Distinctio XVIII — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO XVIII
SUMMA DISTINCTIONIS OCTAVAEDECIMAE
In praecedentibus tribus distinctionibus tractatum est de Christi passione, passibilitate et voluntate, an fuerint in ipso principia promerendi ; hic iam agitur de horum effectibus, utpote meritis. Et primo ostendit, quod Christus aliquid meruit sibi ipsi, et aliquid nobis ; deinde, quod a principio incarnationis incepit mereri. Consequenter declarat quaedam verba Apostoli de merito Christi, quod sua humilitate, obedientia, passione promeruit. Et circa hoc investigat, an sine merito potuerit illud bonum habere quod dicimus eum promerendo obtinuisse. Et quia respondet, quod sine passionis merito potuit illud habere, sciscitatur de causis passionis mortisque Christi.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : An Christus potuit in hac vita mereri.
Videtur quod non.
Primo, quoniam Christus est verus Deus, cui non convenit promereri, quod est inferioris. Si dicas quod meruit in quantum homo, obicitur : quia ut homo fuit comprehensor ; mereri autem est viatorum. Si respondeas, quod simul viator fuit et comprehensor, instatur : quia promereri competit viatori nisi per voluntatem praecipue et per intellectum, in quo est fides, quae est merendi origo. Christus autem non habuit fidem, quoniam vidit Deum clare per speciem, atque secundum voluntatem exstitit fruens Deo.
Secundo, caritas est potissimum promerendi principium. Christus autem non habuit caritatem viae, sicut nec fidem, sed patriae : quia nunquam profecit in caritate, indesinenter quoque actu dilectionis ferebatur in Deum, secundum totum, id est extremum posse suae voluntatis creatae.
Tertio, quia eiusdem est agere ac mereri, cuius est esse ac vivere. In Christo autem non erat nisi unum esse, et hoc ipsum exstitit increatum ; et similiter fuit in eo vivere sempiternum, non factum : ergo non fuit in eo nisi unica actio, puta divina, qua non merebatur.
Quarto, una et eadem est actio instrumenti et principalis agentis, quoniam instrumentum non agit nisi motum a principali agente, et quidquid operatur, potius attribuitur principali agenti quam sibi ; nunc autem frequenter praehabitum est, quod assumpta humanitas fuit unitae Deitatis ut instrumentum immediatum, coniunctum, animatum ac proprium : ergo utriusque fuit tantummodo actio una, quam (ut tactum est) divinus Dionysius appellat theandricam, id est deivirilem.
In oppositum sunt quae habentur in littera.
Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro :
Christus in omnibus suis operibus meruit sibi ipsi vitam aeternam iam habitam, ad similitudinem angelorum ; omnibus quoque operibus suis quae retulit ad nos, meruit nobis vitam aeternam habendam.
Cumque obicitur, quod Christus exsistens in carne mortali, fruebatur Deo et erat in statu comprehensoris ; sed Sancti et angeli beati in caelo non merentur, quoniam in comprehensionis atque fruitionis sunt statu : dicendum, quod angeli duplicem habent operationem : unam, in quantum moventur motu dilectionis ac fruitionis in Deum, et secundum hoc nihil merentur ; aliam habent operationem ad nos, quibus deserviunt humiliando se obediendoque Deo usque ad ministrandum nobis vilissimis, sicque merentur vitam aeternam a principio mundi eis collatam. Eodem modo Christus secundum quod movebatur diligendo Deum et ipso fruendo, nihil promerebatur nec sibi nec nobis ; sed secundum quod humiliavit se circa nos, Patri in hoc obediendo, nobis condoluit, praedicavit, ac pro nostra salute egit, laboravit ac passus est. Potest etiam responderi, quod alia ratio est de angelis et Sanctis in caelo et de Christo : quoniam Christus exsistens in carne mortali, fuit passibilis ac diversis afficiebatur doloribus, sicque fuit in statu viae ac meriti. Beati vero in patria sunt totaliter comprehensores, et nulli subiacent passioni.
Si autem quaeratur, an etiam Christus meruit afflictionibus sensualitatis, puta timendo, tristando, taedendo, sanguineumque fundendo sudorem ; dicendum, quod Christus timuit mortem, voluntate animae suae occasionem praebente, non imperante directe : quia ex voluntate terribile illud genus mortis praesentabatur imaginali ab intellectu, et aestimativae a ratione, ac sensualitati seu appetitui sensitivo ab aestimativa : quo facto, sensualitas timuit, quemadmodum fenestram aperiens, causa est quod domus illuminatur.
Haec Antisiodorensis.
Quibus obicitur, quia (ut patuit supra, ex Damasceno aliisque doctoribus) omnia in Christo voluntaria exstiterunt simpliciter, ita quod nulla passio fuit in sensitivo appetitu Christi, nisi ex praevio rationis iudicio et rationabili causa, et per consequens voluntate directe causante, atque ex caritate imperante. Sicque superior portio animae Christi illas afflictiones voluit et fecit esse in sensitivo appetitu ipsius, propter multiplicem fructum nobis inde provenientem, ut tactum est supra. Et nequaquam putandum, quod tanta afflictio ac sanguinei sudoris effusio fuerit sine fructu. Nec reor Christum aliqua fecisse aut protulisse sine actuali et ordinatissima ad optimum ac ultimum finem relatione, nec in hoc impediebatur quacumque exteriori seu alia occupatione.
Praeterea, super his loquitur idem dominus Guillelmus Antisiodorensis loco praescripto :
Christus in omnibus suis operibus, omnique motu et actu virtutum ac dilectionis, promeruit sibi ipsi vitam aeternam iam habitam, instar angelorum ; cunctis quoque operibus suis quae retulit ad nos, meruit nobis vitam aeternam habendam. Sed utrum omnia opera sua retulerit ad nos, ignoratur. Probabile tamen est quod imo, quoniam propter nos venit in mundum, Isaia testante : Puer natus est nobis, etc. Denique, humilitate suae passionis meruit tria simpliciter, videlicet : liberationem a diabolo, ereptionem ab inferno, apertionem ianuae paradisi. Sed et sibi ipsi humilitate passionis tria promeruit, puta : accelerationem gloriosae resurrectionis, clarificationem nominis sui per mundum (iuxta illud Apostoli : Christus factus est obediens usque ad mortem ; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, scilicet per manifestationem : quia post resurrectionem manifestatum est mundo per Apostolorum praedicationem atque miracula, quod homo ille sit Deus, et verus, naturalis ac unicus Filius Dei Patris. Tertium est iudiciaria potestas, de qua in Evangelio protestatur : Dedit ei potestatem iudicium facere, quia filius hominis est.
Haec idem, cuius dicta de merito Christi quoad se, et de merito angelorum, consonant praeinductae opinioni Magistri, quod in angelis praemium praecessit merita eorumdem. Verum ut declaratum est ibi, doctores communiter tenent oppositum, et quod angeli sancti sua interna conversione ad Creatorem meruerunt gloriam aeternalem, sicut et angeli reprobi sua aversione damnationem perpetuam. Christus autem, secundum naturam assumptam non habuit aliquam actionem meritoriam sua beatificatione priorem, aut meritoriam suae beatificae ae beatissimae visionis. De his vero infra plenius referetur.
Insuper Alexander circa haec plurima sciscitatur : primo, utrum in Christo proprie ponendum sit meritum. Respondet :
Mereri multipliciter dicitur. Primo improprie seu interpretative : ut exsistens in peccato mortali, faciens bonum, sed non bona intentione, dicitur mereri, quoniam Deus retribuit ei maius quam faciat ; sicque interpretatur Deus remunerando, ac si ille meruisset. Secundo communiter, prout dicuntur mereri de congruo : et sic exsistens in mortali, orando pro gratia et quod in se est faciendo, dicitur gratiam de congruo promereri. Tertio proprie, prout mereri est de non debito facere debitum : et ita meremur ex caritate et gratia ac libero arbitrio vitam aeternam, secundum illud ad Timotheum : De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus. Quarto, de debito facere maius aut magis debitum : et sic meremur ex operibus caritatis sequentibus, secundum illud Augustini ad Bonifacium : Gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. His modis mereri convenit nobis. Quinto dicitur mereri, de debito habitus facere debitum actus : et taliter Christus meruit sibi, quia cum ab instanti conceptionis deberetur ei omne bonum per habitum plenitudinis gratiae suae, tamen per temporis processum ex actu gratiae in operibus excellentibus, fecit quod sibi debebatur ex actu quod iam debebatur ei ex habitu.
Verum his obici potest : Quicumque meretur, proficit in melius ; quod non convenit Christo, dicente Gregorio : Non habuit Christus iuxta animae meritum quo cresceret. Respondendum, quod anima Christi secundum partem sui superiorem, non habuit quo posset profiecre ; sed secundum partem inferiorem, quae fuit passibilis, ei promeruit Christus aliquid melius, utpote impassibilitatem et glorificationem.
Rursus obicitur : Omne meritum ex motu est caritatis ; quae non est beatitudo nec pars beatitudinis : alias idem esset meritum ac praemium, sic quoque idem esset effectus et causa respectu eiusdem. Cum ergo in Christo motus caritatis fuerit pars beatitudinis, sequitur quod non fuit meritorius : ergo nec aliquis alius motus, cum ceteri omnes a caritate habeant meritorii esse. Et dicendum, quod motus caritatis est duplex : unus in Deum, alter in proximum. Motus caritatis in Deum, est secundum viam superiorem ; motus vero caritatis in proximum, est secundum viam inferiorem. Et primus motuum horum in Christo pars beatitudinis fuit, nec meritorius exstitit, quoniam erat secundum patriae statum. Motus autem caritatis in proximum, fuit in Christo meritorius, quia secundum statum viae exstiterat.
Haec Alexander.
Cuius hoc ultimum verbum intricatum videtur. Nam caritas est origo merendi per respectum ad Deum, et quoniam ei coniungit, per quod est animae vita.
Denique quod ait, mereri quinto modo acceptum competere Christo, procedit secundum opinionem suam, qua ait nullam mentem creatam, imo nec aliquam creaturam, posse agere in primo suae creationis seu productionis instanti ; cuius oppositum deductum est supra, et paulo post ostendetur, ubi et eius opinio clarius referetur.
Secundo igitur quaerit, an Christus ab initio conceptionis promeruit. Ad quod respondebitur post pusillum.
Tertio quaerit, an potuit non mereri. Respondet quod non, quia virtutes non poterant in eo consistere otiosae. Et licet habuerit liberum arbitrium determinatum ad bonum, nihilo minus mereri in eo voluntarium fuit, non coactum.
Cumque obicitur, si liberum fuit illud mereri, potuit non esse ; dicendum, quod mereri accipi potest in universali, et item in particulari. Et in universali non potuit non mereri, cum non posset ab omni actu bono cessare. In particulari autem potuit mereri et non mereri hac seu illa operatione, quia in potestate sua erat hac uti seu illa.
Quarto quaerit, an meruit caritate. Videtur quod non, quoniam praemium excedit omnem meritorium actum ; sed caritatem Christi praemium non excessit.
Respondendum, quod Christus meruit caritate. Quod vero dicitur remuneratio fieri supra condignum, intelligendum est : in quantum actio meritoria procedit a principio creato seu libero arbitrio, non prout procedit etiam ex gratia increata seu actuali motione Spiritus Sancti. Meritum etiam Christi quoad se ipsum, non fuit nisi respectu praemii accidentalis.
Quinto inquirit, quomodo Christus meruit actione. Et arguit sic :
Christus ab initio conceptionis plenitudinem habuit gratiae ac virtutum : ergo quidquid meruit per passionem, meruit ante per dilectionem. Cumque quantitas meriti penes caritatis et gratiae quantitatem consistat, videtur quod sicut per passionem meruit ianuae apertionem et liberationem a poenis, ita haec ipsa promeruit ante per suam actualem dilectionem.
Respondet : Quantum ad vim merendi, quae penes gratiam et caritatem attenditur, tantum meruit ante passionem quantum post, sed non quantum ad effectum meriti : imo quoad meriti sui effectum, promeruit nobis aditum regni. Quamvis equidem tota vis meriti consistit penes caritatem et gratiam, non tamen totus effectus : quemadmodum tota vis comburendi ligna consistit in igne, non tamen totus effectus.
Sexto quaerit, quomodo meruit per passionem. Respondet :
Meritum quantum ad virtutem, consistit penes caritatem ; quantum vero ad effectum, consistit in opere, caritate movente : sive sit opus interius, ut est ipsa volitio, sive exterius, quantum ad agere foris ac pati. Attendendo igitur ad virtutem meriti, tantum meruit Christus ante passionem, quantum in passione ; quantum vero ad effectum meriti, plus meruit, id est pluribus modis sive in pluribus, prout ait Magister quod profecit quantum ad numerum meritorum. Etenim de quantitate meriti contingit loqui dupliciter. Primo, secundum modum quantitatis continuae, prout dicitur quantitas virtualis in merito ; et haie attenditur ex parte caritatis. Secundo, per modum quantitatis discretae ; et ista consideratur penes numerum effectuum meriti. Secundum primum modum fuit semper meritum aequale in Christo, sed penes secundum modum multiplicabatur.
Haec Alexander, quibus consonant scripta Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio.
Praeterea his consonant scripta Bonaventurae, qui respondendo qualiter Christus meruit, ponit praefatos quinque merendi modos, seu modos accipiendi ipsum meritum, sub aliis verbis, sed idem est sensus. Ait quoque apertius quod in verbis praehabitis continetur, dicendo :
Habens munus gloriae non facit opus remunerabile, quando aliquis est pure atque simpliciter in statu et gloria patriae. Cum vero non tantum est in statu patriae, sed etiam viae, opus eius potest esse remunerabile ob viae statum : et sic fuit divina dispensatione in Christo. Quemadmodum enim anima ex coniunctione cum Deitate statum habuit patriae, sic ex coniunctione sui cum carne adhuc mortali habuit statum viae ac miseriae. Ideo sicut simul fuit in statu viatoris et comprehensoris, sie habuit gloriam ad fruendum, et gratiam ad merendum. Et est simile de angelis, in quibus ponimus vim ministrativam et contemplativam, secundum quarum unam merentur, secundum alteram vero fruuntur.
Insuper ad id, utrum Christus meruit passione, respondet :
Christus non tantum meruit actione, sed etiam passione. Non enim passus est frustra, sed rationabili causa ; nec passus est ex demerito propriae culpae, sed amore veritatis atque iustitiae. Ideo advertendum, quod in passione duo considerantur, utpote passionis causa et passionis sustinentia. Primum est a voluntate passionem inferentis ; et quantum ad hoc, passio non est meritoria nec demeritoria, cum sit ab extra. Secundum est a voluntate passionem sufferentis ; et sic potest meritoria et demeritoria esse : meritoria, si perferatur ex bona voluntate ; demeritoria, si quis eam sustineat impatienter et voluntate iniqua. Christus autem passionem suam sustinuit ex optima voluntate et affectione, imo ex ardentissima caritate, plenissima obedientia, summaque pietate : ideo inter merita Sanctorum summe et ineffabiliter meritoria fuit.
Si ergo obiciatur, quia (secundum Philosophum) passionibus non laudamur nec vituperamur ; verum est, loquendo de eis secundum se, non prout eis coniuncta est pia aut prava voluntas, et prout ex virtutibus acceptantur.
Per quod etiam solvuntur huiuscemodi argumenta : Omne meritum consistit circa actum rationis, non autem in passione vel in afflictione carnis et sensualitatis. Dicendum est namque, quod aliquid contingit esse circa actum rationis tripliciter : primo, per modum elicientis ; secundo, per modum imperantis ; tertio, per modum acceptantis. Et hoc tertio modo passio Christi fuit in ratione. Per quod solvitur quaestio, utrum passionibus meremur aut demeremur.
Haec Bonaventura.
Praeterea circa haec, et primo de hoc, an Christus meruit, scribit Thomas :
In iustitia duae requiruntur personae, una iustitiam faciens, alia iustitiam patiens. Propria autem actio facientis iustitiam, est unicuique reddere quod suum est. Facere vero sibi debitum quod per iustitiam est reddendum, proprie est mereri. Propter quod id quod secundum iustitiam redditur, merces vocatur. Verum quia iustitia reddit unicuique quod ei debetur tam in bonis quam in malis ; bona autem simpliciter sunt quae ad aeternam pertinent vitam, mala vero simpliciter quae ad aeternam miseriam : hinc secundum theologos, meritum proprie dicitur respectu istorum, quamvis meritum magis proprie dicatur respectu bonorum, et demeritum respectu malorum.
Ad hoc ergo quod aliquis mereatur, tria sunt necessaria, utpote : agens qui meretur, merces quam meretur, et actio per quam meretur. Hinc ad meritum tria exiguntur. Primum est secundum comparationem merentis ad mercedem, ut qui meretur sit in statu acquirendi mercedem. Ideoque qui sunt omnino in termino, non merentur, quia nil valent acquirere. Secundum est ex comparatione agentis ad actionem, ut scilicet sit dominus suae actionis : aliter per actionem suam non dignificatur ad aliquid obtinendum. Idcirco quae agunt necessitate naturae aut violentia, non merentur. Tertium est secundum comparationem actionis ad mercedem, ut scilicet aequiparetur mercedi : non quidem secundum aequalitatem quantitatis, quia hoc requiritur in iustitia commutativa, quae in emptionibus venditionibusque consistit ; sed secundum aequalitatem proportionis, quae in iustitia distributiva requiritur, secundum quam Deus praemia aeterna partitur. Denique actio proportionata ad vitam aeternam, est quae ex caritate procedit : propterea per eam meretur homo de condigno ea quae ad vitam spectant aeternam. Opera vero ex caritate non facta, deficiunt ab ista proportione : idcirco per ea non meretur quis de condigno aeternam vitam, sed improprie dicitur quis per ea mereri, secundum quod aliquam habent similitudinem cum operibus caritate formatis. Et si sit similitudo in substantia actus et intentione, ut dum quis in peccato mortali dat eleemosynam propter Deum, dicitur meritum congrui ; si vero sit similitudo in substantia actus, non in intentione, vocatur meritum interpretative, ut si quis eleemosynam largiatur propter gloriam vanam.
Praedicta vero tria in Christo fuerunt. Quamvis enim fuit in termino perfectionis quantum ad operationes animae, quibus beatus fuit et comprehensor ; tamen quoad aliquid, defectum patiebatur eorum quae ad gloriam pertinent, in quantum videlicet passibilis fuit in anima et corpore, et carne mortalis. Idcirco secundum hoc fuit viator in statu acquirendi. Omnis quoque actus eius informatus exstitit caritate, fuitque suorum dominus actuum : hinc omni actu suo promeruit. Quamvis etiam actus caritatis in Christo ad praemium animae spectet, attamen potuit esse meritum respectu glorificationis corporis eius ; sed non potest unum et idem esse meritum et praemium respectu eiusdem atque secundum idem.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in tertia parte, quaestione nonadecima :
Habere (inquit) aliquod bonum per se, est nobilius quam habere per aliud. Nam causa per se potior est causa per accidens, ut octavo dicitur Ethicorum. Hoc vero dicitur quis per se ipsum habere, cuius est sibi aliquo modo causa. Prima autem omnium nostrorum operum causa per auctoritatem est Deus ; sicque nulla creatura per se ipsam habet aliquid boni, iuxta illud Apostoli : Quid habes quod non accepisti ? Verumtamen potest quis secundario esse sibi causa alicuius boni habendi, in quantum in hoc ipso Deo cooperatur : sicque qui habet aliquid per meritum proprium, habet hoc quodammodo per se ipsum. Hinc nobilius id habetur quod habetur per meritum, quam quod sine eo. Cumque omnis nobilitas atque perfectio attribuenda sit Christo, constat quod ipse per meritum habuit illud quod alii habent per meritum, nisi sit tale quod eius carentia dignitati et perfectioni Christi magis praeiudicet, quam per meritum ei accrescat. Idcirco nec gratiam, neque scientiam, neque beatitudinem animae, nec divinitatem promeruit : quia cum meritum non sit nisi eius quod nondum habetur, oporteret quod Christus istis aliquando caruisset : quibus carere, magis diminuit dignitatem quam augeat meritum. Sed gloria corporis, et si quid huiusmodi, minus est quam dignitas promerendi, quae ad virtutem pertinet caritatis. Dicendum est ergo, quod Christus sibi ipsi meruit gloriam corporis ac pertinentia ad exteriorem excellentiam suam, ut est eius ascensio.
Insuper Christus promeruit aliis. In Christo quippe exstitit gratia, non solum sicut in homine singulari, sed item sicut in capite totius Ecclesiae, cui uniuntur fideles quemadmodum capiti membra, ex quibus constituitur mystice una persona. Hinc meritum Christi se extendit ad alios, in quantum sunt membra eius : sicut in homine unoquoque actio capitis aliqualiter spectat ad omnia membra ipsius, quia non solum sibi sentit, imo et omnibus suis membris. Ita et Christus omnibus suis electis fidelibus, quibus et meruit gratiam ac beatam fruitionem per caritatem, non in quantum fuit caritas comprehensoris, sed viatoris. Cumque modo viator non sit, non convenit sibi modo mereri. Denique, sicut peccatum Adae, qui constitutus fuit a Deo principium naturae, ad alios per carnis propagationem derivatur ; sic meritum Christi, qui a Deo constitutus est caput hominum universorum quantum ad gratiam, se extendit ad omnia membra eius. Quemadmodum etiam peccatum Adae non derivatur ad alios nisi per generationem carnalem ; sic meritum Christi non derivatur ad alios nisi per regenerationem spiritualem, quae fit in Baptismo, per quam Christo incorporantur, secundum illud ad Galatas : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hoc ipsum quoque est gratiae, quod homini conceditur regenerari in Christo : sicque hominis salus consistit ex gratia.
Haec Thomas in Summa.
Praeterea, tam in Scripto quam isto in loco, declarat hic sanctus Doctor, quod in Christo non fuit solum actio una, puta divina, sed etiam humana, secundum quod duae fuerunt in eo naturae. Istud enim in ista praesupponitur quaestione, cum certum sit, Christum non meruisse actione divina et increata. Sed quoniam illud iam, supra satis ostensum est, inde pertranseo. Unde in synodo sexta damnata est haeresis Severi haeretici, asserentis in Christo unam tantummodo operationem, puta divinam, quia humana natura in omnibus instrumentum est Deitatis sibi unitae et operantis per eam. Quod quamvis quodammodo verum sit, attamen natura humana in Christo operabatur et patiebatur quae ei sunt propria, quamvis cum communione naturae divinae. Instrumentum quoque propriam habet actionem, quae convenit sibi secundum se, non in quantum est instrumentum principalis agentis : sicut serrae seu securi secundum se competit ligna secare ; inducere autem formam sedis aut lecti, ex directione artificis.
Consonat Petrus, qui plenius exprimens cur actio Christi humana dicatur theandrica : Sanctus (ait) Dionysius actionem Christi vocat theandricam, id est deivirilem seu divinam, non per essentiam, sed per participationem. Et hoc triplici ratione : primo, propter associationem in una persona divina agente ; secundo, propter associationem aliquam in modo agendi, quoniam ratione unionis cum Verbo, perfectius operabatur quam in ceteris, sicut sensualitas perfectius operatur in homine quam in brutis ; tertio, propter associationem in uno effectu seu opere operato, ut in eodem miraculo, in quo Deitas operabatur interius, ut in sanatione leprosi.
Praeterea Christus meruit passione. Quamvis etenim passio in quantum passio, non sit meritoria, quia sic eius principium est ab extra ; tamen in quantum a voluntate est acceptata, fit meritoria ex parte sustinentis. Cum enim voluntas caritate informata principium sit merendi, unumquodque sicut se habet ad huiusmodi voluntatem, ita ad meriti rationem. Verum ad huiusmodi voluntatis rationem aliquid se potest habere dupliciter : primo, ut pure simpliciterque voluntarium ; secundo, ut voluntario mixtum, et non voluntarium pure. Primo modo passio Christi fuit voluntaria voluntate rationali, quoniam passibilem naturam sponte assumpsit, ac voluntarie passioni se obtulit. Secundo, aliorum passiones sanctorum voluntaria ; sunt, quia tolerant illatas, non ordinant inferendas. Hinc passio Christi maxime meritoria fuit, imo cunctis hominibus potuit meritoria esse, cum eius humanitas fuerit unitae Deitatis instrumentum. Sicque ab efficacissimo atque fortissimo mota motore, fortior exstitit omni actu hominis puri, potuitque habere efficaciam et influxum ac meritum respectu totius naturae : quod non posset actio alterius hominis singularis.
Haec Petrus.
Praehabitis prorsus concordant dicta Alberti, quae in scriptis Alexandri contenta sunt ; dicta quoque Udalrici, quae et infra partim tangentur.
Porro Durandus :
Christus, asserit, aliquid meruit sibi. Quod enim cadit sub merito, prout de ipso loquuntur theologi, oportet esse de pertinentibus ad beatitudinem primo aut consequenter ; oportet quoque quod non sit debitum naturae, quia naturalia non cadunt sub merito : unde requiritur quod sequatur meritum tempore aut natura, et forte necessarium est quod sequatur tempore. Ex quo patet, quod Christus per suam passionem meruit sibi corporis impassibilitatem ac ceteras eius dotes et exaltationem. Christus namque per suam passionem meruit omne quod ad beatitudinem pertinet, et quod ante passionem suam non habuit, nec debitum fuit naturae. Cumque talia sint dotes illae et exaltatio, constat quod sua passione meruit sibi ea. Exaltatio demum illa consistit in tribus : primo in notitia cordis, ut cognoscatur verus Deus et verus homo ; secundo in reverentia corporis, ut in genuflexione ; tertio in confessione oris. Quae tria Apostolus narrat dicendo : Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen (ut scilicet credatur verus Deus : nomen enim parit rei notitiam), ut in nomine Iesu omne genu flectatur (quantum ad reverentiam corporis), et omnis lingua confiteatur (quantum ad oris confessionem).
Qualiter vero meruit nobis, sciendum quod aliquem mereri alteri, aut pro altero, intelligi potest dupliciter : primo, quod meritum unius alteri cedat ad meritum ; secundo, quod fructus meriti unius redundet in alterum. Primo modo nullus, nec etiam Christus, potest alteri promereri. Operatio quippe bona seu mala, ex hoc sortitur rationem meriti sive demeriti, quoniam in potestate est promerentis : operatio autem unius nunquam est in potestate alterius. Sed secundo modo potest unus alteri mereri aut demereri : quod secundo libro de demerito originalis peccati ostensum est. De merito quoque sic patet : quia non minus potest apud Deum amicitia caritatis, quam apud homines civilis iustitia ; sed apud homines unus valet operis sui fructum ratione civilis iustitiae transferre in alterum : ergo et apud Deum id fieri potest ratione mutuae caritatis. Unde libro quarto dicetur, quod unus pro altero satisfacere potest. Sicque Christus nobis per suam meruit passionem, quatenus et multiplex fructus passionis eius in nos redundat. Nec in hoc est differentia inter meritum quo quicumque purus homo alteri promeretur, et quo Christus meruit nobis, nisi quoad meriti quantitatem : quoniam Christus plus meruit et pluribus, utpote omnibus, quantum est de sufficientia meriti sui, cum in eo fuerit gratia capitis, et ratione Deitatis unitae.
Haec Durandus.
Circa haec loquitur Scotus :
Primo videndum est hic, quid sit meritum. Ad quod dico, quod meritum est aliquid acceptatum vel acceptandum in alio, pro quo ab acceptante est aliquid retribuendum illi, in quo est quasi debitum illi pro merito suo, vel alteri pro quo meruit. Et ideo meritum non semper dicit actum qui est in potestate eius cui fit retributio, sed hoc est tantum quando meretur quis sibi ipsi. Dum vero unus meretur alteri per orationes, abstinentias, afflictionesve alias, quamvis illa in potestate sint facientis, non tamen in potestate eius pro quo fiunt ; et tunc meritum formaliter dicit ordinationem alicuius actus laudabilis in merente ad acceptantem, quem acceptans acceptat ut retribuat ei pro quo acceptatur : ex quo sequitur quod unus potest mereri pro altero. Itaque Christus meruit nobis suo velle et suo facto. Radix autem omnis meriti, proprie loquendo de merito, consistit in affectione iustitiae voluntatis, non in affectione commodi, nec in affectione iustitiae ut ordinatur ad commodum. Nam primum obiectum circa quod quis meretur, est Deus, secundum quod affectione iustitiae vult Deo bonum quod ipse est, utpote esse sapientem, iustum, perfectum, beatum, etc. Affectio autem commodi respicit proprium bonum : imo sicut primum demeritum angelorum fuit inordinatus motus et desiderium circa Deum, cui inordinate assimilari volebant ; sic meritum est motus ordinatus et desiderium beatitudinis circa Deum, volendo illi bonum, ac deinde volendo cum debitis circumstantiis coniungi ei, primo in se, deinde in aliis. Hinc omne elicitum affectione commodi, si non ordinetur ac moderetur affectione iustitiae, exstat demeritum.
Insuper dico, quod Christus meruit secundum portionem superiorem, et secundum omnem actum ipsius ; quod tamen difficile est tenere, quoniam sequi videtur quod et alii Beati mererentur in infinitum. Nihilo minus probo illud : quoniam omnis actus alicuius acceptatus a Deo tanquam bonus atque laudabilis, pro quo Deus retribuere velit aliquid illi cuius actum acceptat, aut alteri pro quo fit, est meritorius ; sed talis est omnis actus Christi humanus, etiam beatificus, quo secundum portionem superiorem fruitur Deo, quia persona illa secundum omnem suam conditionem non fuit simpliciter in termino, ideo potuit Deus omnem actum creatum illius personae acceptare tanquam aliquo bono dignum retribuendo agenti, si indiguisset, aut alteri cui promeruit.
Verum tunc ultra posset inquiri, an fruitio respectu Verbi sit meritorius actus in se, vel actus ille ut tendit in alia obiecta relucentia in Verbo, sicut dilexit beatissimam suam Matrem, quam vidit ibidem aliosque electos ibi visos. Ad quod poterit responderi, quod utroque modo, et maxime ut actus tendit in alia visa et dilecta ibi.
Praeterea si quaeratur : an Christus meruit nobis gratiam et gloriam ; ad hoc ab aliquibus dicitur, quod meritum Christi consideratur dupliciter, utpote : quantum ad sufficientiam, et quantum ad efficaciam. Quantum ad sufficientiam, meruit omnibus culpae deletionem, et gratiae ac gloriae collationem ; non autem quantum ad efficaciam, sed sic solis electis, qui haec consequuntur. Nam dicunt, quod meritum Christi quamdam habet infinitatem ex supposito Verbi, quod eliciebat atque exercuit illas operationes : ideo vita et actiones illius fuerunt bonum infinitum. Unde et mors, passio, operationesque aliae habuerunt quamdam infinitatem, ut sufficerent pro infinitis peccatis delendis, et gratiis ac gloriis conferendis. Istud confirmatur per Anselmum libro Cur Deus homo, quo vult quod homo deberet magis eligere omne aliud a Deo destrui ac perire, quam scienter mortem inferre aut aliquam laesionem infligere homini illi, videlicet Christo. Cumque vita eius fuerit tanta, ut infinite amabilior esset quam peccata etiam infinitorum hominum essent odibilia, idcirco mors Christi fuit sufficiens pro omnium redemptione.
Sed contra haec arguo, quia cum Verbi persona sit penitus infinitae dignitatis, sequeretur quod velle Christi creatum et meritum eius, infinitae sint efficaciae ac virtutis, et Deus Trinitas in tantum ea acceptet, quantum et increatum velle ipsius.
Itaque considerandum, quod incarnatio Christi non fuit occasionaliter praevisa, sed sicut finis immediate videbatur a Deo ab aeterno ; sicque Christus in humana carne, cum sit propinquior fini ceteris, prius praedestinabatur secundum naturam tunc assumendam. Ille tunc fuit ordo in praevisione divina secundum nostrum modum concipiendi. Primo Deus intellexit se ipsum sub ratione summi boni. In secundo signo intellexit omnes creaturas. In tertio praedestinavit quosdam ad gloriam et gratiam, et circa alios habuit actum negativum, non eos praedestinando. In quarto praevidit omnes istos casuros in Adam. In quinto praeordinavit et praevidit de remedio ad sanandum per Christi passionem. Sic ergo electi omnes praedestinantur et praevidentur ad gratiam et gloriam, priusquam praevideretur passio Christi ut remedium contra lapsum : quemadmodum medicus prius vult hominis sanitatem, quam ordinet de mediis ad sanandum. Et sic tota Trinitas praevidit Christi passionem tanquam medium acceptandum pro electis in Adam cadentibus, prius ad finalem gratiam praedestinatis. Sic quoque Verbum seu Unigenitus praevidit passionem Patri offerendam pro electis, sicque eam efficaciter obtulit in effectu, et tota Trinitas passionem pro illis efficaciter acceptavit, atque pro nullis aliis fuit efficaciter oblata et ab aeterno acceptata. Sic quoque meruit eis gratiam primam, ordinantem ad gloriam.
Quantum vero ad sufficientiam, meritum Christi fuit finitum, quia a principio essentialiter finito dependens. Etiam accipiendo ipsum cum omnibus suis respectibus, adhuc erat finitum, sive cum respectu ad Verbum, sive cum respectu ad finem, quoniam omnes respectus isti erant finiti : ideo illud quantumcumque circumstantionatum, fuit finitum ; imo si exstitit infinitum, non fuit minus quam velle Verbi increatum.
Si igitur quaeras, quantum valuit illud meritum quantum ad sufficientiam, dico quod sicut omne aliud a Deo, est bonum quia a Deo volitum, non econtra : sic meritum istud tantum bonum fuit pro quanto acceptabatur, et ideo meritum, quoniam acceptatum, non econtrario, quia meritum et bonum, ideo acceptatum ; tantum quoque potuit acceptari passive, quantum potuit et voluit tota Trinitas ipsum acceptare active. Sed non potuit ex sua formali ratione, quam in se habuit, acceptari in infinitum et pro infinitis, sed solum pro finitis. Verumtamen ex circumstantia et de congruo, ratione increati suppositi habuit rationem quamdam extrinsecam, quare Deus potuit illud acceptare in infinitum, hoc est extensive pro infinitis. Si autem meritum illud fuisset personae alterius, sic nec ratione operationis seu operis in se, nec ratione operantis fuisset congruitas acceptationis illius pro infinitis. Porro, pro quantis et pro quot Deus voluit hanc passionem ac bonum velle creatum Christi acceptare, pro tantis et tot sufficit ; ex formali autem ratione rei acceptabilis in se, non fuit acceptabilis pro infinitis, sicut nec formaliter in se exstitit infinita.
Praeterea, meruit omnibus qui primam gratiam obtinent, collationem gratiae huius, ita quod non cooperatur ad hoc voluntas humana, nisi in adultis baptizatis, in quibus requiritur dispositio aliqua bona voluntatis. Et hoc fuit potissimum in merito Christi, quod meruit non coniunctos coniungi. Quantum vero ad gratiam poenitentialem post lapsum in mortale peccatum, quamvis meritum Christi sit principale in promerendo, atque totalis causa de condigno, nihilo minus requiritur ibi aliquid ex parte gratiam recipientis, puta attritio et compunctio de peccato, de congruo. Conformiter, Christus seu meritum eius ut totalis causa, meruit nobis apertionem ianuae paradisi, nec in hoc cooperamur ei ; attamen nullus actu ingreditur caelum, nisi cooperetur et utatur gratia prima, quam sibi meruit Christus.
Sed contra ista arguitur, quia si merito passionis Christi futurae data est primis parentibus et electis veteris Testamenti ac legis naturae gratia prima, ergo in ipsis praemium, puta collatio gratiae, praecessit meritum Christi, quo illis actualiter meruit gratiae huius collationem. Et per eamdem rationem posset dici cum Magistro, quod in angelis praemium praecessit meritum.
Rursus, si passio Christi, ut ab aeterno praevisa et summae Trinitati accepta, fuit meritum et ratio conferendi gratiam patribus antequam ipsa passio actualiter exhiberetur; eadem ratione passio Christi, ut ab aeterno praevisa et accepta Trinitati, potuit esse ratio praedestinandi : sicque praedestinatio Sanctorum habuisset meritoriam causam.
Ad primum respondeo respondeo, quod meritum Christi praevidebatur ab aeterno, acceptumque fuit sic praevisum, ut aliquid boni conferretur electis ratione illius, antequam exhiberetur. Cuius exemplum est, secundum Anselmum libro Cur Deus homo : Ponatur quod aliqui offenderunt regem, ideoque exsulati sunt. Venit unus innocens de sanguine illorum, promittens facere obsequium regi ita acceptum, quod rex statuat exsulatis ignoscere, atque eorum posteris, cum peccaverint, indulgere, dum poenituerint ac satisfecerint, attamen protestando quod nullus illorum suum intrabit palatium quousque innocens ille promissum obsequium actu compleverit. Hoc modo, intuitu et merito passionis Christi implendae, Deus ignovit in circumcisione et ante, sicut et nobis merito passionis exhibitae, in Baptismo ; sed ante passionis realem exsecutionem, nemo ingredi potuit aulam caelestem. Nec sequitur, quod simili modo in angelis potuit praemium prius merito esse, quoniam generaliter verum est, quod summum bonum ad quod ordinatur meritum, conferri non debet ante meritum exhibitum et completum. Summum vero bonum ad quod Christi meritum ordinatur, est ingressus electorum in paradisum, qui nulli illorum concessus est ante realem Christi passionem. Angelis vero non lapsis nec reis, data est gloria aeternalis pro merito eorum praecedente, videlicet actuali conversione ad Creatorem. Nullus demum ante (praeter Christum) potuit ianuam paradisi lapsis reserare, nec cooperari ad hoc, quamvis ad ipsum introitum cooperentur adulti. Aliud enim est ianuam aperire, aliud ingredi : imo plerumque difficilius est ostium reserare, quam aperto intrare. Ideo ad ingressum cooperari valemus, ad apertionem vero nec nos nec patres nostri potuerunt, sed passio Christi fuit illius causa praecisa.
Ad secundum negatur consequentia, quia electi prius natura fuerunt praedestinati, qnam passio Christi fuit praevisa. Deus etenim prius voluit electos gratiam gloriamque habere, quam praevidit eos casuros. Sic et prius vidit lapsuros, quam contra lapsum praeordinavit medicinam. Ideo passio ut praevisa, post praevisionem ruinae fuit ratio remittendi offensam, conferendique gratiam reconciliantem, non autem potuit praedestinationis ratio esse.
Si autem rursus obicias : Peccatum est gravitatis immensae, quoniam tanta est offensa et culpa, quantus is qui offenditur et in quem peccatur : si ergo meritum Christi in se essentialiter est finitum, non sufficit ad delenda peccata et ad satisfactionem pro eis.
Respondeo : Quamvis passio et meritum Christi in se formaliter sunt finita, tamen per gratiam et gloriam uniunt infinito obiecto : ideo potuerunt delere peccatum atque reatum avertentem a bono immenso. Cum vero obicis quod non, quia peccatum est infinitum : si hoc ita intelligis, quod peccatum sit malum intensive ac formaliter infinitum, falsissimum est. Sic namque oporteret ponere summum malum et deum Manichaeorum. Cumque id probas, quoniam tantum est peccatum, quantus est in quem fit ; dico, quod si ly « tantum » et « quantum », referantur ad rationes formales utriusque in se, falsum est. Tamen secundum terminum a quo avertit peccatum, aliquam infinitatis denominationem sortitur extrinsecam : ut quemadmodum quadam extrinseca denominatione beatificus actus Michaelis dicitur infinitus, quia coniungit termino « ad quem » infinito, qui tamen actus in se formaliter est finitus ; sic peccatum, quia avertit a termino infinito, sortitur quamdam infinitatem extrinsecam, cum gravius sit peccatum in Deum quam in creaturam, et peccatum in regem quam in militem ; nunquam tamen potest tantum esse, quod sit malum formaliter infinitum. Exemplum aliud : Si per impossibile dicerem infinitum corrumpi, dicerem quod eius corruptio esset infinita, non utique intensive atque formaliter, sed ratione termini « a quo », quia corruptio illa ab infinito inciperet ; et ita est de peccato. Hinc breviter dico, quod intensive tanto amore potest aliquis Sanctus ferri in summum bonum diligendo, quanta deordinatione intensive avertebatur ; et quantum peccatum abduxit a termino « a quo », tantum dilectio ei coniungit : quod potissime verum est de amore animae Christi.
Sed his denuo obici potest.
Primo, quoniam poena peccato mortali debita, est infinita : ergo oportet meritum Christi infinitum consistere.
Secundo, quia et si infiniti homines essent aut forent, pro omnibus meritum Christi sufficeret : ergo est infinitum.
Tertio, si pro omnibus satisfecit, et efficaciter illis gratiam gloriamque promeruit, gratia et gloria omnibus conferrentur : quod non est ita, cum sint multi vocati et pauci electi. Paucus quoque est numerus fidelium respectu infidelium, nec omnes salvantur baptizati.
Ad primum respondeo, quod poena illa est infinita extensive, et hoc quia subiectum semper manet sub culpa ; et hoc est ex ordinatione divina, quoniam ubi cecidit lignum, ibi erit : non sic, quin Deus aliter posset punire peccatum, imo si puniret animam solum per unum diem pro mortali peccato, et deinde eam mox annihilaret, nequaquam iniustitiam faceret.
Ad secundum, quod bonum velle Christi et passio eius, secundum se formaliter considerata, possent recompensari per bonum finitum, sicut et ipsa erant bonum finitum. Remunerat tamen Deus ultra condignum : ideo potest ratione suae voluntatis acceptare bonum velle Christi passionemque eius pro infinitis, quoniam tantum valent pro quanto acceptantur a Deo. Quamvis demum Deus posset acceptare passionem illam pro infinitis, non tamen infinite : quia non potest diligere aliquod creatum ex parte diligibilis infinite, cum non sit nisi finitae entitatis et amabilitatis. De facto quoque non fuit passio Christi nisi pro finitis, et efficaciter solummodo pro electis.
Per quod patet solutio tertii, quoniam Christus non meruit omnibus quantum ad efficaciam, quoniam ex intentione acceptionis seu Dei accipientis et acceptantis, ac Christi offerentis passionem suam ac pium velle suum, acceptum et oblatum fuit pro electis et praedestinatis, non pro aliis.
Haec Scotus.
Cuius verba notabilia hic videntur, quorum tamen aliqua recitative induco magis quam assertive, praesertim hoc ultimum dictum, et consimilia ei. Nempe Salvator vere et realiter ac superabundanter pro universis et singulis satisfecit hominibus, quantum ex parte ipsius est, et quoad plenitudinem et efficaciam meriti sui.
Amplius de his, puta de merito atque effectibus passionis dominicae, multa conscribit Thomas in tertia parte, quaestione quadragesima octava :
Christo (dicens) data est gratia, non solum ut homini singulari, sed item ut capiti totius Ecclesiae, quatenus ab ipso redundet in membra ipsius. Ideo opera ac merita Christi ita se habent tam quoad eius personam quam quoad membra ipsius, sicut se habent opera meritoria alterius hominis in gratia constituti, ad ipsum. Ideo sicut homo consistens in gratia, persecutionemque patiens propter iustitiam, meretur sibi ipsi salutem, iuxta illud Matthaei, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, etc. ; sic Christus patiendo ex caritate et obedientia propter iustitiam, meruit non solum aliquid sibi, sed et omnibus suis membris gratiam et salutem.
Sicque passio Christi causavit nostram salutem per modum meriti, item per modum satisfactionis. Ille quippe satisfacit proprie pro offensa, qui exhibet offenso id quod aeque aut magis diligit quam odit ipsam offensam. Christus autem ex caritate et obedientia patiendo, maius aliquid Deo exhibuit quam recompensatio offensae totius generis humani exegit : primo, propter magnitudinem caritatis ex qua patiebatur ; secundo, propter dignitatem vitae suae, quae fuit Dei et hominis vita, quam pro satisfactione exposuit ; tertio, propter passionis suae generalitatem atque assumpti doloris acerbitatem. Hinc passio Christi fuit non solum sufficiens, sed et superabundans satisfactio pro peccatis totius generis humani, iuxta illud Ioannis : Ipse est propitiatio pro peccatis nostris ; non pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi.
Porro si instes, quia passio Christi crudelissima fuit et Dei maxime offensiva ; dicendum, quod ita est ex parte occidentium Christum, qui ex vitiosissima voluntate Dei Filium occiderunt ; sed ex parte patientis fuit piissima, et summae Trinitatis plenarie placativa, eo quod Christus ex perfectissimis virtutibus eam toleravit et acceptavit.
Haec Thomas in Summa, de quibus infra dicetur diffusius.
QUAESTIO II
Modo quaerendum : An Christus a primo suae conceptionis instanti in Virgine meruit.
Videtur quod non.
Primo, quoniam prius est esse quam agere : ergo et prius coepit esse, et prius fuit in natura assumpta, quam meritorie egit in ea.
Secundo, demonstratum est libro secundo, quod diabolus non potuit esse malus et demeritorie operans in primo sine creationis instanti : ergo nec anima Christi, nec aliqua creatura potuit esse actualiter bona seu meritorie agens in primo instanti sine creationis.
Tertio, homo non promeretur nisi ex libero arbitrio et deliberatione agendo. Deliberatio autem sequitur consilium. cum sit ex electione, quae ex consilio oritur. Consilium vero est inquisitio de agendis, nec potest in instanti compleri, ergo nec deliberatio.
In oppositum est, quod anima Christi a primo suae creationis instanti fuit Verbo non solum hypostatice, sed beatifice quoque unita, quae unio in actu consistit ; et sic primo instanti sui esse, potuit agere et mereri ; unde et Christus in primo conceptionis suae instanti vir fuisse asseritur, iuxta illud Ieremiae : Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum, id est, beatissima Virgo in utero suo concipiet et concludet Christum Deum et hominem, omni perfectione sapientiae ac virtutum ornatum.
Ad hoc Alexander respondet :
Duplex est principium, utpote intra sumptum, et extra acceptum. Loquendo de principio intra sumpto, non est dicendum quod Christus homo a principio suae conceptionis meruerit, cum illud principium sit instans quo sua anima producebatur in esse a Spiritu Sancto. Si autem principium nominetur extra acceptum, sic meruit a suae conceptionis principio : quoniam statim postquam in Virgine est conceptus, habuit plenum liberi arbitrii usum, fuitque vir perfectus quantum ad animam, plenitudine gratiae atque scientiae, usuque rationis ; quantum etiam ad corpus, quoad formationem membrorum, et distinctionem lineamentorum, non quoad corporis quantitatem. Prius ergo fuit quam meruit, nec tamen ad promerendum requiritur divisio seu egressus ab utero.
Haec Alexander.
Circa haec scribit Bonaventura :
Ad perfectionem meriti duo concurrunt, videlicet gratuitus habitus, et actus eius seu usus. Primum horum omnes doctores catholici fatentur fuisse in Christo in primo suae conceptionis initio. Sed de secundo duplex est positio : una dicentium, quod non in primo instanti, sed statim post illud promeruit, ut expositum est ; alia, quod in primo instanti meruit proprie : quod datum est ei per privilegiatam et perfectissimam gratiam ; sicque in eodem instanti anima eius est creata, infusa et informata per gratiam, atque in actum progressa, utrumqne horum satis rationabiliter potest defendi. Prima tamen positio communior rationabiliorqne consistit.
Haec Bonaventura.
Qui etiam prosequitur et declarat, qualiter utraque positio possit defendi, solvendo utriusque obiecta.
Porro S. Thomas ad secundam positionem divertens :
Christo, inquit, attribuere debemus quoad animam eius, omnem perfectionem spiritualem quae sibi potest attribui. Cumque possibile sit ipsum in primo suae conceptionis instanti meritorium actum egisse, dicendum est ipsum in primo illo instanti promeruisse. Nempe quod aliquid in primo instanti sui esse, non valeat agere, nequit contingere nisi tribus modis. Primo, ex hoc quod deest sibi perfectio aliqua quae requiritur ad agendum : quemadmodum catulus in primo instanti suae nativitatis uon potest videre, quia non habet organum videndi completum. Secundo, propter extrinsecum impedimentum : sicut aqua conclusa non potest effluere. Tertio, ex natura operationis quae successionem requirit, ideo tempore mensuratur : ut ignis accensio. In Christo autem non defecit perfectio aliqua ex parte ipsius, necessaria ad meritorium actum ; nec aliquid extrinsecum cum potuit impedire ; actus quoque caritatis quo movebatur, indivisibilis est, non successivus.
Quidam vero tenent contrarium, propter motiva praehabita. Quibus respondeo, quod non oportet ipsum esse, praecedere actionem tempore, sed sufficit quod natura : sicut videmus in igne et luce. Per quod solutum est primum.
Ad secundum, quod motus voluntatis in bonum finem, est sibi connaturalis : idcirco in primo instanti suae creationis potest illum habere, quia ad finem naturaliter desideratum deliberatione non indigemus ; et in hoc potest meritum esse. Peccatum autem contingit ex hoc quod voluntas movetur in aliquid quod non competit fini naturaliter desiderato : unde oportet quod contingat ex falsa collatione illius ad finem. Hinc ad peccatum exigitur collatio eius quod habet bonitatem apparentem ad id quod est per se bonum naturaliter desideratum. Ob hoc in primo instanti suae creationis mens nequit peccare.
Ad tertium, quod deliberatio et consilium (secundum Philosophum) non sunt de fine, sed mediis, dum latet quae ad finem expediant. In ipsa autem intentione finis mens promeretur. Non ergo exigitur deliberatio ad merendum, etiam in hominibus aliis, quantum ad finis appetitum. Nec in Christo exigebatur deliberatio de his quae sunt ad finem, quia de eis exstitit certus.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quaestione tricesima quarta :
Assumptio (ait) naturae in Christo competit spiritualis perfectio, in qua non profecit, sed eam statim a principio habuit. Ultima autem perfectio consistit in actu, non in habitu neque potentia. Hinc Christus in primo instanti suae conceptionis illam habuit animae operationem quae potest in instanti haberi : ut sunt actiones intellectus et voluntatis, in quibus consistit liberi arbitrii usus, quae perficiuntur in instanti magis quam visio corporalis, eo quod intelligere, velle, sentire non sint motus actus imperfecti qui successive completur, sed actus perfecti, ut tertio de Anima dicitur. Ideo Christus in primo illo instanti habuit usum arbitrii liberi.
Praeterea, Christus homo in primo illo instanti fuit sanctificatus in utero. Sanctificatio quoque est duplex : una adultorum, qui sanctificantur concurrente proprio actu eorum ; alia puerorum, qui sanctificantur fide parentum sive Ecclesiae, et habitualis gratiae infusione. Prima sanctificationum istarum perfectior est, sicut actio habitu, et id quod est per se eo quod est per accidens. Hinc sanctificata est anima Christi in primo instanti per liberi arbitrii motum seu actum in Deum : qui actus meritorius fuit ; ideo in primo illo instanti promeruit.
Haec idem in Summa.
Concordat per omnia Petrus, Richardus vero scriptis Bonaventurae.
Denique Albertus Alexandro magis consentiens :
Probabilior, inquit, mihi videtur opinio illa, quod Christus non meruit a primo conceptionis instanti. Alii tenent oppositum, et solvunt obiecta, dicentes, quod illud instans est medietas quaedam praeteriti et futuri : et ut est finis praeteriti, sic in eo humanitas Christi accepit esse ; atque ut est futuri principium, Christus meruit in eodem ; et ita non secundum eamdem rationem instantis illius Christus coepit esse ac promereri.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus :
Opera (dicens) Christi meritoria, fuerunt opera rationis humanae, secundum quod operatur in vita animali. Sic autem ratio in omni opere suo utitur corpore utente corpore, id est phantasmate : ideo operationes suae sunt cum continuo et tempore, suntque cum motu et successione. Tales ergo fuerunt operationes Christi, etiam interiores, et successiva operatio nequit esse in nunc : ergo nihil meruit Christus in primo instanti.
Haec Udalricus.
Qui tamen alibi frequenter fatetur, quod intellectus specie iam abstracta atque in se recepta, non indiget phantasma ad intelligendum inspicere. Denique mereri convenit menti creatae potissime secundum vires suas superiores, per respectum ad increatum obiectum, et per caritatis affectum, quem certum est instantaneum esse, et vitam intellectualem ac spiritualem magis quam animalem respicere.
Insuper Durandus utramque iam tactam opinionem hic recitat, et magis declinare videtur ad Thomae positionem. Aliqua tamen tangit contra eamdem, dicendo : Si ergo meruit ab instanti conceptionis, aut actione beata, aut alia actione non beata. Non actione beata, quia illa convenit sibi ut comprehensori, et ut talis, non meruit ; nec actione non beata, quoniam actus voluntatis in quo consistit meritum, sequitur actum cognitionis. In Christo autem praeter actionem beatificam, fruitionem divinam, non fuit nisi duplex cognitio, puta infusa et experimentalis : quarum neutra fuit in Christo in primo suae conceptionis instanti, propter imperfectionem organorum et virium sensitivarum, quarum actus necessarii sunt ad usum scientias infusae et experimentalis. Verumtamen si anima Christi in primo illo instanti exire potuit in actum scientiae infusae, non video quin potuit exire in actum meritorium voluntatis : nihil enim obsisteret, nisi quia posset videri alicui, quod actus quem habet creatura rationalis in primo instanti sui esse, non sit in potestate et libertate ipsius, et ita non esset meritorius. Hoc autem non obstat. Quemadmodum enim Deus ab aeterno voluit quidquid postea voluit, et tamen vult aliqua libere ; sic rationalis creatura in primo suo instanti potest multa libere velle : quod velle potest meritorium esse, si cadat super debitum obiectum cum circumstantiis debitis. Potest etiam dici, quod non oportet animam communicare cum corpore ut obiecto in omni meritoria actione, sed sufficit quod sit in corpore passibili ac mortali, ratione cuius sit in statu viae.
Haec Durandus.
Constat autem ex praeinductis, quod sicut anima Christi in primo suo instanti potuit esse in actu beatificae visionis, ita in actu infusae scientiae : quorum actuum unus alium non impedivit, nec ad aliquem eorum requiritur speculatio ulla phantasmatis.
Huic positioni Scotus quoque consentit :
Dubium (dicens) est an potuit mereri in primo instanti. Et videtur quod sic, nec video oppositum, quoniam omne habens actum primum perfectum et obiectum praesens in ratione obiecti, si non impeditur, et actus eius secundus sit permanens, nec successivus, potest agere in quocumque instanti omnia ista concurrunt, quia non plura requiruntur ad actum ; et omnia ista fuerunt in primo instanti conceptionis in Christo. Cumque Christus fuerit perfectus in cognitione omnium rerum, in primo illo instanti potuit esse electio ; perfectus autem in cognoscendo non discurrit, sicut perfectus citharista percutiendo chordas non syllogizat, alias imperfecte operatur, ut secundo Physicorum habetur.
Haec Scotus.
Et ista positio verior esse videtur, quia et magis ad privilegialam excellentiam pertinet animae Christi, et iuxta philosophica documenta, in intelligentiis esse non praecedit ipsum intelligere duratione, sed solum ordine naturae : imo secundum Avicennam, Algazelem et plures, intelligentiae sunt coaevae, et tamen una earum per actum intelligendi ab alia est producta. Anima autem Christi, quamvis dignitate specifica ab illis deficiat, nihilo minus per gratiarum charismata vehementer eminet omnibus illis, per dona gloriae vehementius, per hypostaticam unionem cum Verbo aeterno vehementissime : ei ergo magis id competit.
