Distinctio XIII — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XIII
SUMMA DISTINCTIONIS TERTIAE DECIMAE
Postquam auctor tractavit de Christi humanitate quantum ad eius quidditatem et inceptionem, ac unionem cum Verbo ; hic modo prosequitur de accidentalibus eius perfectionibus, puta de perfectione gratiae et sapientiae ac virtutum ipsius ; deinde de aliis eius mysteriis, ut in processu patebit.
Primo ergo hic tangit, quod et alias praetactum est, utpote, quod Christus a primo suae incarnationis seu maternae conceptionis instanti, omni gratia exstitit plenus.
Deinde contra hoc ex Evangelio obicit, et solvit.
Tertio contra solutionem instat ex verbis Ambrosii.
Quarto verba Sancti illius explanat.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : An in anima Christi fuit gratia habitualis ei concreata.
Videtur quod non, quoniam anima Christi fuit deitati immediate unita : ergo lux illa tam infinita per se sufficientissime animam illam perfecit ad omnia. Nec videtur aliquod donum creatum, ultra tam infiniti boni immediatam unionem, fuisse necessarium animae illi, praesertim qnum cuncta bona et dona creata ita se habeant ad incircumscriptibile illud bonum, sicut punctus ad lineam, quam non facit maiorem, et sicut tenuissimus pulvis ad totum universum.
In oppositum sunt auctoritates Scripturae, quae partim habentur in littera.
Ad haec Alexander :
In Christo, asserit, fuit gratia sanctitatis singularis, secundum quod fuit quidam homo singularis, per quam fuit homo sanctissimus, ita quod nihil defuit ei de gratia quae possit haberi ab homine. Ipse quoque fuit homo Deus : ideo necessario fuit in eo gratia unionis. Fuit item mediator Dei et hominum : idcirco fuit in eo gratia qua exstitit caput et medium influentiae gratiae in nos, quemadmodum caput ad membra. Verumtamen in his una est gratia secundum essentiam, multiplex vero per comparationem ad actus et operationes : quoniam alius actus est unire dispositive humanitatem deitati, alius actus influere gratiam aliis et esse exemplar omnium gratiarum Spiritus Sancti. Anima etiam Christi contemplabatur et diligebat summam veritatem ac bonitatem. Secundum primum actuum horum, ponitur in Christo gratia unionis ; quantum ad secundum, gratia capitis ; quoad tertium, gratia singularis personae ac sanctitatis. Cumque hi actus nequaquam superfluant, sed verissime sint in Christo, non est vanum in eo ponere gratias istas.
Praeterea quaeritur, utrum gratia Christi, secundum quod fuit singularis homo, fuit gratia plenitudinis. Videtur quod sic, per illud Ioannis : Vidimus gloriam eius, plenum gratiae et veritatis. Oppositum vero apparet, quia in Christo non fuerunt fides et spes ac poenitentia, sed visio clara et innocentia pura.
Dicendum, quod cum in Christo sit gratia unionis, gratia capitis, et gratia singularis personae, gratia ista tripliciter dicta, vocatur gratia plenitudinis. Secundum rationem causae finalis, gratia unionis appellatur gratia plenitudinis, quoniam summa et perfectissima fuit in Salvatore. Ultimus namque perfectiorque effectus gratiae est, Deo unire : in Christo quidem in unitate personae, in aliis vero per cognitionem et amorem. Unio autem illa humanitatis cum Verbo est maior quae esse excogitarive queat : ideo iste est plenissimus effectus gratiae qui possit consistere. Secundum vero rationem causae efficientis, gratia Christi qua est caput, est gratia plenitudinis. Nam sicut quaedam sunt luminaria quae perficiuntur proprio lumine solum, nec valent alia illuminare, ut carbo ; alia vero non solum retinent lumen suum in sc, sed et aliis influunt illud, ut flamma : sic gratia Christi splendet in ipso, et alios quoque irradiat ; non sic gratia aliorum, sed ipsorum dumtaxat perficit animas. Porro secundum rationem causae formalis, dicitur gratia ipsa singularis personae Christi gratia plenitudinis, quia plenissime informat animam Christi et omnes vires ipsius, tam quantum ad actus rationis, quam ad actus concupiscibilis ac irascibilis. Cumque in aliis sit praeeminentia quantum ad aliquod certum donum, quemadmodum in Ecclesiastico legitur, Non est inventus similis illi ; in Christo est praeeminentia quantum ad omnia quae imperfectionem non includunt. Idcirco non exstiterunt in Christo fides, quae est cum obscuritate notitiae ; nec spes, quae est praestolatio nondum adeptae felicitatis ; nec poenitentia, quae est dolor de malo propriae culpae. Verumtamen id quod perfectionis est in istis virtutibus, perfectissime fuit in anima Christi, puta assensus veri, adhaesio boni, detestatio mali.
Insuper quaeritur, qualiter plenitudo gratiae Christi differt a plenitudine gratiae aliorum Sanctorum. Nam et sacratissima Virgo fuit gratia plena ; atque de Stephano scriptum est, Stephanus plenus gratia et fortitudine ; et de Apostolis, Repleti sunt omnes Spiritu Sancto.
Et respondendum, quod multiplex est gratiae plenitudo. Una ad sufficientiam, quae scilicet sufficit ad promerendum vitam aeternam atque aureolam : quae plenitudo fuit in Stephano. Secunda est plenitudo gratiae quantum ad numerositatem : sicque Ecclesia dicitur gratia plena, quoniam non est aliquod gratiae genus quod non sit in ea, quantum ad aliquod membrum eius. Tertia est plenitudo gratiae praerogative super omnem puram creaturam : et haec fuit in Virgine gloriosa, eo quod ipsa sit Mater Unigeniti Dei : propter quod nulla pura creatura potest tantae Virgini comparari, quam (ut ait Anselmus) decuit ea puritate nitere qua maior sub Deo nequit intelligi. Quarto dicitur gratiae plenitudo, quantum ad consummationem seu perfectionem : et haec fuit in Christo.
Haec Alexander.
Qui nihilo minus (ut patuit supra) aliquando dicit, quod gratia unionis est gratia increata, videlicet Dei benignitas :
Gratia (inquit) unionis dicitur gratia creata et gratia increata. Similiter gratia secundum quam dicitur caput aliorum, intelligitur gratia creata et increata. Si ergo ex utraque parte intelligas gratiam increatam, dico quod eadem est gratia unionis et gratia capitis. Unde Hugo libro de Sacramentis : Unus est Spiritus, qui per Christum venit ad Christianos, cuius plenitudo in capite, et participatio est in membris. Si vero intelligas gratiam unionis creatam, similiter gratiam capitis creatam : sic una differt ab alia ratione, non re, quemadmodum eadem est lux in sole, et inde se diffundens ad alia.
Haec Alexander.
Praeterea Bonaventura :
In Christo, inquit, ponenda est gratia singularis personae creata, quia hoc donum assimilat animam Deo, atque ad virtuosas ac meritorias actiones habilitat. Nec potuisset haec gratia animam Christi per inhaerentiam informare, nisi creata fuisset ; nec sine hac gratia Spiritus Sanctus mentem creatam inhabitat, nec anima Deo accepta ac placita perhibetur, atque (ut ante ostensum est) non decuit Christi humanitatem assumi a Verbo, nisi omni charismate gratiae decoratam. Et quamvis Verbum aeternum, quantum est ex parte sui, praepotens sit animam Christi in omnibus gubernare sine auxilio gratiae creatae, anima tamen indiget multiplici dispositione ad suscipiendum influxum et gubernationem Verbi aeterni.
Haec Bonaventura.
Qui ad quaestionem de plenitudine gratiae huius respondet :
In Christo ab incarnationis exordio fuit consummata et perfecta gratiae plenitudo, quia non decuit Verbum aeternum uniri animae rationali in unitate personae, nisi tam deiformissime sicut erat possibile. Idcirco super omnem gratiam et gloriam ceterorum Sanctorum ac Beatorum, habuit anima illa deiformitatem gratiae et gloriae, et superabundantiam in eisdem. Idcirco, quod Christus dicitur gratia et sapientia profecisse, exponitur de profectu quantum ad ostensionem et usum exteriorem, aedificationemque aliorum.
Si autem obiciatur, quia gratia quo maior, eo plus auget et ampliat capacitatem animae ad gratiam : ergo tota capacitas animae Christi non fuit impleta hac gratia, nec fuit consummata, sed augebatur assidue, et perficiebatur gratia ampliori ; dicendum, quod dupliciter ampliatur capacitas animae : primo, ratione maioris possibilitatis in suscipiendo ; secundo, ratione maioris virtutis in cooperando. Eadem quippe est potentia quae gratiam suscipit, et susceptae gratiae cooperatur. Et quantum ad virtutem cooperandi verum est, quod adveniens gratia auget potentiae habilitatem ; non autem quantum ad possibilitatem in suscipiendo, quoniam gratia cum sit sicut actus et complementum potentiae, quanto plus datur atque infunditur, tanto plus minuit de possibilitate. Hinc habilitas ad gratiam est in Christo per gratiam omnino perfectam ad complementum perducta, eiusque capacitas impleta. Unde non debemus hic imaginatione seduci. Non enim ita impletur capacitas animae gratia, sicut locus vacuus impletur corpore, sed potius sicut possibilitas materiac actualitate formae.
Haec Bonaventura.
At vero Thomas :
Gratia, ait, duo principaliter facit in anima. Primo enim perficit cam formaliter in esse spirituali, per quod Deo assimilatur ; unde et vita animae nuncupatur. Secundo perficit eam ad opus, secundum quod a gratia manant virtutes, quemadmodum vires ab essentia : quia non potest operatio esse perfecta, nisi progrediatur a potentia perfecta per habitum.
Et propter haec duo oportet in anima Christi ponere gratiam. Fuit namque anima illa perfectissima in esse spirituali, in actibus quoque suis perfectissima fuit, habuitque actiones proprias et creatas, realiter alias ab actione Verbi aeterni.
Habuit etiam Christus plenitudinem gratiae, quoniam illud plene habetur quod habetur secundum omnes differentias, modos et effectus suos : sicque Christus habuit gratiam, quoniam in se ipso plenus exstitit ea, communicavit etiam aliis eam, imo quibusdam tam copiose, quod et ipsi fuerunt cooperatores ipsius in aliorum conversione ad ipsum, atque ex ipso sicut ex capite redundat in alios, iuxta illud Ioannis : De plenitudine eius omnes accepimus.
Haec Thomas in Scripto, ubi et plura conscribit de his quae nunc ex Alexandro et Bonaventura inducta sunt.
Porro in tertia parte testatur :
Necesse est in Christo habitualem gratiam ponere. Primo, propter unionem animae eius cum Verbo. Quanto enim receptivum propinquius est causae influenti, tanto plus participat de influentia eius. Cumque influxus gratiae sit a Deo, constat quod anima illi tam summe et immediate unita, copiosissime influxum gratiae suae suscepit. Secundo, propter nobilitatem animae illius, cuius operationes oportuit propinquissime Deum attingere per notitiam et amorem : ad quod opus fuit eam elevari per gratiam. Tertio, propter habitudinem animae huius ad genus humanum. Christus namque ut homo, est mediator Dei et hominum : ideo oportebat ut haberet gratiam etiam in alios redundantem.
Hinc fuit in Christo gratiae plenitudo. Id enim plene habetur, quod totaliter ac perfecte habetur. Totalitas autem et perfectio attendi potest dupliciter. Primo, quoad quantitatem intensivam : quemadmodum perfecte et plene album vocatur, quod habet albedinem tam eminentem sicut est nata haberi. Alio modo secundum virtutem seu quantitatem extensivam : ut si quis dicatur plene habere vitam, quia habet cam secundum omnes effectus vel opera vitae ; sicque homo, non brutum, vitam habet plenarie. Utroque autem modo Christus habuit plenitudinem gratiae. Primo quidem intensive, quoniam habuit eam in summo, secundum perfectissimum modum quo potest haberi. Quod primo ostenditur ex maxima propinquitate animae suae ad causam gratiae per Verbum aeternum : ex qua propinquitate abundantissime gratiam participavit. Secundo, ex comparatione gratiae Christi ad suos effectus : quia cum esset Christus caput aliorum, sic anima eius gratiam sortiebatur ut transfunderetur in ceteros ; quemadmodum ignis qui est causa caloris in omnibus aliis, est maxime calidus. Similiter extensive, quoniam habuit gratiam ad omnes effectus operationesque gratiae, quia collata est ei gratia tanquam universali principio in genere habentium eam. Virtus autem primi principii generis cuiuscumque naturaliter se extendit ad universos generis illius effectus : sicut sol sua virtute est universalis causa generationis, ut S. Dionysius quarto de Divinis nominibus capitulo loquitur.
Praeterea si quaeratur, an gratiae plenitudo fuerit propria Christo ; respondendum, quod plenitudo gratiae attendi potest dupliciter : primo, ex parte ipsius gratiae ; secundo, ex parte subiecti. Et primo modo dicitur plenitudo gratiae sicut iam dictum est : haecque Christo est propria. Sed secundo modo plenitudo gratiae appellatur, dum quis gratiam plene habet secundum suam conditionem, sive secundum intensionem, prout gratia in eo intensa est usque ad terminum ei a Deo praefixum, iuxta illud Apostoli : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi ; sive etiam secundum virtutem, in quantum habet gratiae facultatem ad omnia ad suum statum officiumve spectantia, iuxta illud ad Ephesios : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, illuminare omnes. Et talis gratiae plenitudo non est propria Christo, sed aliis quoque communicatur.
Haec Thomas in Summa.
In praeinductis sententialiter continentur scripta Alberti, Petri, Richardi, Udalrici, de ista materia.
Durandus vero his adiicit :
Gratia dupliciter sumitur. Primo, pro aeceptatione divina : quemadmodum inter homines dicitur quis alteri gratus, seu gratiam eius habere, quia acceptus est illi. Sicque gratia non dicit aliquid subiective in homine grato, sed est denominatio extrinseca ab actu divino seu humano ; nec talis gratia fuit in Christo subiective, sed obiective. Et taliter dici potest, quod in Christo fuit gratiae plenitudo, quoniam fuit Deo summe acceptus. Secundo, accipitur gratia pro dono creato, et dividitur in gratiam gratum facientem et gratis datam. Et utriusque plenitudo fuit in Christo : quod de gratia gratum faciente iam patuit. De gratiis quoque gratis datis probatur. Nam Christus venit evangelicam legem et fidem catholicam praedicare, in quibus multa supernaturalia continentur, qua) ratione nequeunt probari humana : ideo necessaria erant ad eorum roborationem miracula, atque huiusmodi, quae ad huius legis ac fidei conferunt ostensionem ac munimentum.
Haec Durandus.
Quibus obici potest, quod ait in Christo non fuisse gratiam primo modo acceptam subiective, sed obiective. Fuit enim in ipso secundum quod Deus est realiter, sicut in Patre et Spiritu Sancto. Sed loquitur de Filio secundum naturam assumptam. Quid autem sit gratia gratum faciens, et de multiplici eius divisione, et qualiter a gratia gratis data distincta sit, dictum est super secundum.
Amplius Scotus circa haec sciscitatur, utrum animae Christi potuerit conferri summa gratia quae potuit creaturae conferri. Videtur quod non, quoniam anima Christi non est summum gratificabile, cum non sit summa natura intellectualis, quoniam naturali ordine in ipsa dignitate naturae est inferior creatura angelica : ergo nec summam gratiam potest recipere. Excellentior namque natura nobilioris perfectionis est capax, eo quod qualitas et gradus, seu ordo perfectionis, sit secundum gradum naturae perfectibilis. Ad hoc respondetur, quod animae Christi dabatur quidam habitus supernaturalis per quem augebatur capacitas suae naturae. Sed contra hoc obiicitur, quia et natura superior capax fuit eiusdem habitus, aut alterius perfectioris, et per illum esset capax maioris perfectionis : sicque natura sublimior semper est magis gratificabilis. Praderea, Christi gratia fuit finita atque in certo gradu ; sed ultra illum posset fieri gratia maior : nam et illa si causaretur, adhuc esset finita. Gradus autem finitus non repugnat creaturae ; Deus quoque quolibet finito potest facere maius. Praeterea, si gratia animae Christi est in termino, ut maior illa omnino esse non valeat, aut hoc esset propter rationem formae in se, aut propter aliquid ex parte efficientis, aut propter aliquid ex parte susceptivi. Non primo modo, quoniam gratia est participatio caritatis infinitae et increatae, et ita potest in infinitum crescere antequam deveniat ad caritatem quam participat ; nec secundo modo, quia efficiens illud est infinitae potentiae ; nec tertio modo, quoniam forma recepta semper ampliat capacitatem recipientis : caritas namque dilatat. Praeterea, si anima Christi habet gratiam summam creabilem, sequitur quod nulla gratia queat illi esse aequalis : quia ut quinto dicitur Topicorum, quod per superabundantiam dicitur, competit uni soli ; sed hoc consequens falsum est, quoniam posset Deus aliam naturam humanam assumptio aequalem, imo et angelicam illa sublimiorem, assumere.
Ad hanc quaestionem respondeo, quod summum potest dici dupliciter : primo positive, per excessum ad alia ; secundo negative, per non excedi ab alio. Primo modo non potest esse nisi unum id quod superabundantiam dicit. Secundo modo possunt esse plura, sicut sunt plura genera generalissima. Primo modo Deus non potuit animae Christi conferre gratiam summam possibilem : nam potuit et potest creare aequalem. Potuit enim et potest aliam naturam aequalem assumere, aequalemque gratiam illi conferre. Secundo modo, dico, quod summam gratiam creabilem potuit animae Christi conferre. Summa namque gratia potest creari : alioqui non esset status in ascendendo.
Haec Scotus.
Qui hanc materiam satis diffuse subtiliterque prosequitur, et defendit, quod tanta potest esse capacitas animae quanta et angeli, praesertim respectu supernaturalium perfectionum gratiae et gloriae, cum ad finem ordinentur eumdem. Hinc itaque est tenendum, quod animae Christi conferri potuit, atque de facto collata est, summa gratia quae conferri potuit creaturae ; et quod omnis forma ac perfectio creata, necessario determinata et limitata est ad certum gradum ; et quod altior fieri nequit, non est ex impotentia Dei, sed insusceptibilitate et incapacitate ac finitione creabilis.
Hoc idem tenet Henricus. Nec caritas potest in infinitum dilatare, seu capacitatem augere, sed sicut in essentia, ita in potestate et efficientia limitatur.
Iterum sciscitatur, utrum possibile sit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae, et utrum anima Christi potuerit summe frui Deo sine summa gratia.
Respondet : Animam summe frui Deo, dupliciter potest intelligi, videlicet formaliter et elicitive. Formaliter, ita quod summa fruitio informet voluntatem animae huius, a quocumque fruitio illa causetur : et sic anima Christi frui potest ac fruitur summe Deo, cum sit receptiva illius, sicut et gratiae summae, ut patuit. Probabile tamen est, quod non possit summe frui Deo elicitive, cum eius voluntas non sit tantae activitatis in eliciendo, sicut posset esse alia creatura assumptibilis, utpote angelus. Nec enim summa gratia est tota causa summae fruitionis, imo voluntas est causa partialis.
Ad aliud dico, quod sine summa gratia posset Deus conferre summam fruitionem creabilem animae Christi : quia gratia habet tantum rationem causae efficientis secundae, quam Deus supplere potest. Nam quidquid Deus facere potest per causam efficientem mediam, potest per se facere sine illa.
Haec Scotus.
Qui multa scribit de his, quorum oppositum scholastice posset defendi. Sed non videtur tutum, in his immoderate scrutari maiestatem, et bestiam tangere montem.
QUAESTIO II
Quaeritur consequenter : An gratia animae Christi sit infinita.
Videtur quod sic.
Primo, quoniam meritum Christi inexhauribile indeficiensque consistit, ergo et gratia illa ex qua oritur.
Effectus enim non potest suam causam transcendere, et inter gratiam et meritum ex gratia nascens, proportionem esse oportet.
Secundo, omne finitum paulatim crescendo potest alteri finito aequari, et si incessabiliter augeatur, potest illo fieri maius, cum unum finitum non excedat aliud infinite : sicque gratiae aliorum successive et incessanter proficiendo, possent gratiae Christi aequari, si infinita non est.
Tertio, Magister ait in littera : Sane dici potest, Christum tantam gratiam accepisse, quod Deus ei maiorem dare non potuit : ergo fuit simpliciter infinita, cum omni finito Deus maius facere valeat.
Quarto, gratia Christi aut potest augeri, aut non : si potest, non est perfecta nec plena ; si non potest, ergo est infinita.
Quinto, probatur hoc ipsum per illud Ioannis, Non ad mensuram dat Deus Spiritum, homini Christo, ut Glossa exponit et Augustinus testatur.
In contrarium est, quod infinita sapientia Creatoris cuncta creata in numero, pondere et mensura constituit, et ipse supergloriosissimus Deus cunctis creatis in infinitum perfectior est.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Aliquid mensura carere, immensumve esse, intelligi potest dupliciter : primo, absolute in se ; secundo, comparative ad aliud. Gratia itaque Christi secundum quod est singularis persona, in se est donum creatum finitum seu mensuratum. Finitum enim et mensuratio circa creaturam potius dicit complementum quam imperfectionem. Sed in comparatione ad gratiam aliorum, gratia Christi improportionabiliter est excedens, ratione hypostaticae unionis cum Verbo : imo ita excedit in infinitum, id est incommensurabiliter, gratias aliorum, tam quantum ad virtutem habitus, quam quoad usum atque effectum. Quantum ad habitum, quoniam nunquam pura creatura in tantum valet proficere ut tam perfecti habitus gratiae sit susceptiva, ut anima illa Deo in unitate personae coniuncta. Quantum ad usum, quoniam omnes virtutes habuerunt usum suum in Christo, dummodo ad perfectionem pertineant : idcirco dicuntur in Christo fuisse omnes sensus spirituales, quia completum habuit usum universorum donorum excellentiori modo quam ad hoc possit pertingi ab aliquo. Similiter quantum ad effectum, quia ob hoc quod ille homo fuit Filius Dei, pensatur opus seu meritum eius penes dignitatem personae a qua emanat. Hinc meritum passionis eius in infinitum excedit nostrarum merita passionum ; atque ob hoc quod Deus erat, mors eius pensata fuit a Deo in tantum, quantus exstitit ille qui moriebatur. Hinc quantum ad sufficientiam, si infinita fuissent millia hominum reatu originalis peccati adstricta, potuissent per effectum et meritum passionis illius liberari atque salvari. Gratia igitur Christi quantum ad suam essentiam, est finita.
Quod vero Spiritus dicitur ei datus non ad mensuram, potest intelligi de datione aeterna, vel de datione per communicationem idiomatum, sicque privatur ibi mensura simpliciter. Si autem per Spiritum datum, intelligamus ipsam donationem donorum Spiritus Sancti, sic non privatur ibi mensura simpliciter, sed commensuratio respectu nostri, quibus datur Spiritus quantum ad certos usus quorumdam donorum, iuxta illud Apostoli : Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae.
Porro infinitas meriti Christi non solum consurgit ex gratia illa, sed magis ex unione humanitatis ad Verbi personam, ob quam unionem non tantum homo, sed et Deus passus et mortuus dicitur ; et ex illa dignitate dicitur meritum infinitum.
Unum quoque creatum infinite excedit aliud, quando non sunt eiusdem generis : ut linea punctum, superficies lineam.
Haec Bonaventura.
Hinc Thomas conscribit :
Gratia dicitur donum gratis collatum. Donum autem homini Christo sine praecedentibus meritis suis collatum, exstitit duplex, videlicet creatum et inereatum. Increatum fuit et est Spiritus Sanctus, qui in Christi anima requievit, iuxta illud Isaiae, Requiescet super eum Spiritus Domini ; ipsa quoque persona Verbi, quoniam datum est naturae assumptae ut Verbi persona sit ipsius ; atque secundum hoc, datum est ei nomen quod est super omne nomen : sicque gratia Christi est simpliciter infinita. Donum vero animae Christi creatum, est gratia formaliter eam perficiens ; et haec quodammodo finita fuit, et quodammodo infinita : quia secundum essentiam fuit finita ; attamen tribus modis infinita vocatur. Primo, ex coniunctione ad deitatem, in quantum concurrit ad eumdem actum cum ea : ita ut actus illa gratia informatus, non tantum sit actus hominis, sed etiam Dei. Secundo, quantum ad rationem gratiae. In his quippe quae mole magna non sunt, non est accipere finitum et infinitum secundum numeralem vel dimensivam quantitatem, sed secundum quod aliquid est limitatum vel non limitatum. Limitatur autem aliquid ex capacitate recipientis. Unde quod non habet esse receptum in aliquo, sed subsistens in se, non habet esse limitatum, sed illimitatum, ut Deus. Si autem esset aliqua forma simplex subsistens, quae non esset suum esse (ut intelligentia), haberet quidem finitatem quantum ad esse, quod esset particulatum ad formam illam ; sed forma illa non esset limitata, quia non esset recepta in aliquo, ut si ponatur calor per se subsistens. Sicque formae universales intellectivae habent infinitatem. Si vero sit forma talis recepta in aliquo, de necessitate est limitata quantum ad esse debitum illi formae, non solum quantum ad esse simpliciter : quia non solum non habet plenitudinem essendi simpliciter, sed nec totum esse quod naturae illius possibile est fore. Sed possibile est quod non sit limitata quantum ad rationem illius formae, ut scilicet habeat illam formam secundum omnem modum completionis illius, ita ut nihil sibi desit de pertinentibus ad completionem formae illius ; et hoc erit, si ex parte recipientis non sit defectus, vel ex parte agentis. Et hoc modo gratia Christi dicitur infinita, quoniam quidquid ad perfectionem potest gratiae pertinere, totum in ipso fuit. Tertio, quantum ad effectum, quoniam non determinatur ad determinatos effectus, sed potest in infinitis operari redemptionem. Hinc fertur in libro de Causis, quod virtus intelligentiae est infinita inferius. Et hic modus respicit gratiam capitis ; secundus vero, gratiam hominis singularis ; primus, gratiam unionis.
Si vero quaeratur, an gratia Christi queat augeri ; dicendum, quod augmentum non competit rei secundum quod est in termino, sed prout est in via ad terminum : quia secundum quod est in termino, tota potentialitas eius seu capacitas impleta est ex fine, idcirco non habet quo crescat ulterius. Cumque anima Christi ab initio conceptionis, fuerit ultimo fini unita, non solum per fruitionem perfectam, sed et communicando in personali esse ipsius Verbi, non potuit crescere gratia eius.
Cumque obicitur, quod cuilibet finito fieri potest additio ; respondendum, quod verum est mathematice loquendo, quoniam ratio quantitatis, quam solam considerat mathematicus, non prohibet quin finito aliquid addi possit : quam tamen additionem prohibet forma, quam considerat naturalis. Ideo secundum naturalem illud non est verum, sed secundum imaginationem dumtaxat : et ita est in proposito, quia nec gratia potest esse maior quam gratia Christi comprehensoris, nec gloria maior quam creaturae Deo in unitate personae unitae.
Haec Thomas in Scripto.
In quibus satis contineri videntur quae super his scribit in tertia parte, septima quaestione.
Concordat Petrus, qui ad ultimum istud de gratiae augmentatione respondet :
Gratiam non posse augeri, ex triplici potest causa contingere. Primo, ex imperfectione agentis, qui dare non valet maiorem. Secundo, ex perfectione infinita ipsius formae. Tertio, ex incapacitate suscipientis, qui nequit maiorem suscipere. Primis duobus modis dici non potest, quod gratia aut alia quaecumque forma creata nequeat esse maior, cum Deus omnipotens sit, et omnem creatam essentiam oporteat esse finitam in quidditate et potestate ; sed tertio modo. Capacitas namque creaturae terminata est in genere, quam si excederet, genus transcenderet creaturae.
Haec Petrus.
Idem Richardus, qui addit hic qualiter quidam dicunt, habitualem gratiam Christi non esse eiusdem speciei cum gratia aliorum : quod dicit difficulter posse videri, praesertim cum gratia et caritas realiter idem sint.
Quocirca apparet, quod quamvis alia opinio, quae tenet eas distingui realiter, probabilior sit ; attamen verius aestimatur, quod gratia Christi et gratia aliorum conveniant specie, sicut et caritas.
Addit quoque Richardus, quod gratia Christi habitualis essentialiter sit finita. Nam versus superius est finita, quia a Deo producta, et ab eius actualitate deficiens ; et item versus inferius, quoniam in subiecto recepta ; et in se ipsa, quia ad determinatum gradum perfectionis est limitata.
Haec Richardus.
Unde et quamvis ex Thoma inductum sit, quod forma in se subsistens, ut intelligentia, et non recepta in aliquo, non est limitata ; non videtur idoneum, quoniam forma talis intrinsece est finita limitibus suae essentiae et certae differentiae, ac determinatae perfectionis, tam essentialis quam accidentalis. Unde et dicitur esse in loco definitive, prout super secundum plenius est expressum. Hinc absolute loquendo, omnis forma creata est limitata, quemadmodum et finita. Quomodo autem in libro de Causis intelligentia asseritur infinita inferius, suis locis expositum est.
Consonat quoque Albertus praedictis de infinitate gratiae Christi.
In praehabitis item scripta Udalrici virtualiter includuntur, qui et inter cetera loquitur : Quamvis gratia habitualis Christi fuit finita, fuit tamen infinitae virtutis in promerendo. Hoc namque non habuit ex se, cum impossibile sit finitae essentiae infinitam inesse virtutem ; sed habuit illud ex eo quod operationi Christi humanae semper fuit coniuncta atque communicans operatio divina, quia humana natura in Christo est instrumentum deitatis unitae.
Haec Udalricus.
QUAESTIO III
Amplius restat quaerendum de gratia capitis in Christo, de qua nunc dictum est, quod sit realiter idem quod gratia habitualis singularis illius personae.
Quaeritur ergo : Respectu quorum Christus sit caput, et quorum respectu ponatur in eo gratia capitis, an scilicet sit caput totius triumphantis ac militantis Ecclesiae.
Et videtur quod non sit caput angelorum. Caput namque et membra seu corpus, sunt unius naturae : Christus autem nec secundum divinam nec secundum humanam naturam, est unius et eiusdem naturae cum angelis.
Secundo, Christus secundum naturam assumptam est inferior angelis : non ergo secundum illam est caput illorum.
Tertio, tota supergloriosissima Trinitas est principium et immediatum ac unicum caput totius triumphantis Ecclesiae : ergo Christus post incarnationem non magis est caput illius quam ante.
Secundo quaeritur, an Christus sit caput militantis Ecclesiae.
Videtur quod non, quia secundum Apostolum, caput Christi Deus : ergo Christus est membrum et commembrum ipsius Ecclesiae.
Rursus, Christus subditus fuit beatissimae Virgini Matri, et factus est sub lege, fuitque discipulorum minister : quae constat capiti non convenire, sed servo. Apostolus quoque Christum nominat membrum : Vos estis (inquiens) membra de membro, id est de Christo, secundum Glossam : non ergo est caput. Multa consimilia hic quaeruntur.
Circa quae scribit in Summa sua, tertio libro, Antisiodorensis. Hic quaerit primo, cur Ecclesia dicatur incepisse ab Abel potius quam ab Adam, cum Adam fuerit iustus et sanctus tam ante suam transgressionem quam postea.
Respondet : Id eo Ecclesia non dicitur incepisse ab Adam, quoniam Adam cecidit in mortale peccatum post sanctitatem quam habuit ; ideo si Ecclesia incepisset ab Adam, ipsa desiisset esse postquam incepisset : quod inconveniens esset. Secunda causa est, quoniam Abel primus aperte gessit et expressit typum Ecclesiae per virginitatem et innocentiam suam, quae designat spiritualem virginitatem innocentiamque Ecclesiae. Tempore quoque Abel fuit Ecclesia, id est congregatio fidelium. Nam et Adam et Eva tunc iusti fuerunt.
Secundo quaerit hic doctor, secundum quam naturam Christus dicatur caput Ecclesiae.
Respondet : Hoc nomen, caput, multipliciter sumitur, ut patet ex verbis Apostoli asserentis : Caput mulieris vir, caput autem viri Christus, caput autem Christi Deus. Porro vir dicitur caput mulieris, quoniam eam regere habet, quemadmodum caput totum corpus gubernat. Deus autem est caput Christi, secundum quod ipse per generationem accepit a Deo Patre quidquid habet. Christus vero est caput viri, id est omnium Sanctorum, secundum utramque naturam. Dicitur quippe Deus caput Sanctorum, quoniam spiritualiter eos vivificat atque sensificat, et utitur eis ad libitum suum ut membris : sicque tota Trinitas est unum caput Ecclesiae, habetque membra ipsos Sanctos, ut patet per illud Malachiae : Si configet homo Deum, quia vos configitis me ? dicit Dominus. Sic quoque dicitur Deus pati in membris suis. Dicitur etiam Christus caput Ecclesiae secundum quod homo, metaphorice. Nam sicut caput vivificat et sensificat totum corpus, ita a Christo procedunt sensus et motus spirituales in Ecclesiam tanquam in corpus, quia de plenitudine eius omnes accepimus ; et propter conformitatem naturae quam debet habere ad totum corpus. Et iuxta hanc rationem non est Christus caput angelorum, quia non est eis naturae conformis, sed tantum cum Ecclesia. Verum in quantum Deus, est caput illorum sicut et hominum.
Si autem obiciatur, quod a Christo secundum quod homo est, non fluunt motus sensusque spirituales ; dicendum, quod a Christo secundum quod homo est, fluxerunt sensus gratiae in Ecclesiam tribus modis : primo, per modum meriti, quoniam meruit nobis cuncta charismata ; secundo, per modum doctrinae, quoniam ore proprio nos instruxit atque adhuc per suos docet praedicatores ; tertio, per modum fidei, quia per fidem qua credimus in ipsum, volumus ei assimilari et assimilamur. A Christo autem secundum quod homo est, non fluunt charismata per modum auctoritatis. Est itaque in Christo duplex virtus influendi charismata, utpote : increata, a qua fluunt sicut a causa principali et prima ; et creata, scilicet plenitudo gratiarum.
Tertio quaerit : an Abel exstitit membrum Christi.
Respondet : Per nomen hoc, caput, supponitur Filius Dei in humanitate non simpliciter, sed in humanitate credita, sicque Abel in carne vivens fuit membrum Christi, quem credidit incarnandum, sicut et nos credimus incarnatum. Nempe ut asserit Augustinus, eadem fuit fides incarnationis futurae et praeteritae.
Quarto interrogat, cur Christus dicatur potius caput quam cor Ecclesiae : praesertim cum in corde motus et sensus vitales principaliter vigeant. Aliis namque membris mortificatis, adhuc manet vita in corde. Dicendum, quod quidam motus sunt pure naturales, ut motus hepatis derivantis humores ad alia membra. Quidam vero sunt partim voluntarii partimque naturales, ut motus qui sunt in corde : aliquo enim modo subiacent rationi, non ut deriventur, sed ut penitus inde fiant. Motus autem pure voluntarii sunt magis in capite. Cumque motus gratiarum, qui fluunt a Christo, sint pure voluntarii, potius dicitur Christus caput quam cor Ecclesiae.
Quinto quaerit, quae membra habet Christus in sui constitutione.
Respondet : Corpus Christi est duplex, utpote naturale et mysticum. Naturale traxit ex Virgine ; mysticum seu gratuitum est Ecclesia, quae metaphorice dicitur corpus, quoniam sicut omnia membra hominis vivificantur ab anima una, quae sedem habet in capite, sic universi fideles vivificantur ab uno Spiritu Sancto, sedem habente principaliter in capite Christo. Quemadmodum etiam naturale corpus Christi constat ex purissimis membris, sic mysticum corpus Christi ex puris ac mundis fidelibus : propter quod corpus Christi naturale dicitur sacramentum, id est sacrum signum corporis mystici.
Sexto quaerit, an Christus sit membrum Christi.
Videtur quod sic, quoniam omnis homo aut est membrum Christi, aut membrum diaboli ; sed Christus non est membrum diaboli : ergo est membrum Christi, id est sui ipsius. Dicendum, quod haec est vera, Omnis homo est membrum Christi aut diaboli, nisi intelligatur de omni homine puro : alias instantiam habet de Christo, qui non est membrum Christi neque diaboli, sed Ecclesiae. Verumtamen Christus dupliciter sumitur. Primo pro filio sacratissima Virginis, et sic Christus non est membrum Christi. Secundo pro toto Christo, id est pro capite et mystico corpore, et ita est Christus membrum Christi, diversimode Christum sumendo. Conformiter corpus mysticum seu Ecclesia, quandoque vocatur caput cum corpore : sicque Christus est caput et membrum Ecclesia, secundum quod caput notat impartibilitatem. Interdum vero corpus mysticum seu Ecclesia, appellatur residuum illud a capite : sicque Christus est caput Ecclesia.
Postremo quarit de unitate capitis et corporis. Loquitur namque Ecclesia de capite et corpore, de sponso et sponsa, quasi de una persona, dicens in Isaia : Alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me. Et respondendum, quod duplex est forma sive perfectio Christi, itemque Ecclesia. Est enim forma sive perfectio Christi naturalis et Ecclesia, qua est humanitas ; et quantum ad hanc perfectionem, sponsus est alius quam sponsa. Alia est perfectio Christi et Ecclesia gratuita, qua est Spiritus Sanctus et inhabitatio eius ; et secundum istam perfectionem est unitas sponsi et sponsa, et unum interdum praedicatur de alio : et sic omnes sumus unum in Christo, multitudinisque credentium erat cor unum et anima una.
Haec Antisiodorensis.
Praeterea de his scribit plenissime Alexander :
In Christo, inquiens, ponenda est gratia per quam est caput Ecclesia, cum ad Ephesios dicatur : Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius. Et hoc convenit Christo secundum naturam assumptam. Quocirca notandum, quod influentia gratia est a Deo dupliciter, hoc est : sine medio, et per medium. Sine medio, Christus ut Deus, est immediatus gratia dator, auctoritative et in propria ratione causa efficientis ; per medium vero, secundum quod homo, pluribus modis. Puta per modum fidei, prout ipse consideratur per fidem. Fides namque de Deo homine, disponit animam immediate ad gratiam, cum impossibile sit sine fide Deo placere. Unde Augustinus : Sine fide mediatoris nunquam aliquis placuit Deo. Item per modum meriti, quoniam sua passione meruit hominibus gratiam. Hinc cum Dominus protulisset, Iniquitates ipsorum ipse portabit, mox addidit : Ideo dispertiam ei plurimos. Item per modum desiderii seu orationis. Orat namque pro electis, iuxta illud ad Romanos : Iesus Christus interpellat pro nobis. Item per modum dispositionis quantum ad naturam, quae ante eius adventum fuit odio digna, et per ipsum est reconciliata, dum in ipso est in unitate personae assumpta. Hinc Hugo libro de Sacramentis fatetur : Sicut spiritus hominis mediante capite ad membra vivificanda descendit, sic Spiritus Sanctus per Christum venit ad Christianos, euius plenitudo quidem est in capite, participatio vero in membris.
Si autem quaeratur, secundum quam rationem Christus dicatur caput ; dicendum, quod caput dicitur metaphorice in aliis multis modis. Nam rex dicitur caput regni, in quantum suo imperio movet, illud : sic Christus, etiam secundum quod homo, est Rex regum et Dominus dominantium, secundum illud Apocalypsis : Habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium. Rursus, melius et dignius in genere unoquoque, dicitur caput in illo ; unde leo caput animalium dicitur : sic Christus, cum sit melior atque praestantior in universitate rationalium creaturarum, recte vocatur caput earum. Iterum, paterfamilias nuncupatur ; caput sua familia : sic et Christus Ecclesia, cum sit pastor atque episcopus animarum, iuxta illud Petri : Conversi estis ad episcopum et pastorem animarum vestrarum. Quamvis igitur Christus dici valeat caput secundum praefatas metaphoras, et etiam ratione providentiae ac plenitudinis gratiae suae, attamen proprie dicitur caput ratione influentiae : quia sicut a capite est influentia motus et sensus secundum diversas capitis partes, quia ab anteriori eius parte fluunt nervi per quos fluit sensus ad membra, a posteriori vero parte eius fluunt nervi per quos fluunt motus ab anima ad singula membra ; similiter Christus influit Ecclesiae spiritualiter sensum motumque : sensum per fidem, motum per caritatem.
Nec dicitur cor Ecclesiae sicut caput, quia (ut ait Augustinus in libro de Spiritu et anima) triplex est animae vis ad corpus, puta : vis naturalis, quae operatur in hepate ; vis vitalis, quae operatur in corde ; et vis animalis, quae operatur in cerebro. Vis naturalis est nutritiva, ut digestiva, retentiva, expulsiva, et augmentativa. A vi vitali est motus cordis continue. A vi animali in cerebro est motus et sensus in membris. Et secundum hoc dividuntur motus et spiritus qui sunt virtutum vehicula, in spiritum naturalem, vitalem et animalem. Operationes autem naturales nequaquam sunt subiectae rationi aut voluntati ; operationes autem vitales partim subduntur illis, et partim non ; sed operationes animales voluntariae sunt omnino. Cumque motus Christi in corpus Ecclesiae voluntarius sit, magis dicendus est Christus caput Ecclesiae quam hepar aut cor.
Insuper si quaeratur, secundum quam naturam Christus sit caput Ecclesiae ; respondendum, quod caput Ecclesiae dicitur communiter, et proprie. Communiter, tota Trinitas est caput Ecclesiae : tota enim Trinitas movet et regit Ecclesiam, infundens ei gratiam, movensque eam per dilectionem. Proprie autem, caput Ecclesiae est Christus Deus et homo, seu Christus secundum assumptam humanitatem : quia sic habet conformitatem ad eam per gratiam et naturam. Hinc super illud ad Ephesios : Ipsum dedit caput, loquitur Glossa : Christus proprie dicitur caput secundum humanitatem, secundum quam coniungitur ei Ecclesia natura et gratia.
Praeterea si quaeratur, an Pater seu Spiritus Sanctus recte vocentur caput Ecclesiae ; respondetur, quod caput communiter dictum, non importat nisi rationem principii. Principium autem in divinis dupliciter sumitur, utpote : relative quoad emanationem ad intra, sicque Pater est principium Filii, Pater quoque et Filius principium sunt Spiritus Sancti, et hoc in identitate substantiae. Trinitas autem, et quaelibet divina persona, est principium creaturae in diversitate substantiae et absolute. Sic et caput in divinis dicitur relative. Et ita Pater est caput Filii, Pater ita et Filius caput sunt Spiritus Sancti. Sunt etiam caput communiter dictum respectu creaturarum in diversitate substantiae.
Amplius, si quaeratur, an Christus sit caput angelorum, item reproborum ; dicendum, quod Christus secundum quod homo, potest dici caput angelorum, prout rex dicitur caput regni, ut dictum est. Si autem caput dicatur propter naturae conformitatem, non est caput angelorum nisi secundum quid, in quantum anima eius, quantum ad partem suam superiorem, per intellectualitatem suam conformis est angelis.
Porro reprobi quamdiu sunt in fide et caritate, sunt membra Christi, et ipse est caput eorum. Exsistentes vero in peccato mortali non pertinent proprie ad unionem et unitatem mystici corporis ; attamen differt dicere, unitatem Ecclesiae, et unitatem corporis Ecclesiae. In unitate namque Ecclesiae sunt boni et mali, dummodo fidem habeant rectam. Unde legitur, quod tritico zizania sunt adiuncta : propter quod dicit Augustinus, quod Ecclesia est ager in quo radicatur triticum (id est electi) et zizania (id est reprobi) simul, qui in fine separabuntur. Unitas vero corporis Ecclesiae non est nisi per fidem caritate formatam, et de hac loquitur Hugo : Per fidem accepimus unionem, scilicet formatam. Hinc secundum propriam corporis rationem, mali non sunt de corpore Ecclesiae, quamvis sint de Ecclesia. Demum dum ait Hugo : Per fidem accepimus unionem, per caritatem vivificationem : loquitur per similitudinem corporis humani, in quo est quaedam unio membrorum materialis, ut unio per nervos ; alia est formalis, quae est membrorum per participationem unius vitae communis ab anima. Sicque in corpore Ecclesiae ponit duplicem unionem : unam quasi materialem, quam nominat unionem per fidem ; aliam formalem, quae est per caritatem.
Denique Christus homo influit corpori Ecclesiae et membris ipsius tripliciter. Primo per modum meriti, ut dictum est. Secundo per modum exemplaris, quoniam ipse est exemplar cui nos coaptari et conformari oportet. Tertio per modum capitis, ut patuit. Est equidem quidam naturalis amor et appetitus capitis ad membra, propter quod spiritus animales in capite exsistentes, ex hoc amore decurrunt ad membra, specialiter tamen ad membrum laesum, et colliguntur ibidem.
Haec Alexander.
Qui addit his, quod angeli sancti suscipiunt a Christo cognitionem veritatis, quia illuminantur ab eo, ut dictum est plenius super secundum ; honorem quoque in recuperatione suae ruinae, iuxta illud Psalmi, Iudicabit in nationibus, implebit ruinas ; dulcedinem etiam et iucunditatem in ipsius humanitate, quia in ipsum desiderant angeli gloriosi prospicere, ut princeps ait Apostolorum.
Praeterea Bonaventura circa haec pulchre conscribit, cuius scripta iam (quantum ad sensum) quasi totaliter sunt inducta :
Caput, inquit, in spiritualibus transumptive dicitur a capite in corporalibus. Omnes autem transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt. Hinc caput in spiritualibus dicitur secundum aliquam convenientiam cum capite corporali, in quo tria reperiuntur, videlicet : quod est membris conforme, principium quoque membrorum, et influxivum sensus ac motus in ea. Quae tria reperiuntur in Christo respectu bonorum. Conformitas tamen naturae competit ei ex natura assumpta. Unde super Ioannem loquitur Augustinus : Unius quippe naturae sunt vitis et palmes ; propter quod cum Christus esset Deus, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos palmites esse possemus. Idem namque intelligendum est de vite et capite. Porro secunda proprietas capitis, quae est esse principium, potissime convenit divinae naturae, secundum quod est universorum principium. Tertia vero proprietas convenit Christo ratione utriusque naturae. Dupliciter namque contingit motum et sensum influere, utpote : per modum praeparantis, quod competit Christo ex parte naturae assumptae, per quam meruit gratiam nobis ; atque per modum impertientis, quod convenit Christo ex deitate. Hinc influere ad remissionem culpae, est Christi ut Deus est ; influere vero ad remissionem poenae, est Christi in quantum est homo.
Insuper ad istud, utrum Deus mediante gratia capitis Christi influat motum in omnem creaturam habentem gratiam, tam angelicam quam humanam, respondet : Sensus in spiritualibus attenditur quantum ad cognitionem, motus quantum ad affectionem et dilectionem, quae est pondus inclinans spiritum unumquemque, et trahens ad congruum seu debitum sibi locum. Influere ergo motum et sensum, est causare in nobis fidem et dilectionem, seu fidem operantem per cognitionem et dilectionem atque amorem. Cognitio autem et dilectio in triplici differentia sunt. Nam quaedam respiciunt statum meriti, et vocantur gratuitae ; quaedam autem in quibus consistit substantia praemii, quae vocatur gloria ; quaedam quoque cognitio et dilectio est illis annexa, quae nec est de essentia meriti principalis, nec praemii substantialis, sed est de bene esse, ut revelatio quorumdam, quae ad accidentale pertinet praemium, et de talibus illuminantur omnes cives caelestes a Christo. Sicque omnes gratiam habentes in triumphanti ac militanti Ecclesia, sortiuntur illam aliquo modo mediante gratia capitis Christi, et magis illi qui post Christi adventum et passionem fuerunt, quam praecedentes. Si etenim passio Christi promissa et credita tanti fuit vigoris, quod credentes perduxit in viam salutis, quanto plus valebit exhibita et impleta ?
Si demum dictis obiciatur, quod caput non influit in cor, sed magis econtra : dicendum, quod in veritate influentia cordis generalior est quam influentia capitis ; nihilo minus influentia capitis generalior est secundum manifestationem : ideo aptior ad declarandum spirituales atque latentes proprietates et influentias Christi in membra sua.
Haec Bonaventura.
De his itidem multa conscribunt Albertus et Udalricus, quae pro maxima parte in praehabitis continentur. Et addit Udalricus :
Augustinus ad Dardanum, tractans illud Apostoli, In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : Ita, inquit, in Christo habitat omnis plenitudo huiusmodi, quod omni gratia plenus est ; sed ita in Sanctis non habitat. Quemadmodum enim in corpore nostro inest sensus singulis membris, sed non quantum in capite, in quo sunt omnes sensus, in ceteris autem membris solus tactus : ita in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, quoniam ipse est caput, in quo omnes sensus sunt ; in Sanctis vero quasi solus est tactus, quibus datus est Spiritus ad mensuram. Ad cuius dicti intelligentiam advertendum, quod sensus spirituales transumuntur a corporalibus sensibus secundum duplicem corporalium sensuum comparationem : quia vel comparantur ad invicem, vel ad suos actus. Primo modo tactus est fundamentum sensuum ceterorum, nec solum est sensus specialis, sed et generalis ; et est differentia potius completiva aliis quam specialis. Qui solus sufficit ad hoc quod aliquid sit animal ; alii vero sensus superadditi sunt ad animalis perfectionem, secundum Philosophum tertio de Anima, ita quod nec gustus de necessitate est animalis, nisi in quantum est quidam tactus. Sicque loquitur Augustinus, ostendere volens quod gratia secundum sufficientiam necessitatis, est in omnibus Sanctis ; secundum omnem vero plenitudinis modum, in Christo dumtaxat. Porro secundo modo non solum in Christo, sed in aliis quoque Sanctis sunt omnes sensus spirituales : quia ut super Leviticum loquitur Origenes, visus spiritualis est, Deum cognoscere ; auditus, audire quae loquitur ; odoratus, mente percipere bonum suae famae odorem ; gustus, experiri quam dulcis sit Dominus ; tactus, manibus contrectare Verbum incarnatum.
Denique Christus non tantum ut Deus, nec tantum ut homo, sed secundum quod Deus et homo, est caput Ecclesiae, quae per similitudines suas ad corpus naturale, vocatur unum corpus, quia in cunctis fidelibus est una natura, unus spiritus vivificans et gubernans, unus fidei sensus, et unum caput ; diversi vero secundum divisiones diversitatesque gratiarum, diversa habent officia. Cumque corpus Christi sit Ecclesia, constat quod ipse non est caput illorum qui nec numero nec merito sunt de Ecclesia, ut illi qui nec fide nec fidei sacramento de Ecclesia sunt : imo per haec oportet eos Christo incorporari, ut sit ipse caput illorum. Qui autem sunt de Ecclesia numero et non merito, ut qui fide informi aut fidei sacramento sunt in Ecclesia, quamvis careant fide, sicut haeretici, non sunt proprie membra corporis huius. Nam ut ait Philosophus, manus mortua aeqnivoce manus est cum manu viva ; et ita est de aliis membris. Fides quoque sine operibus mortua est. Unde et hi non habent proprie Christum pro capite, sed sunt membra Leviathan. Illorum vero proprie Christus est caput qui de Ecclesia sunt numero et merito.
Postremo, cum gratia unionis et gratia singularis personae insint Christo secundum se, gratia autem capitis in respectu ad alios, ideo illae duae gratiae priores sunt ista, non duratione seu tempore, sed natura : quoniam prius est in re quod convenit ei in se, quam quod in comparatione ad aliud. Gratia quoque unionis prior est gratia habituali. Quamvis enim gratia habitualis fuerit dispositio ad unionem, non tamen fuit dispositio necessitatis, sed convenientiae. Ideo gratia unionis ordine naturae est prior, imo omnis perfectio gratiae est in natura assumpta ex unione eius cum Verbo, et propter unionem eius cum divina natura. Cumque id quod est causa et ratio alterius, prius sit illo, patet quod gratia unionis sit prius in Christo modo praefato.
Haec Udalricus in Summa sua, libro quinto.
Praeterea S. Thomas de his, quemadmodum et de ceteris, elegantissime scribens :
Christus, inquit, est caput Ecclesiae per similitudinem capitis naturalis, in quo sunt tres proprietates seu conditiones respectu membrorum. Prima est, quod ea excellit dignitate in tribus : in altitudine situs ; in nobilitate suae virtutis, quoniam nobiliores vires sensusve, ut imaginatio, memoria, sunt in eo ; atque in perfectione, quia in capite congregantur omnes sensus interiores et exteriores, cum in aliis solus sit tactus. Secunda est, quod a capite sunt omnes vires animales in aliis membris : sicque vocatur principium aliorum membrorum, dans eis sensum et motum. Tertia, quod dirigit alia membra in actu eorum, propter imaginationem et sensum. Habet etiam quartam proprietatem communem cuin aliis membris, quia conforme est eis in natura. Quantum ad has proprietates, Christus est caput, secundum suam utramque naturam. Nempe ut Deus, habitat in eo plenitudo divinitatis, et fluit ab ipso omnis gratia spiritualis, et dirigit nos in se ipsum. Secundum naturam quoque assumptam, est in eo altitudo praecipua : quia natura humana in ipso super omne creatum est elevata, usque ad personalem unionem cum Verbo aeterno. Dignissimos etiam in Ecclesia habuit actus, videlicet liberare, salvare, evaugelicain conferre legem.
Cetera quae scribit Thomas, satis praehabita sunt. De corde autem et capite ait : Cor est principium virium vitalium in toto corpore, et influit capiti, et est principium membrorum quantum ad esse, secundum Philosophum. Caput autem est principium animalium virium quae pertinent ad sensum et motum. Et quia dum dicimus Christum esse principium membrorum Ecclesiae, non intendimus hoc quantum ad esse naturale, quo sunt homines, sed quantum ad fidem et caritatem, quibus membra Ecclesiae uniuntur : ideo accommodatius dicitur caput quam cor.
Insuper de hoc, an Christus sit caput omnium hominum, scribit : In corpore naturali invenitur quadruplex unio membrorum ad invicem. Prima est secundum conformitatem naturae, quoniam omnia membra constant ex similibus partibus, puta ossibus et carnibus : et sic dicuntur membra unum genere vel specie. Secunda est per colligationem eorum ad invicem per nervos et iuncturas : sicque dicuntur unum continuatione. Tertia est, secundum quod diffunduntur vitalis spiritus viresque animae per totum corpus. Quarta est, secundum quod perficiuntur omnia membra per eamdem numero animam. Hae quatuor uniones sunt in mystico corpore Ecclesiae. Prima est, in quantum omnia membra sunt unius naturae, genere aut specie. Secunda est, in quantum ad invicem colligata sunt per fidem, quia sic continuantur in credito uno. Tertia est, secundum quod vivificantur per gratiam et caritatem. Quarta, secundum quod in eis est Spiritus Sanctus, qui est ultima et principalis perfectio totius corporis mystici, quasi anima in corpore naturali. Porro prima unio non est unio simpliciter, quoniam id in quo est unio illa, non est unum numero sicut in tribus sequentibus : quia per fidem et caritatem in eodem secundum numerum credito et amato uniuntur ; similiter Spiritus Sanctus unus numero omnes implet.
Itaque homines infideles non pertinent ad unionem corporis Ecclesiae, secundum quod corpus illud est unum simpliciter : ideo respectu horum Christus non est caput nisi in potentia, secundum quod unibiles sunt corpori huic. Homines vero fideles iniqui pertinent aliquo modo ad unitatem Ecclesiae, in quantum continuantur ei per fidem, quae est unitas materialis ; non tamen possunt proprie dici membra, sicut nec membrum mortuum, nisi aequivoce. Cumque unitas corporis ex membris consistat, dicunt aliqui, quod non pertinent ad unitatem corporis Ecclesiae, quamvis pertineant ad unitatem Ecclesiae. Et sicut operationes quae sunt ad alterum, possunt aliquo modo fieri per arida membra, sicut percutere, non tamen operationes quae sunt animae in propriis membris : ita nec mali recipiunt operationem spiritualis vitae a Spiritu Sancto ; attamen Spiritus Sanctus spiritualem vitam operatur per eos in aliis, secundum quod aliis sacramenta ministrant, eosve docent. Homines vero fideles in gratia exsistentes, uniuntur tertio modo, puta per caritatem, quae unio est formalis respectu secundae ; et item secundum quartam, quae est completiva totius. Ideo horum caput proprie dicitur Christus.
Haec Thomas in Scripto.
Verumtamen quod ait de quarta unione, non videtur multum differre a tertia, nec una earum ponit in numerum cum alia : imo includunt se invicem inseparabiliter. Quicumque enim habent caritatem, habent Spiritum Sanctum, et econtrario. Nec Spiritus Sanctus est ultima et principalis perfectio totius corporis mystici, nisi effectiva et finalis, exemplaris et obiectiva. Anima vero est ultima perfectio sui corporis, loquendo de perfectione formali intrinseca, informante et quidditativa ; nec ita est Spiritus Sanctus ultima perfectio mystici corporis, sed potius beatifica visio seu fruitio eius. Nihilo minus fideles uniuntur in Spiritu Sancto sicut in ultimo fine extrinseco et obiecto ac causa, talisque unio differt a tertia.
His concordant scripta in tertia parte, ubi et inter cetera scribit :
Haec est differentia inter corpus hominis naturale et corpus Ecclesiae mysticum, quod membra corporis naturalis sunt omnia simul ; membra vero corporis mystici non sunt omnia simul : nec quantum ad esse naturae, quia corpus Ecclesiae constituitur ex hominibus qui fuerunt a principio mundi usque ad finem ipsius ; nec quantum ad esse gratiae, quia eorum qui sunt etiam uno tempore, quidam gratia carent, hanc postea habituri, aliis iam eam habentibus. Hinc membra corporis mystici accipiuntur non solum secundum quod sunt in actu, sed et secundum quod sunt in potentia. Quaedam tamen sunt in potentia, quae nunquam ad actum reducuntur ; quaedam vero in potentia quae reducitur quandoque ad actum : et hoc secundum triplicem gradum, quorum primus est per fidem, secundus per caritatem viae, tertius per fruitionem patriae.
Generaliter ergo sumendo secundum totum tempus mundi, Christus est caput omnium hominum, sed secundum diversos gradus est hominum caput. Primo namque et principaliter est caput eorum qui sibi actu uniuntur per gloriam ; secundo, eorum qui actu uniuntur per caritatem sibi ; tertio, eorum qui actu uniuntur sibi per fidem ; quarto, eorum qui sibi uniuntur solum in potentia nondum ad actum reducta, quae tamen ad actum est reducenda secundum praedestinationem divinam ; quinto, eorum qui sibi in potentia sunt uniti quae nunquam reducetur ad actum : ut homines hic viventes inique, non praedestinati, qui hinc emigrando omnino desinunt esse membra Christi.
Nec his obviat illud Apostoli, Christus tradidit semetipsum pro Ecclesia, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam nec rugam : quia Ecclesiam esse gloriosam, non habentem maculam nec rugam, est ultimus finis ad quem per Christi passionem perducimur ; quod est in statu patriae, non viae : in quo si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Verumtamen mortalibus culpis carent hi qui membra sunt Christi per actualem unionem caritatis. Qui vero subduntur mortalibus, non sunt membra Christi actualiter, sed potentialiter : nisi forsitan imperfecte, per fidem informem, quae unit Christo secundum quid, et non simpliciter. Percipiunt tamen tales a Christo quemdam actum vitae, qui est credere : velut si membrum mortuum moveatur aliqualiter ab homine.
Insuper si quaeratur, an Christus secundum quod homo, caput sit angelorum, respondetur : Ubi unum est corpus, necesse est ponere unum caput. Unum autem corpus similitudinarie dicitur una multitudo ordinata ad unum secundum actus distinctos seu diversa officia. Angeli vero et homines ad unum ultimum finem, qui est beatifica Dei visio, ordinantur. Hinc mysticum corpus Ecclesiae non ex hominibus tantum, sed etiam ex angelis constat ; totiusque multitudinis huius caput est Christus : quia propinquius se habet ad Deum, atque ut homo, perfectius participat dona illius quam homines et angeli. Unde de eius influentia non solum homines, sed angeli quoque recipiunt. Propter quod ad Ephesios ait Apostolus : Constituit eum, videlicet Pater Christum, super omnem potestatem et principatum, etc.
Si demum quaeratur, an esse caput sit proprium Christo, dicendum : Caput in alia influit membra dupliciter. Primo, quodam influxu intrinseco, prout virtus motiva ac sensitiva a capite derivatur ad cetera membra. Secundo, per modum cuiusdam exterioris gubernationis, prout per visum et alios sensus exteriores in capite radicatos dirigitur homo in exterioribus actibus. Itaque interior influxus gratiae non est nisi a Christo : cuius humanitas, cum sit deitati coniuncta, virtutem iustificandi sortitur et habet. Influxus vero in membra Ecclesiae quantum ad exteriorem gubernationem, potest aliis convenire : sicque alii possunt dici capita Ecclesiae, iuxta illud Amos : Optimates capita populorum. Differunt tamen a Christo. Primo, quoniam Christus est caput omnium ad Ecclesiam pertinentium, secundum omnem locum et tempus et statum ; alii autem homines, secundum quaedam specialia loca, sicut episcopi suarum Ecclesiarum ; vel secundum determinatum tempus, sicut dominus Papa est caput totius Ecclesiae tempore sui pontificatus ; aut secundum statum determinatum, videlicet prout sunt viatores. Secundo, quia Christus ut Deus, est caput Ecclesiae propria virtute et auctoritate ; alii autem, secundum quod vicem Christi gerunt.
Haec Thomas in Summa.
In quibus comprehenduntur scripta Petri et Richardi de ista materia. Et addit Richardus, praeinductam similitudinem inter corpus naturale et mysticum corpus, intelligendam esse de corpore naturali animato heterogeneo, non homogeneo ; atque (ut addit Durandus) de corpore rationalis creaturae, in quo sunt membra multa, officiis suis, actibus, dignitatibusque distincta. Corpus vero homogeneum, ut aer et aqua, eiusdem est rationis, proprietatis, dignitatis et actionis in se et in partibus suis.
QUAESTIO IV
Postremo hic quaeritur : Quid sit gratia unionis, et an sit idem in re cum gratia capitis ac singularis personae.
Verum de ista quaestione iam dicta sunt multa.
Unde et Thomas :
Quemadmodum (inquit) Magister dixit libro secundo, distinctione vicesima sexta, gratia duplex est, utpote : gratia gratis dans, quae est gratuita Dei voluntas, aliquid sine meritis tribueris ; secundo gratia dicitur donum gratis datum. Hinc gratia unionis uno modo vocatur divina voluntas, naturam humanam sine meritis suis Verbo uniens, quae est gratia increata. Sumendo autem gratiam secundo modo, gratia unionis dupliciter potest intelligi, utpote : unio ipsa, quae est quid creatum ; et item qualitas quaedam ad unionem disponens. Ad quam aliquid disponere potest tripliciter. Primo, ita quod cadat medium inter subiectum et illam perfectionem, tanquam perfectionis ipsius stramentum, sicut diaphaneitas disponit ad lucem : et sic nihil potuit disponere naturam humanam ad unionem, quoniam natura illa unitur personae Verbi immediate. Secundo, praeparando materiam ad formae susceptionem, ita quod praeexsistat in materia ante formam ordine fiendi, non ordine essendi, sicut calor disponit ad formam ignis : sic quoque nil potest disponere naturam ad unionem, quia natura humana eo ipso quo rationalis, est assumptibilis a divina persona. Tertio, aliquid disponit ad aliquam perfectionem, faciendo aliquid ad bonitatem atque decentiam perfectionis illius, sicut pulchritudo personae ad regiam dignitatem, iuxta illud : Species Priami digna est imperio. Sicque gratia unionis dici potest id quod decet naturam humanam Verbo unitam, sive sit ex parte corporis, sive animae : et sic gratia unionis est quid creatum. Sancti vero videntur primo modo loqui de ea. Sed gratia unionis hoc tertio modo sumpta, est gratia habitualis, atque realiter eadem cum gratia capitis, et cum gratia illius singularis personae. Nempe in quantum perficiebat animam Christi ad meritorios actus, vocatur gratia illius singularis personae seu hominis Christi ; in quantum vero fuit tam copiosa, quod in alios poterat redundare, dicitur gratia capitis ; in quantum autem gratiam tam perfectam et plenam decebat inesse naturae assumptae, dici potest gratia unionis.
Haec Thomas in Scripto.
Quibus consonant scripta sua super his in tertia parte, ubi et respondendo ad istud, utrum gratia singularis personae et gratia capitis, sint idem in Christo, disseruit :
Unumquodque agit in quantum est ens actu. Hinc oportet quod idem sit actus seu forma quo aliquid est actu, et quo agit : sicut idem est calor quo ignis in se ipso est calidus, et quo alia calefacit. Non tamen omnis actus quo aliquid est actu, sufficit ad hoc quod principium sit agendi in alia. Cum enim agens sit praestantius patiente, ut Augustinus duodecimo super Genesim protestatur, Philosophus quoque tertio de Anima, oportet quod agens in alia, habeat eminentiam quamdam actualitatis. Porro anima Christi sortita est gratiam secundum eminentiam maximam : idcirco ex eminentia illa competit sibi derivare ex exuberantia illa gratiae suae charismata gratiarum in alios ; quod ad rationem pertinet capitis. Idcirco unum in re est utraque gratia ista, differens ratione, sicut praehabitum est.
Haec idem.
Concordant Richardus, aliique communiter.
Petrus quoque, qui addit dicendo : Gratia unionis quadrupliciter sumitur, utpote tribus modis praefatis, et quarto pro effectu unionem sequente, qui est attributorum communicatio gratuita.
