Distinctio XV — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XV
SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAEDECIMAE
Postquam determinavit Magister de Christi humanitate quantum ad ea quae spectant ad eius sublimitatem, puta de plenitudine gratiae, sapientiae atque scientiae eius ; nunc tractat de eadem quoad spectantia ad eius declivitatem, dignationem et humilitatem, hoc est, de eius defectibus non culpabilibus, sed indetrahibilibus sponte assumptis, et qualiter passiones animae fuerunt in eo ; specialissime vero de mysterio dominicae passionis.
Primo igitur pandit, quos et quales defectus Christus assumpsit.
Secundo obicit ex auctoritate Leonis Papae, et solvit.
Insuper Scripturarum testimoniis ostendit, quod Christus veros habuit animae corporisque dolores. Deinceps quoque obicit contra hoc, et solvit instantias.
Postremo inducit verba S. Hilarii, quae in his praecipuam gignunt difficultatem, et ea explanat.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur : An decuit Filium Dei assumere naturam humanam secundum corpus et animam vere passibilem, passionibusque subiectam, ita quod in corpore et anima veros dolores et afflictiones sustinuit.
Videtur quod non.
Primo, quoniam ad hoc venit in mundum, ut suae deitatis agnitione innotesceret mundo. Ad quod potius contulisset, si cum maiestate et gloria, cum potestate et impassibilitate venisset et apparuisset hominibus : imo propter praetactos defectus Iudaei ac multi gentilium penitus renuerunt credere illum esse verum Deum, qui in tanta humilitate ac passibilitate advenit, tamque acerbissimam pertulit mortem.
Secundo, Filius Dei venit ad debellandum aerias potestates : ergo in maiestate, virtute et gloria debuit advenire.
Tertio, Unigenitus Patris advenit in carne, praesertim ad convertendum Iudaeos, quemadmodum dixit : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ergo debuit eis ostendere excellentiam et omnipotentiam suam tantis exclusis defectibus, ex quibus etiam scandalizati fuerunt, ab eo et ab eius fide aversi. Unde dixit Apostolus : Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
In contrarium est doctrina Scripturae et causa finalis adventus Filii Dei, qui est redimere genus humanum, sustinendo poenas et mortem pro peccatis illius, sicut Isaias praedixit : Vere languores nostros ipse tulit, cuius livore sanati sumus.
Circa haec scribit Antisiodorensis :
Quemadmodum sanctus asserit Augustinus, quamvis alius modus liberationis generis humani fuit Deo possibilis, nullus tamen congruentior fuit quam iste per incarnationem, humiliationem, multiplicem afflictionem, mortemque Christi ; nullus, inquam, competentior fuit miseriae nostrae curandae.
Quod si obicias : quoniam Deus sola sua voluntate potuit nobis immortalitatem et salutem conferre, ergo tot et tantas expensas gratis et sine necessitate exposuit ; respondendum, si sola voluntate nos liberasset, evacuatum esset liberi arbitrii meritum : quia in libro de Vera religione loquitur Augustinus, quod meliores iudicat Christus suos ministros, dum liberaliter ei deserviunt. Hinc Dominus noluit genus salvare humanum, nisi merito liberi arbitrii salvo : quo salvo, non potuit congruentius liberari genus humanum quam modo praefato, quia non potuit Dominus liberum arbitrium magis accendere ad suum amorem quam per sui Filii incarnationem et mortem Filii sui, prout Filius protestatur : Maiorem caritatem nemo habet, etc., id est maius signum dilectionis. Non enim alia via potest amor plus allici quam per dilectionis indicium.
Verum de his congruentiis superius dictum est plenius, qualiter scilicet humana superbia, per Dei incarnati humilitatem aptissime est curata, prout de hoc introducta sunt plurima.
Hinc in tractatu Cur Deus homo, ait Guillelmus Parisiensis :
Quaerunt Sarraceni, quaerunt haeretici ac Iudaei : Ecce mortuus est Filius Dei, ut dicitis vos Christiani ; quare non cessat damnatio, nec remedium Baptismi contra originale peccatum ? Ita quippe scripsit Apostolus : In Christo habemus redemptionem per sanguinem eius. Si etenim cessat culpa, quare non etiam poena ? In quo sciendum, quod sicut Adae damnatio non pertransit nisi in carnaliter generatos ex ipso, ita non transit gratia ac meritum Christi nisi in spiritualiter regeneratos ex ipso in Baptismo, quem ex Christi merito oportuit habere virtutem. Et hoc meritum Christi congruentissime decuit in afflictionibus, amaritudinibus, et mortis acerbitate consistere, quatenus per eas a voluptatibus et suavitatibus mundi ac corporis arceamur, atque ex ipsis formetur nobis emplastrum medicinale contra delectationum pravarum laesiones ac vulnera, sicque contrariis curentur contraria. Ad quid venit medicus ille caelestis, nisi ad ostendendum nobis efficacissima reformationis ac salutis exempla, quibus a mundi deliciis et iniquis delectationibus abstrahamur ? Denique, quoniam per iniqua oblectamenta et gaudia vitiosa genus humanum innumerabiles cruciatus et aeterna tormenta meruerat, voluit sanctus et innocens Filius Dei in tota conversatione sua in saeculo isto, tam innumerabiles afflictiones, dolores, persecutiones, tristitias, amaritudines sufferre pro illo in se ipso, in carne et anima sua, ad satisfaciendum copiosissime pro omnibus hominibus : imo et insuper ad promerendum ipsis gratiarum auxilia contra peccata, et ad promerendum salutem aeternam.
Haec Guillelmus loco praetacto, et in suo Sacramentali : de quibus et supra commemorata sunt aliqua.
Hinc Thomas :
Ad hoc, inquit, Christus venit in mundum, ut humanum genus in Deum reduceret, a quo per peccata fuit abductum. Ideo tanquam mediator idoneus ea quae Dei sunt, in nos transfundit, utpote gratiam ac virtutes ; et ea quae nostra sunt, quodammodo transfert in Deum, non tamen illa quae sunt tantum a nobis et non a Deo, id est peccata, quia per haec ad Deum non ordinamur, sed elongamur et deordinamur ab ipso ; sed ea quae in nobis a Deo sunt, quae omnia in se ordinata sunt, et aliquo modo ad Deum nos ordinant. Hinc ista Deus Dei Filius in Deum, id est in se ipsum, transtulit, non in divinam naturam, sed in aeternam suam personam, ea assumendo. Fecit autem Deus in nobis naturam et perfectiones ac vires naturales, defectus quoque poenales, et quosdam etiam naturales, ut indigentiam cibi, quam in statu innocentiae etiam homo habuisset : ideo hos defectus simul cum natura Christus in sua assumpsit persona. Haec namque in sua persona suscepit, ut ea Patri praesentando, ipsum nobis placaret.
Itaque Christus venit in fortitudine spirituali et summa universarum virtutum perfectione, qua vicit diabolum, mundum et omnium aciem vitiorum ; atque per ista ac diversa miracula deitatem suam monstravit.
Insuper, si quaeratur, an Christus debuit omnes defectus nostros assumere praeter peccatum ; dicendum, quia ut asserit Damascenus, Christus in se assumpsit omnes naturales et indetrahibiles passiones. Dicuntur autem naturales passiones, quaecumque universaliter naturam consequuntur humanam, sive ex conditione naturae, ut indigentia cibi, sive quae pro peccato primi parentis in totam devenerunt naturam, ex principiis naturae sibi relictae causata, ut fames, sitis, labor, dolor, etc. Detrahibiles vero sunt passiones quae gratiae defectum important, ut pronitas ad malum, difficultas ad bonum : quae ex carentia gratiae et imperfectione virtutum contingunt. Has itaque Christus non assumpsit, imo ex his laus eius minueretur : nam vituperium atque detrectatio oriuntur ex oppositis gratiae ac virtutum. Hinc duo defectuum genera non assumpsit, videlicet illa quae non consequuntur universaliter naturam humanam, ut lepra, febris, scabies, caecitas : accidunt quippe ex particularibus corruptionibus in quibusque personis. Quos Christus assumere non debuit, quoniam ad curandum defectum ac morbum naturae advenit. Item, illa non assumpsit quae ad imperfectionem gratiae pertinent, ut ignorantiam et difficultatem ad bonum, cum ipse ad hoc venerit quatenus de plenitudine gratiae eius omnes acciperent.
Sed his obici potest illud Apostoli : Debuit per omnia fratribus similari ; et rursus quod loquitur Damascenus : Quod inassumptibile est, hoc incurabile. Respondendum, quod debuit fratribus assimilari in omnibus in quibus ipsi fratres conveniunt, quae ad gratiae defectum non pertinent. Non enim fuit fratribus similis nisi in natura specifica : ideo quantum ad actus et defectus qui totam speciem consequuntur, debuit fratribus similari. Ad verba quoque Damasceni dicendum, quod sicut Deus curavit omnes homines in hoc quod assumpsit naturam in qua omnes conveniunt ; ita curavit omnes defectus in hoc quod illos defectus assumpsit in quibus omnes conveniunt, atque ex quibus quasi ex primordialibus causis alii oriuntur. Ex passibilitate enim naturae quam assumpsit, sequuntur febris et consimilia.
Amplius quaeritur hic, an hos defectus Christus contraxit. Respondetur, quod illud proprie contrahitur quod alio tracto, necessario trahitur. Et quoniam ex hoc ipso quod humanam naturam ex parentibus trahimus per vitiatam originem, sequitur de necessitate quod defectus hos habeamus : ideo dicimur hos defectus contrahere. Christus autem potuit naturam humanam sine defectibus istis contrahere, sicut et cum defectibus hanc assumpsit : ideo non fuerunt in Christo ex hoc ipso quod naturam humanam ex parentibus primis traxit, sed quia voluntarie eos assumpsit.
At vero in tertia parte, quaestione quartadecima :
Conveniens (inquit) fuit, corpus a Filio Dei assumptum humanis infirmitatibus atque defectibus subiacere. Primo, ex parte finis : quia ad hoc, carne assumpta, venit in mundum, ut pro peccatis satisfaceret humani generis, sustinendo poenam debitam culpis illis. Oportuit ergo corpus Christi passibile esse. Secundo, ut ostenderet se veritatem assumpsisse naturae humanae : quam nisi cum praefatis passibilitatibus atque defectibus assumpsisset, plurimi aestimassent cum non veraciter incarnatum ; praesertim cum et multi (non obstante tali assumptione) dicere praesumpserint, eum non vere, sed apparenter tantum atque phantastice hominem factum. Tertio, ad dandum patientiae exemplum, quoniam in assumpta humanitate tot et tanta aequanimiter tolerando, exhibuit nobis totius patientiae, constantiae, fortitudinis, humilitatis et caritatis exempla. Unde princeps ait Apostolorum : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Ad Hebraeos quoque legitur : Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes.
Verumtamen non omnes defectus humanos assumere debuit. Assumpsit etenim quosdam defectus ad satisfaciendum pro peccatis naturae humanae : ad quam satisfactionem requirebatur plenitudo gratiae ac scientiae in anima eius. Illos ergo defectus Christum assumere decuit, qui sequuntur ex peccato communi totius naturae, nec tamen repugnant perfectioni gratiae ac scientiae, sicut ignorantia et pronitas ad peccandum. Quidam vero defectus oriuntur ex particularibus causis, ut lepra ; quidam ex immoderantia cibi ac potus ac malo regimine, ut quaedam infirmitates ; quidam ex defectu virtutis formativae, ut quaedam monstruositates : quorum omnium nullum assumpsit.
Haec idem in Summa.
Idem Petrus, et addit :
Assumpsit Christus naturam humanam cum defectibus poenae, non etiam culpae, ideo ut Sancti de ipso plus gaudeant, videntes eum de tanta poena ad tantam gloriam pervenisse : quemadmodum homo plus gaudet de amico a periculis liberato, quam si non incurrisset periculum.
Haec Petrus.
Quibus addi potest et ratio ista, quia ex hoc quod Christus tot et tanta pro hominibus assumpsit ac passus est, Sancti validius inflammantur amore eius, cordialins regratiantur atque intensius gloriantur in ipso.
Scripta Richardi de his, in praehabitis verbis Thomae satis continentur.
Albertus etiam circa haec loquitur : Iuxta regulam Damasceni, Christus omnes defectus assumpsit quos in nostra natura plantavit. Nostra autem natura duobus modis plantata est : primo, in naturalibus suis principiis ; secundo, in gratia innocentiae. Et utramque plantationem fecit Deus. Gratiae vero amissionem non fecit, sed hominis culpa. Ideo quae praeter naturam secuta sunt culpam, non assumpsit, quoniam ea non plantavit, ut ignorantia et pugna carnis contra spiritum. Porro in plantatione naturali plantavit Deus corpora nostra, convertendo elementa in humores, atque humores in membra. Et in hac plantatione sunt aliqua ex parte corporis, quemadmodum ex parte animae. Ex parte corporis, ut mortalitas, fames, sitis : ideo hos assumpsit. In anima autem affectus naturales compositi consequitur dolor et tristitia separationis ac mortis : et illos assumpsit. Suntque isti naturales defectus cuiuslibet hominis. Alia regula discernendi inter defectus non assumptos et assumptos, est quam Magister in littera tangit, quod scilicet illos assumpsit quos eum assumere non dedecebat et nobis expediebat : quod idem est cum verbis Damasceni.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus, dicendo :
Sicut Filius Dei assumpsit naturam humanam cum perfectionibus multis, ita et cum imperfectionibus atque defectibus. Cuius rationem assignat Apostolus ad Hebraros : Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit ; unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors fieret (scilicet per effectum, qui in se ipso per naturam misericors est), et fidelis pontifex ad Deum (offerendo se ipsum in ara crucis pro nobis), ut repropitiaret populi delicta (non sua, sicut sacerdos legalis, qui obtulit pro sua ac populi ignorantia). Hoc autem non potuit fieri, nisi naturam assumpsisset passibilem et infirmam. Cum vero ait Apostolus : Ut fidelis pontifex fieret ad Deum, constat quod de illis loquatur quae Christi pontificio congruebant, non de illis quae indecentiam facerent personae suae ad tantum officium, ut sunt defectus ad diminutionem gratiae pertinentes, et passiones detrectabiles, id est, quibus detrahi potest, quia vituperabiles sunt : quae necessario dicunt diminutionem boni laudabilis, quod est virtus aut gratia, vel quae vergunt in diminutionem dignitatis naturae. Detrectabile quippe est, quod ita est contemptibile, quod frequenter ei detrahitur, quoniam frequentativum est ipsius verbi detraho.
Haec Udalricus.
Praeterea ad hoc, utrum Christus assumpsit humanitatem cum passibilitate et defectu, Alexander respondet :
Passio (secundum Damascenum) generaliter dicta, est motus ex alio in aliud. Quod potest esse dupliciter : primo, in aliud secundum naturam ; secundo, in aliud praeter naturam. Si primo modo, sic passio seu passibile dicitur a παθεϊν Graeco, quod sonat informationem : sicque anima dicitur passibilis, id est receptibilis intelligibilium specierum et scientiarum atque virtutum ; ad quod secundum naturam nata est. Et sic passibilitas generalissime appellatur respectu cuiuslibet perfectionis. Si vero praeter naturam, sic passio specialiter sumitur prout Damascenus inter operationem et passionem distinguit, quoniam operatio dicitur motus qui est secundum naturam, ut pulsus cordis ; motus autem non secundum naturam passio nuncupatur. Non tamen (ut ait Damascenus) omnes motus passivi passiones vocantur, sed qui sunt vehementiores et procedentes in sensum. Nempe qui parvi insensibilesque consistunt, nondum sunt passiones. Hinc passio sic definitur : Passio est motus praeter naturam sensibilis. Distinguendum est ergo secundum haec. Quia cum passibilitas sit potentia patiendi, potentia tripliciter consideratur : primo, ut potentia indisposita ad patiendum ; secundo, ut disposita ad patiendum ; tertio, ut necessitas ad patiendum. Dicendum ergo, quod in Adam fuit potentia ad patiendum, sed indisposita ad patiendum iu statu innocentiae. In nobis vero est potentia ad patiendum cum necessitate patiendi. Sed in Christo fuit medio modo, videlicet potentia cum dispositione ad patiendum : sicque assumpsit nostram naturam cum passibilitate, non cum contraria dispositione ad patiendum.
Si praeterea quaeras, an assumpsit omnes defectus ; dicendum : Defectus prout sumitur hic, non est quaecumque absentia rei, sed privatio rei ab eo cui nata est inesse, et quando nata est inesse. Huiusmodi autem defectus poenae vocantur. Poena vero est duplex. Est etenim quaedam poena a peccato et ad peccatum, ut error in anima, et fomes in carne. Alius est defectus qui est poena a peccato non ad peccatum, ut necessitas moriendi in nobis, et fames. Isti quoque defectus sunt duplices. Nam quidam omnibus universaliter insunt. Alii sunt particulares, quorum unus inest uni, alter alteri. Itaque Christus assumpsit defectus universales, et qui sunt a peccato, non tamen ad peccatum.
Haec Alexander.
At vero Bonaventura circa haec pulchre conscribit ; verum scripta eius in praehabitis sunt contenta. Responsionem demum ex Alberto inductam de hoc, quos Christus assumpsit defectus, improbare videtur, et responsum ex Alexandro nunc positum sequitur. Verumtamen si verba Alberti rite pensentur, improbatio illa faciliter solvitur. Quod enim arguit aegritudines ex naturali complexione causari, quas tamen constat Christum non assumpsisse, solvi potest dicendo, quod aegritudines illae causantur potius ex complexionis defectu et corruptione, quam ex ipsa complexione. Item causantur ex ea magis concomitanter, quam directe causaliter.
QUAESTIO II
Quaeritur : An anima Christi vere patiebatur ; et qualiter motus appetitus sensitivi, qui passiones vocantur, fuerunt in ea.
Videtur quod non patiebatur.
Primo, quia beata erat. Et si dicatur quod cum hoc fuit aliquo modo viatrix, obicitur quod gloria et voluptas beatitudinis eius exstitit tam intensa, quod omnem dolorem tristitiamque exclusit, sicut et motus maiores excludunt aut remittunt minores.
Secundo, quia materiae est moveri ac pati, anima autem immaterialis et incorporalis exsistit.
Tertio, agens est praestantius patiente, et quo patiens fuerit fortius, eo efficacius repellit a se impressionem agentis. Anima vero Christi nobilissima fuit et in omni virtute fortissima : ergo in eam nil agere potuit afflictive.
Ad haec Thomas respondet :
Passio (teste Damasceno) est motus ex uno in aliud. Idcirco non quilibet motus est passio, sed alteratio tantum, proprie loquendo, ut dicit Philosophus primo de Generatione : quia in sola alteratione aliquid a re abiicitur et aliquid imprimitur ; quod de ratione est passionis. Ad hoc autem quod sit alteratio, requiritur ex parte alterati, quod sit res per se subsistens : nam aliter alterationis subiectum esse non posset ; et quod sit corpus, quoniam solum tale movetur ; naturam quoque habeat contrarietati subiectam, quia alteratio est motus inter contrarias qualitates. Ex parte etiam terminorum alterationis requiritur, quod una qualitate expulsa, alia introducatur : sic enim de qualitate in qualitatem transitur. Ulterius vero ad rationem passionis exigitur, quod qualitas introducta exstet extranea, qualitasque abiecta sit connaturalis : quod contingit ex hoc quod passio quamdam importat victoriam agentis ad patiens. Omne vero quod vincitur, quasi trahitur extra proprios terminos ad terminos alienos. Hinc alterationes quae sunt praeter naturam alterati, magis proprie passiones dicuntur, nt aegrotationes quam sanationes, ut asserit Damascenus secundo libro. Ideo corruptibilium corporum proprie est pati.
Ex quibus faciliter patet, qualiter passio valeat esse in anima : quia cum anima sit quid incorporeum, sibi proprie non competit pati, nisi secundum quod corpori applicatur. Cui applicatur et secundum suam essentiam, in quantum est corporis forma, et secundum suarum operationem potentiarum, in quantum est corporis motor. Et prout applicatur corpori tanquam forma, non consideratur ut quid subsistens, sed ut adveniens alteri. Ideo sic non patitur per se, sed per accidens ut aliae formae : quemadmodum aliae formae moventur, motis subiectis compositis. In viribus autem animae quantum ad operationem, solum applicantur corpori vires partis sensitivae partisque nutritivae. Verum quoniam operatio virium partis nutritivae solum est in movere, non in moveri ; ideo secundum eas non patitur anima, sed potius agit. Relinquitur ergo, quod pati proprie convenit animae secundum partem sensitivam. Cumque huiusmodi vires non sint subsistentes, sed formae corporalium organorum, non dicuntur pati per se, nec anima secundum eas, sed per accidens, in quantum compositum patitur. Quia vero vires apprehensivae sensitivae consistunt tantum in recipiendo speciem, quae non recipitur in sensu secundum modum rei, sed per modum intentionis ; idcirco in operatione virium harum est aliquo modo pati, quantum ad hoc quod sunt materiales et aliquid in eis recipitur ; unde secundo de Anima fertur, quod sentire est quoddam pati. Quoniam vero sensus non movetur a sensibili secundum conditionem moventis, cum forma sensibilis non recipiatur in sensu secundum esse materiale, sed aliqualiter spirituale (propter quod non habet contrarictatem ad sensum, sed est eius perfectio, nisi excedat proportionem ipsius) : hinc anima non dicitur proprie pati secundum has vires, nisi iu quantum excellentia sensibilium sensum debilitat aut corrumpit. Restat ergo quod passio proprie dicatur secundum vires sensitivas appetitivas, quia hae vires et materiales sunt, et a suis moventur obiectis secundum proprietatem rei, quoniam appetitus est rei, non intentionis ; et secundum hoc res habet ad animam contrarietatem aut convenientiam. Propterea dicitur Ethicorum secundo : Passio est quam sequitur delectatio aut tristitia. Remigius quoque : Passio, inquit, est motus animae per susceptionem boni aut mali. Cumque delectatio accidat secundum coniunctionem convenientis et connaturalis, ideo adhuc magis proprie dicuntur passiones illae affectiones sensitivae ad quas sequitur tristitia, vel quae sunt cum vehementia delectationis sive tristitiae : sic namque trahitur anima extra suum naturalem modum. Sicque de passionibus loquimur modo.
In viribus autem intellectivis, quamvis non sit proprie passio, eo quod immateriales sint, tamen est aliquid de ratione passionis, puta receptio specierum. Unde tertio de Anima dicit Philosophus, quod intelligere est quoddam pati. Porro in appetitu intellectivo est adhuc plus de ratione passionis, quia voluntas movetur a re secundum quod est bona aut mala, quae sunt rei proprietates ; intellectus vero movetur secundum apprehensionem veri aut falsi, quae non sunt rei per se, sed secundum quod sunt in anima. Unde magis recipit anima a re secundum affectum, vehementiusque movetur, quam secundum intellectum. Et sic capitulo secundo de Divinis nominibus S. Dionysius contestatur, quod B. Hierotheus patiendo divina didicit ea, id est, ex affectu circa divina ad intellectum pervenit. Cumque moveatur affectus a re secundum proprietatem rei quam res habet in se, ideo per hunc modum res habet, convenientiam seu contrarietatem ad animam ; secundum autem quod apprehenditur ab intellectu, sic omnis res convenientiam habet in quantum apprehenditur, ut verum : propter quod in apprehensione apprehensivm semper est delectatio, in operatione autem affectivae est et delectatio et tristitia. Sicque tristitia adhuc magis proprie dicitur passio, quemadmodum et in affectu dictum est sensitivo ; et sic passio sumitur hic. Qualiter vero anima ab igne patiatur inferni, dicetur in quarto. Nam sic anima patitur per se.
Nunc dicendum, qualiter anima Christi potuit pati. Quocirca pensandum, quod anima illa fuit quid medium inter deitatem et carnem. Et quoniam beatitudo inerat ei ex deitate, corpusque eius fuit passibile ; ideo passibilitas inerat ei ex coniungibilitate sua ad corpus, beatitudo autem ex unione cum Deo. Denique corpori dupliciter iungebatur, puta secundum essentiam, in quantum forma illius, et secundum quasdam suas potentias, sicut de anima generaliter dictum est. Hinc anima Christi secundum essentiam suam, tota patiebatur ex laesi corporis passione ; quantum vero ad potentias, patiebatur passione imperfectionis secundum operationes virium organis affixarum. Qualiter autem patiebatur quantum ad vires superiores, infra in hac distinctione dicetur.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea de hoc, qualiter passiones quae sunt motus et affectiones appetitus sensitivi, fuerunt in anima Christi, seu homine Christo : sciendum in generali, quod fuerunt in eo vere, secundum quod sunt naturales affectiones et motiones appetitus illius, non tamen rationis iudicium praeveniendo, turbando, aut aliquo modo impediendo, sed ex praevio rationis iudicio. Et hoc in hac distinctione specialiter prosequuntur doctores de passionibus irae, tristitiae ac timoris.
Hinc Thomas :
Hic, inquit, loquimur de tristitia prout est passio animalis in parte sensitiva ; idcirco dicendum, quod quoniam Christus voluntarie nostram assumpsit naturam quatenus nos per eam redimeret, ideo talem assumpsit eamdem, qualem eam esse oportuit ad nostrae finem redemptionis. Propterea, quamvis in aliis Sanctis, ex glorificatione virium superiorum, per redundantiam quamdam glorificentur vires inferiores, atque ex gloria animae descendat glorificatio corporis ; tamen in Christo non fuit ita, imo ex beatifica suae animae fruitione non tollebatur passibilitas animae suae nec carnis, secundum quod anima fuit corporis forma ; laetitia quoque quae ex fruitione fuit in superioribus animae viribus, non redundabat in inferiores. Hinc cum accidebat aliquid contrarium delectationi partium inferiorum, erat de eo tristitia. Aliter tamen in ipso et aliis : quia in nobis vires inferiores non sunt perfecte rationi subiectae. Unde in nobis frequenter insurgunt passiones praeter ordinem rationis ; in Christo vero nunquam surrexit passio tristitiae aut alia, nisi secundum dictamen rationis superioris.
Insuper ira tripliciter sumitur. Primo, pro actu aut habitu vitii contrarii mansuetudini, quod vitium irascibilitas nominatur. Quod est, quia (ut dicitur secundo Ethicorum) virtus interdum magis opponitur uni extremo, sicut mansuetudo superfluitati irae, quam eius diminutioni : idcirco oppositum vitium dicitur ira. Et sic ira non fuit in Christo. Secundo ira dicitur voluntas vindicandi ordinate aliquod malefactum : et ita non est passio, neque in irascibili, sed voluntate. Sic etiam est in Deo et in Beatis, et fuit in Christo. Tertio ira vocatur passio potentiae irascibilis, quae contingit ex hoc quod appetitus sensitivus tendit in destructionem alicuius quod apprehenditur ut contrarium volito seu desiderato. Et si insurgat motus ille ex recta ratione, nominatur ira per zelum : quae fuit in Christo. Si autem insurgat ex radice irrationabili, est inordinata, nec fuit in Salvatore. Ira autem per zelum, non sistit in vindicta, sed ad iustitiam ordinat eam ; et punit in tantum, quantum requirit ordo iustitiae.
At vero timor multis sumitur modis. Primo, pro habitu qui est donum Spiritus Sancti ; et fuit in Christo. Secundo, pro habitu formidinis qui contrariatur fortitudini, et vocatur timiditas ; et in Christo non fuit. Tertio, pro actu praefati habitus boni aut vitiosi. Quarto, pro passione appetitus irascibilis consurgente ex hoc quod appetitus sensitivus refugit aliquid nocivum apprehensum : de quo timore nunc loquimur ; et fuit in Christo eo modo quo tristitia et ira, videlicet in quantum ex dictamine rationis ac deitatis unitae, appetitus Christi sensitivus refugiebat sibi contraria ac nociva.
Haec Thomas in Scripto.
Haec eadem scribit sub alia forma verborum in tertia parte, quintadecima quaestione :
Animam (inquit) in corpore constitutam dupliciter pati contingit : primo, corporali passione ; secundo, passione animali. Primo modo patitur per corporis laesionem. Nempe cum anima sit corporis forma, consequens est quod unum sit esse animae et corporis : ideo corpore perturbato per aliquam corpoream passionem, necesse est quod anima per accidens perturbetur, videlicet quantum ad esse quod habet in corpore. Hinc sicut corpus Christi fuit passibile, ita patiebatur et anima eius. Passione autem animali patitur anima secundum operationem quae vel animae propria est, aut principalius convenit ei quam corpori. Et quamvis secundum actum intelligendi ac sentiendi dicatur anima hoc modo aliquid pati, propriissime tamen dicuntur passiones animae, affectiones appetitus sensitivi, quae fuerunt in Christo sicut et cetera quae ad naturam hominis pertinent.
Verumtamen huiusmodi passiones aliter fuerunt in Christo quam in nobis, quantum ad tria. Primo, quantum ad obiectum, quia in nobis ad illicita plerumque feruntur : quod nunquam fuit in Christo. Secundo, quoad earum principium : quia in nobis frequenter praeveniunt usum rationis, quem semper in Christo sequebantur. Unde quartodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Hos motus, certissimae dispensationis gratia, ita cum voluit, Christus suscepit animo humano, sicut cum voluit, factus est homo. Tertio, quantum ad effectum : quia in nobis frequenter huiusmodi passiones non sistunt in appetitu sensitivo, sed trahunt post se rationem. Idcirco B. Hieronymus asserit super Matthaeum : Dominus noster, ut veritatem assumpti probaret hominis, vere est contristatus ; sed ne passio in illius animo dominaretur, per propassionem dicitur, quod coepit contristari : ut passio intelligatur perfecta, dum animo, id est rationi, dominatur ; propassio autem, quando est inchoata in appetitu sensitivo, sed non ulterius se extendit. Porro quod Tullius in libro de Tusculanis quaestionibus ait, passiones esse aegritudines animi, dictum est iuxta modum loquendi Stoicorum, qui passiones vocabant non quoscumque motus appetitus sensitivi, sed solum inordinatos.
Insuper tristitia vere fuit in Salvatore. Verum ut quartodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus, Stoici pro tribus perturbationibus, puta cupiditate, laetitia et timore, tres εύπαθείας, id est bonas passiones, posuerunt in anima sapientis, utpote pro cupiditate voluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. Sed pro tristitia negaverunt aliquid posse esse in anima sapientis, quia tristitia est de malo quod iam accidit. Nullum autem malum putant posse accidere sapienti : et hoc ideo, quoniam non ponebant aliquod esse bonum nisi honestum, quod homines facit bonos ; nec aliud esse malum nisi inhonestum, per quod homines fiunt mali. Sed quamvis honestum sit principale hominis bonum, et inhonestum sit principale hominis malum, quia haec pertinent ad rationem, quae est principale in homine ; nihilo minus sunt quaedam secundaria hominis bona, pertinentia ad corpus, vel ad exteriora corpori deservientia. Sicque de illorum amissione potest in animo sapientis esse tristitia quoad appetitum sensitivum, non tamen sic quod tristitia mentem perturbet. Et quoad hoc, verum est quod Salomon dixit, Non contristabit iustum quidquid ei acciderit : quia ex nullo ei accidente eius ratio perturbatur. Et ita tristitia fuit in Christo secundum propassionem, non secundum passionem.
Nec obstat, quod anima Christi fuit in gaudio beatae fruitionis. Delectatio namque fruitionis ita per dispensationem seu moderationem divinae virtutis retinebatur in mente Christi, quod non derivabatur ad vires eius sensitivas : idcirco nec dolor sensibilis excludebatur. Quemadmodum autem dolor sensibilis est in appetitu sensitivo, ita tristitia. Sed differunt quantum ad obiectum : obiectum namque doloris est laesio sensu tactus percepta, ut dum aliquis vulneratur ; obiectum vero tristitiae est malum interius apprehensum per rationem vel imaginationem, ut dum quis tristatur de amissione gratiae sive pecuniae. Potuit autem anima Christi aliquid apprehendere ut sibi nocivum ac aliis, ut passionem et mortem, casum quoque discipulorum, et transgressionem derelictionemque Iudaeorum : et sic potuit ei inesse et fuit vera tristitia.
Denique, sicut tristitia causatur ex apprehensione mali praesentis, sic timor ex apprehensione mali futuri. Quod si omnino sit certum, inducit tristitiam potius quam timorem. Unde secundo Rhetoricae ait Philosophus, quod non est timor nisi ubi est aliqua spes evadendi : qua non exsistente, apprehenditur malum ut praesens, et sic causat magis tristitiam quam timorem. Itaque timor consideratur dupliciter. Primo, quantum ad hoc quod appetitus sensitivus naturaliter refugit corporis laesionem : et hoc per tristitiam, si laesio illa sit praesens ; et per timorem, si sit futura ; sicque timor fuit in Christo, sicut tristitia. Secundo, quantum ad incertitudinem futuri eventus, ut dum nocte timemus ex aliquo sonitu, ignorantes quid sit : et ita timor non erat in Christo, ut Damascenus fatetur libro tertio.
Praeterea, ira est quidam effectus tristitiae. Ex tristitia enim mali illati seu praesentis oritur in appetitu sensitivo appetitus repellendi illatam iniuriam sibi aut aliis : sicque ira est passio quasi composita ex tristitia et appetitu vindictae. Cumque praedictum sit, quod tristitia fuit in Christo, appetitus quoque vindictae ex zelo iustitiae, constat quod et ira moderata fuit in Christo, iuxta illud : Circumspiciens eos cum ira, contristatus est super caecitate cordis eorum.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Petrus, qui de passionibus ait in generali :
Sicut in regno temporali non totaliter obedienti ac subdito ad nutum praesidentis, commotio subditorum tripliciter potest accidere : primo praeter iudicium atque imperium regis, secundo contra illud, tertio secundum id ipsum ; in regno autem omnino subiecto, nulla potest oriri commotio nisi iuxta regis imperium : ita in animae regno nondum rationi subiecto, commotio virium inferiorum tripliciter accidit, utpote, praeter iudicium et imperium rationis, contra illud, et secundum illud ; in regno autem animae totaliter subdito, nil contingit nisi secundum rationis censuram. Itaque passio turbans in anima tripliciter est contingens. Primo, praeter iudicium et imperium rationis, ut motus subitus qui vocatur propassio. Secundo, contra rationis dictamen, ut motus passionis progrediens usque ad rationis perturbationem, vel a sua rectitudine, ut in vitiosis ; vel a sua tranquillitate, ut in bonis imperfectis : quae passio appellatur. Tertio, secundum imperium rationis, ut motus a ratione imperatus ac ordinatus. Primo modo passiones sunt in omnibus puris hominibus, quantumcumque sapientibus ac perfectis ; secundo modo sunt in imperfectis ; tertio modo in Christo, in quo plus quam in Adam sensitiva pars fuit subdita rationi, ratio quoque inferior superiori, et superior Deo, nec una potentia impediebat aliam in opere suo.
Haec Petrus.
Qui etiam quaerit, an in Christo fuit compassio. Respondet :
In compassione est aliquid perfectionis, puta voluntas subveniendi ; et aliquid imperfectionis, scilicet dolor. Primum est in angelis, et fuit in Christo. Secundum non est in angelis, sed fuit in Christo, non ex ea parte qua exstitit comprehensor, puta in ratione superiori, sed ex ea parte qua fuit viator, id est secundum voluntatem naturae et rationis inferioris, sensitivaeque partis : quoniam mala aliorum visa generabant in ratione eius tristitiam, dolorem quoque in naturali voluntate, ac signa doloris, ut fletum in sensualitate.
Haec idem.
Concordat Richardus. Qui insuper sciscitatur, utrum in Christo fuit tantum una tristitiae species. Respondet :
Secundum Damascenum libro secundo, quatuor sunt species tristitiae : acedia, invidia, άχος, misericordia ; quarum sola ultima fuit in Christo. Invidia enim et acedia sunt passiones animam aggravantes, et superabundantiae quaedam. Άχος quoque est tristitia tam intensa, quod aufert vocem. Misericordia autem, ut est passio bona seu quaedam compassio, fuit in Christo.
Haec Richardus.
In praeinductis etiam continentur dicta Alberti et Udalrici de ista materia. Sed et Alexander circa haec multa quaerit, de quibus satis dictum videtur, vel alibi copiose habentur. Distinguit namque multiplicem acceptionem tristitiae, irae, timoris, etc.
Praeterea Bonaventura respondendo de hoc, an in Christo fuit tristitia, scribit ea quae ex Petro inducta sunt.
Respondendo autem ad id, an in Christo fuerit ira :
Motus (inquit) irae in quadruplici differentia reperitur, prout ex dictis Sanctorum colligitur. Primo, pure ac solum affectum detestationis alicuius mali, seu saltem apparentis mali, designat : sicque potuit esse in Adam in innocentiae statu. Secundo, dicit motum detestationis cum inquietatione et perturbatione partis sensitivae, sine omni mentis perturbatione : et sic fuit in Christo, sicut in Evangelio legitur, quod infremuit spiritu et turbavit se ipsum.Tertio, dicit affectum detestationis cum commotione et perturbatione non solum partis sensitivae, sed etiam rationis ad tempus : et ita invenitur ira in viris iustis, loquendo de ira per zelum, de qua scribit Gregorius, quod inde incus turbata proficit ut clarescat : quemadmodum oculus per immissum collyrium ad tempus turbatur, ut postea clarior efficiatur. Quarto, ira dicit affectum detestationis cum commotione sensualitatis et mentis, ita quod illa commotio secum habet perturbationem mentis annexam et immoderatam, vel ad illam est ordinata. Ex quibus patescit qualiter ira fuit in Christo.
Haec Bonaventura.
QUAESTIO III
Amplius et principalius quaeritur hic : An in Domino nostro Iesu Christo, tempore passionis, fuit verus et intensissimus dolor in corpore et anima, atque in singulis membris ac viribus ; an etiam dolor compassionis excessit in eo tunc passionis dolorem.
In hac quaestione multa tanguntur quae pro magna parte ex praehabitis innotescunt. Iam etenim declaratum est, quod quaesi, carnem et animam passibilem habuit, quodque in eo fuerunt passiones naturales et spirituales, corporales et animales : reliqua nunc restant elucidanda. Porro quorumdam Sanctorum, praesertim B. Hilarii episcopi et doctoris, et quaedam eloquia beatissimi Augustini, circa haec pariunt difficultatem ; quae modo tangenda sunt et exponenda. Rursus difficultatem hic gignit, quomodo simul in anima Christi esse valebant intensissimum gaudium beatificae fruitionis, et vehementissimus dolor passionis atque compassionis, praesertim in superioribus viribus, secundum quas exstitit comprehensor, prae omni mente creata ineffabiliter Deitatem per speciem clarissime videns, et infinita eius dulcedine cxubcrantissime ac deliciosissime fruens.
Itaque circa haec scribit Bonaventura :
In Christo sine dubio exstitit verus dolor, quoniam fuit in eo vera laesio et verus sensus seu perceptio illius doloris ; quae duo faciunt verum dolorem. Et aliter dicere, est contra fidem catholicam et contra utriusque Testamenti scripturas, et est renovatio antiqui erroris Sarracenorum ac quorumdam haereticorum.
Denique, dolor passionis Christi inter ceteros dolores et passiones acerbissimus et acutissimus fuit. Quod patet, si ea pensentur quae doloris passionem reddunt acerbiorem. Quae sunt tria, videlicet : causa passionis, modus patiendi, et patientis conditio. Quantum ad primum, fuit in Christo doloris afflictio magna : non enim pro propria culpa sed aliena patiebatur ; nec tantummodo pro amicis, sed item pro inimicis, et pro his quos vidit ingratos. Quantum ad secundum, fuit in ipso dolor passionis acerbior : tum propter generalitatem, quia in omnibus membris affligebatur ; tum propter continuitatem, quia suspendium eius diu continuabatur, et clavi infixi tam dire affligebant pendentem, ut quando pedes eius et manus ipsis clavis perforabantur, in quibus gravissima fuit afflictio propter nervos et musculos ibi concurrentes, in quibus praecipue viget sensus. Quantum ad tertium, maxima fuit Christi afflictio, propter maximam suae complexionis aequalitatem, et propter sensus vivacitatem. In quibus cum nullus potuerit ei aequari, dolor ipsius omnium dolorum acutissimus erat.
Sed obici potest, quoniam ignis acerbissime cruciat et acutissime penetrat, cuius inflammatione multi martyres sunt perempti. Secundo, quoniam Christus caritate plenissimus, desideriose et libentissime patiebatur : ergo ex hoc sua passio multo tolerabilior fuit. Tertio, quia sciebat copiosissimum esse fructum suae passionis : ergo aequanimius pertulit omnia, quia spes praemii (maxime certitudo fructificationis) minuit vim flagelli.
Et respondendum ad primum, quod acerbitas poenae non tantum pensatur ex parte agentis quantum ex parte patientis. Ad alia vero, quod doloris acerbitas attenditur quantum ad duo, videlicet : quantum ad experientiam sensus, et quantum ad repugnationem rationis. Et quamvis in Christo exstiterit summa doloris afflictio quantum ad experientiam sensus ; ratio tamen Christi modicas reputavit omnes illas afflictiones : hoc tamen non auferebat acerbitatem, sed cordis subversionem.
Nunc videndum, an Christus passus fuit secundum rationem. Ad quod dicendum, quod ut ait Augustinus, duplex est dolor in anima : unus qui est animae ex carne ; alius qui est carnis ex anima. Et uterque fuit in Christo. Dolore quoque qui inest animae secundum se, passus est Christus in ratione. Compassus etenim fuit et doluit de nostris peccatis : qui dolor in rationali voluntate processit ex consideratione rationis, videlicet ex cognitione peccatorum nostrorum. Loquendo autem de dolore qui inest animae ex carne, distinguunt magistri communiter, dicentes quod ratio consideratur dupliciter, puta : ut ratio, et ut natura. Si ut ratio, sic passiones quae ei attribuuntur, sequuntur deliberationem : sicque anima Christi corpori patienti non compatiebatur, imo multum gaudebat, et placuit ei sic pati pro salute generis humani. Porro ratio ut natura, cum habeat naturalem inclinationem ad corpus, sicut perfectio ad suum perfectibile, sic patiebatur corpore patiente. Anima quippe humana non tantum est corporis perfectio secundum vires sensitivas, cum corpus humanum ordinetur ad altiorem perfectionem quam corpus brutale ; sed secundum se totam, hoc est secundum complementum suae essentiae et suarum potentiarum universitatem, est corporis perfectio, et habet ad ipsum naturalem appetitum et inclinationem et coniunctionem, ac per hoc delectationem et compassionem.
Praeterea si quaeratur, an anima Christi patiebatur secundum rationem superiorem, seu rationis altiorem portionem ; dicendum, secundum communem magistrorum sententiam, quod passio Christi non stetit in sensitiva parte, nec tantum pervenit ad rationem inferiorem, imo extendit sc usque ad superiorem eius portionem. Quemadmodum enim anima nostra ex coniunctione sui ad corpus infectum, tota inficitur secundum omnes suas potentias atque secundum omnem sui partem tam inferiorem quam superiorem ; sic anima Christi ex coniunctione sui ad corpus patiens et afflictum, tota patiebatur et affligebatur, ut per illam afflictionem tota peccatrix anima curaretur. Verumtamen difficile est intelligere, qualiter in superiori illa ratione poterant simul esse tam maximum gaudium et tanta afflictio. Ad quod intelligendum oportet tria supponere, quae probabilia sunt et vera. Primum est, quod gaudium fruitionis et dolor passionis non sunt affectiones contrariae, quia non sunt respectu eiusdem obiecti, nec omnino eodem modo insunt eidem, sed unum inest per se, aliud per accidens : gaudium namque inest ex gratuita coniunctione cum Deitate, dolor ex naturali coniunctione cum carne ; cumque non sint affectiones contrariae, simul in anima esse secundum eamdem potentiam possunt. Secundum est, quod istae affectiones non solum non sunt contrariae, imo una est quasi materiale respectu alterius : ideo simul possunt inesse, sicut in homine poenitente simul sunt dolor et gaudium de dolore. Sic anima Christi corpori compatiens, de illa passione gaudebat, et de sua compassione laetabatur. Tertium est, quod Christus simul fuit viator et comprehensor, ita quod cognitio viatoris non impediebat contemplationem comprehensoris, neque affectio affectionem : quod in Christo exstitit singulare propter mediatoris officium, quo debuit experiri divina atque humana. Hinc sicut simul et semel potuit perfecte converti ad Deum et ad nos, ita quod una conversionum illarum alteram non impediebat nec retardabat ; sic potuit secundum eamdem animae partem seu vim, simul et semel gaudere et compati corpori suo, ita quod nec dolor a gaudio, nec gaudium a dolore pateretur aliquam diminutionein aut remissionem.
Denique si quaeratur, in qua parte animae dolor Christi fuit intensior, in parte rationali, an sensitiva ; dicendum, quod in Christo duplex fuit dolor, videlicet passionis et compassionis. Et dolor uterqne magnus fuit ac vehemens, quoniam multum in se doluit, et multum nobis condoluit. Uterque quoque hic dolor fuit in sensitiva parte et ratione, attamen ordine permutato. Dolor namque passionis primo attingebat animam secundum sensualitatem, deinde secundum alias vires. Dolor vero compassionis primo fuit in ratione, atque ex ratione redundabat in sensualitatem. Quemadmodum ratione dolente nostra pro nostris peccatis, sensualitas nostra gemit et lacrimatur ; sic Christus, quia pro peccatis nostris doluit vehementer, multum flevit pro eis. Cum igitur comparamus dolorem sensualitatis ad dolorem rationis, hoc potest esse in duplici genere. Et si intelligatur de dolore passionis, cum ille primo sensualitatem attigerit, concedendum est animam Christi secundum sensualitatem amplius doluisse. Si vero intelligatur de dolore compassionis, quo intus afficimur ; cum ille originem habeat ex ratione, dicendum est ipsum secundum rationem plus doluisse.
Porro si quaeratur ulterius, cum ratio et sensualitas secundum haec duo genera doloris mutuo se excedant, quis eorum in Christo fuit intensior, dolor passionis, an dolor compassionis ; responderi potest, quod dolor compassionis fuit intensior. Nam quamvis magna causa fuerit dolendi in sensualitate, propter separationem eius a carne, magna quoque exstiterit dispositio ad dolendum in carne, ob optimam eius complexionem ; nihilo minus in dolore compassionis ratio maior fuit dolendi, propter Dei inhonorationem et nostram ab eo separationem. Maior etiam fuit dispositio ad dolendum, propter dilectionis excessum. Nempe quo maior dilectio, eo plagae compassionis maiores. Unde plus Christi compassio aliorum excessit compassiones, quam passio passiones : sicut fuit in eo maior excellentia dilectionis quam passionis respectu aliorum, quamvis, in utroque multum excederet. Praeterea, quod illo dolor compassionis intensior fuerit, ex duplici colligitur signo. Primum est, quod maluit suam animam a suo corpore separari, quam quod nos maneremus a Deo separati. Aliud est, quod flevit pro nostris peccatis, non pro sui corporis poenis, ut sanctus ait Bernardus. Quod eleganter expressit cancellarius Philippus in quadam prosula devota atque notabili, dicens :
Homo, vide quid pro te patior.
Ad te clamo, qui pro te morior.
Vide poenas quibus afficior,
Vide clavos quibus confodior.
Cum sit tantus dolor exterior,
Interior tamen planctus est gravior,
Tam ingratum dum te experior.
Haec Bonaventura.
His per omnia concordant scripta Alexandri, et continentur in istis.
Praeterea super his loquitur Thomas :
Quemadmodum delectatio sensibilis causatur ex coniunctione convenientis secundum sensum, ita sensibilis dolor causatur ex coniunctione eius quod non est conveniens sensui. Verum inter alios sensus solus tactus est discretivus eorum de quibus consistit corporis temperamentum. Hinc quod est conveniens secundum tactum, est corporis temperamento conveniens : propter quod delectatio sensibilis est in sola perceptione tactus. Conformiter, quod est inconveniens tactui, est corporis temperamento contrarium. Ideo tertio de Anima dicitur, quod corrumpentia tactum, corrumpunt animal, non autem corrumpentia auditum, nisi simul contingat et tactum ex accidenti corrumpi. Idcirco in solo tactu est dolor qui accidit ex laesione temperamenti corporis. Cumque in corpore Christi vera fuerit laesio, puta divisio continui per clavos, et fuerit ibi verus tactus ; oportet fateri, quod fuerit ibi verus dolor.
Haec Thomas.
Quibus obici posset, quod etiam in perceptione gustus delectatio consistit sensibilis, imo et quilibet sensus in convenienti sibi obiecto naturaliter delectatur : quod et de odoratu certissime experimur. Et in Ecclesiaste scriptum est : Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Quod si respondeatur, vera haec esse, in quantum gustus est quidam tactus, secundum Philosophum, ipseque tactus per totum corpus fertur expansus ; obicitur, quod unicuique sensui convenit secundum propriam rationem ac speciem, in suo delectari obiecto sibi convenienti, prout hoc in tractatu de Pace et gaudio plenius demonstravi.
Insuper ad hoc, an dolor ad superiorem rationem in Christo pervenit, S. Thomas respondet : In dolore atque tristitia duo inveniuntur. Primum est contrarietas contristantis doloremque inferentis, ad contristatum ac dolentem. Secundum est perceptio eius. Et quantum ad haec duo, dolor et tristitia tripliciter differunt. Primo, quantum ad contrarietatem : quae in dolore attenditur quoad naturam dolentis, quae per laesivum corrumpitur ; in tristitia vero, quantum ad repugnantiam appetitus ad id quod quis odit. Secundo, quantum ad perceptionem : quae in dolore semper est in perceptione tactus ; in tristitia vero, secundum apprehensionem interiorem. Tertio, quoad ordinem horum duorum : quoniam dolor incipit in laesione, et terminatur in sensus perceptione ; ratio autem tristitiae incipit in apprehensione, et terminatur in affectione. Hinc dolor est in sensu ut in subiecto, tristitia vero in appetitu. Quo constat, quod tristitia sit passio animalis, dolor vero magis est passio corporalis. Interdum tamen tristitia, large loquendo, dolor vocatur. Nam Augustinus distinguit dolorem in dolorem animae secundum se, quem proprie tristitiam appellamus, et in dolorem animae per corpus, qui proprie dicitur dolor.
Loquendo igitur de dolore proprie sumpto, sic quantum ad laesionem, quae est materiale in ipso, extendit se in Christo ad omnes potentias animae, secundum quod in essentia animae radicantur, ad quam etiam laesio corporis pervenit, secundum quod anima est forma ipsius. Quantum vero ad laesionis perceptionem, quae est formale in dolore, sic consistit in solo tactu, cuius solius est percipere laesivum in quantum laedit, utpote in quantum corporaliter coniungitur. Loquendo autem de dolore large, prout etiam tristitia dolor vocatur, tristitia non potest esse in ratione ut in subiecto, sed solum sicut in ostendente id quod est voluntati repugnans : nisi ratio capiatur prout comprehendit vim apprehensivam et affectivam, in qua est tristitia subiective, quamvis non illa tristitia quae est passio estque solum in parte sensitiva. Porro nulla virtus apprehensiva ostendit quid, nisi suum obiectum. Superioris vero rationis obiectum est bonum aeternum, quod voluntati animae Christi nullo modo fuit contrarium. Hinc in ratione superiori, secundum quod ad obiectum suum comparatur, non poterat tristitia esse in Christo. Poterat autem esse quantum ad rationem inferiorem, cuius obiectum sunt res temporales, in quibus aliquid contrarium voluntati eius accidere potuit, ut infra, distinctione septimadecima, exponetur : quemadmodum laesio corporis fuit contra quamdam animae Christi voluntatem, qua mortem naturaliter refutavit ; similiter mala generis sui ei displicuerunt. Sicque in ratione inferiori poterat esse tristitia, etiam secundum quod ad sua comparatur obiecta.
Cumque unaquaeque potentia ad naturam pertineat secundum quod in essentia animae radicatur, quae est essentialis pars integrae naturae hominis ; rationem vero potentiae habet secundum comparationem ad suum obiectum : ideo dicitur a quibusdam, quod passionis dolor pertingebat usque ad superiorem rationem, in quantum illa ratio est natura, secundum quod laesio corporis ad essentiam animae perveniebat ; ulteriusque ad omnes potentias, in quantum in essentia animae radicantur. Non autem perveniebat ad eam in quantum est ratio : quia secundum quod ad suum comparatur obiectum, nullum detrimentum ex passione corporis sentiebat, cum in contemplatione divinorum non impediretur per hoc. Et hoc etiam est quod et alii quidam aliis exprimunt verbis, quod scilicet ratio superior patiebatur, in quantum natura est corporis, non ut est principium actuum humanorum. Inferiorem similiter rationem asserunt passam, tam ut est natura quam ut ratio. Aliter demum potest intelligi distinctio rationis ut est ratio, et ut est natura : quoniam ratio ut natura, dicitur secundum quod iudicat de eo quod est secundum se bonum aut malum, naturae conveniens vel nocivum ; ratio autem ut ratio, iudicat de eo quod est bonum aut malum in ordine ad aliud. Contingit quippe aliquid in se consideratum, noxium esse naturae, quod in ordine ad finem est eligendum, ut medicina amara. Conformiter mors Christi in se fuit malum poenae, nocivum naturae ; sed in ordine ad finem redemptionis humanae, erat quid optimum. Sicque ratio inferior ut ratio non tristabatur de morte, sed solum ut natura. Itaque dicta distinctio est de ratione, prout comparatur ad obiectum.
Haec idem.
Quibus obici potest, sicut iam tactum est. Primo in hoc quod ait, Dolor est in sensu ut in subiecto. Dolor namque uno modo est passio animae, et ita est subiective in appetitu sensitivo, sicut et ceterae huiusmodi passiones. Dolor vero qui est in superiori animae parte, et qui est contritio de peccatis, potissime ponitur in voluntate. Secundo, in hoc quod dicit dolorem quantum ad suum formale, quod est laesionis perceptio, esse dumtaxat ipsius tactus : quoniam vis visiva seu sensus visus, vere realiter suam percipit laesionem, et de ea affligitur ; similiter odoratus pravum sentit percipitque odorem, ac inde torquetur. Idem quoque de aliis sensibus constat. Tertio, in hoc quod dicit tristitiam non esse in ratione ut in subiecto, sed solum ut in ostendente. Cum enim opposita habeant fieri circa idem, sicut gaudium est in ratione tam superiori quam inferiori, sic et moeror seu tristitia. Intellectus namque seu ratio, in apprehensione, cognitione, contemplatione veritatis, vere, realiter, formaliter delectatur ; cum et philosophia admirabiles habeat delectationes sibi admixtas, et breviter unaquaeque vis cognitiva et etiam appetitiva propriam habeat delectationem sibi connaturalem ex unione cum obiecto sibi eonveniente, contristationem quoque ex causa opposita : quod in praefato tractatu de Pace et gaudio, rationibus et auctoritatibus diffuse ostendi.
At vero ad istud, utrum passionis dominicae dolor acerbior fuit dolore passionis martyris cuiuscumque, sanctus Doctor respondet :
Magnitudo doloris sensibilis Christi potest ex tribus perpendi. Primo, ex ipsa natura passionis : et sic magnam habuit acerbitatem, tum ex complexione patientis, quae praestantissima fuit et optimum habuit tactum, unde fuit in Christo vehemens sensus laesionis ; tum ex genere poenae, quia in locis maxime sensitivis est laesus, ut in manibus et pedibus ; tum ex multitudine passionum, quia in omnibus membris ac viribus passus est. Secundo, ex puritate doloris : quia in aliis patientibus mitigatur dolor sensibilis ex influxu superiorum virium in inferiores, vel propter contemplationem, quae inferiores abstrahit vires aliqualiter ab actibus et passionibus suis, aut ob complacentiam voluntatis, quae amore eius propter quem patitur, aequanimiter sustinet et libenter. Porro in Christo non fuit tunc talis potentiarum habitudo, redundantia et influxus, imo unicuique permittebatur agere et pati quod suum fuit, ut asserit Damascenus. Hinc dolor Christi fuit absque omni admixtione cuiuscumque mitigantis. Tertio, ex voluntate patientis. Cum enim voluntarie pateretur, ut satisfaceret pro totius humani generis peccatis, idcirco dolorem omnes alios huius vitae dolores excedentem assumpsit. Similiter habuit magnitudinem doloris animalis, puta tristitiae, ex turpitudine etiam mortis, atque ex dilectione suae vitae corporalis, quae optima et nobilissima exstitit, et item ex ingratitudine eorum qui eum laedebant, et ex defectibus humani generis, quibus maxima caritate condoluit. Quamvis igitur aliquorum martyrum beatorum passio quantum ad aliquid, ut quantum ad diuturnitatem, fuerit magis acerba quam passio Domini Salvatoris, non tamen simpliciter omnibus consideratis. Verumtamen sicut gaudium comprehensoris excedit omne gaudium viatoris, sic dolor tristitiaque damnati superat omnem dolorem viatorum, etiam Christi, tam poena sensus quam poena damni.
Insuper, dolor compassionis in Christo maior fuit corporali eius dolore, quoniam caritas qua de nostris doluit malis, praeponderabat aequalitati suae complexionis ; et rursus pretiosior fuit ei honor divinus, qui violabatur culpis nostris, quam vita sua corporalis.
Postremo, passio importat immutationem patientis. Non autem dicitur aliquis immutari simpliciter, quando principale quod in ipso est permanet immutatum. Idcirco loquendo simpliciter, quando ratio hominis non mutatur a sua aequitate et tranquillitate, non dicitur passio, sed vocatur propassio, quasi passio incompleta : et ita fuit in Christo.
Haec Thomas in Scripto.
Haee eadem scribit in tertia parte, quaestione quadragesima sexta, addens perpauca :
Mors (inquiens) confixorum in cruce acerbissima est, quoniam configuntur in locis nervosis et maxime sensitivis, ipsumque pondus corporis pendentis continue auget dolorem, neque celeriter moriuntur sicut qui ense caeduntur.
Passus est etiam Christus omnes passiones, quantum ad genus passionum. Quod primo patet ex parte hominum a quibus passus est. Passus est enim a gentilibus et Iudaeis, a principibus et ministris, a senioribus et minoribus, a viris et mulieribus, id est, ancillis Petrum accusantibus, ab amicis ab ipso recedentibus discipulisque fugientibus, a Iuda prodente, et Petro negante, et ab inimicis. Secundo patet hoc ex parte eorum in quibus homo potest pati. Nam passus est in suis amicis eum deserentibus, in fama per blasphemias contra ipsum prolatas, in honore et gloria per irrisiones et contumelias ei illatas, in rebus per vestium ablationem, in anima et in corpore, sicut praehabitum est, et in Evangelio distinctius recitatur.
Haec idem in Summa.
Quibus per omnia consonant Petrus et Richardus, quorum scripta continentur in istis. Et dicunt isti, aliique multi concorditer, quod in superiori ratione animae Christi, ut est ratio, non fuit tristitia neque dolor. Sic enim anima Christi consideravit passionem illam et poenam per comparationem ad causam superiorem, videlicet Deum seu increatam voluntatem, atque aeternam salutem, quae est causa finalis ob quam electis procurandam fuit passio illa sponte assumpta : et sic fuit placita voluntati divinae, ut redemptiva generis humani.
Verum his obici potest, quoniam quamvis passio Christi fuit placita divinae voluntati modo iam tacto, et prout a Christo sponte acceptabatur et ab eo ex ardentissima caritate, summa patientia, perfectissima fortitudine, pietate, iustitia, humilitate sustinebatur (nam et sic summe meritoria ac piissima fuit) ; nihilo minus passio seu occisio vel punitio illa, ex parte inferentium eam, utpote infidelium Iudaeorum et crudelium paganorum, fuit displicentissima Deo et voluntati ac aequitati divinae, utpote gravissimum scelus, ob cuius enormitatem impiissimi Iudaei sunt repulsi et relicti a Deo usque in praesens, quia ut ait Apostolus : Supervenit in eos ira Dei usque in finem. Nam et sic passio illa crudelissima exstitit, et ex vitiosissimis, rancore, invidia, ferocitate, ira, obstinatione processit : quod totum superiori rationi animae Christi innotuit, et actualiter ab ea in Verbo conspiciebatur. Idcirco et hoc modo passio illa displicuit ei, sicut et increatae Sapientiae, cui perfectissime fuit conformis, peperitque in superiori illa ratione animae Christi tristitiam et dolorem, sicut in ratione inferiori.
Praeterea Richardus in solvendo, utrum in Christo fuerit maior dolor compassionis quam passionis, dicit in homine esse tres appetitus, videlicet : superiorem et intellectualem, qui nominatur voluntas ; appetitum quoque interiorem ac sensitivum, qui in. concupiscibilem irascibilemque dividitur, in quo subiective sunt animae passiones ; et appetitum sensitivum exteriorem, in quo asserit subiective consistere exteriorem et corporalem dolorem sensibilem. Ratio autem inducens Richardum istum ad ponendum hunc tertium appetitum, est : quia (ut opinatur) non potest esse dolor nisi in aliquo appetitu ; appetitus vero sensitivus interior non movetur naturaliter et de lege communi, nisi post apprehensionem interiorem ; et nos experimur, quod si incidatur membrum, prius duratione aut ordine naturae est ibi sensus doloris, quam laesio illa apprehendatur per aliquam apprehensionem interiorem. Denique, exteriorem hunc appetitum scribit esse diffusum per omnes corporis partes, in quibus est sensus tactus.
Verum ista positio de hoc tertio appetitu videtur a communi philosophorum atque theologorum dogmate aliena, quia non ponunt in homine nisi duplicem appetitum, videlicet : voluntatem, et sensum interiorem. Nec ratio illa cogit, quia (ut tactum est) unaquaeque potentia apprehensiva habet delectationem et contristationem propriam, suae operationi coniunctam, et naturaliter ac immediate concomitantem eamdem. Quae autem circa hoc quaeri, et contra hoc obici queunt, in praefato tractatu de Pace et gaudio continentur ac dissolvuntur.
Praeterea Albertus respondendo ad istud, utrum anima Christi fuit secundum se totam passibilis, ait :
Anima rationalis secundum sc totam passibilis est in corpore. Fuit namque praedicatum a quodam abbate, quod anima Christi non fuit passa secundum partem superiorem, sed Parisiis ab universitate magistrorum hoc pro haeresi est damnatum. Sed advertendum, quod in anima duo considerantur, videlicet, quod est natura hominis, et item quod est principium actuum humanorum. Quantum ad primum, tripliciter consideratur. Aliqua enim habet in quantum est forma substantialis ; et aliqua, in quantum anima ; et quaedam, in quantum est natura hominis secundum quod homo est. Nempe in quantum forma substantialis, sic est perfectio corporis humani, prout ipsum corpus per temperamentum accedit aliqualiter ad aequalitatem caelo convenientem, ac distat a distemperamento elementi. Cumque aequalitas ista sit summa in homine, secundum Avicennam, datur ei a datore formarum nobilissima forma, propter quod ratio formae et actus in anima rationali perfectissima est. In quantum vero est anima, est actus corporis non modo complexionati in temperantia tali, sed etiam in potentia vitam habentis, et tale est quodcumque corpus organicum : sicque anima effluit a se vires diversas in diversas corporis partes. Quod etiam anima rationalis nobilissime habet : quod probatur per figuram sui corporis ac membrorum, quae pulchritudine et decore omne aliud corpus animatum excedunt. Demum, in quantum est natura hominis ut homo est, dans esse hominis et rationem corpori animato, sic anima habet aliquid plus quam in quantum forma et in quantum anima. Ideo dixit quidam philosophus, quod anima rationalis habet effluere quasdam vires quae affixae sunt organis, et aliquas non affixas, ordinem tamen habentes ad affixas in quantum ab eis recipiunt species, et ad substantias separatas, per hoc quod de earum participant lumine. Itaque in omni hac consideratione, anima secundum se totam passibilis est, et compatitur corpori.
Secundo consideratur ut principium actuum humanorum : et sic non est necesse quod tota compatiatur, quoniam quaedam virtus eius potest esse circa contemplationem divinorum, et quaedam affectata passionibus corporum.
Si vero quaeratur, an secundum eamdem potentiam possint esse simul in anima acerbitas magni doloris, et experimentum magnae iucunditatis ; dicendum, quod contraria simul inesse, dupliciter possunt intelligi. Primo, quod utrumque insit ut forma et actus ; secundo, ita quod unum sit ordinatum in aliud tanquam materia : quod in potentiis animae praesertim contingit. Primo modo non valent simul inesse respectu eiusdem ; secundo modo possunt, et sequi potest diversus effectus : sicut in poenitente dolor est in ratione, quoniam aliter non esset laudabilis ; et tamen admonet Augustinus : Semper doleat, et de suo dolore gaudeat. Ergo gaudium potest esse de dolore, ita quod dolor sit materia gaudii seu obiectum. Sic dico in Christo, quod mors fuit apprehensa in ratione ut opus redemptionis, sicque fuit materia gaudii ; fuit quoque apprehensa ut naturae nociva et afflictiva, et sic fuit causa doloris.
Haec Albertus.
Udalricus demum circa haec loquitur in Summa sua, libro sexto :
Anima Christi tempore passionis fuit in excellentissima delectatione, ex divina fruitione. Cumque una potentia exsistente in actu, aliae retrahantur ab actibus suis, secundum Philosophum libro de Anima ; ideo (sicut idem dicit sexto Ethicorum) omnis delectatio expellit tristitiam, non solum sibi contrariam, sed et aliam quamcumque, dummodo delectatio sit intensa. Unde videtur quod anima Christi tam gaudiosa, nullum potuit habere sensum doloris aut passionis. Ad quod dicimus, quod secundum naturam ita fuisset, sed Deus eidem potentiae dedit virtutem ut secundum diversa obiecta simul perciperet tantam delectationem et passionis acerbitatem.
Quidam vero haeretici dixerunt Christum vere passum, sed non sola voluntate, imo quadam necessitate, dicentes cum defectus et passibilitates contraxisse magis quam assumpsisse. Ad quem errorem prorsus eliminandum, quidam Sancti dixisse videntur, quod in Christo non fuerunt veraciter passiones animales sensibiles. Etenim super illud in Psalmo, Deus meus, clamabo per diem et non exaudies, loquitur Augustinus : Non vere timuit pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo. Non erat miles fortior imperatore. Erubescant qui putant Salvatorem mortem timuisse, et ex pavore orasse : Transeat a me calix iste. Et de hoc in tertio Sententiarum, distinctione quintadecima, verba Hilarii allegantur, qui inter cetera ait : Timuitne, qui armatis obvius ivit ? Et in corpore eius fuit infirmitas, ad cuius occursum consternata persequentium agmina resupinatis corporibus ceciderunt ? Et rursus ibidem : Attulerunt in eum verbera impiorum impetum passionis, non passionis dolorem inferebant, quemadmodum telum aerem dividens.
Verum haec et similia Sancti exponunt. Nam Augustinus praeallegato loco subiungit : Tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Per quod innuit, quod huiusmodi passiones Christus non contraxit, sed sponte assumpsit. Hilarius vero intendit tria removere a Christo. Primum est meritum passionum, quoniam originale non contraxit peccatum. Unde addidit ibi : Non est ambiguum, passionem illatam non intulisse corpori illi naturam dolendi, quoniam vitiosae infirmitatis nostrae forma non fuit in eo quod ex conceptu Spiritus Sancti Virgo progenuit. Secundum est naturalis necessitas patiendi, quae quamvis fuisset in Christo, si fuisset purus homo, tamen quoniam passus fuit illius naturae quae corpus suum potuit conservare ab omni passione illata et innata, ideo Christus non naturali necessitate est passus. Tertium est dominium dolorum per violentiam : non enim dolores illi poterant per violentiam in Christo sic dominari, quin ipse per omnipotentiam suam potuerit eos repellere.
Haec Udalricus.
Qui etiam dicit, quod si per impossibile ponamus animam rationalem mori morte naturali, maior esset dolor mortis illius (piam fuit dolor mortis Salvatoris, quia sic anima per se pateretur, passione quoque magis intrinseca ac penetrativa affligeretur ; et quoniam esset in ea maior vis resistendi, non posset vinci et corrumpi nisi ab aliquo vehementissime ac violentissime imprimente in eam. Verumtamen poena infernalis intensior est quam esset dolor animae rationalis sic morientis, quia damnati desiderio evadendi poenas suas, praesertim sensum tanti doloris quem ignis infernalis immediate agit in animas, et etiam in corpora post resurrectionem, cupiunt mori et non esse, non solum quantum ad corpora sua, sed etiam quantum ad animas.
Potest etiam eadem quaestio fieri de morte culpae. Ad quod respondemus, quod mors culpae est causaliter maioris doloris quam mors Christi, cum sit a summo bono separatio, quae quantum in se est, tanto maioris doloris exstat materia, quanto bonum illud est maius et delectabilius ac connaturalius animae rationali. Secundum efficientiam vero minor est dolor iste quam dolor Christi : quoniam quantumcumque causa doloris sit sufficiens in se, non tamen causat nec inducit dolorem, nisi in quantum ipsa percipitur seu sentitur. Porro mors culpae, quae est separatio animae a Deo, non multum percipitur, iuxta illud Iob : Si venerit ad me, non videbo eum ; et si abierit, non intelligam : quoniam anima amore commutabilis boni abducitur, ne consideret quam malum et amarum sit ei, reliquisse se Deum suum, ut legitur apud Ieremiam. Quod vero istud sit causa maioris doloris quantum in se est, hinc constat, quia dum anima in inferno plene percipit eam, tunc (ut ait Chrysostomus) maior dolor est ei de poena hac damni quam de poena sensus. Idcirco secundum statum illum dolor illius mortis, quae est separatio a Deo per culpam, maior est dolore Christi : quia quod maius est maiori, maius est minori.
Haec Udalricus.
Intuendum vero, quod verba S. Hilarii in textu posita, partimque tacta, si bene pensentur, grandem gignunt difficultatem ; et a diversis ad ea diversimode respondetur.
Nempe ut refert Albertus, quidam dicunt ea Hilarium retractasse ; et ut addit Albertus, illa solutio melior sibi videtur, qui tamen fatetur scripturam illius retractationis non devenisse ad ipsum.
Bonaventura vero respondet se audisse dominum Guillelmum Parisiensem recitare, se librum retraxtationis illius vidisse ac perlegisse.
Responsio autem Magistri et Thomae, Alberti et Udalrici et aliorum communiter, satis coincidit, et ex Udalrico relata est.
Durandus quoque concordat praehabitis.
Porro Henricus Quodlibeto octavo, respondendo ad istud, utrum in anima Christi tempore passionis simul stabant gaudium fruitionis, dolorque passionis seu tristitia de malo poenae propriae et culpae aliorum, sequitur responsionem praeinductam, dicentium quod imo, quia non erant contraria, eo quod concernebant diversa obiecta, sicut expositum est.
Cui tamen responsioni obici posset, quod anima Christi gaudebat non solum de increato obiecto, sed etiam de ipsa passione in quantum fuit redemptio mundi et placita Deo Patri ex parte patientis, ut plenius est expressum. Et rursus, quia (ut ex Philosopho est ostensum) delectatio intensa et vehemens non solum tristitiam sibi contrariam, sed et quamlibet tristitiam in eodem subiecto tollit aut minuit. Hinc potius est tenendum, quod supernaturale hoc fuit in anima Christi.
Postremo Scotus circa haec scribit multum prolixe, cuius scripta pertranseo, quoniam huius catholicae veritatis iam ex praeallegatis doctoribus evidenter elucidatse, magis obscurativa quam declarativa videntur. Videtur autem insinuare, quod tota anima Christi quantum ad voluntatem, secundum utramque ipsius portionem tristabatur, et ut natura et ut libera, ex volitione conditionata, quantum scilicet in ipsa fuit ; et quantum ad intellectum, secundum utramque portionem apprehendebat disconveniens voluntati, naturaliter et conditionaliter.
Quocirca dicendum, quod anima Christi, seu Christus secundum quod homo, non conditionaliter tantum, sed simpliciter absolute voluit, acceptavit, et praelegit pati ac mori : primo atque potissime, quoniam summse ac superbeatissimse Trinitati sic complacuit ; deinde, quoniam Trinitas supergloriosissima per passionem illam praeordinavit liberari et salvari genus humanum ; et rursus, quia tam ineffabiliter ac multipliciter fructuosissima fuit passio sua. Nec sequitur, Non voluit eam nisi in quantum fuit hominum salvativa, seu a Deo praordinata, ergo non voluit eam simpliciter : alioqui Sancti vix aliquid boni vellent simpliciter, cum nil velint ut sancti, nisi quia a Deo praeceptum et salubre, seu placitum ipsi. Ideo verum non est, quod anima Christi sic solum voluit pati, sicut in mari periclitans vult merces projicere, quod ille non vult nisi cum tristitia et renisu : imo anima Christi, sicut in omni caritate Dei et proximorum ceterisque virtutibus prae cunctis indicibiliter ardentissima ae perfectissima fuit, sic corde prorsus promptissimo ac festuantissimo ad patiendum processit, ac omnem illam passionis acerbitatem patientissime ac libentissime pertulit, imo et de ipsa afflictione (in quantum tam honorativa Dei, fructuosaque mundo exstitit) gaudens, quamvis nihilo minus tristabatur et doluit, atque condoluit, modis respectibusque praefatis.
Verumtamen secundum Alexandrum, voluntas dicitur absoluta tripliciter. Primo, quia aliquid appetitur non aliqua coactione ex alio. Secundo, quia aliquid appetitur propter se : sicut volumus beatitudinem. Et his modis passio Christi fuit secundum voluntatem absolutam. Tertio dicitur voluntas absoluta, id est, non relata ad aliud : et ita non fuit secundum voluntatem absolutam, quia referebatur a Christo ad electorum salutem.
Haec Alexander.
In quibus videtur obscurum, quod dicit passionem Christi fuisse secundum voluntatem absolutam etiam modo secundo : nisi forte dicatur passionem voluisse ant appetisse propter se, in quantum ordinavit eam etiam ad proprii corporis glorificationem.
Quaerit item hic doctor, an Christus patiebatur secundum omnem voluntatem. Respondet :
Quemadmodum appetitus est duplex, ita voluntas. Est etenim appetitus naturalis et rationalis : sic quoque voluntas, quae est rationalis appetitus, est duplex, videlicet : naturalis, naturali appetitui correspondens ; et deliberativa, correspondens appetitui rationali. Utraque autem voluntas eadem est secundum rem, differens ratione. Quia voluntas dicitur naturalis per comparationem ad suum corpus, cum quo naturaliter cupit esse, et dolet de eius contrario, hoc est de separatione ab illo et afflictionibus eius ; idcirco secundum hanc passus est. Deliberativa vero vocatur, secundum quam contulit passionis utilitatem ; et secundum hanc passus non est.
Haec Alexander.
