voluntatis, propterea auget meritum per se, augendo conatum.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque :

Proprie (inquit) loquendo de merito, prout consistit in actu recto remunerabili de condigno in vita aeterna, sic omne meritum aut est caritativa Dei dilectio, aut causatum (quantum ad id quod in ipso formale est) per caritativam Dei dilectionem. Nempe, per hoc quod voluntas per caritatem diligit Deum propter ipsum Deum et super omnia, vult ceteros actus suos rectos esse, ac fieri propter illum cui propter se et super cuncta adhaeret : quod est ipsos debito modo referri in ultimum finem. Et sicut rectitudo est in actu ex sui conformitate ad regulam suam, quae in naturalibus est natura, in artificialibus ars, in moralibus ratio recta scu lex divina ; sic illud quod est formale in merito, hoc est remunerabilitas, est in ipso ex debita relatione sui in ultimum finem, atque ex consequenti, ratio remunerabilitatis quae in merito est formalis, ex caritativa dilectione Dei causata.

Haec Richardus.

 

Antisiodorensis autem in Summa sua, tertio libro, affirmat :

Meritum plus consistit in fide quam caritate, quia difficilius est credere quam diligere, et iustus ex fide vivit, ipsaque fides est prima virtutum.

Sed huius contrarium patuit modo. Est autem Antisiodorensis in opinionibus suis frequenter singularis et multum extremus : nam et proprium corpus dicit esse plus diligendum quam proximum.