Distinctio XXXVII — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRIGESIMAE SEPTIMAE

 

Iam Magister compendiose tractavit de virtutibus, donis, beatitudinibus, fructibus ; hic breviter tractat de decem praeceptis, ad quae cetera reducuntur. Itaque docet Decalogum in duabus tabulis fuisse descriptum, atque in prima tabula fuisse tria praecepta, in secunda septem : quod qualiter sit intelligendum, infra dicetur. In hac quoque distinctione prosequitur de quatuor praeceptis, in sequenti de quinto.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo de multiplici differentia legalium praeceptorum, et utrum omnia illa reducantur ad praecepta Decalogi, hoc est ad decem praecepta in tabulis duabus descripta.

 

Itaque advertendum, quia (ut scribit Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus) in veteri Testamento Deus omnipotens per Moysen triplicia dedit praecepta. Prima et principalia erant moralia, quae sunt de dictamine naturalis rationis, et de virtutibus quibus colitur Deus, ac de evitandis peccatis. Secunda erant praecepta caerimonialia, quae erant iussiones divinae de ritu et caerimoniali observantia in cultu divino. Tertia erant praecepta iudicialia, quae determinabant modum servandi iustitiam inter concives et proximos.

De his quoque et litteralibus ac spiritualibus rationibus praeceptorum istorum, diffuse ac plene scribit Alexander super hunc tertium.

 

Thomas vero in prima secundae super his egregie scribens :

Divinae (inquit) legis intentio est, homines convenienter disponere tam quoad se ipsos, quam quoad Deum. Quorum utrumque est de lege naturae, seu naturalis rationis dictamine in communi. Oportuit vero determinari utrumque in speciali, quantum ad modum colendi Deum, et item quantum ad modum servandi iustitiam inter homines ipsos. Illa ergo praecepta quae determinant praecepta moralia quoad Deum, assignando speciales modos seu ritus cultus divini, caerimonialia appellantur ; quae autem determinant praecepta moralia quantum ad homines, tradendo speciales modos servandi iustitiam inter homines, iudicialia nuncupantur. Nempe cum homo ex corpore et anima componatur, ordinatur ad Deum non solum per interiores spiritualesque actus, qui sunt credere, sperare, diligere, verum etiam per actus exteriores ac corporales, ut sunt sacrificare, offerre, per quae homo interiorem subiectionem ac servitutem ad Dominum profitetur. Atque de huiusmodi exterioribus actibus caerimonialia dantur praecepta. Praecepta ergo caerimonialia ac iudicialia legis Mosaicae, divina institutione sortiuntur virtutem, et per Moysen data sunt, et in Exodo ac aliis Moysis libris descripta. Insuper praeter praecepta praefata, erant in lege quaedam praecepta quae non erant simpliciter necessaria ad salutem, sed praecipiebantur tanquam utilia et ad principalium observantiam praeceptorum accommoda, ut est illud in Exodo : Si acceperis pignus a proximo tuo, ante solis occasum restituas ei. Quae proprie non vocantur praecepta (non enim simpliciter obligant), sed mandata. Idcirco ait Hieronymus : In praeceptis iustitia, in mandatis vero est caritas.

Denique, quamvis cuncta praecepta moralia naturali pateant ratione, non tamen aequaliter. Nam aliqua adeo plana sunt, ut prolata, mox omnibus innotescant, sicut de honoratione parentum, de homicidio evitando. Quaedam vero consideratione circumstantiarum egent maiori, ut illud, Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Nonnulla quoque indigent illuminatione, ut de sculptilibus non fiendis.

Insuper, decem praeceptorum tria prima spectant ad Deum. Tria namque debet subditus principi seu praelato. Primo fidelitatem, ne eius honorem exhibeat alieno. Hanc fidelitatem Altissimo impendendam iubet ac respicit primum praeceptum, quo dicitur : Non habebis deos alienos. Secundo reverentiam, ne offendatur. Ad quod pertinet secundum mandatum : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Tertio debitum famulatum. Ad quod pertinet tertium illud praeceptum : Memento ut diem sabbati sanctifices.

At vero caerimonialia veteris legis dividuntur in sacrificia, in sacra, in sacramenta et in observantias. Caerimonialia ad exteriorem Dei pertinent cultum. Sacra vero dicuntur instrumenta cultus divini, ut templum, vestis, phialae, mortariola. Sacramenta autem sunt consecrationes et hostiae ministrorum templi. Observantiae vero pertinent ad specialem conversationem ministrorum tabernaculi Dei. Amplius, praecepta iudicialia praestitit Deus Iudaeis, per quae iustitia conservaretur inter ipsos, videlicet inter praesidentes et subditos, inter concives, inter intraneos atque extraneos, inter parentes et sobolem, inter coniugatos, inter patremfamilias et operarios ac mercenarios. Constituit quoque poenas in transgressores.

Haec Thomas in prima secundae, ubi de omnibus his diffuse et eleganter prosequitur.

 

Insuper, praecepta moralia quantum ad Decalogum, tradidit Deus scripto. De quo Thomas hic loquitur :

Necessarium fuit ea quae naturalis ratio dictat, quae ad legem naturae pertinere dicuntur, populo praecipi atque in scripta redigi, propter quatuor causas. Primo, quia per contrariam consuetudinem, qua multi in peccata praecipitabantur, iam apud multos ratio naturalis, in qua scripta erant, fuit obtenebrata. Secundo, quia etsi in aliquibus viguit ratio naturalis, tamen amor boni in eis defecit : idcirco per quamdam legis obligatoriae coactionem ad bonum fuerant inducendi. Tertio, ut ad opera virtutum non solum inclinaret natura, sed etiam divini imperii reverentia. Quarto, ut magis memoria tenerentur, atque frequentius in cogitatione versarentur. Denique, praecepta ista quae sunt quasi principia quaedam legis naturalis, oportuit potius in scriptis redigi, quam principia rationis speculativae : quoniam passiones et vitia non corrumpunt ita iudicium rationis speculativae, ut practicae.

 

Si autem quaeratur, an praecepta ista Decalogi congrue assignentur, recte ordinentur et sufficienter numerentur ; dicendum ad primum istorum, quod cum intentio legislatoris sit ad virtutes inducere eos quibus tribuit legem, oportet quod illo modo utatur in assignandis praeceptis qui competat viae seu processui ad virtutes : qui modus est, ut ex his quae magis in promptu sunt, ad difficiliora tendatur ; quemadmodum in disciplinis, ex notioribus ad minus nota proceditur. Ideo legislator in decem istis praeceptis, quae sunt qnasi prima legis initia, prohibuit illa seu praecepit quae primo occurrunt facienda vel dimittenda cuntibus ad virtutes ; atque ex his intelligi voluit ea quae in his tanquam in suis principiis includuntur. Propter quod plura posuit negativa quam affirmativa, quoniam promptius faciliusque consistit mala dimittere, quam bona peragere. In malis quoque, prohibuit ea quae mox in primo adspectu mala videntur ; sic et in bonis, ea praecepit quae bona et iusta esse unicuique patet.

Et si obiciatur, quod in praeceptis negativis non iubetur aliquis actus, ergo non est meritorium ea implere, cum merita in aliquo actu consistant ; dicendum, quod quamvis in praeceptis negativis privetur actus exterior, includitur tamen actus interior rationis eligentis repressionem cupiditatis aut concupiscentiae quae ad actus inclinat illicitos, et in hoc meritum collocatur.

At vero per prohibitionem moechationis intelligitur prohibitio omnis illiciti concubitus. Quamvis enim via syllogistica, prohibitio mali in prohibitione maioris mali non includitur, quia non sequitur, Maius malum est dimittendum, ergo, et minus malum ; includitur tamen in illo, eo modo quo ea quae ex seminibus naturae progrediuntur, in rationibus seminalibus continentur. Sicut enim natura ex parvis seminibus in maximas arbores proficit, ita et lex ex his quae in principio in promptu sunt, tendit in ea quae quandoque difficiliora exsistunt et perfectiora. Hinc et per falsum testimonium prohibetur omne mendacium, per furtum omnis quaestus turpis illicitus, sicque de aliis.

Hoc quoque sciendum, quod praeceptum de observantia sabbati, quantum ad temporis determinationem, caerimoniale fuit magis quam morale. Substantia tamen praecepti exstat moralis, ut sic aliquo die hebdomadae specialiter Deo vacetur. Fuit etiam institutum in memorationein beneficii creationis.

 

Praeterea, haec praecepta recte sunt ordinata, utpote secundum quod primo et principaliter facienda vel omittenda occurrunt : quia in spirituali vita, ad cuius directionem Decalogus datus est, ratio agendi est Deus tanquam finis. Idcirco praecepta ad Deum ordinantia, prius ponuntur. Inter quae talis ordo servatur, ut illud primo ponatur cuius contrarium magis a Deo elongat : quia gradatim Deo appropinquamus, a remotioribus, id est a gravioribus vitiis discedendo. Ideo idololatria primitus prohibetur, deinde irreverentia iurandi vane per ipsum, et tertio iubetur quies mentis in Deo, per quam homo praesertim propinquat Deo. In praeceptis etiam secundae tabulae idem ordo servatur, quoniam primo ponitur illud praeceptum quod primo in bona conversatione occurrit. Cumque prius sit homini ordinatio ad domesticos quam ad extraneos, praeceptum de honoratione parentum praemittitur, et subiunguntur prohibitiones eorum quae primo et principaliter sunt cavenda. Inter quae potissimum est homicidium, deinde moechatio, consequenterque furtum : quae hoc ordine prohibentur, et sunt nocumenta operis ; post quae prohibetur falsum testimonium, quod est prohibitio oris ; ultimo autem ponitur prohibitio concupiscentiae, in qua virtutis consistit perfectio.

 

Praeterea, haec praecepta sufficienter numerantur, ita quod solum sunt decem. Lex quippe civilis suis praeceptis dirigit hominem in actionibus ad alterum in vita politica, quae non est nisi hominis ad hominem. Unde secundum Philosophum decimo Ethicorum, derisibiles sunt qui transferunt laudes politicae vitae in Deum. Sed quia lex divina dirigit nos suis praeceptis in spirituali vita, qua societatem habemus non solum ad proximos, sed item ad Deum, iuxta illud, Societas vestra sit cum Deo Patre et Filio eius Iesu Christo ; idcirco oportuit praecepta legis divinae hoc modo distingui, quod quaedam dirigerent hominem in his quae spectant ad Deum, qiue dicuntur praecepta tahulae primae ; quaedam vero in his quae spectant ad proximum. Ordinatur autem homo ad Deum tripliciter. Primo, per cordis meditationem, iuxta illud Psalmi : Vacate, et videte quoniam suavis est Dominus. Ad quod ordinatur tertium praeceptum, quod est sanctificatio sabbati, quo aliquod tempus . deputatur ad vacandum divinis, cessando ab omnibus quae perturbare queunt hoc otium. Secundo, per reverentiam oris : quod fit dum Deus laudatur, et nomen eius cum reverentia enuntiatur. Cumque in reverentia nominis divini primo occurrat vanitatem vitare, quam laudes debitas ei exsolvere ; ideo in secundo praecepto dicitur, Non assumes nomen Dei tui in vanum. Tertio, ut in opere debita Deo servitus impendatur, quae latria nominatur, ad cuius actum ordinatur primum praeceptum similiter per prohibitionem contrarii.

Ad proximum quoque ordinatur homo dupliciter. Primo, ut beneficium ei impendat, quod parentibus potissime est agendum. Unde in primo secundae tabulae praecepto honoratio parentum praecipitur, in quo intelligitur omne beneficium proximo impendendum. Secundo, ut proximo nocumentum non inferatur. Quod contingit tripliciter. Primo, quantum ad cor. Sicque sunt ultima duo praecepta : Non desiderabis uxorem proximi tui ; et, Non concupisces domum. Secundo potest proximo nocumentum inferri ore. Quod prohibetur quinto praecepto, Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium : in quo iuxta regulam prius datam, detractio, obiurgatio et omnia talia prohibentur. Tertio, infertur proximo nocumentum opere : et hoc dupliciter. Primo, dum ei subtrahuntur necessaria vitae ; et ita est quartum praeceptum, Non furtum facies. Secundo, dum ipsi vitae impedimentum paratur : quod dupliciter accidit. Primo, contra proximi vitam in se ipso ; et de hoc est secundum praeceptum, Non occides : in quo omne nocumentum in personam prohibetur. Secundo, contra vitam qua quis vivit in prole, quae idem est specie ; et contra hoc est tertium praeceptum, Non moechaberis : quoniam adulterium est contra certitudinem prolis.

 

Quaeritur quoque, an omnia legis praecepta ad haec decem queant reduci.

Videtur quod non.

Primo, quia in praeceptis caerimonialibus et iudicialibus plurima continentur quae nullam videntur habitudinem, condependentiam, connexionem aut reducibilitatem habere ad quaecumque praecepta Decalogi : ut quod pullus aviculae non capiatur una cum sua matre, et ut hoedus non coquatur lacte suae matris ; item, quod capra aut hircus in Dei sacrificio feratur ; et rursus, quod auricula servi volentis cum domino suo permanere, subula perforetur, et multa similia. Secundo, vitiorum tam diversae sunt species et genera tam remota, ut nequaquam videantur ad haec decem posse reduci. Tertio, non apparet ad quod praeceptorum istorum reducantur pusillanimitas, infidelitas, stultiloquium.

 

In oppositum est dictum commune, et quod haec decem reducantur ad duo ; imo cuncta reducuntur ad praeceptum caritatis Dei, quae finis est omnium praeceptorum, consiliorum, prohibitionum, documentorum et operationum.

 

Et respondendum, quod in rebus naturalibus triplex est cursus. Nam quaedam sunt quae nunquam deficiunt, et ex natura sua hoc habent. Quaedam autem fiunt frequenter, et in paucioribus seu raro deficiunt aut impediuntur. Alia vero sunt raro vel in parte minori. Ea quoque quae semper sunt, causa et ratio sunt eorum quae sunt frequenter et raro : ideo ista reducuntur in ea quae semper sunt, ut sexto Metaphysicae probatur : quemadmodum motus caelestes, qui semper sunt, causae sunt pluviarum, ventorum, et consimilium impressionum, quae frequenter eodem modo eveniunt ; et utraque ista sunt causa casualium motuum, ut inventionis thesauri, secundum quod homo ex pluvia aut simili impressione, quae in caelestem reducitur motum, habet occasionem fodiendi in agro, ubi thesaurum invenit. Conformiter est de legibus quibus actus diriguntur humani. Quaedam enim sunt leges naturali inditae rationi, quae sunt prima mensura et regula omnium actuum humanorum ; et hae nullo modo deficiunt, sicut nec regimen rationis deficere valet ita ut esse non debeat. Et hae leges ius naturale dicuntur. Quaedam vero sunt leges quae secundum id quod sunt, rationem habent ut observentur, aliquibus tamen casibus aut circumstantiis concurrentibus, cessat et impeditur observatio earumdem : ut quod depositum deponenti reddatur, gladius tamen deponenti furioso reddi non debet. Istaeque leges assimilantur his quae frequenter accidunt in natura : ideo directe et immediate ad naturale ius reducuntur. Propter quod Tullius in primo Rhetoricae nominat huiusmodi, ius a naturali iure profectum. Quaedam etiam leges sunt quae secundum se consideratae, nullam suae observationis rationem videntur habere, sed rationem huiusmodi assecuntur ex quibusdam concurrentibus, quae faciunt decentiam observandi ; et talia assimilantur his quae raro accidunt in natura. Unde sicut illa non reducuntur in causas naturales, nisi omnium observato concursu quibus aliquis rarus contingat eventus ; ita et huiusmodi legalia, quae dicuntur iura positiva, reducuntur ad legem naturae, non secundum se absolute, sed consideratis omnibus particularibus circumstantiis quae faciunt suae observationis decentiam. Sicque patet quod omnia divinae ac civilis legis praecepta ad haec decem praecepta modo aliquo reducuntur.

Haec omnia Thomas in Scripto.

 

Insuper, in secunda secundae, quaestione centesima vicesima secunda :

Praecepta (inquit) Decalogi sunt prima legis principia, quibus tanquam manifestissimis naturalis ratio mox assentit. Ratio autem debiti quae ad praeceptum requiritur, manifestissime apparet in ipsa iustitia, quae est ad alterum. Nempe in his quae sunt ad se ipsum, primo videtur quod homo sit quasi dominus sui ipsius propter libertatem innatam, possitque facere circa se quod libet. In his vero quae ad alterum sunt, clare constat quod unus sit alteri obligatus ad reddendum ei quod debet : hinc praecepta Decalogi ad iustitiam oportuit pertinere. Unde tria prima praecepta sunt de actibus religionis seu latriae, quae est dignissima iustitiae pars ; quartum praeceptum est de actu pietatis, id est honoratione parentum, quae est iustitiae pars secunda ; alia quoque sex praecepta dantur de actibus iustitiae communiter dictae.

Denique intentio Dei, legislatoris nostri, est homines facere virtuosos. Virtus autem seu bonitas ad voluntatem potissime pertinet, per quam homo omnibus rebus et donis Dei utitur bene. Bonitas demum voluntatis attenditur in ordine ad suum obiectum, quod est ultimus finis. Ideo primum praeceptum tanquam verae religionis fundamentum, est de cultu unius veri Dei, ad quem cetera universa referre oportet.

Et sicut in primo praecepto superstitio prohibetur, quae verae religioni secundum excessum opponitur ; sic in secundo praecepto hoc, Non assumes nomen Dei tui in vanum, vitium irreligiositatis vetatur, quae religioni contrariatur secundum defectum : quia utrumque oportet excludi ab homine, antequam in religiosa vita seu Dei cultu fundetur. Hoc ergo praecepto inhibetur omnis falsa et vana iuratio, atque ex consequenti omnis infidelis ac prava nominis divini assumptio. Propter quod quaedam glossa exponit praeceptum hoc : Ne quis Dei Filium puram asserat creaturam ; et alia dicit glossa : Ne nomen Dei ligno aut lapidi adscribatur.

Amplius, tertio praecepto iubetur cultus Dei exterior, dum sanctificatio sabbati praecipitur. Etenim duo prima praecepta, videlicet, non habere deos alienos, nec nomen Dei in vanum assumere, prohibuerunt impedimenta cultus divini. Nunc ergo tertio praecepto mandatur id per quod homo in vera religione fundatur, cuius est Deo cultum caerimoniamque afferre. Et sicut sacra Scriptura tradit nobis spiritualia sub imaginibus sensibilium rerum, ita in isto praecepto mandatur cultus Dei per aliquod simile signum, quod est sanctificatio sabbati, quae servabatur in commemorationem beneficii creationis, a qua Deus die septima requievit. In observantia demum sabbati duo pensantur : quorum unum est finis, videlicet Deo vacare ; aliud est, a servilibus cessare operibus, iuxta illud Levitici : Omne opus servile non facietis in eo. Triplex autem est servitus. Una, qua homo male vivendo servit diabolo et peccato. Secunda, qua homo servit homini : quae servitus non est secundum mentem, sed secundum corpus. Ideo opera servilia hoc modo sunt corporalia. Tertia est servitus latriae, qua Deo servitur : quae servitus est in sabbato maxime frequentanda. Hinc circumcisio et ministratio Dei in templo, licebant in sabbato, circumductio quoque arcae per circuitum Iericho. Conformiter, actus spirituales docendi verbo aut scripto, opera etiam communia servis et liberis, sicut de necessariis sibi providere, damna vitare, licent in sabbatis. Sicque licebat tunc pecora adaquare, solvere et ligare, pro iustis et rationabilibus causis pugnare. Nec peccavit Elias per quadraginta dies ambulando, a facie Iezabel fugiendo. Unde et Christus excusavit discipulos, qui sabbato spicas collegerant. Similiter opus corporale ad corporalem salutem seu sanitatem ordinatum, ut curare infirmum, est sabbato licitum. Et quoniam Scribae et Pharisaei praeceptum de sanctificatione sabbati male intelligebant, Christum de violatione sabbati increpabant frequenter, qui eorum imperitiam suis convicit responsis. Postremo, observatio sabbati, id est diei solennis seu festivae, non tam stricte praecipitur in evangelica lege sicut in lege Mosaica, quia ex ordinatione Ecclesiae succedit sabbato legis. Nec est iam ita figuralis ut tunc.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordat Petrus, et insuper quaerit :

Quot praecepta fuerunt in qualibet tabula. Et videtur quod tria in una, et septem in alia : hoc enim communiter dicitur, et B. Augustinus hoc protestatur. Secundum Origenem vero, quatuor praecepta erant in tabula prima, et sex in alia.

Et respondendum, quod Iosephus fidelis Iudaeorum historiographus, affirmat quod in qualibet tabula erant quinque praecepta. Scriptura autem fit causa memoriae. Idcirco praecepta tabulis sunt inscripta propter recordationem legis divinae. Ipsam vero contingit dupliciter ordinare. Primo, secundum ordinem rei gestae : et sic ordinat Iosephus. Ad litteram namque quinque praecepta erant scripta in tabula prima, totidemque in secunda. Secundo, penes ordinem rei gerendae : et sic ordinat Augustinus, ponendo primo ac separatim in tabula una praecepta ordinantia ad Deum, deinde ordinantia ad proximum, attribuendoque illis primam tabulam secundum appropriationem, non secundum proprietatem. Secundum ordinem autem rei gerendae, dupliciter ordo praeceptorum accipitur : primo, ex parte materiae quae ordinatur ; secundo, ex parte finis. Primo modo ordinat Origenes : unde quatuor ponit in prima tabula, distinguens haec duo, Non habebis deos alienos, et, Non facies tibi sculptile : in quorum primo prohibetur adoratio idoli, id est statuae nihil simile in rerum natura habentis ; in secundo, adoratio sculptilis vel similitudinis, id est statuae habentis quid simile in rerum natura. In secunda tabula ponit tantum sex praecepta, dicens idem esse praeceptum de vitanda concupiscentia uxoris proximi et possessionum ipsius. Secundo modo et melius ordinat Augustinus, ponens tria praecepta in tabula prima, dicens eamdem prohibitionem de adoratione idoli et sculptilis : quia utrumque fit ad finem eumdem, utpote ad colendum verum Deum. Atque in secunda tabula ponit septem, dicens duas esse prohibitiones de concupiscentia uxoris proximi et rerum ipsius : quoniam alio fine concupiscitur uxor, puta ad voluptatem ; et alio fine possessio, puta ad cupiditatem.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus, Albertus quoque.

 

Bonaventura et alii quidam, circa haec plura inquirunt, de quibus pertranseo, quia in diversis opusculis inde conscripsi, et praesertim in tractatu de Vitiis et virtutibus.

 

 

QUAESTIO II

 

Amplius quaeritur : An praecepta Decalogi sint indispensabilia, ita quod nec Deus nec homo in eis valeat dispensare.

 

Videtur quod non, quoniam Deus praecepit Abrahae innocentem occidere filium, filiis quoque Israel decipere ac spoliare Aegyptios, atque Osee prophetae accipere mulierem fornicariam, et fornicationis filios procreare. Similiter filiis Israel licentiavit usuras ab extraneis capere. Et per Malachiam prophetam permisit divortium, imo et per Moysen, cum tamen ista sint contra ius naturale. De ista materia dictum est supra primum, ex Henrico et aliis, ubi de omnipotentia Dei tractatum est, et utrum Deus aliqua possit de potentia absoluta, quae non potest de potentia ordinata : ubi et dictum est, quod Deus in multis possit alium rerum ordinem instituere, et alia dare praecepta, quantum ad usum rerum ac feminarum et mutuam hominum conversationem. Sicque in praeceptis secundae tabulae dispensare posse videtur, non in praeceptis tabulae primae, sicut supra ex Bonaventura et aliis est inductum.

 

Sed obviare videtur quod Thomas ad istud quaesitum respondet hoc loco :

In qualibet (inquit) legislatione oportet duo considerare, puta substantiam legis quae ponitur, et id ad quod respicit legislator. Et sicut lex lata, est mensura subditorum in actibus eorum, ita id ad quod respicit legislator, quod est legis intentio et finis, est mensura legis positivae. Quemadmodum ergo actus subditorum sunt distorti, si a lege positiva discordent ; ita lex ipsa rectitudinem non haberet, si ab intentione legislatoris deficeret, quae est rectitudinem instituere et confirmare. Si ergo aliqua sint pracepta quae ipsam legislatoris intentionem contineant et includant, impossibile est quod in aliquo casu salva iustitia possit quis ab illis deflectere : sicut si esset contra istud praeceptum, Nulli est facienda iniuria. Cumque cuncta praecepta Decalogi exsistant huiusmodi, impossibile est quod dispensationem recipiant. Porro praecepta quae edidit legislator creatus, ad mensuram praedictorum sunt metienda. Ideo quamdiu illa praecepta nequeunt praeteriri sine praeiudicio primae mensurae, ad quam instituta sunt, nulli licet dispensare in eis. Si quando vero poterunt salva legislatoris intentione praeteriri, licebit auctoritatem habenti dispensare in eis. Si autem in aliquibus casibus lex posita a legislatoris intentione discedat, quia non potuit legislator ad universos intendere casus, sed ad eos qui pluries accidunt ; tunc quoque licet legem positam praeterire, intentionemque sequi legislatoris, ut dum non redditur depositum impugnanti fidem aut patriam : quod fit per έπιείχειαν, ut quinto dicitur Ethicorum, per quam lege praetermissa, sequitur homo intentionem legislatoris. Idcirco quinto Ethicorum asseritur, quod in actibus humanis propter eorum varietatem non potest una communis regula inveniri, quam non oporteat in aliquibus casibus deficere instar aedificationis Lesbiae. Hinc quoque quod quinto Ethicorum ait Philosophus, quod iustum naturale non est idem apud omnes, sicut nec alia quae consecuntur naturam, ut quod dextra sit fortior quam sinistra, intelligendum est de iusto profecto ex iure immediate naturali et invariabili. Itaque contra praecepta Decalogi secundum quod ad Decalogum pertinent, nunquam Deus fieri iussit. Prohibitio quippe furti ad Decalogum pertinens, est secundum quod res furtiva est aliena ab accipiente. Remota ergo hac conditione, si res illa fiat accipientis, non erit contra Decalogum eius sublatio. Hoc demum facere potest non solum Deus, omnium dominus ; imo itidem fit auctoritate principis aut praelati, qui rem unius alteri confert ex rationabili causa. Attamen potest Deus in aliquibus factis conditiones Decalogo contrarias tollere, quemadmodum et naturam potest mutare : sicut ab ea quae non est matrimonio iuncta, potest auferre hanc conditionem, non suam, sine hoc quod uxor plenarie fiat, ut sic ad eam accedere non sit contra Decalogum. Sic etiam in Decalogo non prohibetur simpliciter occisio hominis, sed occisio eius qui mortis debitor non est.

Haec Thomas in Scripto.

 

His prorsus concordat Richardus :

Praecepta (dicens) Decalogi indispensabilia sunt. Praecepta namque legis aeternae sunt indispensabilia. Planum est enim quod in illis homo dispensare non potest, imo nec Deus, quia (ut ad Timotheum scribit Apostolus) se ipsum negare non potest. In quo patet ex consequenti, quod nec Deus nec homo in lege naturae potest dispensare, quae lex (teste Augustino libro LXXXIII Quaestionum) transcripta est in anima rationali ex ineffabili atque sublimi rerum administratione per providentiam Dei. Propter quod dicitur in Decretis : Ius naturale coepit ab exordio rationalis creaturae, nec tempore variatur, sed immutabile permanet. Omnia ergo praecepta quae ex primo principio legis de necessitate secuntur, immutabilia et ex consequenti indispensabilia perseverant. Et talia sunt omnia praecepta Decalogi, si secundum praecipientis intentionem sumantur.

Haec Richardus.

 

Quibus obici potest, quod S. Bernardus in libro de Dispensatione et praecepto, evidenter fatetur capite quinto, quod in praeceptis secundae tabulae Deus dispensare potest, non homo. Denique, nec leges positivae humanae, iuste et rationabiliter institutae, dispensationem recipiunt secundum intentionem legislatoris acceptae. Haec namque intentio est formale in lege, contra quam dispensatio non donatur ; et ad hoc adductae sunt supra rationes idoneae. Imo et sanctus Doctor quamvis hoc loco scribat sicut iam patuit, nihilo minus in secunda secundae, quaestione centesima prima, testatur, quod cum ipsius Dei sint omnia, et ipse omnium est prima regula et mensura ac institutor propagationis humanae, ideo ordo ille generationis est rectus qui ex Dei dispositione et dispensatione procedit. Unde constat, quod alium possit ordinem rebus praefigere in his quae ad tabulam spectant secundam.

 

Unde et hoc loco potius placet Petri responsio, qui deprompsit : B. Bernardus libro de Praecepto et dispensatione, ponit tria genera praeceptorum, quorum unum vocat inviolabile, ut praecepta legis positivae ; aliud stabile, ut praecepta secundae tabulae ; aliud immutabile, ut praecepta tabulae primae. Dicit ergo, quod praeceptum inviolabile non licet homini transgredi, attamen homini potestatem habenti licet dispensare in illo. Praeceptum vero stabile non licet homini transgredi, nec in eo dispensare, sed soli hoc licet Deo. In praecepto autem immutabili nec Deus ipse dispensat, quia dispensationem recipere nequit tale praeceptum : et talia sunt tabulae primae praecepta. Nam et tertium illud praeceptum de sanctificatione sabbati, in quantum morale, indispensabile est, non in quantum caerimoniale. In praecepto ergo inviolabili duo sunt attendenda, videlicet : verba legis et intentio legislatoris, id est naturalis aequitas, quae movit eum, quia ius positivum ex iure naturali tanquam ex sua regula et mensura profectum est. Ubicumque ergo concurrunt verba et intentio legislatoris, dispensare non licet ; ubi vero apparet intentio legislatoris in contrarium, dispensare est licitum : quia lex magis consistit in intentione quam verbis ; et scire leges non est scire verba, sed vim et potestatem verborum.

Haec Petrus.

 

 

QUAESTIO III

 

Rursus hic quaeritur : An liceat sub usura accommodare.

 

Videtur quod sic, quia usurarius rem alterius non contrectat nisi de illius consensu : ergo non facit ei iniuriam.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

In praecepto illo, Non furtum facies, prohibetur omnis illicita rei contrectatio seu usurpatio alienae, quae fieri potest per violentiam aut fraudulentiam, et hoc sive in re simplici, sive in re consecrata : et ita prohibetur hic furtum et sacrilegium ; rapina quoque, quae per violentiam agitur ; et usura, quia in ea est violentia ac fraudulentia quaedam : fraudulentia, quoniam vendit accommodanti rem suam. Tenetur enim unusquisque subvenire proximo suo in mutuo, ex divino praecepto. Dum ergo usurarius vendit proximo quod ei tenetur facere, ipsum defraudat ac decipit. Iterum, dum ex pacto ab illo aliquid exigit, ipsum quasi compellit ad id quod non debet. Propter quod omni tempore fuit usura prohibita, ut Magister tangit in littera. Et dato quod usurarius non contrectet rem eius cui ad usuram concedit, contra voluntatem eius conditionalem, facit tamen hoc contra absolutam illius voluntatem. Nempe qui recipit ad usuram, vellet quod sibi gratis concederetur : idcirco non currit cum usuram accipiente, nec ei participat in peccato, sed redimit iuris sui vexationem. Unde sicut non currit cum latrone qui dat ei vestes suas, ne occidatur ab illo ; ita non currit cum usurario qui necessitate coactus, potius dat usuram quam careat necessaria sibi pecunia. Ideo praeter necessitatem non excusatur a culpa. Quantam autem necessitatem oporteat intervenire ad excusandum a culpa, docet unctio, et ratio recta determinat : quia secundum conditiones personarum diversas pensandae sunt diversorum necessitates.

Haec Bonaventura.

 

Idem Albertus, qui etiam sciscitatur, utrum in usura transfertur dominium. Respondet :

Hic sunt diversae opiniones. Una legistarum, dicentium quod imo. Nam primo, mutuum appellatur quia ex meo fit tuum, ut dicit Isidorus. Secundo, qui dat usuram, est suarum rerum dominus : ergo potest eas cui voluerit dare. Theologi autem et iuristae tenent contrarium, quia usurarius non potest de rebus usurarie acquisitis eleemosynam facere. Usurarius quoque ad usurm restitutionem tenetur : quod non oporteret, si essent ipsius. Legistae autem assignant triplex suum : unum licite acquisitum, aliud illicite acquisitum, tertium turpiter acquisitum. De primo potest fieri eleemosyna et sacrificium ad altare ; de tertio eleemosyna, non sacrificium ; de medio nec eleemosyna nec sacrificium, dum tenetur quis reddere quod male acquisivit. Qui autem accipit ad usuram, non habet absolutam voluntatem dandi quod suum est usurario, sed solum conditionatam, ut dictum est.

 

Insuper Thomas :

Ab omnibus dicitur (inquit) communiter, quod dare ad usuram sit mortale peccatum. Sed diversi diversas rationes assignant. Nam aliqui dicunt, quod idcirco non licet pecuniam pro lucro concedere sicut equum aut domum, quia pecunia ex usu non deterioratur sicut alia illa. Verum haie ratio non est generalis, quoniam in aliquibus rebus pro quarum concessione aliquid accipi potest, ut in concessione domus ad usum per unum diem, res illa non deterioratur ; pretium quoque quod accipitur, non commensuratur damno quod accidit ex usu rei.

Hinc alii aliam causam assignant, dicentes, quod in concessione pecuniae transfertur dominium, non in domo et aliis rebus. Iustum autem videtur, ut pro usu rei quae remanet mea, aliquid accipi possit ; pro usu vero pecuniae, quae fit alterius ex hoc ipso quod mutuatur, accipere aliquid, non est aliud quam accipere aliquid ab alio pro usu propriae rei ipsius : quod est quaedam exactio et peccatum. Et haec ratio satis videretur probabilis, nisi quod simile accidit in omnibus rebus in quibus transfertur dominium per mutuum, ut granum, vinum, etc., pro quorum usu nihil accipere licet ultra valorem eius quod mutuatum est. Potest tamen et alia ratio assignari, quia in aliis rebus est utilitas aliqua ex se ipsis ; in pecunia autem non est, sed ipsa est mensura utilitatis aliarum rerum, secundum Philosophum quinto Ethicorum. Ideo pecuniae usus non habet utilitatis mensuram ex ipsa pecunia, sed ex rebus per pecuniam mensuratis, secundum differentiam eius qui pecuniam ad res transmutat. Unde accipere maiorem pecuniam pro minori, aliud non videtur quam diversificare mensuram in dando et accipiendo : quod iniquitatem continet manifeste.

Postremo, Iudaeis permissum fuit usuras accipere a gentibus quarum terra fuit eis promissa, quia bona illorum gentilium de iure debebantur Iudaeis : ideo per usuras et alias quascumque exactiones poterant quae sui iuris erant, extorquere ab illis : sicut et spolia Aegyptiorum acceperunt pro mercede servitutis quam illis diu impenderant. Vel dicendum, quod propter duritiam cordis ipsorum fuit eis permissum concedere extraneis ad usuram, ne suis fratribus foenerarent, ad quod ex sua avaritia erant proni : quemadmodum permissum exstitit eis dare libellum repudii, ne uxores proprias trucidarent, ad quod ex sua proclives erant crudelitate.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper de his plenius scribit Thomas in secunda secundae, quaestione septuagesima octava :

Quarumdam (inquiens) rerum usus est earum consumptio, ut usus cibi et potus est eorum comestio. Quod etiam pecuniae convenit, quae secundum Philosophum, ad hoc exstat inventa ut commutationes inter homines fiant : hinc usus pecuniae est eius distractio seu pro rebus expensio. Idcirco in talibus rebus non computantur seorsum res et usus ipsius. Unde qui in illis rebus vendit seorsum rem et eius usum, vendit bis idem, vel vendit id quod non est, utpote usum : propterea pro pecunia mutuata usuram accipere, repugnat aequalitati iustitiae. Aliae vero res sunt quarum usus non est earum consumptio, sicut usus domus est inhabitatio, non dissipatio, in quibus non semper transfertur dominium, sed potest utrumque seorsum concedi, ut patet in locatione domus : ideo vasa argentea et aurea et consimilia sub pretio possunt concedi. Verumtamen talium rerum posset esse aliquis secundarius usus qui sit earum consumptio : quem usum vendere non liceret. Quemadmodum et ipsius pecuniae potest esse secundarius usus qui non sit eius consumptio, ut loco pignoris ponere eam : quem usum vendere licet.

Hoc quoque sciendum, quod rem carius vendere propter dilationem solutionis, aut vilius emere propter anticipationem solutionis, usurarium est : quia dilationes et anticipationes istae rationem mutui sortiuntur.

Qualiter autem non peccet solvens usuram, declarat Augustinus, respondens Publicolae, et patet sensus ex praeinductis.

Praeterea si quaeratur, an homo restituere teneatur quod per pecuniam usurariam iusto lucro lucratus est ; respondendum, quod res quarum usus consumptio est, usufructum non habent. Idcirco si talia, ut pecunia, triticum, vinum, per usuram extorta sint, non tenetur homo nisi ad restitutionem extorti. Quod enim de tali re est acquisitum, non est fructus huius rei, sed humanae industriae ; nisi forte per talium rerum detentionem alter sit damnum perpessus : tunc namque ad recompensationem damni detentor tenetur. Aliae sunt res quarum usus non est earum consumptio ; et istae habent usufructum, ut domus, ager, etc. Idcirco qui ab alio tale quid per usuram extorsisset, obligaretur non solum illas res reddere, sed etiam fructus earum.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordat Petrus.

 

Durandus quoque, et addit :

Accipiens mutuum sub usura sine iusta necessitate, peccat, quia non solum dat alii occasionem peccandi, sed et scienter et sine iusta necessitate proponit alteri materiam unde sumat occasionem peccandi, maxime dum putat eum dispositum ad tale peccatum. Nec excusatur timore mortis, et multo minus timore damni maioris. Nec licet accipienti mutuum sub usura, consentire in usurariam acceptionem mutuantis, sed bene in hoc quod plus accipiat quam concessit, et quod plus de suo transferatur in illius dominium, quam ipse accepit de manu ipsius mutuatoris.

Haec Durandus.

 

Amplius, de usura et de speciebus ipsius, et de casibus in quibus videtur committi nec tamen committitur, atque de casibus in quibus videtur non committi et tamen committitur, multa conscribunt Antisiodorensis in tertia parte Summae suae, et Alexander, Henricus quoque in Quodlibetis, qui et sexto Quodlibeto divertit ad hoc, quod commutatio campsoria sit usuraria. In pluribus quoque Quodlibetis tuetur, quod emere annuos redditus ad vitam, sit usurarium : quod etiam sentit Henricus de Hassia in tractatu suo de Contractibus. Oppositum vero tenetur communiter, et Henricus de Oyta, in suo de Contractibus libro, fortiter tenet contrarium, quamvis fuerit socius magistri Henrici de Hassia.

 

 

QUAESTIO IV

 

Praeterea, circa praeceptum tertium quaeritur : Utrum liceat diebus festivis, puta dominicis et ceteris celebribus festis, forum tenere, carnes vendere, et consimilia facere quae mentis adhaesionem cum Deo impediunt.

 

Et videtur quod non, quia repugnant causae finali institutionis festorum, quae est Deo vacare, et aliorum dierum negligentias ac peccata recuperare, emendare, deflere.

 

Dc ista materia fuit nunc inquisitio multa, quibusdam dicentibus, imo et publice sermocinantibus ista mortalia esse, et contra praeceptum divinum. Unde in tractatu de Vitiis et virtutibus, super hac quaestione diffuse conscripsi, plurimorum introducendo dicta doctorum.

 

Et nunc breviter tangam responsionem Doctoris solennis, qui primo Quodlibeto, quaestione ultima sciscitatur, utrum liceat die dominico tenere forum rerum venalium ad vendendum et emendum, et utrum episcopi et praelati peccent mortaliter talia permittendo. Respondet :

Edictum seu praeceptum circa sabbatismum diei dominicae non est omnino de iure positivo, sicut praeceptum de abstinendo a carnibus feriis sextis : imo fundatur super generale edictum legis naturalis, quod positivo edicto Ecclesiae spccificatur. Edictum quippe legis naturalis inscriptum tabulis cordium, est quod omnis homo usum rationis sortitus, debeat certis temporibus, aliis negotiis praetermissis, vacare cultui Dei. Cumque homines circa hoc fuerint negligentes, curis mundanis vitiisque intenti, determinavit Ecclesia certum diem : quoniam magis timetur et tenetur quod singulariter indicitur seu iubetur, quam quod generali praecepto proponitur. Hinc deputavit ad hoc diem dominicum, sicut in veteri Testamento ordinatus fuit a Deo septimus dies hebdomadae.

Denique, circa istud praeceptum sunt duo articuli : unus affirmativus, quod scilicet die illo homo attentus esse debet cultui Dei ; et alius negativus, ut quod illo in die non debeant se homines occupare servilibus operibus per quae a divino cultu valeant impediri. Hinc sicut praecepta affirmativa obligant semper, non ad semper ; sic observatio diei dominicae quantum ad partem suam affirmativam, obligat semper, ita quod in qualibet hora diei illius homo est obligatus ad insistendum divino obsequio ; non tamen obligat ad semper, ita ut tota die dominica actualiter teneatur cultui Dei vacare, sed opportunioribus horis. Verum quoad partem suam negativam, obligat semper et ad semper, ut in nulla hora diei dominicae liceat alicui exercere opus servile quo a divino obsequio retrahatur. Si vero praestare non posset impedimentum, non esset universaliter prohibitum. Ideo illis qui semper debent esse dispositi et intenti cultui Dei, semper est prohibita mercatio, quae maxime a divino obsequio est retractiva.

 

Qualitercumque ergo et quomodocumque homo in die dominico opus exercet negotiationis quo a divino servitio impeditur, impedirive possit, ipsam negotiationem praefert Deo : quod est contra praeceptum. Ideo absolute dicendum, quod forum tenere in die dominico, et negotiationem agere quacumque hora diei dominici, est peccatum mortale, et maxime hora Missarum et Vesperarum, quando homines divino obsequio magis quam ceteris horis debent esse intenti.

 

Nec restat nisi investigare, an sit remedium aliquod quo homo negotians in die dominico, valeat excusari. Itaque advertendum, quod circa hoc nequit esse nisi triplex remedium. Primum est dispensatio summi Pontificis, auctoritate Ecclesiae observationem diei dominicae instituentis. Secundum, excusatio urgentis necessitatis vel piae utilitatis. Tertium est abrogatio statuti in toto aut parte de observatione dominicae. Primum remedium non potest in proposito subvenire, quia super hoc nunquam est data a Papa dispensatio generalis, imo generaliter prohibitum est, extra de Feriis, et de Consecratione, distinctione tertia, Rogationes. Nec potest dici, quod Ecclesia dispensat tolerando quod novit : quia cum aliquando in casu piscationis halecum dispensando permisit fieri die dominico, tamen simul omnibus ab omni opere servili cessandum praecepit : quod non esset, si non puniendo transgressiones et dissimulando voluisset dispensare, ut extra de Feriis, Licet. Secundum quoque remedium non potest succurrere. Quamvis enim urgens necessitas et pia utilitas particulariter in aliquo loco possint exhibere remedium, tamen dum nulla est generalis necessitas communisve pietas propter quas ubique liceat servile aliquid in die dominico agere, non potest corruptela illa generalis excusari, quamvis particulariter magis valeat excusari in uno quam in alio : ut in eo qui libenter emeret necessaria sibi in alio die, sed non potest ea invenire venalia in alio die, idcirco compellitur ea emere die dominico ; similiter ex parte vendentis. Insuper nec tertium remedium, de quo tamen magis videtur, potest hic suffragari, quia consuetudo si iuri debeat derogare, debet rationalis esse et praescripta : quod consuetudini huic contra Dei praeceptum non convenit. Nec excusatur per hoc quod tunc melius vacat populo convenire ad mercaturam. Nam illa vacatio est vacatio diei dominicae : ideo illam in vacationem diei ferialis convertere, est contra caritatem, et perversum. Hinc milii videtur, quod nullo modo liceat die dominico seu festis praecipuis forum tenere. Ex quo sequitur quod episcopi tenentur hoc malum per sententiam et admonitionem a suis dioecesibus removere, nisi forte rationabiliter timeant ex hoc maiora mala oriri : quia ne maiora mala eveniant, minus malum quandoque est tolerandum.

Haec Henricus.

 

Postremo Richardus :

Diebus (inquit) dominicis vacandum est ab omni opere servili. Servile autem opponitur liberali : quorum utrumque potissime est pensandum ex proprio et proximo fine, non ex fine accidentali quem constituit agentis intentio. Ratione autem finis proximi quem constituit agentis intentio, iudicandum est aliquid servile vel liberale formaliter per comparationem ad agentem, non tamen simpliciter. Illa igitur opera quae respiciunt corporale seu temporale bonum operantis tanquam proprium et proximum finem, servilia sunt, etiam si in se spiritualia essent, ut qui considerat qualiter temporale lucrum adipiscatur. Si autem opus sit materialiter servile, et tamen ordinet illud ad bonum spirituale sicut ad proprium et proximum finem, magis est liberale quam servile, saltem in comparatione ad agentem, ut scribere non ad temporale lucrum, sed ad spiritualem profectum et aliorum aedificationem.

Hinc qui diebus dominicis seu festivis ducunt choreas et hastiludia faciunt, peccant mortaliter, ut magni dicunt doctores : quoniam hastiludia sicut et torneamenta videntur prohibita. Choreas etiam esse prohibitas, praesertim diebus dominicis, probant per id quod dicitur, de Feriis : Dies festos venerationi Altissimi deputatos, nullis volumus voluptatibus occupari. Quod videtur probabile, maxime de choreis in quibus mulieres se praesentant virorum adspectibus, et econtra : tunc enim directe dant occasionem libidini.

Haec Richardus.