Distinctio VII — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS SEPTIMAE

 

Praehabita distinctione recitavit Magister tres opiniones de hoc, qualiter et quo sensu Deus factus sit homo ; hic eas explanat, et opinantium intentionem declarat. Et hoc primo prosequitur circa primam, deinde circa secundam, tertio circa tertiam. Interserit quoque nonnulla, videlicet qualiter Christus dicatur praedestinatus, et sciscitatur an dici valeat homo dominicus. Hic specialiter moventur aliquae quaestiones, qualiter verificentur Sanctorum locutiones quibus incarnationem expresserunt Verbi aeterni, et unitatem personae in eo iam incarnato. Atque de hoc Magister et quidam commentatores ponunt diversas responsiones, iuxta praetactarum varietatem opinionum, quae tempore Magistri reputari poterant opiniones. Sed quia (iuxta inducta) postmodum a summis Pontificibus atque conciliis opinio prima ac tertia sunt damnatae, iamque haereticae, ideo modo absolute ac penitus sunt abiiciendae, ncc eis est immorandum ; sed iuxta secundam opinionem, imo potius catholicam positionem, determinandae sunt quaestiones modo movendae.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Quaeritur ergo : An istae propositiones sint verae : Deus est homo, Homo est Deus, Deus factus est homo, Homo factus est Deus, Christus est homo dominicus, Christus est homo praedestinatus.

 

Videtur quod Deus non sit homo, quia extrema propositionis istius important naturas in infinitum ah invicem distantes, ct multo plus quam divinae persome ab invicem distinguuntur, quarum tamen una de alia praedicari non potest.

Rursus, esse hominem nec substantialiter nec accidentaliter convenit Deo, nec per inhaerentiam, nec per causam.

Et breviter, ista et consimilia argumenta non aliud quaerunt, nisi ut exprimatur et declaretur quo sensu praefatae propositiones sint accipiendae sive negandae.

 

Circa haec Alexander primo inquirit, utrum Christus secundum quod homo, sit Deus. Respondet :

Haec praepositio, secundum, multipliciter sumitur : quia aliquando notat causam, quandoque conditionem naturae, nonnunquam unitatem personae. Aliquando quoque notat causam efficientem, sicut dum dicitur : Christus secundum quod Deus, resurrexit. Aliquando causam materialem, ut : Christus secundum quod homo, nos redemit. Interdum causam formalem, ut : Christus secundum quod Deus, est aliquid. Conditionem vero naturae designat, cum dicitur : Filius Dei secundum quod Deus, dimittit peccata, id est, Christus secundum quod habens divinam naturam, peccata dimittit. Unitatem quoque personae insinuat, ut cum dicitur : Christus secundum quod homo, creavit stellas, id est, Christus qui est vere illa persona quae est homo, stellas creavit. Conformiter, cum dicitur : Christus secundum quod homo, habet potestatem dimittendi peccata. Itaque si dictio ista, secundum, dicat causam aut conditionem naturae, falsa est haec : Christus secundum quod homo, est Deus aut Filius Dei. Si vero designet unitatem personae, est vera. Nempe si denotetur naturae conditio, sensus est : Christus ratione humanae naturae est Deus ; quod falsum est. Secundum vero quod notatur personae conditio, iste est sensus : Christus secundum quod est ille qui est homo, est Deus ; quod iterum falsum est. Qualiter vero verificetur, expressum est.

Haec Alexander.

 

Qui iterum quierit, utrum Christus secundum quod homo, sit individuum. Respondet :

Nomen hypostasis commune est ad individuum et personam, ut patuit supra. Hinc Christus in quantum Filius Dei, est hypostasis quae est persona ; in quantum vero est iste homo, est hypostasis quae est individuum. Unde relinquitur, quod ab aeterno fuit persona, non autem fuit individuum (secundum quod iste homo) ab aeterno.

 

Tertio investigat, an Christus secundum quod homo, sit persona. Videtur quod sic. Nam Christus secundum quod homo, est rationalis naturae individua substantia, cum sit individuum huius speciei quae est homo, sicque ratio personse convenit ei : ergo secundum quod homo, est persona.

Respondetur, quod Christus secundum quod homo, non est persona, sed individuum. Idcirco cum quaeritur, utrum Christus secundum quod homo, sit quis ; dicendum, quod si ly quis supponit generaliter substantiam singularem, id est, si supponit individuum, dico quod est quis. Si vero supponat singularem substantiam alteri digniori non coniunctam, sed distinctam, quae est persona, dico quod secundum quod homo, non est hoc modo quis. Porro Christus est Deus, et Deus est homo, ac econtrario, ratione hypostaticae unionis utriusque naturae.

Haec Alexander.

 

Praeterea Bonaventura :

Secundum catholicam (ait) veritatem oportet concedere, quod Deus est homo, et homo est Deus, eo quod duae naturae ibi unitae sint in unam personam. Quae autem in uno supposito uniuntur, necessario de invicem praedicantur, si concrete accipiantur, propter maximam illam : Quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se eadem sunt ; in qua item fundatur vis syllogismi expositorii, ut probat Philosophus in libro Priorum. Si ergo unus est Christus, qui est Deus et homo, necessario conceditur, quod Deus est homo, et econtrario. Verumtamen de modo praedicandi, diversi diversimode sentiunt. Nam quidam dixerunt, quod haec praedicatio non sit in recto, sed in obliquo, ut sit sensus : Deus est homo, id est, habet hominem sibi unitum. Et ista positio ad tertiam spectat opinionem superius reprobatam, quia et simili modo dici posset : Deus est pes, id est habens pedem.

Hinc alii dixerunt, quod haec praedicatio sit in recto, nec tamen sit formalis, neque causalis, nec accidentalis, sed per identitatem, ut sit sensus : Deus est homo, id est, Deus est ille qui est homo ; ille autem qui est homo, id est Filius Dei, praedicatur de Deo praedicatione identitatis. Sed neque hoc sufficit, quoniam quaelibet implicatio claudit in se praedicationem : idcirco cum dicitur, Deus est ille qui est homo, adhuc convenit quaerere de implicatione quae ex parte est praedicati, ad quam habeat praedicationem reduci : sicque oportet ire in infinitum implicando, aut oportebit ad alium praedicandi modum recurrere.

Hinc tertia positio est, quod cum dicitur, Deus est homo, sit singularis modus praedicandi. Non enim est praedicatio illa per essentiam, nec per causam, neque per inhaerentiam. Non per essentiam, quia secundum hoc Deus et homo essent eiusdem essentiae, quod impossibile est ; nec per inhaerentiam, cum in Deum accidens cadere nequeat ; neque per causam, quia simili ratione Deus esset lapis, cum causa sit lapidis sicut et hominis. Sed est praedicatio per unionem. Ideo namque homo praedicatur de Deo, quia unitur ei in unitate personae. Cumque unio ista sit singularis, non mirum quod singularem exigat modum praedicandi, propter quod nec ad consuetos praedicandi modos reducitur.

 

Unde si inquiratur, an homo praedicetur univoce de Deo et Petro, vel magis aequivoce ; respondetur, quod proprie nullum eorum conceditur, quoniam non est diversa significatio hominis secundum quod dicitur de Deo et de Petro : ideo non aequivoce. Nec univoce, quoniam quamvis homo eamdem retineat significationem in locutionibus illis, alio tamen modo comparatur ad Deum, alio modo ad Petrum.

Pariformiter, si quaeratur an homo praedicetur dc Deo per se vel per accidens ; dicendum, quod proprie neutro illorum. Non enim per se, cum non sit essentialis habitudo inter Deum et hominem ; neque per accidens, quoniam unum non est accidens alterius. Nec enim modus hic praedicandi, sub talibus naturalibus et consuetis praedicandi divisionibus continetur. Attamen dici posset, quod quamvis Deum esse hominem non dicat accidens ex parte Dei, tamen ex parte hominis dicit : propter quod praedicatio illa quodam modo potest dici per se, videlicet comparando divinam naturam ad personam in qua est unio, de qua per se praedicatur ; estque quodam modo per accidens, comparando humanam naturam ad personam cui modo praehabito unitur per gratiam.

Iterum, si quaeratur, an homo absolute praedicetur vel relative de Deo ; dicendum, quod relativum est duplex, videlicet relativum relatione implicita, et relativum relatione explicita. Cum igitur dicitur, Deus est homo, homo praedicatur de Deo quodam modo absolute, atque quodam modo relative : absolute, quantum ad privationem relationis extrinsecae ; relative vero, quantum ad positionem relationis intrinsecae. Est etenim sensus : Deus est homo, id est, Deus est unitus humanae naturae unitate personae.

Haec Bonaventura.

 

Porro ad istud, utrum concedenda sit ista locutio, Deus factus est homo, respondet :

Cum quaeritur, an Deus factus est homo, est distinguendum, quoniam participium istud, factus, ponere potest rem suam circa totum, vel circa alterum extremorum absolute, vel circa unum extremum in comparatione ad aliud. Si ponat rem suam, videlicet factionem, super totum, vera est locutio, estque sensus : Deus factus est homo, id est, factum est quod Deus esset homo ; quod factum est in opere incarnationis. Si autem ponat rem suam circa alterum extremorum absolute, utpote circa pncdicatum, sensus est : Deus factus est homo, id est, Deus est homo qui factus est, sive productus ; quod est verum. Porro si ponat rem suam circa unum extremum in comparatione ad alterum, sensus est : Deus factus est homo, id est, Deus se ipsum fecit hominem per humanitatis assumptionem,quemadmodum homo se facit doctum per scientiae acquisitionem.

 

Horum sensuum primus est verus, non tamen est secundum virtutem et proprietatem locutionis : quoniam participium istud, factus, cum sit masculini generis, et adiectivum adiective retentum, non potest ponere rem suam circa copulatum ; sed quantum est de virtute sermonis, necessario eam ponit circa subiectum vel praedicatum. Secundus sensus est verus, et potest haberi ex virtute et proprietate sermonis ; est tamen praeter usum communem. Nempe cum dicimus, Deus factus est homo, non volumus dicere, quod Deus sit homo qui productus est ; sed exprimere volumus incarnationem, seu unionem divinae naturae seu personae cum natura humana. Tertius autem sensus habetur secundum usum communem, secundum locutionis quoque proprietatem. Habet tamen in se aliquid proprietatis, et aliquid improprietatis. Quod patet, quia cum dicitur, Iste factus est bonus, participium « factus », tria importat, videlicet antecessionem ex parte subiecti, et inceptionem ex parte praedicati, atque transmutationem ex parte utriusque, quantum est de vi sermonis, pro eo quod factum esse, implicat fieri. In proposito autem cum dieitur, Deus factus est homo, reperitur antecessio ex parte subiecti, et inceptio ex parte praedicati, non autem transmutatio ex parte Dei. Ideo, factus est, cadit hic a propria significatione, quantum ad tertiam conditionem ; nec importat transmutationem, sed unionem ; et designat quod Filius Dei est suppositum naturae sibi unitae et factae. Quamvis ergo praedictus sermo, videlicet, Deus factus est homo, quocumque modo accipiatur, aliquam contineat improprietatem ; attamen cum contineat veritatem, recipitur, quoniam in expressione fidei nostrae magis attenditur veritas sermonis, quam proprietas eius : quia ut loquitur Augustinus, ea quae fidei sunt, melius intelligimus quam exprimimus : imo secundum Gregorium, excelsa fidei balbutiendo resonamus.

Si autem obiciatur, quia mutatum esse est superius ad factum esse : si ergo Deus factus est homo, mutatus est ; respondendum, quod mutatum esse est superius ad factum esse, proprie sumptum, videlicet prout dicit transmutationem circa suppositum : et ita non esse in proposito, patuit modo.

Haec idem.

 

Praeterea de isto, utrum ista sit vera, Homo factus est Deus, respondet :

Propositio ista est distinguenda, sicut et illa, Deus factus est homo : quia res huius participii, factus, potest poni circa totum, vel circa praedicatum, vel circa utrumque extremum. In primo sensu locutio vera est, et est sensus : Homo factus est Deus, id est, factum est ut homo sit Deus. Si autem determinet praedicatum, est sensus : Homo est Deus qui factus est ; quod est falsum. Si autem cadat super utrumque extremum, et dicat ordinem subiecti ad praedicatum, sensus est : Homo factus est Deus, id est, qui prius erat homo, factus est Deus posterius ; quod est falsum, quia in illo supposito quod est Christus, hominem esse non praecessit esse Deum, nec divinum esse aliquatenus inchoatur. Hinc ista, Homo factus est Deus, est magis impropria quam haec, Deus factus est homo. Unde et rarius invenitur in Scripturis. Dumque invenitur, exponenda est iuxta primum sensum, sicut dum asserit Augustinus : Talis fuit unio illa, ut faceret Deum hominem, et hominem Deum.

Si autem obiciatur, quia in ista unione est communicatio idiomatum : ergo si homo factus est Deus, Deus factus est Deus ; dicendum, quod ab illa generalitate communicationis idiomatum excipiuntur nomina quae unionem ipsam important. Non enim sequitur : Divina natura assumpsit humanam naturam, ergo homo assumpsit humanam naturam ; vel quod natura humana assumpsit humanam. Unio quippe inter unibilia designat diversitatem ac distinctionem, eamque praesupponi oportet ad idiomatum communicationem.

Haec idem in Scripto.

 

Praeterea Thomas :

Sola (ait) secunda positio potest hanc verificare, Deus est homo : quoniam dicere potest,quod sit praedicatio per informationem essentialem, quia ly Deus supponit personam Filii Dei ; et haec eadem est persona naturae assumptae, per illam naturam informata, secundum modum intelligendi, in quantum subsistit in ea. Unde sicut ista est vera, Petrus est homo ; ita et ista, Deus est homo. Falsitas autem, imo et haeretica pravitas aliarum duarum opinionum patuit supra.

Denique homo univoce praedicatur de Deo aliisque hominibus. Cumque obicitur, quod nihil univoce praedicatur de Deo et creaturis ; dicendum, quod verum est de his quae praedicantur de Deo in quantum est Deus.

Similiter homo cum praedicatur de Deo, quantum ad formam significatam est quid absolutum ; sed quantum ad suppositum, habet relationem implicitam, quia supponit pro persona Filii Dei.

Amplius, dum dicitur, Deus est homo, Deus supponit personam Filii Dei, et significat deitatem. Propositio autem non verificatur ratione significati, sed ratione suppositi. Cumque suppositum hoc sit subsistens in natura humana, hoc nomen, homo, per se praedicatur de ipso. Hinc secundum quod est vera, est praedicatio per se, sicut ista, Petrus est homo. Unde non sequitur, quod praedicari possit de omnibus in quibus est forma significata hoc nomine, Deus, quia non est per se ex parte formae significatae. Hocque singulare est in ista materia, quoniam alibi nunquam sic invenitur, quod sit suppositum essentialiter unum in duabus naturis perfectis subsistens. Idcirco dici non valet, quod sit per accidens, sicut haec, Album est homo. Id namque quod per se est suppositum hominis, non est pars significationis huius nominis, album. Album enim solam qualitatem significat, cum nomen significet unum. Ex albedine autem et subiecto non fit unum simpliciter : propter quod hoc nomen, album, suum subiectum copulat quasi extrinsecum. Deus autem importat suppositum divinae naturae non quasi extrinsecum, sed ut clausum in significatione huius nominis, homo. Hinc ista non est per accidens, Deus est homo ; sed habet quid simile cum propositione per accidens, in quantum praedicatum non inest subiecto ratione formae importatae per subiectum.

Hoc quoque sciendum, quod praedicatio ista, Deus est homo, est per essentiam : non quia deitas sit humanitas, sed quia suppositum divinae naturae essentialiter est suppositum naturae humanae. Unde non est in materia remota, sed naturali : quoniam propositio verificatur non ratione naturae, sed suppositi naturae humanae. Nec est simile in hoc atque in aliis : quia in aliis ad diversitatem naturarum sequitur diversitas suppositorum. Unde si formae per subiectum et praedicatum designatae sunt diversae, supposita nequeunt eadem esse.

Praeterea obici potest, quia secundum Philosophum primo Topicorum, quatuor sunt genera praedicatorum, videlicet : essentiale non conversum, ut genus ; et essentiale conversum, ut definitio ; accidentale non conversum, ut accidens ; et accidentale conversum, ut proprium. Sed nullo horum modorum sc habet homo ad Deum, ut patet per se. Ergo nequaquam de eo praedicatur. Et respondendum, quod reducitur ad praedicatum generis, sicut haec, Petrus est homo. Nam eadem ratio veritatis est in utraque.

Haec Thomas, quae in aliquibus a dictis Bonaventurae dissentiunt, quae tamen satis faciliter poterunt concordari.

 

Insuper ad istud, utrum Deus factus est homo, respondet sicut iam ex Bonaventura responsum est. Similiter quoque ad istud, utrum ista sit vera, Homo factus est Deus.

 

Adhuc autem in tertia parte, sextadecima quaestione :

Haec (inquit) locutio, Deus est homo, est vera non solum propter veritatem terminorum, quia videlicet Christus est verus Deus et verus homo, sed etiam propter veritatem praedicationis. Nomen enim significans naturam communem in concreto, potest supponere pro quolibet contentorum sub nomine communi : sicut hoc nomen, homo, potest supponere pro quolibet homine singulari. Sic quoque hoc nomen, Deus, ex modo suae significationis potest supponere pro persona Filii Dei. De quolibet autem supposito alicuius naturae potest proprie praedicari nomen significans illam naturam in concreto, quemadmodum homo de Platone et Socrate. Cumque persona Filii Dei, pro qua supponit hoc nomen, Deus, sit suppositum naturae humanae, nomen hoc, homo, vere ac proprie praedicatur de Deo, secundum quod supponit pro persona Filii Dei.

Haec in Summa, ubi profertur, qualiter diversi haeretici circa huius propositionis veritatem diversimode erraverunt : quod cum satis pateat ex inductis, dimitto.

 

De verificatione quoque huius locutionis, Homo est Deus, scribit ibidem : Sicut ista est vera, Deus est homo ; ita et ista eius conversa, Homo est Deus. Homo quippe potest supponere pro qualibet hypostasi humanae naturae, sicque supponere potest pro persona Filii Dei, quae est hypostasis naturae humanae.

 

Qualiter etiam vera sit ista, Deus factus est homo, exponit ibidem : Unumquodque, inquiens, dicitur esse factum id quod de novo incipit praedicari de eo. Cumque esse hominem vere dicatur de Deo ex tempore, non ab aeterno, veraciter dicitur, Deus factus est homo : quod tamen factum est sine Dei mutatione, ut patuit.

Haec ibi.

 

Concordat Petrus :

In Christo, dicens, sunt duae naturae in uno supposito, quarum una (puta divina) est simplex, constituitque personam ; alia (ut humana) exstat composita, et advenit supposito constituto. Hinc una praedicatur essentialiter secundum rem et secundum modum ; altera, essentialiter secundum rem, sed accidentaliter secundum modum. Cumque natura divina sit simplex, humana autem composita ; et natura simplex abstracte et concrete praedicetur de suo supposito, natura vero composita concrete, non abstracte : ideo illud suppositum est Deus ac divina essentia, est etiam homo, sed non est humana natura. Quia vero praedicatio naturae de suo supposito essentialis est, non accidentalis : hinc homo essentialiter praedicatur de Christo secundum rem. Et quoniam natura illa humana advenit praeexsistenti alterius naturae supposito, similitudinem quamdam sortitur cum praedicatione accidentali. Unde quasi medium modum habet praedicandi inter praedicationem essentialem et accidentalem ; vere tamen substantia est.

Haec Petrus.

 

Porro Richardus :

Aliqui, ait, dicunt hanc veram, Deus est homo, quia humana natura unita est Deo. Quibus obicitur, quod pari ratione dici posset, Deus est pes seu manus : quoniam quodlibet horum unitum est Deo. Praeterea, virtus locutionis, cum dicitur, Hoc est hoc, plus videtur requirere ac importare, quam propositio ista, Huic inest seu coniungitur illud. Unde secundo Topicorum ait Philosophus : Non sufficit ostendere quoniam inest iustitia aut albedo, ad ostendendum quod iustus aut albus est. Hinc mihi videtur dicendum, quod cum hoc verbum, est, sit nota identitatis ; in hac propositione, Deus est homo, hoc ipsum quod importatur per subiecti suppositum, importatur per praedicatum, quamvis sub alio modo : quia per praedicatum importatur divinum suppositum ut humanitate determinatum, ut ita loquar, in subiecto autem supponit divinum suppositum non cum illius determinationis expressione, neque exclusione, ut sit sensus : Deus est homo, id est, Filius Dei qui est Deus, est Filius Dei humanae naturae unitus ; estque similis modus loquendi, cum dicitur, Petrus est homo, id est, Petrus est Petrus in humanitate, vel Petrus est Petrus exsistens suppositum naturae humanae.

Haec Richardus.

 

Albertus demum consonat praeinductis.

 

Udalricus quoque, qui tamen concordat Bonaventurae, respondendo ad id, utrum praedicatio ista, Deus est homo, sit per essentiam aut inhaerentiam vel identitatem. Et addit :

Modus praedicandi duo habet in se. Unum est cohaerentia praedicati cum subiecto : sicque in istis locutionibus, Deus est homo, Homo est Deus, est praedicatio per essentiam et per se, et praedicatum illud est praedicatum essentiale non conversum. Cum enim dicitur, Deus est homo, univoce praedicatur de Deo et nobis. Cum autem praedicatur homo de Petro et Paulo, tunc est praedicatum non conversum : tamen est praedicatum per se et per essentiam. Ergo et sic sc habet cum praedicatur de Christo. Similiter dum dicitur, Homo est Deus, pro tanto non est praedicatio conversa secundum nominis rationem, quoniam non quicumque est Deus, est etiam homo, nec omnis homo est Deus. Secundum est ratio cohaerentiae praedicati cum subiecto : et sic non servatur hic aliquis consuetus modus praedicandi, nec ratio praedicati. Non enim est hic modus praedicandi per causam, sicut cum dicitur, Deus spes nostra ; nec modus praedicandi per inhaerentiam, quia sic solum accidens praedicatur de subiecto ; nec modus praedicandi per identitatem, cum forma praedicati non sit pars naturae substantialis, sicut est in omni modo praedicandi essentiali, ut cum dicitur, Homo est animal.

Haec Udalricus.

 

Verum Durandus distinctionem triplicem de isto participio, factus est, improbare conatur : quia (ut ait) ly factus est, non est de his quae determinant compositionem.

 

Sed istud non probat ; et quod inducit, in quid nominis stare videtur : idcirco non reputatur. Nec tot ac tantis doctoribus in tanta re (praesertim Augustino et Magistro eum sequenti), tam levi motivo fuit contradicendum.

Asserit quoque quod ista sit falsa, Homo factus est Deus, quia oporteret hominem praeexsistere huiuscemodi factioni. Cuius contrarium est ostensum, et praefati doctores (sicut iam claruit) illam propositionem secundum unum membrum distinctionis introductae, veram esse fatentur. Abiicienda sunt ergo levia dicta, solidis Sanctorum ac praecipuorum doctorum documentis contraria.

 

Scotus quoque hic aliqua scribit, quae magis videntur ad involutionem et obscurationem quam ad elucidationem huius catholicae ac saluberrimae veritatis conferre : idcirco pertranseo, praesertim quia haec veritas fidei sacrae iam ex praeallegatis doctoribus tam evidenter est declarata, sicut humano poterit modo reserari ac pandi.

 

 

QUAESTIO II

 

Consequenter ergo scrutandum : An ista sit vera, Christus est homo dominicus.

 

Videtur quod sic, quoniam Cassianus libro de Incarnatione sexto contra Nestorium, vocat Christum dominicum hominem. Augustinus quoque, in libro de Sermone Domini in monte testatur :

Nulli licet ignorare, quod regnum Dei cum Unigenito eius non solum intelligitur, sed etiam sensibiliter et visibiliter in homine dominico de caelo venerit. Insuper Damascenus frequenter affirmat Christum hominem deificatum. Imo divinus Dionysius Christum multoties nominat supersubstantialem et divinissimum Iesum. Sed sicut divinus dicitur denominative a Deo, ita dominicus a Domino. Ergo qua ratione conceditur unum, etiam alterum.

Rursus, Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum disseruit : Monendum est ut illa bona aeterna exspectentur, quae fuerunt in homine dominico, scilicet Christo.

Amplius, participatione divinae bonitatis homines nuncupantur dominici ac divini ; Christus vero seeundum formam assumptam, prae omnibus fuit in abmulautissima participatione bonitatis divinae : ergo prae ceteris poterit dici homo dominicus.

 

In oppositum sunt quae dicuntur in littera.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Non est dicendum, quod Christus sit homo dominicus, quia dominicus est nomen possessivum, sicque designat rem nominis cui adiungitur esse rem possessam. Christus vero supponit increatam et divinam personam, quae nunquam fuit serva, quamvis servilem naturam assumpsit. Quod vero dicitur servus, non convenit ei ratione personae simpliciter, sed ratione naturae quae est in supposito seu persona. Cumque hoc nomen, dominicus, sonet personam Christi esse servilem, Augustinus retractat quod dixit hoc ipsum. Interdum tamen dominicus sumitur non possessive, sed pro habente dominium, quemadmodum logicus pro habente logicam : sicque nonnulli dixerunt Christum dominicum hominem. Verumtamen non est extendendus hic modus loquendi, quoniam magis proprie designat personam Christi esse servilem.

Haec Albertus.

 

Hinc Udalricus effatur, dicens :

Augustinus in libro Retractationum affirmat, quod Christus non sit appellandus homo dominicus, cum sit utique Dominus ; nihilo minus nominatur homo divinus. Ratio autem differentiae est, quoniam denominatio quae fit a substantiali rei natura, potest importare tam essentialem praedicationem ratione eius a quo fit denominatio, quam accidentalem participationem ratione denominativao praedicationis. Dicimus enim, Natura humana est conditio seu proprietas bona. Similiter in proposito dicimus, Natura divina, seu persona divina. Sanctos quoque homines nuncupamus divinos,quia divinum est denominativum sumptum a divinitate seu a divina natura. Atque in primo sensu Christus vere est homo divinus, quia hic terminus, homo, supponit personam divinam aeternam, quae vere substantialiter Deus est. Denominatio autem facta ab accidente, non dicit nisi illius naturae accidentalis participationem. Dominium vero, cum (teste Ambrosio) dicat potestatem, est accidens in inferioribus rebus. Et quamvis in divinis non sit accidens, tamen pro tanto modum accidentis sortitur, quia (ut dicit Damascenus) dicit aliquid consequens substantiam : ideo servat ibi, scilicet in divinis, suum modum praedicandi ; ut sit sensus, Homo dominicus, id est, participans aliquid de divino dominio : quod est falsum, cum homo ibi dicat divinam personam, quae non participative sed substantialiter Deus est. Porro si accipiatur denominatio secundum quod est in divinis, puta prout est ipsa divina natura, et non secundum nominis rationem, sic Christus sub eodem sensu posset dici homo dominicus, quo dicitur homo divinus. Ideo loquitur Augustinus istam locutionem nonnulla ratione posse defendi, asseritque se eam legisse apud quosdam doctores catholicos. Nos quoque invenimus eam in doctoribus quibusdam catholicis, dicente Cassiano : Quamvis ante partum Virginis non fuerit dominicus homo Iesus Christus, etc. Rabanus etiam super illud primi Regum, Cognovit ergo Elcana, ait : Quis est iste nisi homo dominicus Iesus Christus ? Augustinus tamen magis proprie loquitur, eam negando.

Haec Udalricus in Summa sua, libro sexto.

 

Praeterea Thomas :

Hoc nomen (inquit) adiectivum, dominicus, duo importat. Unum est participatio quaedam dominii. Aliud est res aliqua Domini, utpote eius possessio vel effectus vel pars. Sicque Christus nequaquam dicendus est homo dominicus, cum dicat divinum aeternum suppositum cui dominium et potestas naturaliter, non participative conveniunt ; ncc est quasi possessio, pars aut effectus Dei, sed omnium Dominus ac possessor : idcirco nec proprie dicitur deitatem participare, quamvis natura assumpta participet quae sunt Dei.

Haec Thomas in Scripto.

 

Idem in tertia parte, sextadecima quaestione.

 

Concordant Richardus ct Petrus.

 

Bonaventura quoque :

Hoc (inquit) nomen, dominicus, secundum communem expositionem dupliciter dicitur, utpote possessione et similitudine. Unde dicitur homo dominicus, qui possidetur a Domino, vel qui Domino similis est. Cumque secundum utrumque sensum dicat comparationem, differentiam et disparationem eius de quo dicitur ad Dominum, respectu cuius sic denominatur ; non est concedendum, Christum esse hominem dominicum. Ideo retractavit hoc Augustinus, eo quod possit malum gignere intellectum. Nihilo minus posset sane intelligi ratione assumptae naturae, quae a Domino possidetur, et Domino assimilatur, atque ab eo causata est.

Haec Bonaventura.

 

Qui etiam quaerit, an concedendum sit, quod Christus est homo deificatus. Verum huius solutio in quid nominis videtur consistere. Quidam enim negant hoc, quidam concedunt ; sicut et hanc, Deus est humanatus. Nempe ad hunc sensum, Deus est humanatus, id est homo factus, seu carni et humanitati hypostatica unione coniunctus, vera est ; sic item, Homo est deificatus, id est Deus factus, iuxta expositionem inductam. Si autem in appellatione deificati notetur antecessio, potest negari, cum certum sit humanitatem non fuisse ante divinitatem aut deitatem.

 

 

QUAESTIO III

 

Principaliter demum hic quaeritur : An Christo conveniat esse praedestinatum ; et qualiter verae sint locutiones hoc designantes, videlicet istae, Filius Dei est praedestinatus, Filius Dei praedestinatus est esse homo, Homo praedestinatus est esse Filius Dei.

 

Videtur quod praedestinatio non conveniat Christo.

Nullum enim praedestinatum est aeternum aut essentialiter beatum, cum praedestinatio antecessionem importet, sitque praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro, et ita non convenit alicui nisi ex gratia. Hinc etiam praedestinatus (materialiter loquendo) posset non esse praedestinatus ; nec aliquis de necessitate, sed liberrima voluntate est praedestinatus. Cum ergo Christus sit verus Deus essentialiter felix, et increatam personam supponat, non convenit ei esse praedestinatum.

 

In oppositum est illud Apostoli ad Romanos : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute.

 

Ad hoc Antisiodorensis respondet :

Praedestinatio dupliciter sumitur, utpote absolute et respective. Absolute, dum ponitur sine determinatione, sicut cum dicitur, Petrus est praedestinatus, id est, ab aeterno praecognitus ad obtinendam gratiam et gloriam : sicque significat praescientiam Dei, et determinat effectum salutis. Sed prout respective accipitur, designat praescientiam Dei, non autem determinat praescitum, sed vult determinare exterius, sicut hoc nomen, praeparatus ; tamen circa aliud extrinsece determinatum notat, quod sit ex gratia. Sicque idem est praedestinatus quod praescitus seu praeparatus ex gratia. Ita quoque sumpsit Apostolus,dicens : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Et qui, supponit ibi pro Christo in humanitate. Iste etenim homo in humanitate est praedestinatus ut sit Filius Dei ; vel quia ex gratia est, quod ille homo sit Filius Dei, quoniam ille homo est ex gratia Filius Dei, atque ad hoc est praedestinatus ex gratia. Nec valet haec argumentatio, Homo est praedestinatus ut sit Filius Dei, ergo Filius Dei est praedestinatus ut sit ille homo : quoniam esse hominem non est ex gratia Filio Dei aut filio hominis, sed esse Filium Dei est ex gratia homini illi.

Haec Antisiodorensis in Summa sua, libro tertio, ubi de his loquitur intricate et prolixe, quae ex sequentibus fient plana.

 

Alexander igitur planius loquens :

Quia (inquit) in nomine praedestinationis, ratione huius praepositionis « prae », notatur antecessio alicuius ad id quod vocatur praedestinatum, nec aliquid antecedit Filium Dei, non est absolute concedendum, quod Filius Dei sit praedestinatus, sed cum determinatione hac, secundum quod homo, aut similiter. Unde super illud ad Romanos, Quos praedestinavit, hos et vocavit, loquitur Augustinus : Praedestinavit non exsistentes, vocavit exsistentes. Christus autem nunquam fuit non exsistens. Origenes etiam asserit : Destinatur qui est ; praedestinatur qui nondum est. Haec verba dicuntur propter eos qui impietatem loquuntur in Unigenitum Dei, quem putant annumerandum inter eos qui cum ante non fuerint, praedestinati sunt ut essent. Nec obviat iis quod loquitur Damascenus : Non scandalizabitur ad nomen creaturae, qui sese vermem ac servum vocavit. Nam sicut Christus non dicitur absolute creatura aut vermis vel servus, sed sub reduplicatione ista, in quantum homo ; sic non dicitur absolute praedestinatus, sed modo praetacto.

 

Praeterea si quaeratur, an concedendum sit quod Filius Dei praedestinatus sit esse homo ; dicendum, quod differt dicere de aliquo, Est praedestinatus absolute, vel sub determinatione. Nempe cum dicitur absolute, Iste est praedestinatus, sensus est : Praevisus est ad habendam gratiam. Cum vero dicitur cum determinatione, ut cum dicitur, Ille homo est praedestinatus Filius Dei, sensus est : Praeordinatus est ex gratia ad hoc quod sit Filius Dei. Sicque cum dicitur, Christus praedestinatus est esse homo, sensus est : Praeordinatus est ex gratia ad hoc quod sit homo. Et est in propositione hac distinguendum, quia respectus antecessionis denotatus per praepositionem istam « prae », et respectus connotatus per praepositionem hanc « ex » ; cum dicitur, Ordinatus ex gratia, potest esse respectu suppositi, vel respectu illius ad quod dicitur ordinatus. Si respectu suppositi, falsa est, cum illud sit naturalis Filius Dei ; si respectu eius ad quod dicitur ordinatus, quod est esse hominis, vera est : quia respectu esse hominis antecedit ordinatio Dei, et gratia eius est causa huius, ut sensus : Filius Dei est praeordinatus esse homo ex gratia. Cum autem praedestinatum dicitur de aliquo cum determinatione, considerandum an aliud sit in locutione, respectu cuius possit dici antecessio causalis, quae importatur nomine praedestinati : quod si non inveniatur in locutione, non est concedenda. Ideo haec est falsa, Filius Dei praedestinatus est esse Filius Dei : quia respectu Filii Dei non est antecessio causalis.

Quaeritur quoque, ad quid praedestinatus sit Christus secundum quod homo. Dicendum, quod cum in Christo triplex sit gratia, utpote gratia unionis, gratia singularis personae seu hominis huius, et gratia qua est caput ; praedestinatio est respectu huius triplicis gratiae.

Haec Alexander.

 

Insuper Bonaventura :

Quamvis (ait) haec sit concedenda, Christus est praedestinatus, quoniam Christus nominat personam in duabus naturis subsistentem ; haec quoque, Christus est praedestinatus ut homo, ratione determinationis ; haec tamen communiter non admittitur, Filius Dei est praedestinatus : et hoc propter repugnantiam intellectuum inter subiectum et praedicatum. Invenitur namque ibi repugnantia triplex. Nomen quippe praedestinationis, circa praedestinatum tria importat, videlicet : habitudinem effectuum respectu causae, acceptationem per gratiam, ct inchoationem quantum ad esse naturae. Primum intellectum praedestinatio habet, quia descendit a verbo passivo ; secundum intellectum habet, quia descendit ab actu dicente ordinationem ad finem ; tertium, quia componitur seu imponitur a praepositione dicente antecessionem, puta a « prae ». Sed Filius Dei dicit illam personam ut causam, non ut effectum ; dicit etiam illam personam prout competit ei filiatio per naturam, non per gratiae donum ; dicit quoque illam personam ut aeternam, non ut habentem initium. Sicque expresse est ibi repugnantia intellectuum inter subiectum et praedicatum. Et potest repugnantia ista sit reduci ad triplex genus oppositionis, videlicet contradictionis, contrarietatis et relationis.

Porro dum quaeritur, utrum Filius Dei praedestinatus est homo esse ; dicendum, quod cum participium istud, praedestinatus, importet antecessionem, potest eam tripliciter importare, puta respectu subiecti, respectu praedicati, et respectu totius copulati seu dicti. Si primo modo, sensus est : Filius Dei praedestinatus est esse homo, id est, Filius Dei ante praevisus est esse homo quam esset Filius Dei ; quod falsum est. Si secundo modo, iste est sensus : Filius Dei praevisus est esse homo, id est, cognitus vel praevisus fuit esse homo, non antequam Filius Dei esset, sed antequam esset homo ; quod ita est. Si tertio modo, sensus est : Filius Dei praedestinatus est esse homo, id est, praedestinatum est ut Filius Dei sit homo ; quod verum est. Atque in hac locutione praedestinatio non claudit in se intellectum gratiae et gloriae, sicut dum simpliciter capitur et profertur sine determinatione ; sed tantum valet sicut praevisus est. Neque sic sequitur, Filius Dei praedestinatus est esse homo, ergo praedestinatus est : quia omittitur determinatio illa.

Praeterea si quaeratur de ista, Homo praedestinatus est esse Filius Dei ; dicendum, quod ista locutio est distinguenda sicut praecedens, et eodem modo solvenda.

Haec Bonaventura.

 

At vero Thomas super iis scribit :

Praedestinatio proprie sumpta, tria importat ex parte praedestinati. Unum est, ut id ad quod dicitur praedestinari, aliquando sibi conveniat ; secundum, quod conveniat sibi per gratiam ; tertium, ut hoc ipsum sequatur praedestinationem. Ex hoc namque vocatur praedestinatus, quod est praevisus et praeordinatus aliquid habere per gratiam. Quantum ad primum istorum, praedestinatio in Christo convenit manifeste supposito : quia hic homo est Filius Dei. Hoc autem non invenitur in natura humana, quae nunquam fuit nec est nec erit Filius Dei. Unde de ea proprie dici non valet, quod sit praedestinata esse Filius Dei. Secundum vero invenitur in Christo non ratione suppositi, quod est naturaliter Filius Dei, sed ratione naturae assumptae, quae per gratiam unionis coniuncta est Filio Dei : ex qua unione sequitur hanc esse veram, Homo est Filius Dei. Similiter tertium convenit Christo ratione naturae assumptae, non ratione suppositi quod est aeternum : imo praedestinatio convenit Christo nec ratione personae, nec ratione naturae assumptae, sed personae ratione assumptae naturae.

Haec quoque, Filius Dei est praedestinatus, est simpliciter falsa, ob causam praehabitam.

De hac demum, Filius Dei est praedestinatus esse homo, dicendum sicut iam dictum est.

Ista item est falsa, Filius Dei praedestinatus est esse Filius Dei, propter causam expressam, nisi iuxta modum loquendi quo aliquid dieitur fieri dum innotescit. Sicque Glossa ad Romanos primo, concedit hanc, Filius Dei praedestinatus est ut sit Filius Dei, vel esse Filius Dei : quia praedestinatum est ut hoc evidenter appareat ; quod factum est in resurrectione, ascensione, evangelicae legis promulgatione.

Haec Thomas in Scripto.

 

Denique in tertia parte addit :

Praedestinatio proprie sumpta, est divina praeordinatio ab aeterno de his quae per gratiam Dei sunt fienda in tempore. Cumque a Deo in tempore factum sit per gratiam unionis, quod Deus est homo et homo Deus, constat quod unio naturarum in Christo sub aeterna cadat praedestinatione, rationeque huius dicitur Christus praedestinatus. Verumtamen Origenes super epistolam ad Romanos testatur, quod ista sit vera littera ad Romanos primo, Qui destinatus est Filius Dei in virtute, ita quod non designetur ibi antecessio aliqua : sicque locutio nihil habet difficultatis.

Insuper, si quaeratur, an praedestinatio Christi sit nostrae praedestinationis exemplar ; dicendum, quod praedestinatio dupliciter consideratur. Primo, quantum ad actum praedestinantis : sicque praedestinatio Christi non est exemplar nostrae praedestinationis, quoniam uno modo et eodem actu aeterno praedestinavit Deus Christum et nos. Secundo, quantum ad id ad quod aliquis praedestinatur : quod est praedestinationis terminus et effectus. Sicque praedestinatio Christi est nostrae praedestinationis exemplar ; et hoc dupliciter. Primo, quoad bonum ad quod praedestinamur. Ipse etenim praedestinatus est ad hoc quod esset Dei Filius naturalis ; nos vero praedestinamur ad filiationem adoptionis, quae est quaedam participativa similitudo filiationis naturalis. Unde ad Romanos ait Apostolus : Quos praescivit, hos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Secundo, quantum ad modum consequendi hoc bonum : quod fit per gratiam ; quod et in Christo est manifestissimum, quia humana natura in Christo nullis suis praecedentibus meritis est unita Filio Dei, et de plenitudine eius omnes accepimus. Hinc libro de Praedestinatione sanctorum asserit Augustinus : Praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae est Dominus et Salvator. Qui appellatur lumen praedestinationis ac gratiae, in quantum per eius praedestinationem et gratiam nostra manifestatur : quod ad rationem exemplaris pertinere videtur.

Conformiter respondet ad istud, utrum praedestinatio Christi sit causa nostrae praedestinationis. Non enim est causa eius quoad ipsum actum praedestinationis, qui est aeternus et unus ac idem. Attamen praedestinatio Christi causa est nostrae praedestinationis, quoad praedestinationis effectum ac terminum. Deus enim praeordinavit nos gratiam et gloriam adepturos per Christum. Certumque est, quod sub praedestinatione aeterna cadit non solum id quod in tempore est fiendum, sed etiam modus et ordo completionis.

Haec Thomas in Summa.

 

Idem Alexander. In quibus continentur scripta Alberti, Petri et Richardi de ista materia. Consonalquc Udalricus, et addit :

Ex verbis illis Apostoli, Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, sumitur et probatur quod dici possit, Hic homo praedestinatus est esse Filius Dei, non per adoptionem, sed in virtute generationis aeternae. Et ad sciendum qualiter verum sit hoc, advertendum quod de homine illo vere dicuntur omnia quae conveniunt Filio Dei prout exsistit in natura humana. Filius autem Dei prout exsistit in humana natura, ex tempore per gratiam unionis factus est Filius Dei naturalis : quod secundum naturam divinam et prout in ea est, habuit ab aeterno. Hoc quoque est a Deo ab aeterno praeordinatum. Nihilque plus est de ratione praedestinationis,nisi quod aliquis effectus ex tempore per gratiam conveniat, qui ab aeterno sit praevisus a Deo. Ergo et hoc convenit huic homini, quod sit praedestinatus Filius Dei in virtute.

Haec Udalricus in Summa sua, libro sexto.

 

Verum Durandus praeallegatis doctoribus in aliquibus contradicit, perhibens propositiones has falsas esse, Homo praedestinatus est esse Filius Dei, et Filius Dei praedestinatus est esse homo : rationem assignans, quoniam esse hominem convenit Filio Dei per assumptionem naturae humanae, quae facta est propria Filii Dei virtute. Item, quod convenit alicui nec sequitur ipsum natura aut tempore, non convenit ei per praedestinationem ; sed esse Filium Dei, non sequitur hominem de quo praedicatur, natura nec tempore.

Ad quae dicendum, quod propositiones illae sunt verae iuxta praetactorum declarationes doctorum. Et quamvis Filius Dei sit homo assumendo et habendo veram humanitatem ac divina potestate completam, hoc tamen est gratiae opus et pietatis effectus prorsus gratuitus, quod ita unita est natura humana divinae : ideo cadit sub praedestinatione. Alia autem probatio falsum assumit, quia sufficere potest quod sequatur ipsam praedestinationem aeternam, sicut effectus sequitur causam.

 

Hinc Scotus melius istud attendens :

Praedestinatio, inquit, cum sit praeordinatio alicuius ad gloriam principaliter, atque ad alia in ordine ad gloriam, huicque naturae humanae in Christo praeordinata sit gloria, et unio ista cum Verbo in ordine ad gloriam, quoniam tanta gloria ei non fuisset conferenda, nisi fuisset unita : hinc sicut merita, sine quibus non daretur gloria, cadunt sub praedestinatione, sic unio illa quae ordinatur ad gloriam tantam. Ideo sicut praedestinatum est Verbum esse hominem, ita et hunc hominem esse Verbum seu Filium Dei.

Haec Scotus.

 

Qui consequenter movet hic dubia duo. Primum est, utrum praedestinatio ista, de qua nunc est sermo, praeexigat necessario lapsum humanae naturae : quod videntur sonare multae auctoritates, quae sonant Filium Dei non fuisse incarnandum si homo non cecidisset. Ad quod sine praeiudicio dici potest, quod cum praedestinatio cuiuscumque electi praecedat ex parte obiecti praescientiam peccati, multo magis praedestinatio animae Christi. Generaliter enim omnis ordinate volens, per prius videtur velle id quod fini propinquius est ; et per consequens, animae huic. Auctoritates autem quae in oppositum sonant, queunt exponi quod Christus non venisset ut redemptor nisi homo peccasset, neque forte ut passibilis, quia necesse non exstitisset ut anima a principio suae creationis gloriosa, cui Deus praeoptavit non solum gloriam summam, imo etiam animae illi coaevam, unita fuisset passibili corpori, nisi fuisset redemptio facienda. Sed non propter solam redemptionem hominum videtur Deus animam illam ad gloriam tantam praeordinasse, cum illa redemptio seu gloria animae redimendae, non sit bonum tam magnum quantum bonum est gloria animae Christi. Nec verisimile est, Deum prius praeordinasse ipsum Adam quam Christum. Ulterius quoque sequeretur absurdum, scilicet quod praedestinando Adam, prius vidisset eum casurum, quam Christum praedestinasset. Potest igitur dici, quod prius natura quam aliquid praevidebatur de peccato, Deus praeelegit ad curiam illam caelestem universos quos voluit ibi habere angelos et homines in gradibus determinatis ; et quod nullus est tantum ob hoc praedestinatus, quia alius praevisus fuit casurus, ut sic nullum gaudere oporteat de casu alterius.

Secundum dubium est, an per prius ordine naturae praevidebatur naturae assumptae unio ad Verbum, vel gloria summa quam habet. Ad quod dici potest, quod cum in actione artificis sit processus contrarius in exsequendo et in intendendo, et Deus prius natura (quantum ad ordinem exsecutionis) univit Verbo naturam humanam, quam contulit ei gratiam summam ; econtrario potest poni in intendendo, sic quod primo Deus voluit aliquam naturam non summam habere gloriam summam in genere creaturae (ostendens quod non oporteat eum dare gloriam seu gloriae quantitatem secundum ordinem dignitatis naturarum), et quod secundo voluit istam naturam esse in persona Verbi, et sic angelus non subesset homini puro.

Haec Scotus.

 

Denique, de quaestionibus istis supra inducta sunt plura, ubi et considerationes dist!xut has primum dubium concernentes tetigi, et antequam legi haec.

Verumtamen non apparet de dubio isto secundo, quod Deus unionem hypostaticam illam assumptae humanitatis cum Verbo ordinaverit ad gloriam illam sicut ad finem, cum dignior principaliorque consistat unio illa : imo gloria illa in ipsa unione virtualiter comprehendebatur, quia non decuit assumi naturam, nisi actualiter Deo fruentem.