Distinctio XXXII — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XXXII
SUMMA DISTINCTIONIS TRIGESIMAE SECUNDAE
Iam ante tractavit Magister de caritate creata, qua Deum diligimus : nunc tractat de caritate increata, qua Deus nos diligit. Et primo declarat, quod Deus creator amat cuncta creata generaliter, et rationales creaturas (praesertim praedestinatas) specialiter. Quocirca inquirit, qualiter incommutabilis Deus dicatur unum diligere magis quam alium, cum dilectio Dei in ipso sit una et simplex, prorsus invariabilis. Consequenter docet, quod dilectio Dei consideratur dupliciter, atque ex hoc solvit quod quaeritur, qualiter Deus immutabilis et aeternus dicitur unum et eumdem nunc magis, nunc minus diligere. Ultimo sciscitatur, an reprobos Deus ab aeterno dilexit.
QUAESTIO UNICA
Hic quaeritur : An Deus diligit cuncta creata, potissime intellectuales creaturas, aeternaliter atque aequaliter.
Videtur quod Deus non amet creata. Primo, quoniam amor est vis unitiva coniungens amantem amato. Cum igitur Deus in infinitum ab omni creato distet, non videtur alicui creaturae per amorem coniunctus.
Secundo, amor est alicui bonum velle ; sed velle Dei omnipotens est, sicut per Isaiam testatur : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Si ergo Deus diligit omnes creaturas rationales, vult omnibus dona gratiae in praesenti et dona gloriae in futuro : sicque omnes salvarentur.
Tertio, creaturae non fuerunt ab aeterno : ergo non potuerunt ab aeterno amari, cum nihil ametur nisi bonum.
Quarto, quanto quid melius est, tanto est amabilius ; sed creaturae rationales non sunt omnes aeque bonae, ergo neque aeque amabiles : non ergo a Deo aequaliter diliguntur. Possent hic multa induci, sed tota ista materia in primo est habita et discussa : idcirco immorandum non arbitror.
Itaque Bonaventura respondens ad istud, an Deus dilexerit aeternaliter creaturas :
Quaedam (inquit) verba de Deo dicta respectu creaturae, connotant effectum in actu, sicut creare ; quaedam connotant effectum in habitu, ut praedestinare ; quaedam indifferenter utroque modo, sicut diligere. Dicitur quippe Deus diligere aliquem, vel quoniam actu communicat ei bonum, vel quia proponit hoc. Cumque communicare sit effectus in tempore, propositum vero communicandi sit ab aeterno : hinc diligere, interdum de Deo dicitur aeternaliter, quandoque temporaliter. Sicque potest concedi, quod creaturae non solum temporaliter sed etiam aeternaliter diliguntur ab eo.
Insuper si quaeratur, an Deus diligat omnia generaliter ; respondendum, quod Deus non diligit creaturam ratione affectionis, sed communicationis alicuius boni, ita quod dilectio Dei potius dicitur dilectio effectus quam affectus. Communicatio autem bonitatis divinae est duplex : una in donis naturae, et ista omnibus est communis ; alia in donis gratiae, quae rationalibus creaturis est specialis. Et penes hanc aliquos diligit, puta electos ; aliquos odit, ut reprobos. Sed quantum ad primam communicationem, verum est illud Sapientiae : Diligis omnia, et nihil odisti eorum quae fecisti.
Si autem ita obiciatur, Deus omnia diligit ex caritate ; distinguendum est, quia ly ex potest notare habitudinem principii motivi et productivi respectu effectus creati : et sic cuncta quae diligit, ex caritate diligit. Caritas namque principium est universorum effectuum quos producit. Potest quoque notare non solum habitudinem principii productivi, sed etiam exemplaris repraesentantis : sic eos dumtaxat amat ex caritate quibus communicat caritatem creatam, cuius exemplar est caritas increata sub ratione caritatis, sub qua ratione non est aliorum exemplar.
Si vero obicias, quod amor transformat amantem in amatum, Deus autem non transformatur in creaturam ; dicendum, quod verum est hoc de amore affectionis qui in alterum tendit. Amor autem Dei non est amor affectionis tendens in alterum, sed potius inclinans et trahens alia in se. Ideo amor divinus magis transformat et conformat amata ipsi amanti, quam econtrario. Denique, sicut duplex est conformatio rerum ad Deum : una secundum similitudinem vestigii, alia secundum similitudinem imaginis, quae est magis expressa ; ita dilectio Dei dupliciter sumitur, utpote generaliter, sicque connotat generalem assimilationem ; et item specialiter, et sic connotat quamdam unionem. Impios vero et praescitos secundum quod tales, non amat, sed odit ; tamen naturam eorum diligere dicitur.
Amplius, dum quaeritur, an omnes aequaliter diligat ; dicendum, quod de dilectione Dei est loqui dupliciter. Primo, secundum ipsius dilectionis essentiam ; secundo, penes eius efficientiam, efficaciam seu effectum. Primo modo diligit omnes non solum aequali dilectione, imo etiam uno et eodem simplici et invariabili actu, qui est divina essentia ; sed secundo modo non diligit omnes aequaliter, quoniam uni vult maius bonum quam alteri. Vel sic : Cum diligere Dei sit velle alicui bonum, aequalitas dilectionis Dei ad alios, attendi potest dupliciter. Primo, ex parte actus volendi : et sic diligit omnes aequaliter, quia non magis intense vult uni bonum quam alteri. Secundo, ex parte voliti : et ita diligit omnes non aequaliter, sed aliquos maxime, quosdam minime, alios medio modo, secundum quod uni vult bona maxima, alteri minima, aliis mediocria.
Praeterea, angelos Deus magis dilexit quam homines quantum ad effectus conditionis seu quoad dona naturae, quoniam excellentiora naturalia contulit eis : in quo magis apparet omnipotentia Creatoris ; homines vero magis dilexit quantum ad effectus reparationis et gratiae, quoniam angelis lapsis relictis, homines liberavit, et gratiosissime egit cum eis : in quo sapientia Dei refulget.
Si autem quaeratur, quae harum dilectionum aliam magis excedat ; dicendum, quod de excessu dilectionis est loqui dupliciter : primo, ut nunc seu secundum statum praesentem ; secundo, simpliciter et secundum statum finalem. Et primo modo plus diligit angelos, secundo modo plus diligit homines. Unde in patria habebit homo plura atque maiora de quibus Deo gratus sit et devotus, quam angelus, utpote beneficia incarnationis, redemptionis, et eminentissimae glorificationis naturae humanae, praesertim in Christo et Virgine gloriosa : quae non tantum manifestant circa nos divinae dilectionis magnitudinem, sed etiam nimietatem, iuxta illud Apostoli : Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Deus. Atque per istam distinctionem solvuntur obiecta quae ad utramque partem fieri solent.
Praeterea quaerit hic Doctor, an Deus magis dilexerit genus humanum quam Christum. Respondet, quod magis dilexit Christum, qui secundum naturam divinam est bonitatis immensae, et secundum humanitatem assumptam, ratione unionis cum Verbo, est nobilitatis ac dignitatis singularis et inaestimabilis. Propter quod ait Anselmus, quod vita illius hominis praeponderabat toti mundo, imo mille mundis. Nec obstat, quod Pater dedit Christum pro nobis in pretium, quia per illam donationem non fuit Christus alienatus a Patre, sed ad patiendum expositus, et per hoc meruit magis glorificari a Patre.
Iterum sciscitatur, an Deus plus diligat praedestinatum iniustum, aut iustum praescitum. Respondet :
Quaedam est dilectio approbationis, et quaedam electionis. Prima, ratione connotati, est temporalis, et respicit statum praesentem ; dilectio vero electionis, cum sit aeterna, respicit statum futurum in quo homo aeternaliter permanebit. Reprobi autem etsi ad tempus sint boni, non tamen finaliter in Deo sunt permansuri : idcirco secundum Magistrum, non diliguntur a Deo aeternaliter, nisi verbum diligendi a ratione propria distrahatur. Itaque, quantum ad dilectionem approbationis secundum praesentem iustitiam, magis diligit Deus iustum praescitum ; sed quoad dilectionem aeternae electionis, plus diligit praedestinatum iniustum.
Haec Bonaventura.
Qui in hae distinctione interrogat, an Christus magis dilexit Petrum quam Ioannem ; et eius responsio eum responsione Thomae satis coincidit, quamvis diffusior sit.
Porro Thomas his consonans :
Unicuique (inquit) cognitionem habenti amabile est proprium bonum, non solum amore naturali, sed etiam animali aut intellectuali. Cumque in Deo sit sui ipsius perfecta cognitio, amat propriam bonitatem. Bonum quoque rei vocatur non solum secundum quod in ipso est per essentiam, sed item prout in alio est per similitudinem et participationem. Hinc cum bonitas creaturae sit similitudo bonitatis divinae, sequitur quod Deus diligat creaturam. Etenim sicut divina essentia est exemplar omnis creatae essentiae, sic bonitas Dei causa est omnis creatae bonitatis ; sed Deus cognoscendo suam essentiam, cognoscit omnia quae ab ipso exemplantur seu exemplariter producuntur : ergo amando propriam bonitatem, amat omnia quae ab ipso bonitatem participant.
Insuper de hoc, qualiter Deus diligat omnem creaturam, disseruit :
Amicitia aliquid addit supra amorem, quia ad amoris sufficit rationem, quod homo velit alicui bonum quodcumque ; ad rationem vero amicitiae pertinet, ut velit illi bonum quod vult sibi ipsi, ut scilicet velit conversari cum ipso, et ei in illis convivere quae maxime amat. Itaque loquendo de dilectione communiter, Deus diligit omnia in quantum vult eis aliquod bonum, videlicet naturale bonum ipsorum. Bonum autem quod sibi ipsi vult, utpote visionem et fruitionem sui ipsius, qua ipse in se ipso beatus est, vult omni creaturae rationali voluntate antecedente, voluntate vero consequente solis electis, quae est voluntas simplieiter : ideo solos electos diligit amore amicitiae, alios autem amore communiter dicto, in quantum sunt bona. Unde legitur : Diligis omnia, et nihil odisti eorum quae fecisti. Divinus quoque Dionysius contestatur, quod amor Dei movet superiora ad inferiorum providentiam. Deus autem universorum providentiam habet. Ergo diligit universa.
Praeterea si quaeratur, an Deus diligat inanimata amore benevolentiae vel amore concupiscentiae ; videtur quod non amore benevolentiae, quia octavo dicitur Ethicorum, quod inanimata non diliguntur nisi amore concupiscentiae. Deus autem nil amat tali amore : quia non indiget rebus, nec ordinat eas ad commodum suum. Dicendum, quod quamvis nos non diligamus inanimata amore benevolentiae, quia eorum bonum non causatur a nobis ; attamen Deus amore benevolentiae diligit ea, quia per hoc quod ea vult, sunt et bona sunt. Dilectio autem quae est electionis causa seu ratio, est dilectio amicitiae, quam Deus ad irrationalia non habet.
Praeterea, ab aeterno Deus creaturas dilexit. Illa etenim nomina sola dici possunt de Deo ex tempore, quae in principali significato significant aliquid quod in Deo secundum rem non est, ut quae important relationem Dei ad ereaturas in significato principali, ut Dominus (quae relatio in creatura est secundum rem, in Deo secundum rationem) ; similiter quae designant in principali significato actionem divinam terminatam ad aliquid extra Deum, sicut creare. Amor vero in principali significato non importat relationem, sed actionem voluntatis : cuius actiones, sicut et actiones intellectus, immediatae atque elicitae manent in operante, nec transeunt ad aliquid constituendum in exteriori materia, ideo creaturas diligere Deo convenit ab aeterno. Et quamvis creaturae non fuerint ab aeterno exsistentes et bonae in proprio esse, tamen in Dei praecognitione atque praescientia tales fuerunt. Unio quoque quam efficit amor, unio est affectus, quae potest haberi ad illud quod absens est, et quod nondum est. Quamvis etiam Deus voluit ab aeterno creaturas esse, non tamen voluit eas esse ab aeterno, sed tempore praeordinato ab ipso secundum ordinem sapientiae suae.
At vero si quaeratur, an Deus diligat cuncta aequaliter ; respondendum, quod amor dupliciter mensuratur. Primo, ex suo principio : sicque illud magis amatur ad quod voluntas efficacius inclinatur ; et ita Deus aequaliter diligit omnia, quoniam in dilectione sua respectu cuiuslibet rei habet efficaciam infinitam in diligendo. Alio modo, ex parte obiecti, secundum quod quis dicitur illud magis diligere cui vult maius bonum : sicque magis diligit unum quam alium.
Et si obiciatur illud Sapientiae, Quia aequaliter est ei cura de omnibus ; et item quod in libro de Causis asseritur, Causa prima aequaliter se habet ad omnia : respondendum, quod aequaliter est ei cura de omnibus ex parte sollicitudinis suae, non ex parte eorum quae providet eis. Dilectio quoque non tantum importat id quod est ex parte Dei, sed et illud quod est ex parte creaturae : cuius bonum secundum quod a Deo est volitum, dilectione Dei includitur. Hinc cum creaturae non habeant aequaliter se ad Deum, nec bonitatem Dei aequaliter valeant participare ; ideo Deus non aequaliter diligit omnia. Nec dicitur magis diligere quia intensius diligit, sed quoniam maius bonum alicui vult : imo quantum ad dilectionis affectum, semper eumdem aequaliter diligit, quia semper vult ei bonum idem finale.
Amplius, loquendo simpliciter, maius bonum vult peccatori praedestinato quam iusto praescito ; sed ut nunc, vult plus iusto praescito. Haec autem determinatio, ut nunc, non cadit ex parte dilectionis divinae, sed magis ex parte obiecti : quia dilectio Dei non variatur per tempora, et ab aeterno voluit maius bonum huic praedestinato. Idcirco simpliciter concedendum est, quod magis diligit Deus inicum praedestinatum quam iustum praescitum.
Porro si quaeras, an magis diligat innocentem quam poenitentem ; dicendum, quod quantum ad bonum praemii essentialis, aequaliter diligit innocentem et poenitentem, si aequalem habeant caritatem, vel illum magis qui caritatem habet maiorem. Sed quantum ad praemium accidentale, plus diligit innocentem, propter innocentiae dignitatem, ad quam poenitens nequit pertingere.
Denique, quantum ad bonum naturae, ut dictum est, Deus plus diligit angelum quam hominem ; sed quantum ad bonum gloriae, habent se ut excedentia et excessa. Nam quosdam angelos diligit plus quam homines quosdam, quosdam vero angelos et homines aequaliter : quoniam homines erunt aequales angelis Dei, quidam etiam homines superiores sunt angelis.
Postremo, Deus Christum diligit non solum plus quam totum genus humanum, sed et plus quam totam creaturam, non solum quantum ad eius deitatem, sed et quantum ad naturam eius humanam, in quantum eam praedestinavit ad bonum maius toto universo, utpote ad hypostaticam unionem cum Verbo aeterno.
Et si obiciatur, quod bonum commune praestantius est atque divinius bono unius personae ; dicendum, quod etiam Christus est universalis salvator, et omnium bonum finale commune et consummatum, praesertim ut Deus et causa salutis universorum, et per ipsum totum genus humanum factum est Deo Patri acceptum. Causa autem praestantior est causato ; et propter quod unumquodque tale, et illud magis.
Haec Thomas in Scripto.
His concordant Petrus et Richardus, et alii communiter, Durandus quoque et Scotus, qui omnes, sicut et Alexander ac Antisiodorensis, testantur quod amor Dei ad creaturas non est proprie affectualis seu affectivus, sed magis effectualis seu effectivus, nec maior neque intensior ad unum quam ad aliud, ex parte ipsius Dei seu actus diligendi consistentis in Deo.
Quocirca verum planumque fateor, quod in superglorioso ac prorsus simplicissimo atque incommutabili Deo non sit ulla unquam recens affectio, aut affectionis mutatio, aut immanentis dilectionis diversitas, nec intensio neque remissio caritatis internae. Nihilo minus sub correctione existimo, quod amor et caritas tam vere ac proprie competunt Deo sicut sapientia et scientia, et diligere sicut scire, ita quod superdignissimo Deo vere competit creata diligere et amare : quia ut ait Philosophus, diligere seu amare est alicui bonum velle ; Creator autem creaturis vult et volendo communicat ac largitur bona multa et magna, naturalia et gratuita atque glorifica, etc. Si de ratione dilectionis seu amoris sit affectio, sequi videtur, quod dilectio Dei ad creaturas sit vere affectiva, sicut et volitiva : non quasi immutet mutabiliterve afficiat invariabilissimam Dei mentem, sed quia suo modo inclinat Omnipotentis voluntatem ad volendum favorabiliter, ad communicandum liberaliter, ad influendum mere gratuito dona sua rebus creatis, eo modo quo divinus Dionysius protestatur, quod amor Dei non De Divi reliquit eum sine germine esse.
Insuper, iuxta haec dicendum apparet, quod sicut in Deo ponuntur plures et distinctae ideae, non quod pluralitas et distinctio sit ex parte simplicissimi Dei, sed per respectum ad ideata ad quae referuntur ideae ; sic possit dici maior dilectio Dei ad unum quam ad alium, etiam ex parte ipsius dilectionis, non secundum id quod est, sed per relationem seu respectum eius ad amatum, secundum quod maius bonum vult uni quam alteri, ita quod hoc non est solum ex parte voliti, sed et volentis per respectum ad volitum. Nempe quod maius bonum largitur uni quam alteri, est ex hoc quod vult et favet ac communicare intendit, proposuit et decrevit, plus uni quam alteri.
