Distinctio XVI — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS SEXTAEDECIMAE

 

 

Distinctione praehabita tractatum est de Christi passione ; nunc agitur de proprietate et modo passionis, unde processit, an scilicet ex necessitate, aut magis ex voluntate. Deinde solvit, et solutionem declarat dicendo, quod ex voluntate assumpsit istum defectum communem, qui est necessitas moriendi. Sicque videtur concedere, quod necessitas moriendi aliquo modo fuit in Salvatore, quamvis sponte assumpta : sicut quis sponte pergit ad vincula, tamen cum fuerit vinctus, necessitatem habet manendi in loco captivitatis. Consequenter ponit quatuor esse hominis status, et de unoquoque eorum Christum aliquid aecepisse.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo : An in Christo fuit necessitas patiendi ac moriendi.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam ipse in Evangelio protestatur : Nemo tollit animam meam a me, sed ego ponam eam ; potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Ad idem pertinet illud Isaiae : Oblatus est quia voluit.

Secundo, quod necessitate quis patitur, non est meritorium ei aut alteri ; passio autem Christi summe meritoria fuit : non ergo fuit in eo moriendi necessitas.

Tertio, mors et moriendi necessitas, sicut et omnis hominum poena, ex originali peccato primam susceperunt originem. Cum ergo ab omni originali et omni alio peccato fuerit Christus prorsus immunis, non videtur in eo necessitas fuisse patiendi.

 

In oppositum est, quod Christus habuit mixtum ex sua natura passibile ac mortale, utpote ex contrariis compositum.

 

Circa haec Alexander tria inquirit :

Primo, utrum in Christo fuit necessitas moriendi ex parte causae inferioris et materialis ; secundo, an ex parte causae finalis ; tertio, an ex parte causae superioris et efficientis. Ad quorum primum respondet : Necessarium, secundum Philosophum, dicitur quatuor modis secundum quatuor genera causarum. Est enim necessitas secundum causam formalem, sicut calidum necessario calefacit, et sol lucet ; et est necessitas secundum causam materialem, sicut mixtum necesse est corrumpi ; item secundum efficientem, ut lapidem impulsum oportet moveri ; et item secundum causam finalem, secundum quam oportet serram esse ex ferro et chalybe. Itaque in nobis est necessitas moriendi ac patiendi, secundum causam efficientem et formalem ac materialem ; in Christo autem solum secundum causam finalem, eo modo quo dictum est supra, necessarium fuisse ad redimendum genus humanum pati Filium Dei. Non autem fuit in Christo necessitas patiendi ex parte causae efficientis, quoniam nulla causa creata potuit eum cogere pati ; nec ex parte causae materialis, quoniam illa est necessitas contracta ex vitio propagationis in nobis, et illa est necessitas conditionis ; nec erat in eo necessitas patiendi secundum rationem causae formalis, quoniam illa non potest prohiberi, nec est voluntaria. Passiones autem quamvis secundum legem naturae fiebant in Christo, non tamen coacte, sed voluntarie, ut asserit Damascenus.

Denique ad secundum, videlicet qualiter necesse fuit Christum pati ex parte causae finalis, videlicet ut liberaretur genus humanum, supra responsum est. Non enim tam ahsolute necessarium exstitit, quin Deus per alium modum hoc facere potuisset, sed iste convenientior fuit et praeordinatus a Deo.

Ad tertium, utpote, an necesse fuit Christum pati ex parte causae efficientis superioris, respondet : Est necessitas communiter dicta, ut necessitas immutabilitatis ; est quoque necessitas proprie dicta, sicut necessitas coactionis aut prohibitionis. Prima convenit Deo, non secunda. Ideo Christus passus non est necessitate coactionis aut prohibitionis, sed immobilis voluntatis. Hinc ait Anselmus : Voluntas Dei nulla necessitate facit, sed sua potestate. Ideo non ob aliud dicimus cum non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori.

Haec Alexander.

 

Porro Bonaventura hanc refert responsionem, et approbat eam, additque :

Magister in littera aliter tractat eam. Quaerit namque, an moriendi necessitas, cum sit in nobis per contractionem, fuerit in Christo per violentiam. Ad quod aliter respondere oportet. Idcirco sequendo Magistrum, dicere possumus, quod Christus assumpsit istum defectum qui est necessitas moriendi. Nam quantum fuit de lege naturae, corpus Christi fuit resolubile ac mortale ; et nisi fuisset conservatum miraculose, aliquando defecisset senio. Verumtamen advertendum, quod non omnino eodem modo fuit in Christo necessitas moriendi ut in nobis, imo quodam modo sic, et quodam modo non sic. Necessitas quippe moriendi comparatur ad tria, puta : ad causam, ad subiectum, et ad virtutem corporis regitivam. Quantum ad primum, est in nobis ex duplici causa, videlicet : ex foeditate corruptionis culpabilis, atque ex qualitate naturalis compositionis ; hoc est, ex contractione originalis peccati, et ex commixtione elementarium qualitatum contrariarum : quorum primum non fuit in Christo, sed tantum secundum. Similiter quoad subiectum, in nobis est necessitas patiendi, sive per comparationem ad naturam, sive per comparationem ad personam ; in Christo autem necessitas erat ad patiendum non per comparationem ad personam, quia nulla poterat adstringi necessitate, sed per comparationem ad naturam assumptam. Insuper, quoad virtutem regitivam, aliter fuit necessitas patiendi in Domino Iesu Christo, aliterque in nobis. Est enim in nobis virtus regitiva ex parte naturae, et ex parte voluntatis. Atque ex parte utriusque necessitas patiendi in nobis est, quoniam nec natura ncqne voluntas potest in nobis passionem prohibere. In Christo autem necessitas patiendi fuit respectu virtutis naturalis, non respectu regitivae voluntatis : nam nihil invitus sustinuit, nec potuit sustinere quod non voluit. Sicque patet quomodo in Christo fuit patiendi necessitas, non per contractionem, sed assumptionem, et aliter quam in nobis. Ideo quasi medium fuit inter statum naturae institutae et nos. In nobis namque natura et voluntas subest passioni. In Adam vero tam natura quam voluntas praeerat passioni. Verum in Christo passioni suberat natura, praefuitque voluntas. Hoc est quod loquitur Damascenus : In Christo etsi passiones fiebant secundum legem naturae, non tamen coacte, sed voluntarie. Itaque in genere moris, causa passibilitatis et corruptionis est demeritum culpae ; causa vero naturalis, compositio ex contrariis. Necessitas quoque haec patiendi fuit in Christo fundata in voluntate, et sponte assumpta, non contra voluntatem. Et talis necessitas non minuit de ratione meriti, sicut Anselmus ponit exemplum de obligante se ad opera supererogationis.

Haec Bonaventura.

 

At vero Thomas primo hic quaerit, an moriendi necessitas insit homini solum ex peccato. Respondet, quod partim a natura, id est commixtione qualitatum contrariarum, ut modo expressum est ; partim ex culpa originali, ut claruit.

Sed de isto pertranseo, quia haec quaestio super secundum diligentius est soluta, tractatu de originali et eius effectibus.

 

Secundo sciscitatur, an in Christo fuit necessitas moriendi. Respondet :

Necessarium, secundum Philosophum, idem est quod impossibile non esse ; hinc necessitas excludit potentiam ad oppositum. Haec autem potentia ad oppositum excluditur triplici ratione. Primo, quia repugnat naturae rei, sicut potentia moriendi repugnat divinae naturae : propter quod dicimus Deum necessario esse aeternum. Haec est necessitas absoluta. Secundo, ex aliquo impediente ; et haec est necessitas coactionis. Tertio, quia repugnat fini intento, ut incurabiliter infirmari sanationi : propter quod dicimus, Non potest non curari si debeat sanari. Et ista est necessitas ex conditione finis. Necessitas ergo patiendi seu moriendi, potest dupliciter Christo attribui : quoniam potest removere potentiam non moriendi a natura humana. Sic vere attribuitur Christo, quia natura humana secundum statum passibilitatis quo eam assumpsit, non habet ex naturalibus suis potentiam non moriendi. Secundo potest removere potentiam non moriendi a Christo ratione personae. Sicque false adscribitur, quoniam virtus deitatis quae fuit in Christo, potuit ab ipso repellere omne inductivum mortis ac passionis. Nihilo minus fuit in Christo necessitas patiendi ratione personae, ex conditione finis respicientis personam divinam ut incarnatam. Cumque mors in Christo exstiterit ratione naturae humanae, ideo sicut absolute concedimus, quod Christus est mortuus, sic absolute concedere possumus, quod necessitatem habuit moriendi, non solum ex causa finali, imo et necessitatem absolutam, quamvis non occideretur, ut aliqui dicunt ; et cum hoc necessitatem coactionis, quantum ad mortem violentam quam timuit.

Haec ille.

 

In quibus videtur obscurum hoc ultimum verbum, quia nil poterat Christo infligi, nisi quod ipse sponte etiam voluntate humana voluit pati ; nec timuit mortem, quasi violentiae hostium subiacens, seu eorum violentiae praevalere non valens. Unde in homilia scribit Gregorius : Mirum est, fratres, quod persequentium iram Dominus se abscondendo declinavit, qui si voluisset, eos in eorum ictibus ligasset. Certe tempore passionis, quantum potuit, demonstravit, et tamen id ad quod venerat pertulit. Nam ad unam eius vocem abeuntes retrorsum, corruerunt in terram. Superius quoque induxi, quod Christus secundum naturam assumptam, per donum gloriae seu beatificae fruitionis potuit corpus suum conservare illaesum. Insuper a primo incarnationis instante, eo ipso quo sua humanitas fuit hypostatica unione Verbo aeterno unita, fuit omni creaturae praelata, et iurisdictionem, praelationem, dominium, iudiciariamque potestatem super illam sortita. Unde ante passionem testatus est, loquens ad Patrem, de se ipso : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ; et denuo : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius. Quod vero Matthaei ultimo dixit : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, ab incarnationis exordio fuit factum, sed post resurrectionem coepit prae solito manifestari.

 

Tertio quaerit Doctor sanctus, utrum necessitas patiendi vel moriendi suberat in Christo suae voluntati humanae. Respondet :

Eius solius est immutare cursum et legem naturae, qui naturam instituit et produxit : quod solius est Dei. Idcirco nec aliqua virtus corporalis, nec spiritualis, aut angeli, aut animae, aut etiam animae Christi, potuit ad immutationem legis naturae divinitus institutae, nisi per modum intercessionis. Ideo hoc fuit signum divinitatis Christi, quod imperando signa fecit, et non orando, ut ceteri Sancti. Hinc cum secundum cursum et legem naturae, mors corpus Christi consequeretur, necessitas moriendi in eo non subdebatur voluntati eius humanae, sed solum divinae. Unde quod Damascenus ait tertio libro, quod naturalia in Christo sequebantur ad voluntatem ipsius, intelligendum est de voluntate divina, quae fuit illius personae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Quae verba admirationem gignunt scrutanti. Quocirca sciendum, quod Augustinus in libro de Civitate Dei quaerit, an Sancti faciant miracula aliqua potestate eis collata et inexsistente. Quam quaestionem deserit insolutam. Porro Gregorius in homilia de Angelis, protestatur de choro angelorum quorum est miracula facere, quod potestate accepta faciunt ea ; atque de Sanctis fatetur, quod vi acceptae potestatis, signa et prodigia valenter operantur. Sed qualitercumque verba illa intelligantur, non videtur dubitandum de Christo, quin ei secundum naturam assumptam seu eius humanitati praestiterit Deus supernaturalem potestatem, etiam ei habitualiter inexsistentem, faciendi miracula et immutandi cursum, legem ordinemque naturae ; ita tamen quod ista potestas fuit instrumentalis, dependens et participata in Christo homine respectu increatae potentiae Dei, in quo fuit independenter, auctoritative ac principalissime. Sicque soli Deo proprium est operari miracula, propria et imparticipata virtute. Propter quod teste Damasceno, humanitas Christi fuit instrumentum immediatum, coniunctum, animatum ac proprium Deitatis sibi unitae. Hilarius quoque super Matthaeum : Magna est, inquit, admiratio in operibus Salvatoris, quoniam virtus latens in corpore eius, efficientiam praestitit rebus caducis, ita quod quicumque tangebant fimbriam vestimenti eius, salvi fiebant.

 

Praeterea, ut quae tacta sunt, plenius exponantur, post resurrectionem finalem glorificatis electis, beatitudo et gloria animarum sanctarum in earum corpora redundabit, habebuntque animae illae plenum super corpora sua dominium, ita quod ex illa redundantia ac virtute animarum felicium, corpora illa erunt quatuor dotibus adornata, inter quas una est immortalitas seu potius impassibilitas, deinde agilitas, etc. Unde quocumque voluerit anima, corpus mox erit. Cumque anima Christi quantum ad vires suas superiores, per respectum ad increatum obiectum, fuerit prae cunctis mentibus creatis, etiam angelicis, excellentissime Deo fruens, ineffabiliterque beata, beatitudo eius et gloria mox redundasset in corpus eius, fecissetque illud impassibile, immortale, nisi divinae dispensationis moderamine redundantia illa fuisset dilata, quatenus per Christi passionem genus redimeretur humanum. Sicque Christus sua voluntate humana, virtute et influentia beatitudinis suae, potuit corpus suum servare illaesum, et necessitatem moriendi ab ipso excludere, ac ei totaliter dominari. Unde nec apte dictum videtur, quod praetacta verba Damasceni intelligantur de voluntate Christi divina et increata : quia hoc non fuisset singulare in Christo, cum et in ceteris Sanctis, imo in cunctis creatis, naturalia sequantur voluntatem divinam, cui universa ad nutum subduntur ac parent.

 

Insuper, quidam Sancti leguntur fecisse miracula non solum orando, sed et aliis modis, sicut de Iosue legitur, quod quasi imperialiter dixit : Sol, ne movearis contra Gabaon ; et luna, contra vallem Aialon. Unde et subditur : Steterunt itaque sol et luna, obediente Deo voci hominis. Imo tanta vis faciendi miracula data est aliquibus Sanctis novi Testamenti, quod idem fuit eis tangere et curare : quod et de glorioso patre nostro Bernardo fide digna narratione conscriptum est. Sed et sanctus ille Martinus multa egit miracula praecipiendo. Quibus omnibus videtur praeclarius, quod beatissimus princeps Apostolorum umbra corporis sui sanavit aegrotos. Amplius dico, quod etiam Christus quaedam miracula fecit orando. Unde in resuscitatione Lazari fertur dixisse : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Nec hoc fuit signum deitatis Christi, quod fecit miracula imperando, nisi intelligatur de imperio facto propria et principali ac independenti auctoritate. Christus autem secundum quod homo, et alii quidam Sancti non taliter imperarunt miracula fieri, sed collata ac dependenti virtute : quemadmodum et praelati, concessa eis auctoritate multa praecipiunt. Denique, in Evangelio recitatur : Convocatis Iesus duodecim discipulis suis, dedit eis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Quibus alibi loquitur : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici. Et quid mirum si talem dicatur potestatem dedisse animabus sanctis, qui et rebus inanimatis, videlicet sacramentis, tam eminentem et supernaturalem dedit virtutem ad supernaturales effectus, ut Baptismo vim purgandi a vitiis ? ut asserit Augustinus, et super quartum, Deo praestante, dicetur. Verumtamen de isto nil temere assero, quantum ad alios Sanctos. Sed de Christo homine et eius humana natura fideliter sentio, quod collata quadam potestate creata habitualiter inexsistente in eo, fecit miracula ; cui, ut dictum est, data fuit omnis potestas in caelo et in terra. Immutare autem cursum et legem naturae divinitus institutae, propria, prima, principali et independenti virtute, Creatori est proprium : quod nihilo minus Sanctis, potissime homini Christo, potest competere participata, dependenti, et instrumentali virtute.

 

Postremo, quod praeallegata auctoritas Damasceni non sit exponenda de voluntate Christi divina, sed humana, ex verbis ipsius Damasceni ostenditur, qui tertio libro, capitulo vicesimo, testatur : Quapropter naturales nostrae passiones secundum naturam et super naturam fuerunt in Christo : secundum naturam enim movebantur apud ipsum, quando permittebat carni pati quae propria ; super naturam autem, quoniam naturalia non praecedebant in Domino voluntatem. Nihil enim coactum in Christo consideratur, sed omnia voluntaria. Volens enim esurivit, volens sitivit, volens timuit, volens mortuus est.

Haec Damascenus.

In quibus excludit a Christo omnem coactionem, nec dubium apud intelligentem, haec dici de voluntariis in Christo voluntate humana, cum et in nobis quoque sint voluntaria voluntate divina, quae naturalia ita instituit.

 

Praeterea, de hac ipsa materia idem famosus Doctor in tertia parte, quam post Scriptum istud super tertium Sententiarum diu compilavit, convenientius scripsit, quartadecima quaestione :

Duplex est (dicens) necessitas. Una coactionis, quae fit et infertur ab agente extrinseco : quae necessitas coritrariatur naturae ac voluntati, quorum utrumque est principium intrinsecum. Alia est necessitas naturalis, quae consequitur naturalia principia rei, utpote formam, sicut necessarium est ignem calefacere ; vel materiam, sicut necessarium est corpus ex contrariis compositum dissolvi. Et secundum hanc necessitatem quae consequitur materiam, corpus Christi subiectum fuit necessitati mortis, consimiliumque defectuum : quoniam beneplacito voluntatis divinae caro Christi permittebatur agere ac pati quae propria. Sed loquendo de necessitate coactionis, sic secundum quod repugnat naturae corporali, corpus Christi secundum propriae conditionem naturae, necessitati subiacuit clavi perforantis et flagelli percutientis. Secundum vero quod necessitas ista repugnat voluntati, manifestum est quod in Christo non fuit necessitas horum defectuum, nec per respectum ad voluntatem divinam, neque per respectum ad voluntatem Christi humanam absolute, prout sequitur rationem deliberantem, sed solum secundum naturalem motum voluntatis, prout scilicet naturaliter refugit mortem nocumentaque corporis. Hinc illud Isaiae : Oblatus est quia voluit, de voluntate divina atque humana accipitur.

Haec Thomas in Summa.

 

At vero Petrus, quasi prae difficultate materiae reliquit sub dubio, an necessitas moriendi subiacuit voluntati Christi humanae. In ceteris consonat Thomae, in cuius scriptis dicta Petri de his continentur.

Conforiniter scripta Richardi, qui in his sequitur dicta Thomae in Scripto ; sed de ultimo isto relinquit sub dubio, sicut et Petrus.

 

Addit quoque Richardus, quod in natura Christi assumpta nulla exstitit virtus regitiva, nec desuper infusa, per quam se a morte potuisset praeservare. Unde quantum fuit de lege naturae, corpus illud fuit resolubile ac mortale ; et nisi fuisset miraculose conservatum, senio defecisset, quamvis valde diu vixisset, propter suam excellentissimam complexionem.

Haec Richardus.

Circa quae iuxta praehabita dico, quod nequeant stare nec vera sint, quia infusa fuit animae Christi felicitas tanta, qua ab omni laesione et passione potuit esse liberrima tam ipsa quam caro sibi coniuncta, ut etiam B. Augustinus in epistola ad Dioscorum contestatur. Insuper data fuit humanitati Christi, seu Christo secundum quod homo, omnis potestas in caelo et in terra.

 

Responsio autem Alberti de necessitate patiendi in Christo, concordat responsioni Bonaventurae, et continetur in illa.

Addit quoque circa hoc Albertus, quod acerbitas passionis Christi maior fuit quam fuisset acerbitas passionis et mortis Adae in statu innocentiae, dato per impossibile quod in illo statu potuisset occidi, quia et bonitas complexionis Christi maior fuit quam complexionis Adae.

 

Udalricus vero in responsione huius quaesiti, an necessitas patiendi fuit in Christo, sequitur responsionem Thomae in Summa, nec videtur superaddere ad praedicta.

 

Similiter et Durandus, qui addit :

Quod in non viventibus corruptio vocatur, hoc in viventibus dicitur mors. Cuius mortis causa per se est materia contrarietati primarum qualitatum subiecta ; peccatum vero est causa mortis sicut removens prohibens : quia per originale peccatum ablatum est donum originalis iustitiae, quae fuisset causa non moriendi, non interveniente peccato.

 

Praeterea Henricus Quodlibeto tertio sciscitatur, an mors Christi fuit naturalis. Quocirca declarat, quomodo aliquo modo exstitit violenta et non naturalis, sicut et mors aliorum qui occiduntur ; et aliquo modo naturalis, in quantum deficientibus dispositionibus accidentalibus in corpore Christi, requisitis ad praesentiam informationemque animae, naturale fuit animam illam a suo corpore separari. Multaque alia scribit quae dimitto : quia secundum eius opinionem procedunt qua posuit in corpore humano, etiam Christi, aliam formam substantialem quam animam rationalem. Quae opinio super secundum est improbata, et infra, distinctione vicesima prima, quantum ad corpus Christi, est reprobanda. Interdum quoque videtur sentire, quod Christus necessitati patiendi non subiacebat, interdum quod imo : quod per praehabitain distinctionem poterit concordari.

 

Postremo Scotus :

Dicitur (inquit) a multis, quod corpus Christi habuit moriendi necessitatem, quia in eo fuit contrarietas elementarium qualitatum ; et rursus fuit in eo potentia materiae eiusdem rationis sicut in ceteris corruptibilibus, atque privata aliis substantialibus formis. Elementa quoque in mixto naturaliter appetunt propria loca, propter quod tandem dissolvuntur. Diversa etiam organa diversimode complexionantur, dominaturque alia qualitas in oculo, alia in gustu. Iterum, omne generabile est corruptibile. Verum hae rationes non concludunt, quia simili modo argui posset de corpore Christi post triduum, et nunc exsistente in caelo.

Denique, quidam sic arguunt : Omne corpus generabile et corruptibile certam habet periodum suae durationis ; corpus Christi fuit generabile et corruptibile, sicut probatum est ; imo secundum Philosophum, omne generabile est corruptibile : ergo infra certam periodum oportuit ipsum dissolvi. Sed hoc argumentum assumit unum falsum, puta quod omne generabile habet certam periodum. Ponatur enim aliquis lapis, et tollatur omne extrinsecum corruptivum, praesupposita tamen manutenentia Dei, nunquam corrumpetur : ergo non propter periodum corrumpitur. Si ergo mixta sunt necessario corruptibilia, hoc est ex causa extrinseca.

 

Porro de Christo dico, quod non solum non fuit necessarium corpus suum esse mortale, imo speciale miraculum fuit, quod erat mortale : quoniam novo ac speciali miraculo impediebatur redundantia gloriae animae suae ad proprium corpus, qua redundantia miraculose sublata, corpus illud necessitatem habuit moriendi : praesertim quia nec secundum corpus originalem iustitiam habuit Christus. Unde nec anima perfectum habuit super illud corpus dominium : idcirco non poterat in corpore illo fieri restauratio perfecta deperditi per sumptionem alimenti.

Si autem obicias, quoniam Christus optime scivit quantum erat necesse sumere ad perfectam deperditi restaurationem ; dico, quod quamvis hoc scivit, attamen duo sunt quare non sequitur hoc, utpote debilitatio potentia ; nutritivse atque impuritas alimenti quod sumpsit. Unde credo, quod si Adam illo usus fuisset, senio defecisset. Nam et ex puriori meliorique alimento generatur melior sanguis, ex sanguine quoque puriori solidior ac permanentior caro ; ex alimento autem corrupto et impuro gignitur caro fluida valde. Impuritas ergo alimenti Christi respectu alimenti Adae, fuisset in Christo, sicut in nobis, causa corruptionis extrinseca.

Sed quaeri potest : Dato quod Christus habuisset esum ligni vitae, fuissetne corpus ipsius incorruptibile ? Dico quod non, sed habuisset necessitatem moriendi intrinsecam : quoniam omnis virtus naturalis sibi relicta, neque per donum aliquod praeservata, agendo in aliud naturale, repatitur et debilitatur : imo in tantum potest debilitari, quod non sufficiat agere ad conservationem individui sui, ut patet de virtute nutritiva in nobis.

Haec Scotus.

 

In quibus quod negat, omne generabile et corruptibile certam habere suae durationis periodum, est contra Aristotelem manifeste, cuius sententiae videtur alludere quod sanctus Iob dixit ad Creatorem : Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt. Et quod ait de lapide taliter posito, non videtur quin tale mixtum in se ipso habens aliquam mixtionis contrarietatem ac materiam privationi annexam, ex intrinsecis causis tandem corrumperetur. Ceterum, quod affirmat corpus Christi fuisse immortale et impassibile ex redundantia felicitatis animae suae in illud, nisi redundantia illa fuisset miraculose retracta et dilata, arbitror verum. Nam et Richardus fatetur, quod mors Christi quantum ad hoc fuit miraculosa, quod redundantia illa fuit corpori Christi tam mire subtracta. Insuper reor, quod corpus Christi non solum ex illa redundantia fuisset impassibile, imo et ex aliis causis, videlicet ex immediata et hypostatica sua unione cum Verbo, ex qua unione maior et fortior virtus inerat ei ad abiiciendum et evitandum omne nocivum et corruptivum, quam Adae ex originali iustitia esuque ligni vitae. Deinde, quia humanitas illa assumpta, ab exordio incarnationis sortita fuit dominium et virtutem super omne creatum, ut ei omnia deservirent, parerent, subessent. Itemque, quia incomparabiliter maior fuit innocentia, iustitia, sanctitas, perfectio animae Christi, quam primi parentis : imo et originalis iustitia virtualiter, eminenter et transcendenter continebatur in praetacta animae Christi perfectione, sanctitate, iustitia. Ex his, inquam, fuisset impassibile et immortale corpus Christi, nisi divinae dispensationis mira moderatione suspensae fuissent causae illae ab influxu immortalitatis in corpus illud dominicum.

 

 

QUAESTIO II

 

Consequenter hic quaeritur : Qualiter Christus aliquid accepit de quatuor statibus hominis ; et specialiter, de Christi transfiguratione : an in ea fuit vera et fixa glorificatio corporis.

 

De his quatuor statibus hominis ait Magister in textu : Primus fuit status Adae ante peccatum suae transgressionis ; secundus, post peccatum et ante gratiam, id est, quousque poenitendo gratiam obtinuit personalem ; tertius fuit sub gratia viae ; quartus, adhuc durans in gloria patriae. De primo statu accepit Christus immunitatem peccati, id est nostram naturam sine culpa ; de secundo statu, poenalitatem, imo multiplicem poenam ipsamque mortem, et alios plures defectus non detractabiles neque culpabiles ; de tertio, plenitudinem gratiae ; de quarto, non posse peccare et beatificam visionem.

 

Quaeritur ergo, utrum in via, non obstante sui corporis passibilitate et opacitate, habuit ea quae spectant ad corporis glorificationem, seu quatuor dotes corporis glorificati, quarum unam, videlicet ad mirabilem claritatem, dicitur in transfiguratione assumpsisse, quando resplenduit vultus eius ut sol.

 

Et videtur quod imo, quia in egressu ex clauso beatissimae Virginis utero, videtur dotem subtilitatis ad horulam assumpsisse ; dotem quoque agilitatis, gradiendo super mare, seque cum nave subito transferendo ad terram ; dotem vero impassibilitatis, in coena porrigendo corpus suum impassibile sanctis Apostolis ; dotem autem claritatis, in transfiguratione.

Insuper decens videtur fuisse, ut sicut indesinenter fuit comprehensor in mente, ita ad horam esset glorificatus in corpore.

Rursus, ut ait Scriptura, Coepit Iesus facere et docere. Cum ergo docuerit futuram glorificationem electorum in corpore et anima, in qua fulgebunt iusti sicut sol, apparet quod debuerit illam in se ipso monstrare et exhibere.

Item, cum ipse sit Veritas, non recte sonaret, quod transfiguratio seu glorificatio illa fuisset tantum secundum imaginariam apparitionem.

 

In oppositum est, quod opacitas et passibilitas corporis mortalis non videntur simul stare cum dotibus corporis glorificati, praesertim quoniam claritas illa transparentiam facit et diaphancitatem in corpore glorificato, ut communiter dicitur, et super quartum patebit.

 

Ad haec S. Thomas respondet :

Claritas illa fuit sensibilis, vere in corpore Christi exsistens, ad ostensionem claritatis quam promisit electis, dicens : Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum.

Si autem obiciatur, quod res dicitur transfigurari in id quod non est secundum veritatem, cum et Apostolus dicat : Satanas transfigurat se in angelum lucis. Praeterea super illud Lucae, Non gustabunt mortem donec videant regnum Dei, ait glossa Bedae : Id est corporis glorificationem in imaginaria repraesentatione futurae beatitudinis. Quod autem imaginarium est, non in veritate exhibetur.

Dicendum, quod figura dupliciter dicitur : primo, qualitas resultans ex terminatione quantitatis. Sicque Christus non dicitur transfiguratus, quoniam eadem corporis lineamenta manserunt in ipso. Cumque figura rei in signum ipsius ponatur, translatum est nomen figurae, ut ponatur pro quolibet signo instituto ad aliquid designandum per assimilationem ad id cuius est signum : quod fieri potest tam de eo quod est in veritate, sicut una res est imago seu figura alterius, ut Salomon Christi, quam de eo quod in imaginatione est tantum. Christus autem dicitur transfiguratus, quoniam claritatem illam assumpsit ad tempus, in signum futurae claritatis Sanctorum. Beda quoque in glossa praetacta vocat imaginarium, non solum quod est in imaginatione, sed et illud quod est imago et figura realis alterius.

Denique, quoniam claritas illa Christi similis fuit claritati Sanctorum, non erat corruptiva visus intuentium, sed ipsum demulcens, cum sit alterius generis quam claritas naturalis.

Nec obstat, quod corpus Christi intus fuit opacum, quia claritas in superficie fuit : quemadmodum ses in se opacum, fulget politum, praesertim lumine solis perfusum. Verumtamen claritas illa non fuit in Christo apparens ex alio corpore super ipsum lucente, sed miraculose a Deo inducta.

Porro, quod super illud Matthaei, Resplenduit facies eius ut sol, scribit Hieronymus : Deus in hac vita tam clarum quid facere non potest ; verificatur quantum ad hoc quod naturalis claritas huius vitae non est proportionabilis claritati patriae, quae alterius est naturae.

Ceterum si quaeratur, an Moyses et Elias apparuerunt ibi in veritate, praesertim cum Glossa dicat super illud Lucae, Apparuerunt cum eo Moyses et Elias : Sciendum, non corpora aut animas illorum ibi fuisse, sed ex subiecta creatura corpora illa fuisse formata ; et credi potest angelico ministerio factum, ut angeli eorum personas assumerent ac repraesentarent. Et respondendum, quod uterque illorum vere apparuit ibi, sed Elias in anima et corpore, Moyses autem in anima tantum, quae potuit apparere in corpore assumpto, ut angeli, vel potuit in oculis intuentium facere aliquam speciem ipsum Moysen repraesentantem. Glossa autem praetacta a magistris punctata est.

 

Praeterea si quaeratur, an claritas illa exstitit gloriosa ; dicendum, quod Hugo de S. Victore affirmat, quod Christus adhuc passibile corpus gerens, successive assumpsit omnes proprietates seu dotes corporis glorificati, sicut praetactum est. Quod nequit intelligi quantum ad ipsas qualitates seu habitus corporis glorificati, cum sint contrariae qualitatibus passibilium corporum. Christus autem usque ad resurrectionem habuit incessanter corpus passibile. Quod autem corpus eius a discipulis edebatur illaesum et integrum, non fuit ideo quod tunc vere impassibile fuit, sed quoniam non in propria specie, sed in forma panis, in qua et fractio exstitit, sumebatur. Quod ergo dicitur dotes taliter assumpsisse, intelligi potest quoad hoc quod actus illarum proprietatum fuerunt in eo, non quidem procedentes ex formis habitualiter inhaerentibus, sed supernaturaliter divino miraculo, ut divinus Dionysius ad Caium scribit. Nihilo minus fulgor ille in corpore Christi vere apparens, fuit eiusdem generis cum fulgore corporum glorificatorum, quamvis non ita perfectus : quemadmodum caritas viae assimilatur caritati patriae. In Moyse vero fuit claritas solum similis claritati patriae, non generis eiusdem exsistens, sicut fides assimilatur beatificae visioni : ideo intuentium offendebat adspectum, non claritas Christi. Nam anima Christi glorificata iam erat quoad vires superiores, non anima Moysis. Non tamen claritas illa corporis Christi fuit ex gloria animae eius, quoniam anima eius adhuc fuit passibilis, in quantum passibilis corporis forma : ideo gloriam non transfundebat in corpus. In vestibus vero apparuit claritas ex corporis claritate procedens.

Haec Thomas in Scripto.

 

Cuius penultimo verbo obici potest, quia (ut patuit) hoc divino miraculo contigit, quod gloria animae Christi non redundavit in vita hac in corpus eius. Rursus, beatitudo et gloria animae Christi adhuc in corpore suo passibili, ineffabiliter maior, exuberantior et efficacior fuit ad redundandum in corpus, quam post resurrectionem in aliis erit beatitudo et gloria ad derivandum se in corpora eorumdem. Verumtamen non dico, quod dotes corporum glorificatorum erunt effective a gloria animarum, et de hoc suo loco dicetur.

 

Amplius in tertia parte, quaestione quadragesima quinta :

Claritas, inquit, quam Christus in transfiguratione assumpsit, fuit claritas gloriae quantum ad essentiam, non quantum ad modum essendi. Claritas namque corporis gloriosi derivatur ab animae claritate. Sic et claritas corporis Christi in transfiguratione derivata est et ab eius deitate, secundum Damascenum, et a gloria animae eius. Imo, quod a principio conceptionis Christi in Virgine, claritas animae suae non redundavit in corpus, divina dispensatione peractum est, quatenus in corpore suo passibili expleret nostrae redemptionis mysteria. Non tamen per hoc ablata est Christo potestas derivandi gloriam animae suae ad corpus. Idcirco hoc fecit in transfiguratione, quantum ad claritatem ; aliter tamen quam in corpore glorificato : quia in corpore glorificato redundat claritas ab anima, sicut qualitas permanens, ipsum corpus afficiens firmiter inhaerendo : propter quod corporaliter fulgere, non est miraculosum in corpore glorioso. Ad corpus vero, in transfiguratione, derivata est claritas a divinitate et anima per modum passionis transeuntis, sicut dum aer illuminatur a sole. Ideo fulgor ille in corpore tunc apparens fuit miraculosus, sicut quod ambulavit super undas maris. Ideo non est dicendum sicut Hugo ponebat, quod Christus assumpsit quatuor dotes : quoniam dos nominat qualitatem in corpore glorioso fixe manentem.

At vero glossa praetacta, quae dicit in Christi transfiguratione non apparuisse personaliter Moysen et Eliam, sumpta est ex libro qui intitulatur de Mirabilibus sacrae Scripturae, qui liber non exstat authenticus, sed false adscribitur Augustino. Hieronymus namque evidenter testatur, quod vere apparuerunt, Elia descendente de caelo quo ascenderat, puta de caelo aerio seu terrestri paradiso, et Moyse ab inferis resurgente.

Haec Thomas in Summa.

 

In quibus fatetur, claritatem illam corporis Christi in transfiguratione etiam ab eius anima redundasse. Porro, quod animam Moysis ait Hieronymus tunc ab inferis resurrexisse, asserit Thomas non ita intelligendum, quod proprium corpus resumpsit, sed sicut expressum est. Verumtamen Hieronymus etiam in sermone de Assumptione gloriosissimae Virginis satis insinuat, se sensisse, quod Deus tunc ad horam corpus Moysis suscitavit.

 

Denique dictis Thomae consonat Petrus. Richardus quoque sequitur responsionem Thomae in Scripto, dicens, quod claritas illa in corpore non fuit ex redundantia gloriae animae eius in illud ; sed sicut ostensum est, responsio Thomae in Summa de hoc, rationabilior comprobatur.

 

Porro Udalricus :

Haec (inquit) claritas corporis Christi fuit a principio intrinseco, quia divinitas immediate per corpus resplenduit, et claritas quae in divinitate est spiritualiter, fuit recepta in corpore secundum ipsius corporis capacitatem et passibilitatem, utpote corporaliter, et ex splendore corporis vestes radiabant. Claritas vero corporis Christi multum vicit solis claritatem, quemadmodum et in die iudicii tanta erit, quod eius comparatione et praeordinatione sol obscurandus asseritur. Origenes quoque fatetur, quod Moyses tunc cum Elia apparens, oravit pro populo suo ; rediensque ad limbum, nuntiavit patribus quae conspexit.

Haec Udalricus.

 

Verum quod ait, claritatem illam corporis Christi claritate solis fuisse maiorem, non est certum : imo Richardus et alii quidam affirmant, quod non fuit ita intensa, nec claritas gloriosa, sed figura illius atque imago.

Alexander autem, Bonaventura et Albertus de hac materia non conscribunt hoc loco, nec Scotus.

 

Porro Durandus :

Qualitas (ait) gloriosa non differt specifice a qualitate non gloriosa, sed solum secundum causam : quoniam scriptum est, Fulgebunt iusti sicut sol. Sed similitudo non est differentium specie : ergo cum claritas gloriosa similis sit futura claritati non gloriosae, oportet quod sit eiusdem speciei cum ea. Secundo, quia si claritates istae differrent specifice, una non notificaretur per aliam. Tertio, sicut se habet visus ad visum, ita claritas ad claritatem ; sed visus hominis glorificati et visus hominis non glorificati, eiusdem sunt rationis : ergo claritas glorificati et non glorificati, non differunt specie, sed solum secundum causam : quoniam claritas naturalis sequitur principia constituentia corpus lucens, claritas autem glorificati est a redundantia gloriae animae in corpus, ut aliqui dicunt, vel potius a divina virtute.

 

Verum ista patiuntur instantiam, et quidquid sit de conclusione, praemissae nullius vigoris sunt. Etenim simili modo argui posset, quod homo et angelus unius consisterent speciei, quoniam de hominibus in Evangelio ait Salvator : Erunt sicut angeli Dei. Imo quod homo et bestia non differunt specifice, cum dicat Psalmista : Similis factus sum pelecano solitudinis. Itaque similitudo in accidentalibus potest esse differentium specie.

Praeterea, si secundum concluderet argumentum, sequeretur quod non solum anima rationalis et intelligentia, visibilia quoque et invisibilia, essent speciei unius, sed etiam Creator et creatura, cum ex creaturis cognoscatur Creator, et ex visibilibus invisibilia, atque ex natura animae rationalis, substantia separata.

Sic et tertium argumentum monstratur invalidum, cum eadem potentia sit contrariorum.

Insuper dicit, quod claritas transfigurationis fuit gloriosa quoad essentiam suam et causam, non quantum ad modum. Quod quamvis sit verum iuxta introducta ex Thoma, non tamen ob causam quam reddidit dicendo : Quoniam claritas gloriosa non differt specie a claritate naturali.