Distinctio IX — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS NONAE

 

Iam supra determinatum est de Christi quidditate et dignitate, secundum utramque eius naturam. Hic agitur de veneratione quae ei debetur. Et quaerit Magister, an Christi caro seu anima aut assumpta humanitas, secundum se seorsum valeat licite adorari adoratione latriae, quae soli Deo debetur, vel potius adoratione cultuque duliae, praesertim hyperduliae. Et circa hoc ponit duas responsiones et motiva earum, quarum secundam amplius approbat. Haec est tota huius distinctionis materia, circa quam doctores movent plurimas quaestiones, videlicet quid sit latria, quid dulia, et de speciebus actibusque earum. Deinde circa principale inquirunt, qualiter adoranda sit Christi humanitas et partes ipsius, videlicet corpus et anima. Verum qusestiones illae praeambulae et accessoriae, satis communes sunt, et alibi locum habent : idcirco de eis facilius pertransibo.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Itaque quaero : An Christi humanitas, caro aut anima, sit cultu latriae veneranda.

 

Videtur quod non, quoniam soli Deo seu verso et incomparabili Deitati debetur hic cultus et veneratio tanta, quae sunt cultus supremus et honorificentia maxima. Unde et Tullius protestatur : Latria est virtus moralis Deo cultum caerimoniamque impendens. Dulia vero est virtus moralis per quam creaturis quibusdam condecens veneratio exhibetur.

 

In oppositum sunt auctoritates Augustini et Damasceni quae in littera continentur.

 

Circa haec Thomas scribit, primo inquirens, an latria sit virtus. Respondet :

Dum commune aliquid invenitur in multis, si in aliquo eorum speciali modo inveniatur, habet inde nomen speciale : quemadmodum nasus curvus vocatur simus. Similiter, cum obsequium diversis exhibeatur, Deo utique speciali ac supremo modo debetur, sicut in ipso est summa maiestas, dignitas atque dominium. Idcirco obsequium servitutis quod ei debetur, speciali nomine latria appellatur. Porro hoc nomen, latria, tripliciter sumitur : primo, pro eo quod Deo in obsequium exhibetur, ut sacrificium, genuflexiones ; quandoque pro ipso actu exhibitionis ; tertio, pro habitu quo exhibetur obsequium. Nec primo modo sumpta, est virtus, sed virtutis materia ; secundo modo est actus virtutis ; tertio, virtus. Et nominatur quatuor nominibus. Nam dicitur pietas, quantum ad devotionis affectum. Dicitur quoque theosebia, id est cultus divinus, vel eusebia, id est bonus cultus, quantum ad diligentem intentionem : illud enim coli asseritur, cui studiose intenditur. Tertio dicitur latria, id est servitus, quantum ad opera quae exhibentur in recognitionem dominii quod convenit Deo iure creationis. Dicitur item religio, quantum ad operum determinationem, ad quae homo se obligando, in cultum Dei determinatur.

 

Insuper si quaeratur, an sit virtus generalis ; dicendum, quod virtus dicitur generalis quatuor modis. Primo, quia de virtute qualibet praedicatur, ut legalis iustitia, quae cum probitate convertitur, et est realiter idem quod virtus, differens ratione, ut quinto dicitur Ethicorum : sicque virtus vocatur, quantum ad essentiam, generalis. Secundo, quoniam aliae virtutes ab ea dependent, participando actum ipsius : et sic prudentia dicitur generalis, quia ab ea ceterae virtutes morales rectitudinem electionis participant ; sicque actus eius omnium aliarum virtutum actibus immiscetur. Nihilo minus ipsa in se est virtus specialis, eo quod habeat obiectum specialis rationis, videlicet eligibile ad opus. Tertio, quoniam operatur circa omnium actus virtutum : ut magnanimitas, quae in cunctis virtutibus operatur magnifice, prout quarto Ethicorum habetur. Quarto, virtus dicitur generalis, quia ad eam diversae concurrunt virtutes, eo quod actus eius praeexigat multarum actus virtutum : sicut ad magnanimitatem, quoniam nemo potest se magnis dignificare nisi virtuosus. Itaque latria in se specialis est virtus, habens specialem rationem obiecti et actus ; attamen generalis est virtus tertio modo et quarto, quoniam aliarum virtutum actibus uti potest materialiter sub ratione sui obiecti, utpote ut actus earum Deo exhibeantur ad suae reverentiam maiestatis, atque in recognitionem sui dominii. Et rursus ad actum ipsius multae requiruntur virtutes : ut fides, quae ostendit cui exhibenda sit latria ; et caritas, quae afficit ad eumdem. Verumtamen utitur aliquibus actibus qui non sunt elicitive proprii virtutibus aliis, ut sacrificium offerre, orare, prostrationesque facere ; et hi sunt proprii actus eius.

 

Praeterea si quaeratur, an sit virtus theologica aut moralis ; dicendum, quod virtutes theologicae circa Deum immediate versantur, habentque Deum pro obiecto et fine. Hinc nulla virtus theologica proprie et formaliter habet actum circa creata. Nam et caritas in homine nihil diligit nisi Deum aut propter Deum. Obiectum vero latriae est id quod exhibet Deo in recognitionem sui dominii : hinc non est virtus theologica, sed moralis ; et ad iustitiam reducitur, quae in quadam aequalitate consistit.

Haec Thomas in Scripto, qui et in secunda secundae de his plenius scribit, et de exterioribus interioribusque actibus huius virtutis.

 

Consequenter sciscitatur in Scripto, an humanitati Christi sit cultus latriae exhibendus. Quod non, quoniam super illud Psalmi, Adorate scabellum pedum eius, loquitur Glossa : Caro Christi adoranda non est adoratione latriae, quae soli Deo debetur. Secundo, quoniam latria Deo debetur ratione summi dominii sui ac iure creationis, quae non conveniunt ei nisi ex deitate. Tertio, cultus et reverentia debentur alicui non solum ratione personae, sed et ratione naturae. Natura autem humana in Christo a divina manet distincta : ergo non est ei cultus impendendus qui Deo debetur ratione deitatis ac excellentiae summae.

Dicendum, quod duobus modis aliquid honoratur : primo, ratione sui ; secundo, ratione alterius sibi adiuncti : quemadmodum parti hominis secundum se consideratae, non debetur honor, sed ratione totius compositi seu personae, cui convenit proprie operari. Et sic, quoad primum modum non debetur humanitati Christi honor separatim a persona divina, sed in ipsa et simul cum ipsa adoratur, quemadmodum manus honoratur in persona manum habente ; sicque humanitati Christi secundum hoc debetur latriae honor. Quantum vero ad modum honorandi secundum, qui etiam partibus et rebus inanimatis exhibetur, sic debetur ei duliae honor, imo duliae excellentis, propter singularem dignitatem quam habet ex personali unione cum Verbo.

Imaginibus quoque Christi et Sanctorum secundum quod sunt res quaedam secundum se consideratae, non debetur aliquis honor ; sed in quantum sunt imagines, impenditur eis honor qui et Sanctis, cum idem sit motus in imaginem ut est imago, et in imaginatum.

 

Praeterea, si quaeratur, an latriae cultus debeatur Deo ratione suae potentiae ; respondendum, quod latria profitetur servitutem quam Deo debemus quia fecit nos, sic quod debetur ei latria in quantum creator. Cumque creator sit in quantum bonus et sapiens atque omnipotens ; ideo secundum omnia huiusmodi latria ei debetur, et non secundum unum eorum dumtaxat.

Haec Thomas in Scripto.

 

In tertia demum parte quaerit, utrum una et eadem adoratione sit adoranda divinitas Christi et eius humanitas. Respondet :

In eo qui honoratur, possunt duo considerari, videlicet is qui honoratur, et causa honoris. Honor autem proprie exhibetur subsistenti, non parti eius, nisi in quantum est aliquid eius, secundum quod totum honoratur in parte : secundum quod etiam aliquis honoratur in re ad ipsum pertinente, sicut in veste, imagine, nuntio. Causa autem honoris est id ex quo honoratus habet excellentiam aliquam : honor namque est reverentia alicui exhibita propter excellentiam sui. Ideo dum in uno homine sunt multae causae honoris, ut praelatio, virtus, sapientia ; unus est honor eius ex parte personae quae honoratur, multi vero quantum ad causas honoris. Sic cum in Christo sit una persona, et una utriusque naturae hypostasis ; una est adoratio et veneratio eius ex parte personae quae honoratur, sed ex parte causarum honoris, conveniunt ei plures adorationes, cum honoretur propter sapientiam suam increatam, sapientiamque creatam.

Denique adoratio humanitatis Christi dupliciter potest intelligi. Primo, ut sit eius sicut rei honoratae, puta suppositi quod adoratur : sicque adorare carnem Christi, non est nisi adorare Verbum incarnatum, quemadmodum adorare vestem regis, non est aliud quam adorare regem vestitum. Sicque adoratio humanitatis Christi est adoratio latriae. Alio modo, potest intelligi adoratio humanitatis Christi, quae fit ratione assumptae humanitatis adornatae omni gratia ac virtute : et sic adoratio humanitatis Christi non est adoratio latriae, sed duliae, ita quod una et eadem persona adoratur adoratione latriae propter perfectionem suae divinitatis, adorationeque duliae propter perfectionem suae humanitatis. Nec hoc inconveniens est, quoniam Deo Patri debetur honor latriae propter suam divinitatem, et honor duliae propter dominium quo creata gubernat. Unde super illud Psalmi, Domine Deus meus, in te speravi, loquitur Glossa : Dominus omnium per potentiam, cui debetur dulia ; Deus omnium per creationem, cui debetur adoratio latriac.

Haec Thomas.

 

In quibus mirum videtur quod asserit, adorationem duliae Creatori deberi propter dominium quo creata gubernat, cum iam dixerit, latriam Deo impendi in recognitionem sui summi dominii, quo utique regit creata ; dulia quoque proprie sumpta, prout a latria distinguitur, creaturis, non Creatori, impendit honorem.

 

At vero in Summa contra gentiles multipliciter probat, soli Deo omnipotenti cultum latriae exhibendum, ob summam excellentiam suam, ac primi et independentis dominii sui auctoritatem, et propter maxima beneficia sua ; et denuo, quia in eo solo consistit nostra felicitas, quae et confertur ac dependet ab ipso.

Haec ibi.

 

Postremo, in secunda secundae idem fatetur :

Religio (dicens) seu latria, specialis est virtus et una. Respicit namque suum obiectum secundum unam rationem, videlicet in quantum Deus est omnium rerum primus gubernator et conditor. Clarum est autem, quod ubi invenitur specialis ratio boni, ibi specialis sit virtus. Religio autem seu latria ordinatur ad exhibendum Deo honorem ratione summae et singularis ac incomparabilis excellentiae suae : ideo virtus latriae, quae hac ratione debitum exhibet Deo cultum, recte specialis virtus censetur, nam et personis creatis diversi impenduntur honores secundum diversas excellentias earumdem.

Haec idem ibidem.

 

Concordat Albertus, et addit :

Non statim est adorandum, si quid appareat alieui in specie Christi. Imo timendum est de illusione, nec simpliciter adorandum, propter tria, nisi quis habeat discretionem spirituum. Primum est crebra illusio sensuum in apparitionibus talibus. Secundum est conscientia propriae humilitatis, quoniam debet se homo reputare indignum apparitione angeli sancti. Tertium, quia conditio ibi apponenda, si apponatur, non nocet, imo prodest, estque cautelae et cavet periculum. Idcirco dicendum : Adoro te, si vere es Christus. De sacerdote quoque ignoto, vel de quo scitur quod negligens sit in divinis, dico, quod in eius celebratione cautum est apponere actu aut habitu conditionem in hostiae adoratione.

Haec Albertus.

 

Udalricus demum in Summa sua, libro sexto, de eadem hac re scribit quae in textu ex Augustino et Damasceno introducuntur, et aliqua addit quae in scriptis Thomae diffusius continentur.

Idem Petrus et Richardus.

 

Bonaventura vero :

Caro (ait) Christi multipliciter consideratur. Primo enim sumitur pro toto homine illo, iuxta illud, Verbum caro factum est : sicque, quoniam homo ille est Deus, ratione unius personae adorandus est latria. Secundo, pro parte assumptae humanitatis secundum se considerata, non ut Verbo unita : et sic ei latria non debetur, sed dulia. Tertio sumitur quasi medio modo, pro ipsa carne ut deitati coniuncta : et ita quidam dixerunt, quod adoranda sit adoratione duliae, imo duliae summae, quae hyperdulia nominatur : quia solius Dei est latria adorari, et una natura in Christo non communicat alteri idiomata sua. Propter quod sicut non est dicendum, humanam naturam in Christo esse aeternam, quamvis sit unita naturae divinae ; ita secundum istos, humana natura in Christo non est cultu latriae adoranda, licet divinae sit maiestati unita.

Alii vero dixerunt, quod considerando carnem illam et animam prout divinae naturae unita est, adoranda sit adoratione latriae, quoniam secus est de exhibitione honoris et proprietatibus aliis. Honor quippe non respicit hanc partem vel illam, sed personam. Unde quamvis purpura et corona non participent proprietates regis absolute, communicant tamen in reverentia et honore, ut ex Augustino allegat Magister. Hinc cum sit una persona in Christo, cui debetur reverentia summa, ideo una adoratione est adoranda, videlicet latria, quantum ad naturam suam utramque : quemadmodum una veneratione honoratur in homine caput et pes ; quamvis humanae naturae Christi prout secundum se consideratur, non nisi dulia debeatur. Verum quoniam caro Christi nunquam est separata a Verbo, ideo consideranda est semper ut Verbo unita, et semper adoranda est latria. Haec ergo positio melior est, et auctoritatibus Sanctorum plus consona.

Haec Bonaventura.

 

Porro Durandus :

Honor (inquit) latriae et alterius cuiuscumque reverentiae potest alicui exhiberi dupliciter. Primo per se, utpote ei in quo est causa talis honoris : et ita adoratio latriae soli Deo ratione deitatis debetur. Secundo per accidens, scilicet ei quod habet habitudinem specialem ad illum cui per se cultus latriae exhibetur. Potest quoque aliquid taliter habitudinem habere ad Deum dupliciter : primo, quia incidit in idem secundum suppositum, ut Christi humanitas ; secundo, propter habitudinem quamdam extrinsecam, ut Mater Christi, crux, imago. Primo modo adoratur latria per accidens humanitas Christi. Nempe, dum suppositum per se honoratur, honoratur per accidens quidquid praeter personam est in ipso. Christi autem persona per se adoratur latriae adoratione. Dico autem, per accidens, quia ipsa humanitas non est proprie id quod adoratur, cum non sit subsistens suppositum ; nec est causa vel ratio talis adorationis, quamvis sit causa cuiusdam adorationis alterius, quae hyperdulia nuncupatur. De imagine vero Christi communiter dicitur, quod considerata ut Christi imago, adoratur : cum idem sit motus in imaginem, et in id cuius est imago. Verumtamen istud non videtur proprie dictum, quoniam quantumcumque motus talis sit idem, nunquam tamen anima taliter adorantis dicit, quod imago ut imago, sit idem cum imaginato seu exemplari, vel quod signum idem sit cum signato ; sed sunt correlativa ad invicem. Esse vero relativi est, ad aliud esse. Ideo,quod attribuitur exemplari aut signato, nunquam est attribuendum imagini aut signo, quantumcumque considerentur sub ratione imaginis aut signi : propter quod, proprie loquendo, reverentia exemplaris vel signati nunquam debetur signo vel imagini. Sed quia loquendum est ut plures, ideo commune illud dictum sic potest exponi, quod pro lanio dicitur imago sub ratione imaginis adorari eadem adoratione eum re cuius est imago, quia ad eius praesentiam fit rememoratio in rem quam rememoratam adoramus : quoniam res ut cognitae per suas imagines, honorantur ac si per se essent praesentes.

Haec Durandus.

 

Cuius scripta videntur doctrinae rituique Ecclesiae aliqualiter derogare, quae ex apostolica traditione, praesertim in die Parasceves crucem Christi adorat, adorarique iubet ac docet. Multa quoque conveniunt, imo et univoce competunt, signo et signato in quantum huiusmodi : cum ut sic, ponantur in praedicamento ad aliquid. Unum quoque frequenter alterius nomine designatur, secundum quod de B. Petri imagine dicimus : Iste est S. Petrus. Nec dubium quin res in suis imaginibus et per eas honorentur, sicut et contumelia quae irrogatur imagini Crucifixi, in quantum est eius imago, ipsi Christo irrogari asseritur.

 

Postremo Scotus :

Tria, inquit, videnda sunt. Primo, quid latria ; secundo, quando et qualiter exhibenda ; tertio, cui sit impendenda. De primo dico, quod latria revereri aliquem actu interiori, est propria bona reputare parva respectu bonorum illius, et bona illius quem reveretur ita extollere in corde, quasi maxima respectu propriae bonitatis, et a quo ipse magnificans totam suam sortitus est bonitatem. Haec reverentia summa in actu interiori, solum respicit Deum pro convenienti obiecto. Cui actui interiori correspondent aliqui actus exteriores, qui sunt huius interioris reverentiae signa : ut sunt sacrificia, caerimonialesque actus, protestantes hanc reverentiam summo Domino esse exhibendam, summam quoque dominationem esse in illo cui haec exhibentur, et se illi esse subiectum. Ex quibus actibus generari potest in anima habitus inclinans ad eliciendum prompte ac facile actus huiusmodi.

 

De secundo dico, quod de istis actibus latriae est praeceptum affirmativum. Rationabile quippe est, intellectualem creaturam obligari ad recognoscendum ac reverendum aliquando summum Dominum suum. Hoc vero praeceptum, sicut et alia affirmativa, obligat semper, sed non ad semper ; potestque dici, quod obligatio illa pertineat ad primum istud tabulae primae praeceptum : Non habebis deos alienos. Quod praeceptum non est tantum negativum, sed item affirmativum, ut sequentia eius verba testantur. Tempus autem determinatum implendi hoc, videtur in lege Moysis fuisse sabbati dies, iuxta illud expressum in tertio praecepto, Observa diem sabbati. Porro sub evangelica lege, cultus ille Deo exhibendus in sanctificatione sabbati determinatur exhibendus die dominico ; et etiam determinatur quantum ad actum istum in quo debet exhiberi, utpote in oblatione sacrificii summi, videlicet Eucharistiae, quam debet sacerdos offerre ; atque in illa oblatione populus etiam debet offerre, qui tenetur Missam totam audire dominico die, secundum illud, De consecratione, dist. 1, Missas. Et si aliqua excuset necessitas ab exsecutione huius praecepti, necesse est supplere in aliquo actu aequivalente, ut saltem die illo cultui Dei specialiter deputato, aliquis fiat actus qui immediate referatur in Deum ad reverentiam eius. Utrum autem aliquo alio tempore teneatur homo ad actum adorationis, praeterquam in tempore illo determinato, est dubium ; at istis diebus videtur aliqua adoratio necessario exhibenda.

 

De tertio, an scilicet debeatur Christo solum in quantum Deus : dico quod imo, sumendo « solum » categorematice, quoniam Christo considerato secundum solam divinam naturam, inest sufficiens ratio adorabilis summi. Si autem sumatur syncategorematice, tunc notat exclusionem ab uno extremo respectu extremi alterius : sicque distinguo, quia aut excluditur aliud a termino adorationis, vel ut ratio adorandi. Primo modo dico, quod Christus non est adorandus solum secundum naturam divinam, quia a termino adorationis, id est a persona ipsa quao adoratur, in quam sicut in terminum adoratio tendit, non est Christi humanitas excludenda : secus namque totum illud suppositum quod est Christus, non adoraretur. Si vero aliud excludatur ut ratio adorationis, potest dici quod Christus adorandus est solum secundum divinam naturam, quia humanitas non est causa aut ratio adorandi. Adorandum est igitur Verbum incarnatum, id est Verbum cum carne seu habens carnem sibi unitam ; non tamen Verbum cum carne, id est et carnem, ita ut sit copulativa : ideo caro capitur ibi associative. Exemplum est, dum honoro hominem propter sapientiam et virtutes, quia tunc honoro hominem totum, nec corpus excludo, quamvis non sit subiectum sapientiae et virtutis. Est quoque exemplum de rege et purpura, quia rex purpuratus adoratur ; nec tamen purpura est ratio adorationis illius.

Haec Scotus, qui consequenter circa haec facit inquisitionem non brevem, et apparenter subtilem, tamen ex praeinductis verbis sancti Doctoris faciliter celeriterque solubilem.

 

Arguit quippe Scotus contra praedicta, quia adoratio debetur Christo ratione summi dominii ; summum vero dominium convenit ei non solum ratione creationis, quae convenit ei ex divina natura, sed etiam (et forte principaliter) ratione redemptionis, quam fecit per assumptionem et passionem naturae assumptae, per quam insuper nobis promeruit vitam gratiae, vitamque gloriae : quae praeferenda sunt naturali esse ac vivere, quae per creationem largitus est.

Verum ista et consimilia, ex praehabitis facillime dissolvuntur : quia ut asserit Thomas, adoratio Deo debetur non solum ratione omnipotentiae suae, qua nos creavit, sed etiam ratione increatae sapientiae suae, qua nos ad aeternam beatitudinem ordinavit ; ratione quoque suae liberalissimae bonitatis, qua dona gratiae et gloriae, et non solum dona naturae, distribuit ; et item ratione suae incomparabilis maiestatis, infinitae perfectionis, et excellentiae penitus independentis nulliusque indigentis. Insuper, quamvis Verbum incarnatum, per assumptam humanitatem nos redemit ac praefata bona concessit per modum causae meritoriae et quasi instrumentalis, attamen totum hoc factum est a Verbi deitate, imo a superbeatissima Trinitate, sicut a causa vere principali, totam idoneitatem efficaciamque praebente assumptae humanitati. Nec increata illa dominandi potestas, ius divinum ac principium independens, activum dominium, quod aeternaliter competit Deo quantum ad fontale posse virtualemque habitum, ex assumpta humanitate et eius mysteriis aliquid perfectionis suscepit, quamvis ex tempore actualiter dominari, praesidere, redimere et salvare incepit. Unde ut Damascenus fatetur, assumpta humanitas recte comparatur ad Verbum aeternum assumens, sicut instrumentum animatum immediatum, coniunctum ac proprium, ad primum perfectum ac principalem agentem, sicut et corpus nostrum comparatur ad animam nostram.

 

Praeterea, quod ait Scotus de tempore determinato in quo adoratio cadebat sub praecepto, non potest praecise intelligi de sabbato illo Iudaeorum et die dominico Christianorum ; nec solum de actu adorationis in oblatione sacrificiorum legalium et Sacramenti altaris : quia et alia multa festa erant in lege instituta, et actus quidam spirituales exercendi in illis, ut in Levitico et Deuteronomio legitur ; similiter in evangelica lege. Nec solum iubebantur Iudaei Deum adorare et colere sabbatorum diebus, sed tunc praecipue : quemadmodum Christiani tenentur adorare et colere Deum non solum diebus dominicis, sed tunc magis, et recuperare, deflere et expiare ferialium dierum negligentias et peccata. Ideo hoc esset arctam viam salutis nimis laxare, quod sufficeret ad salutem diebus festivis actualiter Deo intendere, praesertim cum Christus praeceperit : Vigilate et orate omni tempore ; et rursus, Oportet (inquit) semper orare et non deficere ; itemque, Primum quaerite regnum Dei. Quod totum de omni tempore opportuno rite exponitur, de qua re dictum est supra, infra quoque dicetur.