Distinctio XXIV — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE QUARTAE

 

Hic Magister specialiter agit de obiecto fidei, movetque dubia tria, quae reducuntur ad unum.

Primo quaerit, an fides sit de non visis ;

secundo, an Petrus habuit fidem passionis Christi, quando vidit hominem Iesum Christum pati ;

tertio, an aliqua sciuntur quae creduntur, hoc est, an unum et idem valeat esse scitum ac creditum. Sicque tota ista distinctio est de hoc, utrum obiectum fidei sit solum res non patens, id est latens nec nota.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Itaque circa haec quaeritur : An obiectum fidei sit solum quid ignotum.

 

Videtur quod non.

Primo, quia obiectum fidei (ut patuit) est veritas prima seu Deus sub ratione primae veritatis : sed Deum esse, certissimum est, et facillime et insolubiliter et multipliciter potest probari, sicut ostensum est et patuit supra primum.

Secundo, mundum esse creatum ex tempore, spectat ad fidem ; et tamen hoc probatur, atque (ut claruit circa secundi exordium) aliqui dicunt impossibile esse, mundum seu quamcumque creaturam fuisse ab aeterno.

Tertio, multa creata cadunt sub fide, ut Matrem Christi virginem esse, et consimilia quae traduntur in fide, ut quod Samson sit filius Manue, Christum esse occisum ; imo sicut probatum est, tota theologia est de summae Trinitatis deitate et de Christi humanitate : ergo obiectum fidei non est veritas increata.

Quarto, veritas increata est simplicissima : sed multa complexa sub fide cadunt, ut ista, Christus est crucifixus, Christus venturus est ad iudicandum vivos et mortuos.

Quinto, sanctus Iob dixit : Scio quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum. Et tamen cadebant sub fide. Ergo idem est scitum et creditum.

Sexto, doctores catholici multa argumenta inducunt ad probandum ea quae fidei sunt, et viri perfecti habent fidem certissimam cum rationibus credendorum et purificatae mentis intelligentia : ergo eorum fides certitudinem, evidentiam atque intuitum habet, ergo et visionem apertam.

Septimo, maior est fidei quam scientiae certitudo : quod multi experiuntur in se.

Octavo, quanto quid innititur certiori et infallibiliori fundamento, tanto est certius : sed veritas fidei Christianae innititur summae et increatae veritati, quae nec falli potest nec fallere, nec mentiri nec variari ; veritas autem naturalis scientiae innititur rationi humanae et luci creatae.

Nono, ex argumentis et rationibus fidei, ex variis gratiosis effectibus, ex multis experimentis et sentimentis internis, ex sensibilibus et supernaturalibus prorsus miraculis, certissimum nobis est, fidem Christianam esse a Deo : ergo quam certe demonstratur ac innotescit, Deum non esse auctorem, confirmatorem testemque falsitatis, tam certum et demonstrabile est, fidei Christianae nequaquam falsum subesse.

Decimo, dona et lumina gratiae fortiora et clariora sunt quam lumina et dona naturae : ergo fortiorem et clariorem in mente credentium causant notitiam, sicque certior et clarius micans in mente est fidei veritas quam scientiae habitus.

 

Circa haec multa occurrunt dicenda, quia et multae quaestiones ab aliis in hoc loco moventur, quarum responsiones hic comprehendam.

 

Itaque Albertus :

Fides (inquit) ut ait Gregorius, non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Distinguendum est tamen duplici distinctione, quarum unam ponit Damascenus libro quarto, capitulo primo, videlicet quod quaedam est fides ex auditu, et quaedam fides est charisma Spiritus Sancti. Illa quae ex auditu est, potest habere rationem inductivam, non probativam : non ut consentiat, sed ut facilius consentiat ei cui quis per affectum est inclinatus et consentire paratus. Charisma vero est lumen infusum, et tendens in primam veritatem ; et haec fides non habet rationem inducentem, sed potius gratiam infundentem. Credere namque, secundum Augustinum, est cum assensione cogitare. Sicque credere ex parte cogitationis probationem admittit, quia ex hac parte est ex auditu. Istaque ratio quam admittit, non est probans, sed credito quasi alludens ad iucunditatem, non ad consensum. Ex parte autem consensus, non innititur nisi lumini infuso. Aliam distinctionem ponit sacratissimus Petrus in Itinerario S. Clementis : Fides (dicens) non exigit probationem, nisi ut probetur verus esse propheta qui tradidit eam : quia si ille exstiterit verus, cuncta quae docet sine dubio vera sunt, quamvis quaedam propter eorum altitudinem non intelligantur. Hinc de ratione inducente intelligendum est quod princeps ait Apostolorum : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe.

Haec Albertus.

 

Sed quoniam (teste Apostolo) una est fides, ita quod fides est species specialissima, quomodo fides ponitur duplex ? Ad quod ex praeinductis posset quis respondere faciliter, sed nescio an sufficienter, dicendo, quod est fides suasa et fides infusa. Primam dicit Damascenus esse nostrae mentis, quia ratione humana suadetur ac gignitur. Alia dicitur Spiritus Sancti charisma, quoniam supernaturale est donum, a Spiritu Sancto per creationem infusum. Vel forsan quis dicet, quod fides dicitur duplex, non secundum essentiam, sed secundum modum, ita quod idem habitus dicitur fides ex auditu, quoniam dispositus est ex instructione et praedicatione humana. Nam et auditus dicitur sensus disciplinae. Idem quoque habitus, in quantum realiter per creationem infusus, vocatur charisma Spiritus Sancti.

 

Porro de his Thomas plenius planiusque conscribens :

Formale (ait) in obiecto fidei est veritas increata, sicut expositum est. Deinde respondet ad istud, an fides sit de vero incomplexo : Credere (secundum Augustinum) est cum assensione cogitare ; assentire autem non potest quis nisi vero ; veritas quoque non consistit nisi in complexione : hinc obiectum fidei oportet esse verum complexum. Nam et quidam philosophi illam operationem intellectus qua componit et dividit, fidem vocaverunt.Hinc dicentes obiectum fidei esse incomplexum, propriam vocem ignoraverunt. Quod enim dicitur, Credo Incarnationem, non potest intelligi de formatione conceptionis Incarnationis : quia sic quilibet intelligens significationem nominis huius, incarnationis, crederet Incarnationem. Ideo sensus est : Credo Incarnationem esse vel fuisse. Fidei ergo in quantum fides est, convenit esse circa verum complexum. Hoc etiam convenit fidei ratione sui obiecti, quod est veritas prima, de qua non potest sciri quid est, ut intellectus in eius cognitione formetur, sed cognoscitur quia est, quod fit per intellectum componentem ac dividentem. De eo autem quod simplex est in se, multae complexiones, conceptiones et propositiones possunt formari, secundum quod multa ei conveniunt. Cumque fides innitatur infallibili veritati, non potest ei falsum subesse ; nec contingens potest esse obiectum fidei, nisi ut stat sub providentia Dei, sicque necessitatem quamdam sortitur.

 

Praterca ad id, an fides sit de visis, dicendum, quod visio proprie actus est sensus visus, ob cuius sensus nobilitatem nomen visus transfertur ad aliarum cognitivarum actus potentiarum, per similitudinem ad sensum visus. Potest ergo attendi similitudo quantum ad genus cognitionis tantum : sicque large et improprie omnis cognitio dicitur visio. Sic quoque fides est de visis utcumque visu interiori, ut dicit Magister, cum et Apostolus dicat : Videmus nunc per speculum in aenigmate. Potest quoque attendi similitudo haec, etiam quantum ad modum cognoscendi. Modus autem quo sensus visus videt, est in quantum species visi in actu per lumen formatur in visu : sicque transferendo nomen visus ad intellectum, videmus dum forma rei intellecta est in intellectu nostro per lumen ipsius intellectus, sive illud lumen sit naturale, sive supernaturale. Complexa quoque illa ita videri dicuntur, quorum cognitio ex praetacta visione consurgit. Et ita fides nequit esse de visis, quoniam forma illa et veritas, quae principaliter obiectum est fidei, omnem formationem et visionem huiusmodi nostri intellectus prorsus transcendit ; nec ea quae fidei sunt, ad principia per se nota valent resolvi neque reduci.

 

Hinc quoque de proprie scitis, quae demonstrative probantur, et in principia per se nota reducuntur, non est fides. Verumtamen aliquid comparatur ad fidem dupliciter, puta : per se, et per accidens. Et quoniam quod per se spectat ad fidem, pertinet ad eam ubique et semper ; idcirco quod spectat ad fidem ratione huius aut illius, pertinet ad eam per accidens. Hinc quod simpliciter intellectum excedit humanum, pertinens ad Deum, atque divinitus revelatum est, pertinet ad fidem per se ; quod autem excedit intellectum huius aut illius, et non simpliciter naturalem capacitatem mentis humanae, per accidens spectat ad fidem. Nihilo minus ad utrumque horum datur homini fides. Quemadmodum enim gratia affectum perficiens praesupponit naturam, quoniam perficit eam ; sic fidei substernitur naturalis cognitio, quam fides praesupponit et ratio probat : sicut fidei Trinitatis cognitio exsistendi Deum. Et ad hoc naturalis notitia, fides quoque sufficienter inclinat, ut qui ad eam non valet rationem habere, fide ei assentiat. Imo ut Rabbi Moyses protestatur, hoc necessarium exstitit propter quinque. Primo, propter altitudinem materiae, quae elevationem requirit super sensum et imaginationem : ad quam elevationem omnes non sunt prompte dispositi. Secundo, nam quamvis homo naturaliter ordinetur ad cognoscendum divina, tamen per se ipsum non potest ad ea pertingere, sed instructione eget alterius. Quam cum non quilibet possit habere ad manum, Deus sapienter ac pie providit homini de lumine fidei, quod ad talem notitiam elevet mentem. Tertio, quia ad naturalem et philosophicam divinorum cognitionem multa praeexiguntur, quorum scientiam non nisi pauci queunt habere. Quarto, quia nonnulli obtusi sunt mente, qui fidei illuminatione indigent adiuvari. Quinto, quoniam plurimi occupantur circa exteriora et necessaria vitae, per quod a divinorum considerationibus retrahuntur : ideo fide sunt imbuendi.

 

Insuper, si quaeratur, an ratio seu humana et naturalis argumentatio minuat meritum fidei ; respondendum, quod ex duobus perpenditur quantitas meriti, puta ex parte operis, et ex parte operantis. Nam opus oportet esse bonum actum virtutis. Cumque virtus sit circa bonum difficile, oportet quod habeat bonitatem et difficultatem in se : idcirco quod addit ad alterum horum, addit ad meritum, quantum est ex parte operis. Ex parte vero operantis voluntas requiritur : unde quo quis magis voluntarie operatur, eo plus promeretur. Semper quoque quantitas meriti secundum caritatis radicem perpenditur : imo haec quantitas est quasi formale respectu alterius, propter quod secundum eam certius exstat iudicium de meriti quantitate. Itaque ratio naturalis dupliciter potest adduci in his quae sunt fidei, utpote : pro fide, et contra fidem. Inductio rationum contra fidem, auget difficultatem actus credendi, quantum in se est. Hinc manente eadem voluntate credendi, plus promeretur qui credit his in quibus videt multas naturales rationes in contrarium : quemadmodum qui vehementer tentatur de vitiis carnis, plus meretur resistendo quam qui non tentatur. Porro ratio quae pro fide inducitur, non facit videri illud quod creditur : idcirco non minuit operis difficultatem, quantum in se est ; attamen quantum in se est, facit voluntatem promptiorem ad credendum, sicque potest augere meritum fidei, sicut et habitus ipse virtutis. Sicque ratio inducta sive pro fide, sive contra fidem, quantum in se est, meritum fidei auget, quamvis possit etiam utrumque minuere ex defectu credentis. Unde ratio praebens experimentum fidei sufficienter, facit visionem, id est evidentem rei notitiam : idcirco evacuat credendi difficultatem. Sed ratio talis haberi non potest in his quae per se spectant ad fidem. Ratio quoque quae pro fide inducitur, non facit ut homo non pure propter Deum credat, quia et ratione illa remota, nihilo minus crederet : hinc quantum in se est, non minuit fidei meritum nisi ex culpa credentis.

 

Ex praehabitis quoque patet responsio ad id, an fides solum sit de ignotis. Siquidem ad perfectam rationem intellectivae cognitionis tria requiruntur : primum, ut id quod cognoscitur, intellectui proponatur ; secundum, ut intellectus illi adhaereat ; tertium, ut intellectus videat illud, id est, evidenter intelligat. Ea ergo quae fidei sunt, intellectui proponuntur non in se ipsis, sed per aliqua verba quae ad illorum expressionem non sufficiunt, atque quibusdam similitudinibus quae ab illorum repraesentatione deficiunt. Idcirco dicuntur cognosci in speculo et in aenigmate. Unde nec clare ac proprie videntur, nec penitus ignorantur, sed aliquo modo noscuntur. Ideo, quod sanctus ait Gregorius, Apparentia fidem non habent sed agnitionem, intelligitur de agnitione perfecta, quae visionem includit. Proprie autem dicitur esse praesens, id cuius essentia intellectui aut sensui praesentatur. Et quia hoc facit visionem, asserit Augustinus, quod videntur praesentia, creduntur absentia. Ideo fides assimilatur auditui, scientia seu cognitio visioni, quoniam per auditum cognoscimus res absentes.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in secunda secundae, quaestione prima, convenientius respondet ad istud, utrum obiectum fidei sit aliquid complexum :

De obiecto (asserens) fidei dupliciter possumus loqui. Primo, ex parte crediti, scilicet prout res credita est in se ipsa : sicque obiectum fidei est quid incomplexum, videlicet res de qua fides habetur, ut Deus. Secundo, ex parte credentis. Semper namque (ut ait Boetius) cognita sunt in cognoscente secundum modum cognoscentis. Cumque naturale sit intellectui nostro in hac vita, componendo ac dividendo veritatem cognoscere, ut tertio de Anima dicitur : hinc ex parte nostri, obiectum fidei est aliquid complexum per modum enuntiabilis. Nam sicut Deus ex sua perfectione, composita et complexa incomplexe cognoscit, sic homo ex sua imperfectione, simplicia et incomplexa cognoscit complexe.

 

Insuper, fidei falsum non subest. Nihil enim subest alicui actui, habitui sive potentiae, nisi mediante formali ratione obiecti : sicut color videri non potest nisi per lumen. Cumque veritas prima sit ratio formalis obiecti fidei, nil fidei subest nisi quod stat sub veritate divina, sub qua falsum non stat : idcirco nec fidei subest. Et si fidelis in aliquo deviet circa fidem, non est hoc ex fide, sed ex coniectura humana : imo ut sexto Ethicorum ait Philosophus, nulla virtus perficiens intellectum, se habet ad falsum secundum quod tale est, cum falsum sit malum ipsius intellectus.

 

Praeterea, si quaeratur, an visa et scita credantur, sive fidei subsint tanquam obiectum ; dicendum, quod fides importat intellectus assensum ad creditum. Intellectus autem dupliciter assentit alicui. Primo, ex ratione sumpta ex parte obiectorum, quorum quaedam sunt per se nota, ut prima principia, aliqua ex ipsis principiis. Secundo, ex electione propriae voluntatis, qna se magis inclinat ad assensum unius quam alterius partis. Quod si talis consensus sit cum dubitatione atque formidine de opposito, vocatur opinio ; si autem cum certitudine, dicitur fides. Illa autem videntur, quae per se ipsa movent intellectum aut sensum ad sui cognitionem. Unde nec fides nec opinio potest esse de visis, nisi videre valde extense sumatur pro quacumque notitia. Sic quippe et fides est quoddam lumen, faciens mentem videre quae credenda consistant.

Insuper, cum scientia sit eorum qnae ex principiis per se notis probantur, omnia scita sunt intellectualiter visa : idcirco nec scita, sicut nec visa, obiectum sunt fidei. Nec potest idem esse scitum et creditum, saltem ab eodem et secundum idem ; tamen quod unus credit, alius scire potest. Nempe quod credit viator, scit et videt comprehensor : sic et de Deo multa sciuntur, videlicet quod est, et quod sit unus ; de quo et multa creduntur, sed non est secundum idem. Hinc innotescit, cur fides dicatur medium inter opinionem atque scientiam : quoniam cum scientia communicat in certitudine, cum opinione autem in hoc quod non est ex evidenti et sufficienti naturali ratione.

 

Postremo, si quaeras, utrum humana ratio minuat fidei meritum ; dicendum, quod ratio dupliciter habet se ad credenda. Primo anteccdenter, ita quod homo non crederet sine huiusmodi ratione : sicque minuit meritum fidei, quemadmodum passio praecedens diminuit laudem ac meritum actus virtuosi, qui non ex passione, sed mentis iudicio fieri debet. Secundo concomitanter, dum credens, etiam non exsistente huiusmodi ratione, nihilo minus crederet. Sed quoniam amat quod credit, seu fidem qna credit, fidei veritatem revolvit, et ex amore rationes ad eius confirmationem seu declarationem excogitat aut inquirit ; et hoc signum est meriti amplioris, nec meriti rationem excludit. Idcirco auctoritas illa, Fides non habet meritum, etc., intelligenda est : quando homo voluntatem credendi promptam non habet, nisi propter vim rationis humanae. Rationes demum quae inducuntur ad fidem, non sunt demonstrativae, sed potius removent impedimenta credendi, ostendendo ea non esse impossibilia, quae asserit fides. Rationes vero demonstrativae quae adducuntur ad aliqua quae sunt praeambula fidei, ut quod Deus est unus et universorum principium, quamvis diminuant fidei rationem, dum faciunt ea apparere quae proponuntur, non tamen diminuunt rationem caritatis, per quam voluntas prompta est ad illa credenda, etiam rationibus non inductis : ideo non minuitur ratio meriti, nec causa promerendi. Denique ea quae fidem impugnant, ut humana argumentatio, exteriorque persecutio, tanto plus meritum augent fidei, quanto in eorum resistentia voluntas ostenditur pronior ac fortior ad credendum. Hinc martyres sancti habent praecipuum fidei meritum, et post eos viri ingeniosi in philosophicis eruditi, qui propter rationes et argumenta perfidorum seu propriae adinventionis nequaquam a fide recedunt. Similiter qui fidem tuentur, exponunt ac roborant, quibus cooperatur in bonum, quod haereses sciunt.

Haec Thomas in secunda secundae, quaestionibus prima et secunda.

 

Concordat Petrus, additque :

Quidam, ut Cancellarius Parisiensis (puta Philippus), dixerunt, quod res, et non enuntiabilia, sunt articuli fidei, quoniam res arctatur semper et per se ad credendum ex propria sua natura, enuntiabilia autem per accidens, ex divulgatione. Alii, ut Guillelmus Antisiodorensis, quod enuntiabilia determinata, et non res, sint articuli fidei : et quamvis variata sunt enuntiabilia, non tamen articuli, quoniam tria enuntiabilia secundum tres differentias temporis non sunt nisi unus articulus. Alii melius dicunt, quod res non sunt articuli, nisi materialiter, sed enuntiabilia indeterminata, quae se habent communiter ad quamlibet differentiam temporis, ut Christum fuisse incarnandum. Enuntiabilia vero determinata non sunt articuli nisi per accidens, quoniam credere sub hac seu illa differentia accidit saluti.

At vero fides semper est de non visis visione sensibili, ut de obiecto per se. Potest tamen esse de visis, ut de obiecto per accidens. Quaedam namque omnino subiacent sensui, id est, quae totaliter possunt cognosci experimento sensibili, et de his nullo modo est fides ut talibus ; quaedam vero non totaliter, de quibus secundum quod sensui patent, non est fides, sed secundum quod latent sensum. Sicque de Christi passione erat fides ac visio, sed non secundum idem. Nam visio fuit de ea, prout refertur ad naturam humanam visibilem ; fides, ut refertur ad naturam invisibilis deitatis.

Porro scientia duplex est : una patriae, quae est clara ; alia viae, quae obscura est circa divina, quia ut habet se visus noctuae ad lumen solare, sic intellectus humanus ad manifestissima naturae, id est divina. Itaque scientia viae de divinis, propter admixtam obscuritatem ex improportione intellectus nostri ad divina, atque frequentem obnubilationem phantasmatum, non excludit fidem. Scientia vero patriae haberi potest dupliciter : primo, indesinenter in perpetuum, et ita excludit fidem ; secundo, actualiter ad tempus, et ita fidem non excludit.

Si autem obiciatur, quoniam Deum esse, scitum est et demonstratum a Prophetis, et tamen inde est fides ; dicendum, quod non omnia quae creduntur, sunt supra rationem quoad obiectum, sed quoad moduin, qui est assentire veritati non in se, nec propter rationem probantem, sed propter primain veritatem dictantem.

Haec Petrus.

 

Richardus vero affirmat :

Tam verum complexum quam incomplexum, fidei est obiectum. Nam verum incomplexum est ipsa res credita, cuius exsistentia est causa veritatis enuntiationis, quae est veritas complexa : ideo res ipsa principale obiectum est fidei.

Haec Richardus, qui concordat in aliis.

 

Scripta quoque Bonaventurae de quaestionibus iam inductis concordant, potissime dictis ex Thoma et Petro.

 

Alexander etiam prolixe scribit de istis, cuius responsa in praehabitis virtualiter continentur.

 

Circa praeinducta scribit Durandus :

Cum sint plura complexa quae cadunt sub fide, puto quod inter ea est aliquod primo creditum, quod est ratio credendi alia, et ad quod fit credibilium resolutio ultima. Hoc autem est credere Ecclesiam regi a Spiritu Sancto. Quod patet sic. Credimus Deum esse unum et trinum, Filium incarnatum, passum, quia Scriptura hoc dicit, quam a Deo credimus revelatam et inspiratam : ergo credere Scripturam esse revelatam a Deo, ratio est credendi ea qiue in Scriptura traduntur ; et sic est prius creditum. Rursus credimus Scripturam esse revelatam a Deo, quia Ecclesia, quae regitur a Spiritu Sancto, hoc approbat. Nempe, cum multi gesta scripserint Salvatoris, ut Nicodemus, Nazarei, etc., illa sola Scriptura recipitur ut authentica atque canonica, eique soli fides adhibetur, quam Ecclesia approbat. Unde Augustinus contra fundamentum Manichaei : Ego, inquit, non crederem Evangelio, nisi crederem Ecclesiae approbanti ; et rursus : Evangelium Nazareorum non admitto, quia Ecclesia non admittit. Ergo credere quod Ecclesia non erret tanquam a Spiritu Sancto directa, est ratio seu medium credendi Scripturam quam approbat esse a Deo inspiratam ; et denuo, hoc credere, est ratio credendi ea quae in Scriptura sacra traduntur, ut dictum est. Ergo a primo ad ultimum, primum inter credibilia, quod est ratio credendi alia, et ad quod fit ultima credibilium resolutio, est credere Ecclesiam regi a Spiritu Sancto.

Haec Durandus.

 

Quibus obici potest, quod sacra Scriptura habet suam auctoritatem non ab hominibus, nec ab Ecclesia, sed directe, vere et immediate a Deo, cuius infallibili et invariabili veritati innititur. Propter quod ad Galatas ait Apostolus : Notum vobis facio, fratres, evangelium quod praedicavi in vobis, quia non est secundum hominem : neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi. Imo Ecclesiam regi a Spiritu Sancto, non noscimus nec credimus nisi ex Scripturis et auctoritate ac instructione Scriptura. Verumtamen, quamvis istud sit verum, attamen verba illa Durandi videntur catholice dicta, et omnia ista stant simul, ita quod Scriptura habet auctoritatem ab Ecclesia, et econtra, sed modo diverso. Scriptura quippe ab Ecclesia auctoritatem sortitur quantum ad innotescentiam seu manifestationem, quoniam ex determinatione universalis concilii innotescit et manifestatur, quae Scriptura sit censenda canonica ; ipsa vero Scriptura hoc docet, quod Ecclesia a Spiritu Sancto infallibiliter regitur. Suam vero auctoritatem, veritatem et certitudinem habet Scriptura a Deo vere causaliter et exsistentialiter. Itaque Scriptura et Ecclesia se invicem fulciunt, muniunt ac tuentur ; utraque vero a Deo auctoritatem adepta est. Et de his in opusculis de Auctoritate generalis concilii, et de Potestate summi Pontificis, plenius scripsi.

 

Insuper seribit Durandus :

Si constaret quod aliquid esset dictum a Deo, de illo aliquo ut sic non esset fides, nec aliqua esset inde fides necessaria. Constat namque certissima ratione, quod Deus non potest mentiri nec dicere falsum. Si ergo constaret evidenter Deum dixisse aliquid, constaret scientifice illud esse verum. In speciali etenim videmus claram terminorum connexionem.

 

Contra hoc dictum Durandi multa possent induci. Si enim Christianis non constaret pro certo, fidem catholicam et evangelicam legem realiter esse collatam ac promulgatam ac confirmatam a Deo, non possent certitudinaliter atque indubie credere, sentire, confiteri et affirmare, ipsam fidem et legem esse veram, divinam ac salutarem. Non enim hoc queunt naturali ratione, nec alio medio certo probare. Denique, si dictum illud Durandi esset verum, sequeretur quod gloriosi ac divini Apostoli ac sancti Prophetae non habuissent fidem. Certissime enim noverunt Deum esse locutum ad ipsos per inspirationem internam, per angelos sanctos, qui etiam nequeunt mentiri neque peccare, cum sint confirmati in bono per infusionem Spiritus Sancti ; sicque evidenter eis constabat, Deum dixisse ea quae ipsi ulterius protulerunt, praedixerunt, scripserunt et docuerunt. Imo tam certi erant de hoc, quod Paulus apostolus dixit scripsitque Galatis : Licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Nonne Apostoli sciverunt certissime se accepisse Spiritum Sanctum in die Pentecostes ? Nonne Paulus scivit se raptum usque ad tertium caelum, et audisse immediate a Deo verba arcana ? Et nihilo minus habuit fidem deinceps. Imo et gloriosissima atque omnino incomparabilis Virgo, supercertissime novit sibi angelum sanctum esse locutum, seque concepisse de Spiritu Sancto, et peperisse Filium Dei, audisseque ab ipso ea quae fidei sunt ; attamen habuit fidem, quia viatrix.

Idcirco dicendum, istud non obviare, sed maxime concordare, conferre, alludere fidei Christianae, quod certe constat fidelibus (potissime eis qui fidem habent cum rationibus credendorum et purificatae mentis intelligentiae fidem esse confirmatam, collatam, infusam a Deo. Et quamvis ex hoc sequitur certissime, quod vera sit fides et testimonia eius, non tamen amittit fidei rationem, nec est scientia, quia non habet certitudinem evidentiae de his quae credit, cum incomprehensibilia sint menti humanae in vita praesenti, nec ea clare potest in hoc statu conspicere. Nihilo minus propter Dei auctoritatem certissime illis assentit, dum constat ei quod Deus est testis. Hinc Thomas in hac ait distinctione : Argumenta, puta miracula proprie dicta, soli Deo possibilia, quae cogunt ad fidem, non probant in se seu per se fidem, sed veritatem annuntiantis fidem, ita quod scitur esse verax. Et sicut praecedenti distinctione innotuit, per evidentiam et excellentiam miraculorum quae facta sunt et fiunt pro confirmatione fidei christianse, daemones credere compelluntur.

 

Praeterea, Henricus in Quodlibeto octavo respondens ad istud, utrum aliquis articulus fidei valeat demonstrari, conscribit : Dicunt quidam sensisse Richardum, quod articuli fidei queunt probari. Sed sciendum, quod secundum Philosophum octavo Topicorum, duplex est disputatio : una ad rem de qua aliquid quaeritur absolute ; alia ad positionem, dum quaeritur aliquid praesupposito alio, atque ex eius suppositione arguitur ad quaesitum. Si primo modo proponatur quaestio de fide, sic nullus articulus fidei potest demonstrative probari : quia sunt de his quae facultatem naturalis rationis ita excedunt, quod eorum contraria per ea quae in naturalibus conspiciuntur, probabiliora consistunt. Idcirco ad ea intelligenda, primus gradus debet nobis esse auctoritas. Sicque ex creditis et suppositis tanquam veris ac necessariis, et ex aliis naturali ratione cognitis coassumptis, ad alia credita intelligenda debemus ascendere, ita etiam quod illa credita quae sunt principia intelligendi alia quibusdam adiunctis, possint esse conclusiones cognitae et intellectae, ut sic nullum maneat credibile quin possit esse intelligibile. Propter quod Isaias asserit : Nisi credideritis, non intelligetis. Denique, quaedam credenda aeterna sunt, et absolute necessaria, ac impossibilia aliter se habere, ut ea quae de summa Trinitate creduntur : de quibus ait Richardus, quod impossibile est ea necessaria ratione carere (quod bene verum est), sed soli Deo cognita, nec ulli pure naturali ratione investiganda sine fidei suppositione. Alia autem credenda sunt, quae non sunt simpliciter et absolute necessaria, sed solum supposita divinae voluntatis determinatione, ut ea quae spectant ad sacramenta et ad humanam redemptionem per Christum : ad quae non sunt necessaria argumenta, etiam suppositis credibilibus, sed probabilia et congruentia solum, accepta ex parte modi redemptionis iustificationisque nostrae.

 

Quocirca sciendum, quod differunt circa idem haec tria, credere, intelligere et videre. Videre namque est, oculo ad oculum spiritualiter mente conspicere, sicut corporaliter solem videmus : sicque Beati omnia vident in divina essentia ; nec sic videri aliquid potest intellectualiter extra visionem gloriosam, quacumque alia cognitione seu naturali seu supernaturali. Intelligere vero est, cognoscere aliquod verum perspicue per medium certius, certificatum in primis ex sensuum cognitione. Credere autem est, alicui veritati propter auctoritatem proponentis, signis atque prodigiis ceterisque huiusmodi confirmatam, per intellectum voluntarie adhaerere.

De qua adhaesione scribit Richardus : Nil certius, nihil constantius, quam quod fide apprehendimus seu tenemus. Sunt namque quampluribus ccelitus revelata, atque tam multis et magnis, tam miris signis ac praeclaris prodigiis divinitus confirmata, ut genus videatur dementiae in his vel aliquantulum dubitare. Utimur itaque in credendorum attestatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis, ad persuadendum voluntati ut credere velit ; non ad probandum rationi veritatem eorum quae exstant credenda, ita ut propter talem probationem et veritatem perspicuam credat, utpote fidem praeveniendo (aliter enim meritum fidei evacuaretur) : nt non ex ratione credamus, quantum ex parte est intellectus ; non tamen sine ratione, quantum ex parte est voluntatis. Sic igitur credere, repugnat omni aperto intellectui veritatis, quoniam semper obscuritatem habet annexam. Hinc Deum esse, seu quod unus est Dens, non est absolute loquendo articulus fidei, cum valeat demonstrari ; sed est articulus cum determinatione, videlicet quod est humani generis reparator et glorificator, quod probari sufficienter non valet nisi fide supposita.

Haec Henricus, qui de his scribit prolixe, et in prosecutione consentire videtur Richardo, quod scilicet ea quae fidei sunt, possint in hac vita intelligi, proficiendo in perscrutatione eorum ex naturalibus scientiis et argumentationibus aptis. Unde et addit : Articuli fidei considerari dupliciter possunt. Primo, ut credibilia solum : sicque soli supernaturali lumini innituntur, et quoad hoc nequeunt demonstrari, quoniam lumen illud est primum fidem efficiens, ut non credita credantur aut intelligantur. Secundo considerantur ut intelligibilia postquam sunt credita : et ita innituntur non tam lumini supernaturali quam naturali, et sic possunt (ut dictum est) demonstrari.

 

In qua re magis consentio Thomae oppositum sentienti. Verum in hoc Richardo et Henrico consentio, quod nil certius, nihil constantius tenemus quam quod apprehendimus fide ; atque quod certi omnino sumus de hoc, quod Deus omnipotens et aeternus, essentialiter verus ac veritas, huius sacratissimae fidei nostrae auctor et testis, dator, conservator ac confirmator est. Quod luce clarius patet, si universa quibus catholica fides innititur, et quibus probatur ac declaratur, comportentur et invicem comparentur.

 

Praeterea idem doctor Quodlibeto decimo quaerit, utrum possibile sit quod homo consentiat propositioni cuius contrarium sibi apparet per rationem. Ad quod respondet :

Distinguendum est de ratione, quia aut ratio innititur solidae veritati quae nullatenus potest infringi et solvi, aut innititur probationi quae quantumcumque videatur apparens, vere tamen potest dissolvi. Itaque nemo consentire potest illi propositioni cuius contrarium sibi constat per rationem primo modo dictam : quoniam veritas lucide cognita, cogit intellectum ad sui assensum, et ad dissentiendum suo contrario. Propositioni autem cuius contrarium apparet homini per rationem secundo modo acceptam, potest homo assentire per fidem, et cogi ad hoc per voluntatis imperium. Sicque consentimus articulis fidei, contra quam nulla ratio primo modo accepta potest excogitari nec inveniri, cum fides haec divinse et increatae innixa sit veritati.

Haec Henricus.

 

Qui rursus sciscitatur Quodlibeto duodecimo, an non habens rationem cogentem, potest assentire uni parti contradictionis sine formidine. Videtur quod imo, quia sic assentitur articulis fidei. In oppositum est, quod ratio demonstrativa facit assentire sine formidine, ratio autem probabilis cum formidine : quare cum quisque assentit alicui parti, assentit illi ex aliqua ratione : quicumque igitur assentit sine formidine, assentit ex ratione demonstrativa.

Dicendum, quod assentire alicui parti contradictionis contingit dupliciter : primo, ex ipsa cogniti claritate in sua veritate ; secundo, ex habitu infuso cum voluntatis imperio. Primo modo, nulli assentitur sine demonstratione aut veridica ratione, sive in divinis sive in humanis, pro statu vitso praesentis ; sed secundo modo, cum lumine fidei bene assentitur alteri parti contradictionis sine formidine, et hoc sine omni ratione qua directe assentitur ei quod scitur, quamvis non sine ratione qua quis suadetur quod credi debet. Sicque concedenda est ratio prima. Ad secundam dicendum, quod in his quibus assentitur ex auctoritate, praesertim divina, non est verum quod quicumque assentit alicui parti, assentit ei ex ratione demonstrativa. Talibus autem assentitur sine formidine : et si ad idem habeatur ratio probabilis, tamen in assentiendo nulla est propter illam formido, quemadmodum nec scientia est cum formidine, dum quis de eadem conclusione habet demonstrationem et rationem probabilem simul. Nam etsi ratio probabilis ex se sola circa cognitum ponat formidinem, non tamen ut est cum demonstratione aut voluntatis imperio.

Haec idem.

 

Postremo sciscitatur hic doctor Quodlibeto eodem, utrum quod quid est Dei, seu quod Deus est trinus, aut quodcumque aliud credibile de Deo, possit in via clarius cognosci seu sciri quam per fidem. Ad quod respondemus, quod imo, et etiam in lumine clariori quam sit fidei lumen. Aliter unus fidelium non haberet, clariorem notitiam de credendis quam alter. Cuius oppositum constat ex Augustino dicente : Quamvis universi fideles polleant ipsa fide, non tamen scientia defendendi ipsam fidem. Haec autem scientia consistit in claritate cognitionis, quia scientia est quaedam cognitio. Sed forte quis dicet, quod fides capit augmentum, suntque gradus in ea, sicque ex solo fidei lumine potest unus prae alio scientia fidei resplendere. Dico, quod si clarior non posset haberi notitia de credendis quam per fidei lumen, tunc necessario fides et scientia aequipararentur, ut quanto plus polleret quis fide, tanto plus polleret ista scientia : cuius contrarium dicit Augustinus, et per experientiam patet. Idcirco revera aliquod credibilium clarius potest cognosci quam fide. Propter quod asserit Augustinus : Aliud est, scire tantum quid homo credere debeat ; aliud, scire qualiter hoc ipsum piis opituletur, et contra impios defendatur. Hinc scientia sacrae Scripturae est utilis, ut ex ea rationes ac media capiantur per quae credita declarentur, et posteriora ex prioribus comprobentur. Ideo ad Corinthios, inter dona gratiae gratis datae distinguit Apostolus inter fidem et inter sermonem sapientiae ac sermonem scientiae : Alii, inquiens, datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alteri fides. Unde et super illud Ioannis, Vita erat lux hominum, loquitur Augustinus : Lux increata illuminat homines duplici lumine, parvulos scilicet lumine fidei, quo nutriantur ut lacte ; maiores vero lumine sapientiae, quo ut solido cibo vescantur : de qua dixit Apostolus, Sapientiam loquimur inter perfectos.

Haec idem, qui istam materiam diffuse prosequitur, tenens (ut supra) quod quaedam credibilia sint intelligibilia, atque a proficientibus intellecta altiori lumine quam sit fidei lumen.

 

Quocirca fateor, quod per donum sapientiae, ea quae fidei sunt clarius cognoscuntur quam sola fide prout communiter inest fidelibus. Verumtamen quicumque habet fidem formatam, habet et sapientiae donum, imo et omnia septem dona Spiritus Sancti, secundum aliquem gradum ; et quanto quis amplius crescit in caritate, tanto plus crescit in dono sapientiae, quo per gustum internum ac dulcem mentis saporem noscuntur divina. Sapientia quoque haec, quantum ad gradum suum in hae vita supremum, realiter idem est quod mystica theologia. Praeter hanc sapientiam salutarem quae est donum gratiae gratum facientis, est alia sapientia quae est donum gratiae gratis datae, per quam sapientiam declarantur, persuadentur, defenduntur ea quae fidei sunt quantum ad divina aeterna et increatas personas. Conformiter, praeter scientiam quae est donum Spiritus Sancti, est scientia quae est munus gratiae gratis datae, per quam defenduntur, suadentur et edocentur ea quae fidei sunt circa creata. Et haec sapientia atque scientia aliquibus per infusionem praestantur ; aliqui vero per studium et exercitium instructionemque aliorum eas adipiscuntur. Si itaque dona haec, utpote utraque ista sapientia, dicantur lumina altiora ac clariora quam fidei lumen est, in quantum fidei adveniunt aut superinfunduntur seu coniunguntur, sic concedo quod ea quae fidei sunt, et quid sit Deus, clarius et excellentius queant intelligi quam per fidei lumen. Verumtamen lumen fidei dupliciter potest intelligi, scilicet transitive et intransitive. Si transitive, sic fides et lumen fidei realiter ab invicem distinguuntur, intelligendo per fidei lumen quamcumque illuminationem actualem in fide, seu praefatas sapientiam et scientiam. Sicque rursus admitto, quod altius quam per fidem valeamus cognoscere in hac vita ea quae fidei sunt. Si vero lumen fidei sumatur intransitive, pro ipsa fide quae lumen quoddam est, sic denuo idem concedo. Nihilo minus advertendum, quod lumen fidei adhuc dupliciter sumi potest : primo, pro fide seu eius illuminatione ; secundo, pro quocumque lumine ad viatorem spectante, quamdiu in statu viae ae fidei est, et per fidem peregrinatur a Domino. Et ita arbitror concedendum, quod in hac vita non valeamus Deum et credenda clarius eminentiusque cognoscere quam per fidem : et hoc de lege communi, quamvis per omnipotentiam Dei et privilegio gratiae specialis aliter queat accidere, sicut su, fuit in Paulo tempore sui raptus.

 

Praeterea, Scotus hic sciscitatur, utrum de credibilibus revelatis possit quis habere scientiam simul et fidem, loquendo de scientia prout sumitur pro quacumque certa notitia quae habetur ex evidentia rei. Circa haec Scotus primo recitat positionem S. Thomae in prima parte, ubi affirmat theologiam esse scientiam subalternatam scientiae Beatorum, quae est scientia subalternans sibi scientiam theologicam viatorum. Hanc positionem reprobat Scotus, quoniam Thomas in secunda secundae determinat quod fides et scientia non stant simul de eodem. Deinde refert de hac quaestione opinionem Henrici praehabitam, quod scilicet fides et visio non stent simul, sed fides et intelligentia seu scientia de credendis, quae scientia habetur per lumen clarius lumine fidei, quod lumen est medium inter lumen fidei et lumen gloriae. Contra haec obicit quia Henricus est sibi ipsi contrarius, cum dicat in Summa sua, quod ad hoc quod credita intelligantur, non requiritur lumen speciale aliud a fidei lumine ; item, si duo lumina illa, videlicet lumen fidei et lumen scientiae de credendis, stant simul, cum lumen illud scientiale non faciat cognitionem intuitivam de credibilibus, sed abstractivam, tunc potest tota scientia geometriae haberi ab aliquo, et tamen simul cum scientia illa posset habere fidem de eodem obiecto.

 

Alia multa obicit contra opinionem Henrici, quae modici sunt momenti atque facillime solverentur. Sed quia fassus iam sum opinionem illam etiam parvitati meae non complacere, non curo eam defendere. Ceterum, ponere lumen illud clarius lumine simplicis fidei, approbavi, et a doctore illo solenni idonee comprobatur : imo ponere illud iuxta modum nunc introductum, apertissime consonat Augustino in sermonibus variis de Resurrectione et alibi, et in libro de Civitate Dei, atque in libro de Trinitate, et super Ioannem. Et in hoc concordant doctores praecipui, Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura, Guillelmus Parisiensis, Antisiodorensis, Petrus, Udalricus, et alii multi. Denique, quidam expositores super illud beati Iob, Deus in manibus abscondit lucem, et praecipit ei ut rursus adveniat ac denuo oriatur, annuntiat de ea amico quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere : quidam tangunt expositores, qualiter Dominator omnipotens (cuius sunt manus omnipotentia, iustitia, misericordia, sapientia eius) lucem contemplationis, radium theoricae illustrationis, splendorem cherubicae emicationis, habet potestative atque causaliter in praetactis manibus suis : quam iuxta superliberrimum arbitrium suum emittit et retrahit, abscondit et pandit, effundit, infundit, communicat. Haec lux contemplationis deificae (in qua ea quae fidei sunt, mira et admirabili claritate cernuntur, caeliformiter apprehenduntur, quamvis non comprehendantur neque scientialiter noscantur) non utique omnibus datur, sed praesertim viris heroicis, purgatique animi mentibus, seraphico sanctae caritatis ardore succensis ; et ipsa potius est quid actuale pertransiens, quam habituale quiescens in animo contemplantis. Haec lux rite censetur medium quoddam inter lumen gloriae lumenque fidei communiter dictae : qua luce radiante, coruscante, praedominante in mente contemplativa, ineffabiliter praesentantur, innotescunt, cernuntur credenda, et omnis eorum connexio, series, ordo, rationabilitas, consonantia, ac supernaturalis deiformisque pulchritudo : ita quod menti taliter illuminatae, unctae, succensae, nil rationabilius, nil sapientialius, nil verius, neque divinius videatur, quam Christianae fidei tenor, theoria, evangelizatio.

 

Hanc lucem negare, irrisorie examinare, et tanquam fictum quid reputare, non est aliud quam propriam imperitiam demonstrare ; nec alicuius subtilitatis signum id reor. Et certe in Scripturis divinis frequenter de ea fit mentio, de qua et sancti Patres ubertim locuti sunt, praecipue Augustinus in libro Confessionum et alibi. Verum animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, imo stultitia est illi. Denique, de hac luce contemplator ille altissimus, divinissimus, sacratissimus et theologicissimus Dionysius, in libro Mysticae theologiae evidenter locutus est ; de qua et sanctus pater effatur Bernardus in epistola ad Cartusienses domus Montis Dei : Omnipotens Deus suo electo ac dilecto lumen quoddam vultus sui ostendit, sicut lumen clausum in manibus, quod patet ac latet ad tenentis arbitrium : quatenus per id quod raptim videre conceditur, ad plenam aeterni luminis possessionem visionemque accendatur ; cui ut aliqualiter pateat quid sibi desit, quasi pertransiens gratia mentem praestringit amantis, eripiens eam sibi, et rapit eam in diem qui est a tumultu rerum ad gaudia silentii, atque pro modulo suo ad momentum id ipsum ostendens ei videndum sicuti est. Interim quoque efficit ipsum in id ipsum, ut sit pro modulo suo sicut et illud est. Ubi cum didicerit quid sit inter mundum et immundum, redditur sibi et remittitur ad mundandum cor, ut si rursus aliquando admittatur, sit purior ad videndum, stabilior ad fruendum. Amplius, de recipientibus et experientibus huiuscemodi luminis infusionem, irradiationem, transformationem, idem Sanctus in libro de Consideratione fatetur : Hi desuper gratiosissime praeveniuntur, qui in profundissima Dei misericordia, quasi quodammodo iam sepulta arbitrii potestate, in divitias gloriae in spiritu ardoris subito rapiuntur. De hac luce, et de speciebus vel potius de gradibus eius, scribit diffuse in diversis opusculis devotus ac dulcis doctor Bonaventura ; vir quoque mirabiliter desuper doctus, unctus, et in devotionalibus exercitiis exercitationibusque internis valde expertus, dominus Ioannes Ruysbroeck, canonicus regularis. Insuper et philosophi quidam eximii de huiusmodi luce aliquid inveniuntur locuti. Nempe ut nono de Civitate Dei loquitur Augustinus, secundum Apuleium Platonicum, summus Deus universorum creator, sic a Platone laudatur, quod ipse solus qui nequit humani sermonis penuria vel modice comprehendi, vix a sapientibus viris, cum se vigore animi quantum possibile est a corpore abstraxerint, contemplatur ; illud quoque velut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare. Hinc et Aristoteles subtilissime et (ut opinor) experimentaliter dixit : Vita nostra quandoque ad modicum talis est, qualis est vita Dei aeternaliter. Hanc demum lucem, in qua ea quae fidei sunt, tam limpide, amorose ac dulciter conspiciuntur, electus ille Augustinus expertus, alloquitur Deum in libris Confessionum : Splenduisti et valde coruscasti in anima mea, o lux interna ac sempiterna. Concussisti et penetrasti viscera animae meae, et non satiabar illis diebus contemplari lacrimose ac suavissime admirari altitudinem consilii tui super modo salvationis generis humani.

 

Praeterea, quod Scotus dicit sanctum Doctorem sibi ipsi contrarium, facillime solvitur, si dicatur quod in secunda secundae dicere velit theologiam non esse scientiam proprie dictam et subalternantem, ac principia per se nota in statu ac ordine et genere suo habentem : quod et satis constat verba ipsius ibi pensanti. In prima vero parte concedit, quod sit scientia subalternata modo praetacto, prout de isto dictum est plenius circa exordium super primum Sententiarum, ubi tractatum est, utrum et qualiter theologia seu sacra Scriptura sit scientia : idcirco pertranseundum hoc loco.

 

Consequenter Scotus propriam ponit opinionem, praemittendo qualiter scientia sumatur dupliciter. Primo, pro omni notitia quae est cum adhaesione. firma : et sic etiam fides exstat scientia. Secundo proprie, prout sumitur primo Posteriorum, quo dicitur : Scire est rem per causam cognoscere, etc. Sicque impossibile est de eodem scientiam esse ac fidem. Istud planum est, nec Thomas neque Henricus dicunt contrarium : imo de Deo non potest hoc modo haberi scientia, cum ipse non habeat causam, nec aliquid eo sit prius.

Deinde subiungit Scotus :

Notitia quam quis habet de his quae traduntur in canone Bibliae, non est tradita per modum scientiae demonstrativae, inducendo habitum illius notitiae de intellectu litterae ex aliquibus principiis aliis, ex quibus demonstrative concludatur. Habens ergo habitum de istis sic traditis in sensu litterae, non habet habitum scientiae sicut descripta est ; attamen habet habitum quo immediate assentit omnibus et singulis in Scriptura contentis, et non uni propter aliud : imo si aliqua ibi tradita probarentur ex aliis, non assentiret eis quia sic probata, ita quod cuilibet dicto canonis assentit, non quia probatur modo praedicto, sed propter auctoritatem Dei, ratione cuius omnibus assentit in Scriptura contentis immediate, non uni propter aliud per syllogisticum discursum.

Similiter si quis sciat Scripturam exponere, conclusiones explicare, et contraria solvere, talis potest in Ecclesia esse maior ; tamen quando exponit unum passum Scripturae per alium, et obscurum per manifestum, non habet maiorem certitudinem de uno quam de alio. Si vero exponit Scripturas per scientias alias, immiscendo philosophiam Scripturae (quod sine dubio multum valet, et praecipue ad hoc metaphysica confert, ut veritas Scripturae de Trinitate et intelligentiis abstractis intelligatur) ; tunc dico, quod conclusio non habet certitudinem maiorem quam altera praemissarum quae minus certa est, sicut in omni mixtione certitudo conclusionis est certitudo praemissae minus certae : sicut maiore exsistente de necessario, et minore de contingenti, non sequitur conclusio de necessario, sed de contingenti. Ideo, cum praemissa sumpta ex Scriptura non sit evidens ex terminis, sed credita, conclusio non erit demonstrativam scientiam generans, quamvis possit generare habitum alium a fide.

Haec Scotus.

 

Contra quae obici potest. Primo contra illud quod ait :

Notitia quam quis habet ex Scripturis de contentis in ea, non est tradita per modum scientiae demonstrativae, etc. Contra quod primo obicitur ita. Veritas dupliciter cognoscitur ac probatur : primo, humana et naturali argumentatione, ut quod homo est animal ; secundo, supernaturali, divina et miraculosa operatione, ut quod Deus est trinus. Scriptura autem canonica utroque genere argumentationum istarum multoties utitur. Primo quippe genere argumentationis utitur Deus apud Isaiam, dicens : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus ? Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis remanebo ? Ex quibus verbis sumitur efficax argumentum generationis divinae, sive ad intra, sive ad extra : quoniam quidquid fecunditatis et generativae virtutis est in creaturis, altiori modo convenit Creatori. Sic quoque in Isaia Deus probat suam incomparabilem maiestatem et excellentiam, seque solum esse adorandum, demonstrative, per hoc quod ipse est omnium primum principium et creator ac ultimus finis. Conformiter in Numeris probatur invariabilis veritas divinae praenuntiationis, cum dicitur : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur ; nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? Locutus est, et non implebit ? Quasi sic arguat : Deus nec mentiri potest, neque mutari, ergo quod dixit implebit et faciet, nec revocabit. Sic quoque argumentatur Psalmista, alloquendo stultos et perfidos, omnipotentis Dei providentiam omniscientiamque negantes : Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet ? Aut qui finxit oculum, non considerat ? Qui corripit gentes, non arguet ? Aut qui docet hominem scientiam ? Ex quibus sacris Eloquiis (ut etiam Rabbi Moyses contestatur) innuuntur idonea argumenta ad probandum quod Deus altissimus, qui omnem rerum instituit ordinem, atque hominibus sensum videndi ac audiendi donavit, qui etiam per Prophetas corripuit impios, ac futura determinate praedixit, utique universa cognoscit, providet, iudicat et disponit. Innumerabilia talia possent adduci.

 

Insuper secundo genere argumentationis utitur ubertim Scriptura, ut cum ad Hebraeos ait Apostolus : Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est, contestante Deo signis et prodigiis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus. Sic et Apostolus idem, in diversis locis Epistolarum, probat sum praedicationis veritatem per miracula quae effecit. Imo per totum quatuor Evangelistarum textum, Christi miracula describuntur, ad comprobandum quod ipse exstitit verus in suis praedicationibus ac doctrinis, et quod fuit Christus in lege promissus. Unde et ipse hoc argumento frequenter est usus, dicendo : Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi ; si autem facio, etsi mihi non creditis, operibus credite. Itemque : Opera quae dedit mihi Pater facere, testimonium perhibent de me. Sic et alibi probatur veritas fidei christianae per miracula Christi, cum dicitur : Multa alia fecit Iesus, quae non sunt scripta in libro hoc ; haec autem scripta sunt ut credatis quod Iesus est Filius Dei. Itaque, quamvis fides assentiat articulis suis propter Dei auctoritatem, tamen ex miraculis et aliis diversis mediis, ex vaticiniis Prophetarum, ex effectibus divinae iustitiae in ultionibus vitiorum et remunerationc virtutum, ex visionibus et apparitionibus angelorum, ex supernaturalibus illuminationibus visitationibusque internis, ex finali abiectione Iudaeorum, ex innumerabilibus beneficiis Dei exhibitis populo Christiano, ex sanctissimis conversationibus patrum, ex constantiis, victoriis, prodigiis martyrum innotescit, persuadetur et comprobatur, quod fides ista a Deo sit ; nec amplius quaerimus, non obstante quod his quae credimus propter ipsius auctoritatem, obviare et reclamare videntur sensus et ratio, experientia quoque. Et nisi agnosceremus certive, quod lex et fides Christiana a Deo sit, levitatis imo et fatuitatis esset, certive et immobiliter credere articulis fidei huius, qui omnem rationem et capacitatem prorsus excedunt. Quamvis ergo fides sic credat, habitus tamen scientialis sacrae Scripturae praefatis innititur argumentis, et unum probat per aliud, et cuncta se invicem fulciunt ac confirmant, unumque alteri certitudinem exhibet.

 

Quod si dicatur, quod miracula et apparitiones Christi post suam resurrectionem, ac missio Spiritus Sancti facta Apostolis, Apostolorumque gesta, nobis non constant nisi per fidem : dicendum, quod Deo sic ordinante, usque in praesens continuata et facta sunt diversa miracula in Christi Ecclesia ; et ea quae non vidimus, evidenter relucent in suis effectibus, in conversione totius mundi ad tam arduam legem et incomprehensibilem fidem, sine violentia praeliorum, sine magicis artibus, quas supercertissime scimus maxime condemnari, odiri et vitari a veris Christianis, ac Sanctis (quos honoramus in tot claustris, collegiis, religionibus, basilicis), et religiosis personis.

Hinc totum illud ex Scoto inductum, videtur prorsus erroneum. Quod ait Scripturam non uti discursibus et argumentis, demonstrationibus et syllogismis, virtualiter saltem, reprobatur manifeste per hoc quod S. Hieronymus in prologo totius Scripturae affirmat : Iob exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur ? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur ; omnesque leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat, etc. De his plura inducere esset perfacile, sed brevitati studendum est.