Distinctio XIX — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS NONAEDECIMAE

 

 

Completo tractatu de Christi passione et fructibus nobis per eam impensis, nune agitur qualiter per eamdem a inultis malis simus erepti. Primo, qualiter per eam sumus a diabolo et eius potestate ae iure, seu potius usurpatione atque tyrannide liberati ; deinde, qualiter a peccatis. Quocirca breviter tangit, cur Deus factus sit homo, et cur mori dignatus sit. Consequenter declarat, qualiter sua passione ac morte nos redemit a poenis temporalibus ac aeternis : ex quibus inducit, quod solus Dei Unigenitus incarnatus appellandus sit generis humani redemptor ac mediator.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur de istis effectibus dominicae passionis : Utrum merito passionis Filii Dei simus ab his malis erepti.

 

Et videtur quod non.

Primo, quoniam usque in praesens omnibus malis istis subiicimur.

Secundo, multi fuerunt homines sancti in lege naturae et lege Mosaica, qui pro suis excessibus, tam mortalibus (si quos habuerunt) quam venialibus, plenarie satisfecerunt ; ab originali quoque peccato fuerunt purgati per remedia ad hoc divinitus instituta in lege utraque. Hi ergo nulla satisfactione, redemptione seu purgatione per Christi passionem indiguerunt : praesertim cum quidam eorum fuerunt martyres magni, sicut et Abel et fratres Machabaei, qui evolare (ut apparet) promeruerunt.

Tertio, sicut ante adventum Christi et passionem ipsius, homines habuerunt angelos sanctos custodes ac defensores, ita et nunc ; quemadmodum etiam diabolus nil nunc potest nocumenti inferre hominibus nisi permittente Altissimo et angelis sanctis, ita nec olim, ut patuit in sancto Iob, cuius nequivit nocere pecoribus nisi Deo licentiante : ergo non magis sumus modo liberati a potestate diaboli, quam qui ante adventum Christi fuerunt.

Rursus, sic poenis temporalibus ac aeternis subiiciuntur iniqui, ut olim. Multa his consimilia possent fieri argumenta, quae non aliud quaerunt quam ut exponatur qualiter intelligenda sint iam praetacta.

 

Circa haec igitur loquitur Thomas, et primo qualiter, per Christi passionem simus a peccato liberati :

Delere peccata dupliciter dicitur. Primo formaliter, sieut albedo delet nigredinem : sicque gratia seu virtus delet peccatum. Secundo effective : quod contingit tripliciter, secundum tria genera causae efficientis. Efficiens namque dicitur uno modo, efficiens et producens effectum, et hoc est principale agens formam inducens : sicque solus Deus delet peccatum, qui gratiam solus infundit. Secundo, efficiens dicitur disponens materiam ad formae receptionem : et sic ille asseritur peccatum delere qui peccati deletionem meretur, quia ex merito efficitur quis dignus, quasi iam praeparata materia ad gratiam recipiendam per quam delentur peccata. Quod contingit dupliciter, puta : sufficienter, et insufficienter. Sufficienter quippe disposita exstat materia, quando necessitas fit ad formam : sic et per meritum quis sufficienter disponitur ad aliquid, quando illud fit debitum ei ; et hoc meritum est condigni. Sicque nullus homo nec sibi nec alteri potest gratiam promereri, neque deletionem peccati : non sibi, quoniam antequam gratiam habeat, non est in statu merendi, ut patuit ; nec aliis, quoniam actio unius non potest sufficienter transire in alium, nisi in quantum habet aliquam communitatem cum illo, quae potest esse vel per communionem in natura, vel per coniunctionem affectus. Sed prima coniunctio est essentialis, secunda accidentalis. Purus autem homo non potest in naturam, cum sit ea inferior ; sed solum quantum ad coniunctionem affectus, quae est unio accidentalis : hinc nequit alteri sufficienter mereri, sed imo solum ex congruo. Solus vero Christus potest aliis sufficienter mereri, cum valeat in naturam, utpote creator naturae, suaque caritas est quodammodo infinita, sicut et gratia, iuxta praehabita. In hoc autem meruit pro tota natura, in quo debitum naturae, videlicet mortem, quae pro peccato debebatur, exsolvit ipse, peccatum non habens ut pro se mortem solvere teneretur. Unde pro tota satisfaciendo natura, sufficienter meruit aliis peccatorum deletionem. Tertio, causa efficiens dicitur agens instrumentale : sicque sacramenta delent peceata, quia sunt instrumenta divinae misericordiae nos salvantis.

 

Verumtamen effectum salutarem passionis satisfactionisque Christi non consequimur, nisi per fidem et caritatem ac sacramenta. Christus namque, in quantum influit nobis per meritum suum, dicitur caput nostrum. Porro ex eapite non recipitur influxus in membris divisis, sed capiti iunctis, quantumcumque caput sufficiens sit ad influendum. Ideo quamvis meritum Christi sufficiens sit ad delendum omne peccatum, tamen ad efficientiam deletionis peccatorum exiguntur ea quae capiti uniunt, ut fides et earitas. Idcirco Magister in littera assignat fidem passionis et caritatem quasi causas efficientiae deletionis culpae ; causam autem sufficientiae assignat, dicendo : Mors Christi verum est sacrificium, per quod peccata delentur. Hinc quamvis ex aliis beneficiis Dei et Sanctorum exemplis caritas excitetur, non tamen coniungit merito sufficienti ad culpae deletionem, in quantum excitatur ex illis, sed in quantum excitatur ex passione Christi. Idem quoque de fide.

 

Insuper si quaeratur, an per Christi passionem universa peccata sint deleta, respondendum : Ad hoc quod aliquid effectu in queat inducere, duo requiruntur : unum ex parte agentis, ut scilicet habeat sufficientem virtutem ad inducendum illum effectum ; aliud ex parte recipientis, ut dispositum sit ad suscipiendum influxum agentis. Porro in Christo est sufficiens virtus ac meritum ad cuncta peccata delenda, ex duobus : primo, ex actione in qua meritum consistit, quae agit in virtute divina, eo quod sit actio Dei et hominis, atque ex hoc habet infinitam efficaciam in merendo ; secundo, ex parte eius quod passio abstulit, utpole animam Deo unitam, quae habuit infinitum valorem ex hypostatica unione cum Deo ; et ex hoc infinita est efficacia in satisfaciendo. Ex parte quoque nostra exigitur, ut nos praeparemus per fidem intellectus, et caritatem affectus, imitationemque operis, quod omnes non faciunt : ideo quoad sufficientiam satisfactionis ac meriti, omnia peccata Christi passione deleta sunt, non quantum ad efficaciam. Quamvis autem passio Christi ante suam realem exsistentiam habebat effectum, in quantum per fidem erat in mente credentium, non tamen removit nisi personale impedimentum salutis, non impedimentum naturae : ideo ante Christi passionem paradisum ingredi non valebant.

 

Praeterea, per Christi passionem sumus a diabolo liberati : quia potestas daemonis in duobus consistit, videlicet in impugnando et in detinendo devictos. Ex hoc autem quod quis impugnatur, nondum factus est servus impugnantis, sed quando victus est. Vicerat vero diabolus genus humanum in primis parentibus, et eis dominabatur, dum eos ad suum votum deduxerat ut nemo paradisi ianuam introiret. Vincit etiam singulariter unumquemque, dum eum pertrahit ad peccandum : quia qui peccatum facit, servus est peccati. Potestatem ergo diaboli qua victos detinet, Christus per passionem suam ex toto removit, etiam quantum ad efficaciam, in illis qui vim passionis suscipiunt per fidem, caritatem et sacramenta. Et per hoc dicitur Christus dominium diaboli evacuasse. Potestatem vero qua impugnat, non evacuavit in toto, sed debilitavit, hostem vincendo atque hominibus diversa auxilia tribuendo ad resistendum.

 

Amplius, per passionem Christi liberati sumus a poena aeterna. Poena namque aeterna vocatur per oppositum ad vitam aeternam, ita quod poena illa vocatur aeterna per quam aufertur vita aeterna. Homo vero vitam aeternam amittit dupliciter, puta : per originale peccatum, cuius poena est divinae visionis carentia ; et per peccatum personale actuale mortale. Itaque poenam aeternam, prout ex originali peccato consequitur, omnes incurrerunt : quidam secundum reatum tantum, ut qui adhuc vivebant in carne ; quidam per experientiam poenae illius, sicut qui iam mortui erant. Poenam quoque aeternam quae debetur peccato actuali, non omnes incurrerunt : sed quidam quantum ad reatum, ut exsistentes in peccato mortali ; quidam quantum ad experientiam, ut damnati. Christus ergo sua passione a poena aeterna quae originali debetur, absolvit dupliciter : primo, auferendo reatum quantum ad illos qui efficiebantur participes redemptionis ipsius, et adhuc vivebant ; secundo, auferendo poenam quantum ad illos qui mortui erant : ab omnibus quidem, quantum ad sufficientiam ; quantum vero ad efficaciam, tantum ab illis in quibus nullum inveniebatur impedimentum. A poena quoque debita mortali actuali, absolvit dupliciter : primo, praebendo auxilia ne quis reatum illius incurreret ; secundo, praebendo medicamenta quibus reatus queat auferri ab illis qui in se virtutem passionis suae receperant. Verum a poena illa actualiter inflicta nemo eripi valet, quia non est in statu viatoris ut gratiam possit recipere.

 

Praeterea etiam a poena temporali liberat passio Christi. Poena quippe temporalis vocatur, per quam tollitur bonum aliquod temporale quod nequit semper manere. Quae poena est duplex. Quaedam quae universaliter in tota humana reperitur natura, sicut necessitas moriendi, rebellio carnis. Haec poena humanae naturae debetur ex originali peccato ; nihilo minus poenae huiusmodi consequuntur ex principiis naturae gratia innocentiae destitutae. Has poenas Christus sua passione ab omnibus sufficienter exclusit ; non autem efficaciter, quoniam non ab his qui participes non sunt fructus dominicae passionis ; nec etiam sic, quod tales poenae mox post Christi passionem ab omnibus auferantur ; nec ita, quod auferantur ab his qui passionis eius sacramentum percipiunt, statim post perceptionem sacramenti ; sed in fine mundi a cunctis electis simul tollentur, quoniam illae poenae debentur naturae, in qua omnes sunt unum. Unde et tunc non solum reparabitur natura hominum per resurrectionem, imo etiam natura totius mundi : quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei, ut ad Romanos habetur.

 

Porro aliae poenae sunt, quae aliquibus hominibus specialiter infliguntur, quae ad eos dupliciter comparantur. Primo, ut vindicantes culpam, secundum quod culpa est causa debiti huius poenae : sicque Christus omnes has poenas sua morte quantum ad sufficientiam abstulit, removendo causam earum. Verum ad hoc quod aliquis ab his poenis liberetur efficaciter, exigitur quod passionis Christi particeps fiat : quod contingit dupliciter. Primo, per sacramentum passionis, utpote per Baptismum, in quo consepelimur Christo in mortem, in quo virtus operatur divina salutem : ideo omnis talis poena in Baptismo aufertur. Secundo, per realem conformitatem ad Christum, ut dum propter ipsum poenas adversitatesque sustinemus, et per poenitentiae opera affligimur. Cumque conformatio haec per nostras fiat operationes, potest esse imperfecta atque perfecta. Et quando perfecta est secundum proportionem ad culpae reatum, tunc poena totaliter tollitur, sive hoc fiat sola contritione, sive et in aliis poenitentiae partibus. Cum non est perfecta conformatio, manet obligatio ad aliquam poenam hic aut in purgatorio. Non tamen oportet quod sit perfecta conformatio ad passionem secundum experientiam tantae poenae ad quantam aliquis obligatur ex culpa, quoniam passio capitis in membra redundat, et tanto plus, quanto maiori caritate quis illi unitur. Hinc virtute passionis Christi diminuitur quantitas poenae, et secundum hoc dicitur Christus has poenas auferre, in quantum diminuit eas.

Alio modo praefatae poenae comparantur ad eos quibus infliguntur, ut medicinae : vel sibi ipsis, in quantum eos praeservant a vitiis aut promovent ad virtutes ; vel aliis, in quantum ipsis proponuntur in exemplum, vel unus pro aliis satisfacit : et ita per passionem Christi poena temporalis non est totaliter ablata nec diminuta, sed potius augmentata caritate crescente, quantum ad statum praesentem, in quo et peccare, et nobis et aliis proficere possumus. In futuro autem, dum fuerit terminus viae, omnis poena tolletur virtute passionis dominicae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Denique, de his dominicae passionis effectibus, et primo qualiter per eam simus liberati a peccato, scribit Doctor sanctus in tertia parte, quaestione quadragesima nona : Passio Christi est propria causa remissionis peccatorum tripliciter. Primo, per modum provocantis ad caritatem, iuxta illud ad Romanos : Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam cum essemus inimici, Christus pro nobis mortuus est. Per caritatem autem consequimur veniam peccatorum, secundum illud Lucae : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Secundo, per modum redemptionis. Nempe cum Christus sit caput nostrum, per passionem quam pro nobis ex caritate et obedientia pertulit, liberavit nos tanquam sua membra a peccatis, tanqnam per pretium suae passionis : velut si homo per aliquod opus meritorium quod manu exerceret, redimeret se a peccato quod pedibus commisisset. Quemadmodum enim corpus naturale est unum ex membrorum diversitate consistens, sic tota Ecclesia, quae mysticum est corpus Christi, computatur quasi una persona cum capite suo Christo. Tertio, per modum efficientiae, in quantum caro Christi, in qua passionem sustinuit, instrumentum est deitatis : unde eius actiones et passiones operantur in virtute divina ad expellendum peccata. Hinc quamvis passio Salvatoris in se fuerit corporalis, spiritualem tamen sortitur virtutem ex eius deitate et anima. Amplius, Christus sua passione a peccato nos liberavit causaliter, id est, instituens causam liberationis nostrae ex qua possent quaecumque peccata quandocumque remitti, tam praeterita quam praesentia et futura : velut si medicus faciat medicinam ex qua possint quicumque morbi sanari, etiam in futurum. Cumque passio Christi praecesserit ut universalis causa remissionis culparum, oportet ut singulis applicetur ad delendum eorum peccata : quod fit per Baptismum et Poenitentiam ac alia ecclesiastica sacramenta, quae ex Christi passione sortiuntur virtutem.

 

Insuper, per Christi passionem liberati sumus a potestate diaboli. Etenim circa potestatem quam diabolus in homines exercebat ante Christi passionem, tria sunt consideranda. Primum ex parte hominis, qui suo peccato meruit tradi in potestatem diaboli, cuius tentatione exstitit victus. Aliud ex parte Dei, quem homo peccando offenderat : propter quod ex sua iustitia hominem in potestate diaboli dereliquit. Tertium ex parte diaboli, qui sua nequissima voluntate et calliditate hominem ab adeptione impedivit salutis. Quantum ad primum horum, homo a potestate diaboli passione Christi est liberatus, in quantum passio Christi est causa remissionis culparum ; quantum ad secundum, in quantum sua passione nos Deo reconciliavit ; quantum ad tertium, in quantum diabolus in Christi passione excessit limites sibi traditae potestatis, instigando ad eius occisionem qui non habuit meritum mortis, puta peccatum. Per hoc Christi passione a diaboli potestate eruimur, quia ex Christi passione praeparatum est homini remedium contra omnes impugnationes, insidias machinasque diaboli.

Haec Thomas in Summa.

In quibus continentur quae de his conscribunt Albertus, Petrus, Richardus, Udalricus.

 

Praeterea Alexander :

Quatuor, inquit, ponuntur effectus dominicae passionis, qui sunt, iustificatio a peccatis, reconciliatio ad Deum, religatio potestatis diaboli, apertio ianuae paradisi. Ad remissionem autem peccati passio Christi se habet pluribus modis. Habuit namque passio Christi esse dupliciter, puta : in rerum natura, et in anima, id est in fide credentium. Et prout habuit esse in rerum natura, comparatur ad peccati deletionem dupliciter, utpote : per modum meriti, et per modum satisfactionis. In peccato quoque sunt duo, videlicet macula et reatus : macula est difformitas et dissimilitudo ad Deum ; reatus vero obligatio est ad poenam. Est ergo passio Christi causa meritoria deletionis maculae, quoniam gratiam nobis promeruit, qua omne deletur peccatum. Unde ad Romanos dicitur : Proprio Filio suo non pepercit, quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit ? Est etiam causa satisfactoria reatus poenae, iuxta illud Isaiae : Vere languores nostros ipse tulit. Considerando autem passionem Christi secundum esse quod habet in animabus, valet ad remissionem peccati quatuor modis, videlicet : per dilectionem, per fidem, per compassionem, per imitationem. Istis etenim quatuor modis coniungitur animae et habet esse in anima. Passio igitur Christi in fide et dilectione valet ad deletionem maculae, et eadem passio in compassione et imitatione valet ad deletionem obligationis et reatus poenae.

Praeterea, si quaeratur, cur remissio delictorum potius attribuitur passioni, et iustificatio resurrectioni, quam econtrario ; dicendum secundum Glossam ad Romanos : mors Christi interitum veteris vitae significat, in resurrectione vero nova vita significatur. Idcirco Apostolus ad significationis diversitatem insinuandam, verba divisit, dicendo : Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Itaque mors comparatur remissioni peccati, resurrectio iustificationi, ut causa et signum, secundum quod signum utrumque convenit utrique. Iustificatio demum est quasi motus quidam ad iustitiam : quae est duplex, puta imperfecta in vita praesenti, et perfecta in patria. Prima iustificatio adseribitur merito passionis, secunda virtuti resurrectionis.

 

De ablatione autem potestatis diaboli per passionem et mortem Christi, sciendum, quod virtute ac merito passionis Christi minorata est illius potestas circa genus humanum universaliter, quia pro maxima parte subtracta est potestas qua per idololatriam dominabatur in mundo. In ipsis item fidelibus subtracta est ei potestas, in quibus propter fidem passionis potestatem non habet, nisi quatenus ei permittitur ad exercitium virtutis illorum. Nam in ipsis fidelibus character est passionis, scilicet crucis, ex sacramento Baptismatis, quo diaboli cohibetur potestas. Propter quod in Apocalypsi dicitur quatuor angelis quibus datum est nocere : Nolite nocere quousque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Fides quippe passionis et crucis, post ipsam passionem fortiora habet arma defensionis ac resistentiae contra omnes artes diaboli, quam habuit ante. Propter quod dicitur ad Ephesios : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Nam et invocatio nominis Iesu daemones impellit, exagitat et expellit.

 

Praeterea, Christus sua passione aperuit ianuam paradisi, cuius apertio nil aliud est nisi solutio debiti originalis reatus, seu pro originali peccato. Et ponitur inde exemplum de patre carnali qui obligat terram suam debito aliquo, cuius patris filio competit hereditario iure terrae illius possessio, quam tamen non valet intrare nisi debito persoluto. Sic iusti ante Christi passionem intrare nequibant paradisum caelestem, nisi debito pro originali peccato soluto : quod (ut patuit) solus Christus solvere potuit, qui pro tota natura satisfacere quivit.

Haec Alexander.

 

Insuper de hac apertione ianuae, de qua et dictum est supra, scribit hic Bonaventura :

Duplex est paradisus, terrestris videlicet et caelestis ; et Adam peccante, utriusque ianua clausa est. Clausio demum paradisi terrestris signum fuit et figura clausionis paradisi caelestis. Caelestis autem paradisus est aperta et beatifica visio Dei : cuius paradisi clausio fuit impossibilitas seu impedimentum videndi Deum facie ad faciem, quae impossibilitas fuit ex demerito culpae Adae, atque decreto divinae sententiae quo Deus decreverat neminem ad beatificum suum adspectum admittere, nisi facta sibi satisfactione et emenda pro illo peccato : quae cum facta sit ei per Christi passionem et mortem, per ipsum aperta est ianua paradisi caelestis.

 

Praeterea si quaeratur, an per Christi passionem facta sit deletio chirographi nostrae damnationis ; dicendum, quod sermo iste de chirographi deletione metaphoricus est. Dicitur namque chirographum χείρ, quod est manus, et γραφή, scriptura, quasi scriptura manu facta. Quae vero sit ista scriptura decreti, diversimode assignatur, secundum quod verba Apostoli diversimode exponuntur. Una autem expositio aptior et expositioni Augustini consonantior esse videtur, ita quod chirographum culpae est memoriale quo anima tenetur adstricta et obligata alicui poenae : sicut dum quis obligat se alteri, dat ei chirographum. Vocatur vero chirographum culpae chirographumque decreti, quoniam obligatio talis ex culpa nostra consurgit tanquam ex merito, et ex divina sententia tanquam ex decreto seu instituto. Sicque chirographum illud appellatur memoriale quo peccatum quodammodo manet quoad reatum, ratione cuius divina iustitia nos habet punire, diabolus accusare, et propria conscientia remordere. Et quoniam Christus sua passione impetravit ac meruit nobis remissionem culpae non solum quantum ad maculam, sed etiam quoad reatum, et hoc tam originalis quam actualis peccati, recte dicitur istud delevisse chirographum.

Haec Bonaventura.

 

Concordant Alexander, Richardus ac alii.

 

Addit item Bonaventura :

Per Christi passionem liberati sumus a potestate diaboli, qui ante passionem Christi habuit duas manus, videlicet, manum attrahentem, et impellentem. Manus attrahens fuit potestas trahendi ad limbum, etiam iustos ac sanctos. Manus impellens fuit potestas praecipitandi in malum, vel per fallaciam vel per violentiam : quia tentabat ut draco, pugnabat ut leo. Manui eius attractivae nemo quivit resistere : quae est ei per Christi passionem totaliter amputata, quoniam ad limbum patrum pro solo originali nullum valet attrahere, deleto chirographo originalis peccati. Manus quoque impellens fuit tam fortis, quod difficillimum fuit ei resistere : unde quasi cunctis praevaluit, et dominabatur pene in omnibus. Haec manus per Christi passionem est debilitata, quia per ipsam nobis innotuit lux evangelicae veritatis contra diabolicam fraudulentiam, adiutoriumque impensum est virtutum contra diabolicam violentiam, et intus ac extra sumus muniti contra daemonum invasionem.

Haec Bonaventura.

 

Praehabitis concordat Henricus, quinto asserens Quodlibeto :

Passio Cbristi meritorie aperuit ianuam paradisi, amovitque omne impedimentum introeundi in illum, tam quoad impedimentum naturae per peccatum originale, quam quoad impedimentum personae per peccatum actuale ; et hoc in omnibus quantum ad sufficientiam, et quantum ad efficaciam quoad electos. Sed quoniam sacramentum Baptismi et passio Christi principaliter sunt contra originale, et ex adiuncto contra actuale ; ideo dicitur, quod Christi passio amovit impedimentum naturae potius quam personae.

Haec Henricus.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo hic principaliter quaeritur : An soli Christo proprie competat esse hominum redemptorem, reconciliatorem ac mediatorem.

 

Videtur quod non.

Primo, quia in Isaia Deus frequenter vocatur redemptor, quo legitur : Haec dicit Dominus redemptor tuus ; itemque, Et nunc, Domine, redemptor noster es tu, a saeculo nomen tuum ; et denuo, Ab extremis terrae redemi te. Quae omnia de tota superbeatissima Trinitate qualibetque divina exponuntur persona.

Secundo, quia ut super Lucam ait Ambrosius, diabolus non iure, sed fraude tenuit hominem : ergo homo non debuit de manu diaboli aliquo pretio redimi, sed potestate et vi auferri.

Tertio, homo iure creationis et conservationis est totius superdignissimae Trinitatis : ergo a nulla divina persona habuit redimi, sed resumi.

 

Insuper, apparet quod Christus non reconciliavit nos Patri.

Primo, quia Apostolus protestatur : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ergo Pater reconciliavit sibi ipsi genus humanum.

Secundo, quia in Ioanne legitur : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ergo aeternus amor Patris ad homines, causa est omnium quae Filius eius fecit pertulitque pro nobis : sicque reconciliatio activa potius adscribenda est Patri quam Filio.

Tertio, Deus Trinitas aeterno et invariabili amore universos amat praedestinatos : ergo nunquam indigent illi reconciliari.

 

Quaeritur quoque, secundum quam naturam conveniat unigenito Filio redimere, reconciliare et praecipue mediare : non secundum divinam, quia secundum illam est unum cum Patre et simul cum Patre reconciliatur.

 

Ad haec Alexander respondet :

Augustinus nono de Civitate Dei affirmat : Dixerunt quidam philosophi, mediatores inter Deum et homines daemones esse, cum Deus sit immortalis atque beatus, homines vero mortales ac miseri, daemones autem immortales et miseri. Verum ut addit Augustinus ibidem, alius nobis mediator est necessarius, cum daemon mediator separet et impediat nos a Deo. Nam alius est medius bonus, alius malus : bonus medius reconciliat inimicos, malus separat. Denique angeli boni nequeunt esse mediatores, quoniam immortales sunt et beati : quorum neutra proprietas convenit homini. Requiritur aliquis mediator qui sit mortalis et beatus : mortalis ad tempus, beatus perpetue ; ut eo quod mortalis ad tempus, conveniat cum homine exsistente in via ; et per hoc quod beatus, conveniat cum exsistente in patria. Talis mediator est Christus Deus homo, qui non infirmata deitate factus est mortalis, quatenus hi propter quos mediator advenit, immortales reddantur.

 

Si autem quaeratur, secundum quid Christus sit mediator ; dicendum, quod medium multipliciter dicitur, utpote : quantum ad convenientiam naturae, quantum ad convenientiam proprietatis, quantum ad convenientiam personae. Dicitur medium quoad naturam, sicut est medium in coloribus : ut rubeum inter album et nigrum. Sicque non potest esse medium inter Deum et homines, quia non potest esse media natura inter eos, cum in nulla creatura mixtum sit aliquid verae deitatis. Sed est inter eos medium per convenientiam proprietatum, quia sic Christus convenit cum Patre in beatitudine et plenitudine sapientiae, cum hominibus in passibilitate aliisque defectibus. Rursus, Christus dicitur medium inter Deum et homines, quoniam eius hypostasis in natura divina atque humana subsistit, nec una carum mutatur in aliam. Ideo quantum ad humanitatem ut deitati unitam, nuncupatur mediator Dei et hominum. Nam quamvis quoad naturam communicet cum hominibus solum, attamen ratione personae cum Deo communicat, cum sit increata Verbi aeterni persona, de quo in libro suo de Trinitate ait Isidorus : Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, non alter in deitate, alter in humanitate, sed unus et idem in utraque natura ; nec purus homo conceptus ac editus ; nec meritum accepit ut Deus esset, sed Dei Verbo incommutabili permanente assumpsit carnem, in qua impassibilis pati, immortalis mori, aeternus ante saecula temporaliter posset ostendi. Hinc undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Iesus Christus per hoc mediator per quod homo viator : quia si inter illum qui tendit et illud quo tendit, via media est, spes est pertingendi ; si autem desit aut ignoretur via qua sit eundum, quid prodest nosse quo sit eundum ? Sola est adversus omnes errores munitissima via, ut ipse sit Deus et homo : Deus, quo seu ad quem itur ; homo, per quem itur ; sicque secundum quod homo, mediator est et via.

 

Enimvero ista sunt nomina quae dicuntur de Deo secundum quod homo : mediator, via, templum, caput, fundamentum, pastor, ostium, sacerdos, hostia, sacrificium, redemptor. Quae nomina competunt Christo secundum diversos actus ipsius. Sicque differentia nominum horum est penes differentiam actuum Christi. Qui dicitur templum Dei, in quantum Deus habitat in ipso, non solum per plenitudinem gratiae, sed et per personalem unionem. Dicitur quoque mediator Dei et hominum, prout participat utriusque naturae proprietates ; ex qua mediatione convenit ei gratiae plenitudo, ex qua aliis communicare condecet eum, et ob id vocatur caput fidelium : capitis namque est influere motum, sensum vitamque membris. Dicitur etiam fundamentum, in quantum intellectum illuminat fide, quae est spiritualis aedificii basis. Atque in quantum accendit ad caritatem, dicitur ostium : caritas enim est, quae directe et proxime introducit in regnum. Per haec quoque incorporamur Ecclesiae, et quantum ad hoc Christus vocatur sacerdos. Incorporatos etiam multiplici nutrit cibo, propter quod dicitur pastor. Qui itidem dicitur hostia et redemptor, secundum quod per ipsum a peccatis et vitiorum reatibus liberamur. Qui et via nominatur, quia per ipsum sicut per mediatorem ac medium, ad patriam ac salutem perducimur.

Haec Alexander.

 

At vero Bonaventura :

Opus (inquit) redemptionis dupliciter alicui potest attribui : primo, ut principali agenti ; secundo, ut exsequenti. Et utroque modo competit Christo, quia secundum deitatis naturam convenit ei primo modo, secundum humanitatem vero secundo modo. Cum itaque dicitur quis redemptor, intelligi potest dupliciter. Primo, a sola auctoritate redemptionis : et ita convenit unicuique divinae personae, cuius est una auctoritas ac maiestas. Secundo, ab auctoritate simul et exsecutione : sic convenit Filio soli, cui hoc convenit auctoritative ut Deo, exsecutorie secundum naturam assumptam.

 

Porro dum quaeritur, secundum quam naturam conveniat Filio esse medium ; dicendum, quod differt dicere, esse mediatorem et esse medium. Medium namque designat convenientiam cum extremis, mediator vero non tantum dicit communicantiam seu convenientiam illam, sed et reconciliationis officium. Hinc aliter respondendum, dum quaeritur qualiter Christus sit medius inter naturam humanam atque divinam, et dum quaeritur qualiter sit mediator. Medium namque inter duas naturas tripliciter dicitur : primo, quod in eo duae concurrant naturae, ut in natura tertia ; secundo, quod in eo concurrant duae naturae, sicut in una persona ; tertio, quod in eo concurrant proprietates duabus naturis conformes. Primo modo nec Christus nec aliquid aliud potest esse medium inter naturam divinam et humanam : quia ex eis non potest constitui aliqua natura tertia. Secundo modo Christus est medium inter illas, cum sit una persona in duabus naturis consistens. Tertio quoque modo Christus est medium inter divinam et humanam naturam, in quantum simul habuit mortalitatem cum hominibus, et beatitudinem plenam cum Deo.

 

Cum autem investigatur, qualiter et secundum quam naturam Christus sit mediator ; cum mediator dicat reconciliationis officium, debeatque differre ab his quos reconciliat, Christus quoque secundum divinam naturam sit is cui fit reconciliatio : dicendum, quod Christus non potest esse mediator secundum naturam divinam, sed humanam, in qua potest reconciliare secundum diversas proprietates in quibus Christus cum Deo hominibusque communicat. Habebat namque innocentiam atque iustitiam, in quibus cum Deo communicat ; mortalitatem, in qua cum homine convenit. Cumque mors unitur iustitiae, in eodem confoederatur homo peccator mortalis Deo iusto ac immortali. Reconciliati equidem sumus Deo per mortem hominis innocentis. Denique, iure creationis pertinebamus ad Deum : tamen homo venundatus fuit ut faceret malum in conspectu Domini, et se ipsum fecit peccati ac supplicii servum, et in his omnibus detinebatur auctoritate divinae sententiae ac divinae iustitiae. Hinc pretium redemptionis oportebat ei offerri qui damnum iniuriamque fuit perpessus, videlicet Deo : ideo offerendo sanguinem suum Deo, redemit nos a servitute diaboli et peccati atque supplicii, ita quod manus misericordiae Christi redemit hominem de manu servitutis.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea Thomas circa ista disseruit :

Per peccatum primi hominis totum genus humanum alienatum fuit a Deo, ut dicitur ad Ephesios, non utique a potestate Dei, sed a visione faciei ipsius, ad quam filii atque domestici admittuntur. In potestatem quoque diaboli usurpantis dominationem, homo illi consentiendo se subdidit quantum in se fuit, quamvis de iure non potuit, quoniam sui ipsius non erat, sed Creatoris. Ideo per passionem suam Christus duo effecit. Liberavit enim nos a potestate hostis, ipsum vincendo per eorum contraria quibus vicerat hominem, puta : per humilitatem, obedientiam, austeritatemque poenae oppositae delectationi vetiti cibi. Satisfaciendo quoque Deo pro culpa, de perditis fecit domesticos ac filios Dei. Sicque liberatio ista duas rationes habuit emptionis. In quantum enim nos a diaboli potestate eripuit, dicitur nos redemisse, quemadmodum rex regnum suum ab alieno occupatum redimit inde per laborem certaminis. In quantum vero Deum nobis placavit, dicitur nos redemisse, sicut pretium solvens satisfactionis suae pro nobis. Dicimur autem a Christo redempti, non quasi secundo seu iterata vice ab ipso empti, sed quia per illam redemptionem facti sumus eius ministri, cuius et ante transgressionem servi eramus.

 

Praeterea dum quaeritur, an solus Christus nos redemit ; dicendum, quod effectus redemptionis potest attribui causae proximae et item causae remotae. Si causae proximae, sic Christus redemit per ea quae in assumpta natura fecit ac passus est : per quae Patri satisfecit pro omnibus nobis hostemque vicit. Si vero referatur ad primam causam, sic attribuitur toti Trinitati, in quantum nostram redemptionem acceptavit et Filium nobis contulit redemptorem ; in quantum etiam passio Christi virtute deitatis tantam habuit efficaciam redimendi. Verum, quoniam ille dicitur proprie emere qui emptionis pretium solvit, magis quam ille qui mittit emptorem, hinc proprie solus Filius redemptor hominum appellatur.

 

Amplius, Christus reconciliavit nos Deo : quia dilectio Dei ad nos indicatur secundum effectum. Cum enim Deus quantum in se est, ad omnes se aequaliter habeat, secundum hoc dicitur diligere homines, secundum quod eos suae bonitatis facit participes. Ultima autem ac completissima participatio suae bonitatis consistit in visione ipsius essentiae, secundum quam ei convivimus socialiter ut amici, cum in ea visione consistat sua beatitudo ac vita. Unde illos simpliciter diligit quos ad hanc visionem admittit realiter sive causaliter, puta Beatos, et eos quibus dat Spiritum Sanctum tanquam pignus visionis illius. Ab hac ergo participatione bonitatis divinae homo per peccatum erat amotus, et secundum hoc dicebatur dilectione Dei privatus. Idcirco in quantum Christus per suam passionem procuravit homines ad Dei visionem admitti, dicitur eos Deo reconciliasse.

 

At vero in medio duo considerantur. Unum est ratio ob quam dicitur medium, secundum est actus medii. Dicitur autem aliquid medium ex hoc quod est inter duo extrema. Actus vero medii est extrema coniungere. Hinc aliquis dicitur mediator, quod medii actum exercet coniungendo disiunctos. Nec potest actum quis medii exercere, nisi natura medii in ipso aliquo modo inveniatur, ut scilicet sit inter extrema, inter quae contingit esse dupliciter : primo, participando naturam utriusque extremi ; secundo, exsistendo sub primo et supra ultimum : quod exigitur ad rationem medii proprie dicti, quoniam medium dicitur secundum respectum ad primum et ultimum, quae ordinem dicunt. Christo autem secundum humanam naturam haec tria conveniunt. Ipse enim secundum naturam humanam pro hominibus satisfaciens, homines Deo coniunxit. Ab utroque quoque extremorum participat aliquid in quantum homo : a Deo beatitudinem, ab hominibus infirmitatem. Ipse item in natura humana supra homines fuit per plenitudinem gratiarum et unionem, et infra Deum per naturam assumptam. Ideo proprie loquendo, ratione humanae naturae est mediator. Ratione quoque personae compositae potest mediator vocari, quantum ad duas dictarum conditionum, in quantum videlicet homines Deo coniunxit, atque utrique communicavit extremo in natura plenarie, non participative. Sed tertia deest conditio, quia secundum personam non exstitit minor Patre. Secundum vero divinam naturam nullo modo convenit ei ratio mediatoris, qnia secundum eam non est inter extrema participative, neque secundum ordinem ; nec coniungit ut proxima causa, sed ut prima. Denique constat quod praefato modo esse mediatorem et reconciliatorem, Christo sit proprium.

Haec Thomas in Scripto.

Verumtamen sicut a tota supergloriosissima Trinitate et qualibet increata persona sunt fides, spes, caritas et gratia per creationem et infusionem ; ita interior coniunctio mentis creatae cum Deo per ista charismata, est immediate et effective a superbenedicta Trinitate, et a qualibet increata persona.

 

Adhuc de his scribit hic Doctor in tertia parte, quaestione quadragesima octava :

Per peccatum, inquiens, obligatus fuit homo servituti peccati et reatui poenae, a quorum utroque Christus nos sua liberavit passione : ideo recte vocatur redemptor. Quod et proprium ei est : quia ad actum redimendi duo exiguntur, videlicet actus solutionis et pretium ipsum solutum. Quorum utrumque Christus pro nobis exhibuit, quoniam sanguis seu corporalis vita ipsius est pretium nostrae redemptionis quod ipse exsolvit et impendit pro nobis : ideo proprium ei est, esse hominum redemptorem. Haec ibi, quae non nisi brevissime tango, cum sententialiter sint inducta.

 

Quaerit quoque Thomas ibidem, an passio Christi operata sit nostram salutem per modum sacrificii. Respondet : Sacrificium proprie dicitur aliquid factum in Dei honorem ad eum placandum. Propter quod decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Verum sacrificium est omne opus quod agitur ut sancta societate Deo inhaereamus, relatum ad illum finem boni quo veraciter beati esse possumus. Christus autem in passione se obtulit Patri pro nobis, ut Patrem placaret, et nos ad beatificum finem sublatis salutis impedimentis perduceret. Ideo passio eius verum sacrificium fuit, quae et per modum causae efficientis, instrumentalis fuit causa nostrae salutis.

Haec in Summa.

 

Concordant Petrus et Richardus, et addunt, quod solus Christus vocatur universalis mediator et reconciliator totius stirpis humanae ; praelati vero et viri sancti dicuntur particulares mediatores personarum quarumdam ; et rursus, quod Christo convenit esse mediatorem, redemptorem et reconciliatorem, secundum naturam humanam, non simpliciter, sed ut Verbo linitam.

Scripta quoque Alberti in praehabitis continentur.

 

Praeterea Udalricus :

Christus (ait) redemptor nominatur, de quo legitur, Credo quod redemptor meus vivit, etc. ; quoniam homo fuit venundatus sub peccato. Cumque peccatum formaliter nihil sit, dixit Psalmista : Vendidisti populum tuum sine pretio. Isaias quoque habet : Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. Quod exponitur in prima Petri : Non corruptibilibus auro et argento redempti estis. Fuitque homo venundatus in potestate diaboli, qui vinculis peccatorum ac reatus tenuit hominem captivum auctoritate divinae sententiae, quae hominem pro culpa sua tradidit tortori, prout in Isaia habetur : Quis dedit in direptionem Iacob, et Israel vastantibus eum ? nonne Dominus, cui peccavimus ? Porro Christus sua passione ac morte solvit hoc debitum.

Haec Udalricus.

Qui de his multa prosequitur, quae iam satis expressa sunt. Addit quoque, quod Christus est mediator, non solum modo praetacto, sed etiam evangelicam legem praestando, atque eamdem operibus adimplendo ac roborando, et sic nobis multipliciter promerendo. Unde ad Hebraeos scribit Apostolus : Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Et ideo novi Testamenti mediator est. Quamvis enim ut Deus, sit auctor huius Testamenti ; tamen in quantum homo, faciendo edocuit, et virtutem sacramentis et veritatem promissis novi Testamenti per suum meritum dedit. Sicque est eius minister, et medius inter nos quibus meruit et Patrem apud quem meruit.