Distinctio XXXIII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XXXIII

Sententia huius DISTINCTIONIS XXXIII in generali et speciali

 

 

[1] Post supra dicta.

Superius determinavit Magister de essentia, personis et proprietatibus ; hic vero determinat comparationes illarum ad invicem.

Et dividitur in duas partes :

primo ostendit qualiter proprietates comparantur ad essentiam et personam ;

secundo qualiter personae ad essentiam comparantur.

 

Secunda in principio 34 distinctionis : Praedictis autem adiiciendum.

Prima est praesentis lectionis.

Et dividitur in tres partes :

primo movet dubitationem ;

secundo determinat ;

tertio excludit errorem.

 

Secunda ibi : Quod enim.

Tertia ibi : Hoc autem aliqui negant.

Prima dividitur in tres :

primo probat quod proprietates sint in personis ;

secundo quod sunt ipsae personae ;

tertio quod sunt ipsa natura divina.

 

Secunda ibi : Superius quoque.

Tertia ibi : Cumque de simplicitate.

Illa vero pars in qua excludit errorem dividitur in duas :

primo ponit errorem sive falsam positionem ;

secundo ponit confirmationem erroris et soluit.

 

Secunda ibi : Si inquiunt.

Et haec secunda dividitur in duas :

primo ponit errorem et erroris confirmationem per duas rationes ;

secundo per autoritates.

 

Secunda ibi : Verumtamen nondum desistunt.

Quarum prima dividitur in quatuor :

primo ponit rationem qua probatur quod proprietas non est persona ;

secundo inducit rationem qua probatur quod proprietas non est essentia ;

tertio probat quod proprietates non sunt in essentia ;

quarto excludit quandam obiectionem.

 

Secunda ibi : Sed iterum addunt.

Tertia ibi : Ceterum haereticorum.

Quarta ibi : Sed forte quaeres.

 

Haec est divisio lectionis in generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit Magister.

Et quaerit primo utrum proprietates sint ipsae personae an utrum sint ipsa divina essentia.

Postea solvit et ostendit primo quod proprietates sint in ipsis personis ; proprietates enim ab aeterno fuerunt sicut et personae ; ergo fuerunt in personis.

Postea ostendit quod proprietates sint ipsae personae ; proprietates enim sunt in personis, ut dictum est ; sed in personis nulla est diversitas ; ergo proprietates sunt ipsae divinae personae.

Postea ostendit quod proprietates sunt ipsa divina essentia, quia divina essentia propter eius simplicitatem est quicquid habet ; sed divina persona et natura habent proprietates ; ergo proprietates sunt ipsa natura et persona divina ; quod etiam confirmat per autoritatem.

Postea ponit errorem dicentium quod licet proprietates sint in personis, non tamen sunt ipse personae, sed sunt quasi extrinsecus affixe.

Postea secundum hunc errorem inducit duas rationes et soluit. Quarum una est talis : si proprietates sunt personae ; ergo non distinguunt personas nec determinant ; idem enim non determinatur nec distinguitur seipso. Respondet autem ad hanc obiectionem : non est inconveniens personas distingui seipsis.

Postea ponit aliam rationem, per quam probat quod proprietates non sunt essentia, quae talis est : proprietates sunt divina essentia ; ergo sicut divinae personae dicuntur convenire in essentia, ita dicuntur convenire in proprietatibus, quod falsum est. Ad hanc rationem respondet quod hoc videtur propter sui altitudinem excedere omnem intellectum.

Postea ponit aliam rationem, per quam probat quod proprietates non sunt in divina essentia, quia illud in quo est paternitas est Pater, et in quo est filiatio, illud est Filius ; si ergo res una habet paternitatem et filiationem, eadem res erit Pater et Filius quod est inconveniens. Et respondet ad hanc rationem quia essentia licet habeat paternitatem et filiationem, non tamen est Pater et Filius nec generat nec generatur, quia proprietates non sunt in ea ut determinantes et distinguentes eam.

Postea excludit quandam obiectionem quae ex dictis posset oriri ; posset enim quis quaerere quomodo proprietates non distinguunt essentiam personarum in qua sunt, sicut distinguunt personas in quibus sunt. Et dicit Magister quod hoc exprimere est supra intellectum nostrum.

Ultimo ponit quasdam autoritates per quas videtur probari quod aliud in divinis sit substantia et aliud proprietas. Et respondet quod Augustinus non intendit per illas autoritates dicere proprietates esse aliquid diversum ab essentia, sed intendit nominare inter illa diversitatem rationis. Et in hoc terminatur etc.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum in divinis essentia et relatio differant aliquo modo realiter

 

[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur utrum in divinis essentia et relatio differant aliquo modo realiter.

Et arguitur quod sic, quia illa quorum quodlibet est vera res et unum invenitur in aliquo supposito sine alio differunt aliquo modo realiter ; sed essentia divina et quaelibet relatio sunt huiusmodi, quia essentia divina est in quolibet supposito divino, nulla autem relatio est in quolibet eorum, quia paternitas non est in Filio nec filiatio in Patre nec aliqua earum in Spiritu Sancto ; quare etc. Si dicatur quod illa quorum unum invenitur in aliquo supposito sine alio non oportet quod differant aliquo modo realiter, sed sufficit quod non sint idem adequate et convertibiliter, et sic est de essentia et qualibet relatione, contra : illa quae non sunt idem realiter omnibus aliquo modo differunt realiter ; sed essentia et relatio secundum istam responsionem non sunt idem realiter omnibus modis, quia esse idem adequate et convertibiliter est quidam modus identitatis realis, qui non est inter essentiam et relationem ; ergo ex hoc quod non sunt idem adequate et convertibiliter sequitur necessario, ut videtur, quod differant aliquo modo realiter.

 

[2] Item arguitur ad principale. Secundo sic, per syllogismum expositorium : haec essentia est paternitas et nullo modo ab ea realiter differens ; haec essentia et filiatio et nullo modo ab ea realiter differens ; ergo paternitas et filiatio nullo modo ab ea realiter differens ; conclusio est falsa, ergo aliqua praemissarum, et qua ratione una, et altera ; igitur dicere oportet quod quaelibet relatio differat aliquo modo realiter ab essentia.

 

[3] Item Pater et Filius differunt realiter ; aut ergo sola realitate essentiae aut alia ; non sola realitate essentiae, quia tunc differrent divinitate et sic essent plures dii, quod est haereticum ; ergo differunt alia realitate ; sed illa non est nisi paternitas et filiatio ; ergo paternitas et filiatio dicunt aliam realitatem a realitate essentiae et ita differunt aliquo modo realiter.

 

[4] Item id quod secundum se totum est respectus secundum nihil sui est absolutum ; sed quaelibet relatio realis secundum se totum est respectus, ut patet ex eius definitione ; ergo secundum nihil sui est absolutum ; ergo non est essentia.

 

[5] In contrarium arguitur sic : primo, quia illa quae de se invicem praedicantur in abstracto sunt idem realiter ; sed essentia et quaelibet relatio sunt huiusmodi, quia hoc est vera « paternitas est essentia » et « essentia est paternitas », et idem est de qualibet relatione divina ; ergo sunt idem realiter.

 

[6] Item omnis res vel est divinitas vel creatura ; sed relatio divina non est creatura ; ergo est divinitas.

 

[7] Item si essentia differt realiter a relatione, in divinis erit quaternitas rerum, quia omnis res ponit in numerum cum alia re ; sed illud est error condemnatus in Concilio generali Extra de summa Trinitate et fide catholica capitulo Damnamus ; ergo idem quod prius.

 

[8] Item ubicumque sunt plura realiter differentia in eodem supposito, ibi est vera compositio ; sed in divinis non est compositio aliqua ; ergo essentia et relatio quae concurrunt ad quodlibet suppositum non differunt realiter.

 

[9] Responsio.

Circa quaestionem istam facienda sunt tria per ordinem, quia primo videbitur quid sit differre secundum rationem et quid sit differre realiter ; et secundo ponetur quaenam distinctio utilis ad propositum declarandum ; et tertio respondebitur ad principale quesitum.

 

[10] Quantum ad primum sciendum est quod cum idem et differens dividant ens, sicut ens dupliciter accipitur, sic identitas et differentia ; ens autem uno modo accipitur pro omni illo quod habet esse in re extra circumscripta omni operatione animae vel intellectus, et istud vocatur ens reale ; alio modo accipitur ens pro eo quod non habet aliquam entitatem nisi per operationem intellectus, quia sic concipitur, ita quod sic concipi est totum suum esse, sicut genus et species et omnes intentiones logicae, et istud est ens in anima seu ens rationis. Et proportionaliter est quaedam identitas et differentia realis et quaedam solum secundum rationem, quia illa differunt realiter quae differunt ex natura rei existentis extra animam circumscripta omni operatione intellectus et per oppositum illa quae sunt in re extra et praedicto modo non differunt, sunt idem realiter, ratione vero differunt illa quae sunt plura entia rationis, sicut intentio generis vel speciei vel unum et idem re cui competunt diversae rationes, sicut eadem res concepta indefinite et concepta definitivo modo differt a seipsa ratione, et per oppositum illa sunt idem ratione quae nec sunt diversae rationes nec diversa entia rationis nec concipiuntur sub diversis rationibus. Et sic patet primum, scilicet quid sit differre realiter et quid sit differe secundum rationem.

 

[11] Quidam tamen dicunt quod ad illud quod dictum est de differentia reali addendum est quod quaecumque differunt realiter, unum non est alterum, sive termini differentiae se habeant positive ex una parte et negative ex alia, sicut ens et non-ens, visio et caecitas, sive se habeant ex utraque parte positive, sicut quantitas et qualitas, quia non-ens non est realiter ens nec caecitas est realiter visio nec quantitas qualitas.

 

[12] Hanc conclusionem probant dupliciter, primo sic : illa quae dicuntur differre realiter, aut unum est realiter alterum aut non ; si sic, ergo talia in eo quod talia sunt realiter idem ; ergo si sint cum hoc diversa realiter, sequitur quod sunt eadem realiter et diversa ; sed idem et diversum respectu eiusdem et eodem modo sunt opposita ; inerunt ergo opposita eidem, quod est impossibile ; si non, habetur propositum, scilicet quod illa quae differunt realiter, unum eorum non est realiter alterum. Secundo sic : quia sicut differre ratione se habet ad non esse idem ratione, ita differre realiter ad non esse idem re ; vel sic : sicut differre ratione se habet ad ea quae differunt ratione, ita differre realiter ad ea quae differunt re ; sed ea quae differunt ratione, unum non est eiusdem rationis cum altero ; ergo illa quae differunt re, unum non est idem re cum altero, et per consequens unum non est realiter alterum.

 

[13] Sed istud non videtur bene dictum, quia vel primum non sufficit sine illo addito vel quamvis primum sufficit, tamen ad ipsum necessario sequitur illud additum. Non potest dici quod primum non sufficit sine quocumque addito, quia omnis differentia quae ex natura rei circumscripto omni actu rationis est realis, quia sicut non est medium inter ens reale et rationis, sic non est medium inter differentiam realem et differentiam rationis, et ideo illa differentia quae non est ratonis, sed est circumscripto omni actu rationis necessario est realis. Cum igitur illa differentia quae est ex natura rei circumscripto omni actu rationis sit huiusmodi, patet quod ad differentiam realem sufficit hoc solum quod sit ex natura rei circumscripto omni actu rationis, nec requiritur aliud additum. Si vero dicatur quod illud additum necessario sequitur ad primum, sicut isti videntur sentire, ut patet ex rationibus eorum, contra : quia si in ente reali invenitur talis differentia, quod aliquando in sua reali et singulari entitate accepta sic se habent quod sint idem realiter, sed non adequate et convertibiliter, de talibus est verum quod unum est alterum, quia sunt idem realiter, et tamen differunt in hoc realiter, quod non sunt idem adequate et convertibiliter, cum haec differentia sit ex parte rei circumscripto omni actu rationis ; sic autem est in divinis etiam secundum istos ; quare etc.

 

[14] Ad primam rationem eorum patet responsio ex iam dictis, quia esse idem realiter uno modo et differre realiter alio modo non sunt opposita ; et sic est de illis quae sunt idem realiter et non adequate, quia sunt idem realiter inquantum unum praedicatur de altero realiter ; sed in hoc sunt diversa realiter, quia unum eorum praedicatur realiter de aliquo de quo alterum non praedicatur, sicut magis patebit inferius. Ad secundam rationem dicendum quod in creaturis non inveniatur quod illa quae differunt ratione sint unum saltem secundum illam rationem, nec quod illa quae differunt realiter sint idem realiter secundum unam rem singulariter acceptam, et ideo in illis tenet comparatio quam illi faciunt, quia quae sunt idem re vel relatione sunt idem secundum illam rem vel relationem adequate ; sed in divinis invenitur identitas realis non adequate, et ideo secundum illam est realis identitas uno modo et aliqua realis differentia alio modo, sicut prius dictum est.

 

[15] Quantum ad secundum est quod cum reale dicatur a re, gradus est in reali sicut est in re, res autem non dicitur univoce de omnibus de quibus dicitur, sed aequivoce vel analogice, hoc est secundum plures rationes quarum una attributionem habet ad alteram ; cum enim rerum quaedam sint absolute et quaedam sint puri respectus, res dicitur per prius et simpliciter de re absoluta, de qua dicitur formaliter praedicatione dicente « hoc est hoc », sicut dicimus quod albedo vel quantitas est res et fortiori ratione substantia est res vel ens reale, per posterius autem et secundum quid solum dicitur de respectu, qui non est res vel ens reale, nisi quia est rei tanquam modus essendi eius ; et idem est de omni modo essendi, puta de modo subsistendi per se et de modo essendi in alio et de eo quod est tangere et tangi incorporibus, quia nihil talium est secundum se entitas, nisi quia formaliter est modus entitatis et totus conceptus essentialis et formalis talium est esse alterius. Nam quamvis omne accidens sit ens, quia entis, ut dicitur IV Metaphysicae, tamen aliter et aliter convenit hoc absolutis et respectibus, et universaliter omnibus modis essendi, quia absoluta sunt entia, quia entis, non qvidem essentialiter et formaliter, sed solum concomitative, quia non essent naturaliter nisi essent in alio, scilicet in substantia, tamen sua quidditas non est esse in alio ; imo praeter hoc habent suam formalem entitatem et quidditatem, sicut quantitas in sacramento altaris habet suam formam, entitatem et quidditatem absque hoc quod sit in alio vel sit alterius ut subiecti, et idem est de albedine et huiusmodi. Respectus autem et universaliter omnes modi essendi sunt entia, quia entis, non solum concomitative, sed quidditative et formaliter, quia nullam entitatem habent nisi hanc quae est esse huius ; verbi gratia albedo quae est esse huius ut subiecti, puta cygni, est aliquid essentialiter praeter esse huius, quia esse huius non est eius essentia, sed modus essendi, sed iste modus essendi, qui est esse huius, non est quidditative et formaliter aliqua natura vel entitas nisi esse huius, et totus conceptus eius quidditativus et formalis est concipi, non ut hoc vel quid, sed huius vel eius, et qui aliter concipit non concipit modum essendi, sed rem cuius est modus denominative ; verbi gratia componi et tangi sunt modi essendi reales rerum componentium et tangentium importantes solam realem habitudinem talium ; partes ergo compositi, scilicet materia et forma vel etiam subiectum et accidens, sunt res quarum sunt illae habitudines seu modi essendi qui importantur per componi vel per compositionem, qui modi sunt in alio, et in quo aliud, et eis denominative conveniunt ; forma enim dicitur esse in materia et materia in qua est forma, et utrumque est verum denominative et non essentialiter, quia essentia partium compositi non est sic esse, sed essentia vel quidditas seu entitas horum modorum tota consistit in hoc quod est esse huius, quia compositio non est aliud quam formam inesse materiae et materiam subesse forma ; propter quod exclusa materia et forma, quorum neutrum nec utrumque est formaliter et quidditative compositio, compositio non est aliud quam esse huius, et idem est de tactu respectu tangentium, et ideo impossibile est concipere compositionem vel tactum ut quandam rem vel entitatem secundum se essentialiter et formaliter, nisi huius ad hoc, puta materie ad formam quo ad compositionem vel corporis ad corpus quo ad contactum, et idem est de omni modo essendi.

 

[16] Ex hoc sequuntur duo : unum est quod nulli modo essendi competit per se esse subsistens vel esse alteri inhaerens, quia omne tale est res habens modum essendi competentem ei denominative ; sed nihil quod sit purus modus essendi habet modum essendi competentem ei denominative, quia tunc unius modi esset alius modus, et sic in infinitum ; ergo nihil quod sit purus modus essendi est per se subsistens vel inhaerens, sed essentialiter ipse modus essendi per se vel inhaerendi aliorum quibus haec denominative competunt.

 

[17] Secundum est quia nullus modus essendi facit compositionem cum re cui convenit denominative ; unde compositio quae includit duos modos essendi, scilicet modum essendi ut in alio et modum essendi ut in quo aliud, quorum primus denominative competit formae et secundus materiae, non facit cum aliqua dictarum partium compositionem, quamvis differat aliquo modo realiter ab utraque ; quinimo tota compositio est illarum rerum quibus huiusmodi conveniunt denominative, scilicet materiae et formae. Cuius ratio est quia omnis talis compositio est per se hoc quod una res inhaeret alteri ; modus autem essendi nec per se subsistit nec inhaeret, ut statim probatum est ; quare etc.

 

[18] Hoc etiam patet ex alio, quia si humanitas Christi dimitteretur a divino supposito et per se subsisteret, ipsa quidem haberet alium modum reale essendi quam prius, sed non aliam compositionem. Clarissimum etiam est in tactu, quia nullum tangentium est secundum se compositius quam si non tangeret aliud, et tamen tangere vel tangi est realis modus essendi differens aliquo modo realiter ab utroque tangentium, cum illa possint manere soluto tactu.

 

[19] Ex his ergo patet quod res et ens dicuntur per prius et simpliciter de essentiis et naturis, quae sunt secundum se quaedam entia vel quaedam res formaliter, et non quia sunt rei vel entis nisi in quibusdam, et tunc denominative et non essentialiter. De modis autem essendi, cuiusmodi sunt respectus et alii modi, si qui sint, dicuntur ens et res per posterius et secundum quid, quia non sunt res vel entia nisi quia sunt entis et rei non solum denominative seu concomitative, sed essentialiter, quia esse eorum est habitudo aliorum.

 

[20] Verumtamen contra ista instatur dupliciter. Primo contra illud quod dictum est quod nec respectus nec aliquis modus essendi habet aliquam entitatem nisi hanc quae est esse huius vel illius, quia illud quod est solum huius vel illius et non hoc vel illud cum nullo construitur in recto, sed in obliquo ; sed [de] respectu est verum dicere quod sit respectus et de modo est verum dicere quod est modus ; ergo tota entitas istorum non est esse huius. Secundo instatur contra illud quod dictum est quod nulli modo essendi competit quod sit per se subsistens vel alteri inhaerens, quia omne quod est vel innititur alteri vel non innititur ; sed quod non innititur alteri subsistit per se, quod autem innititur alteri ei inhaeret ; ergo omne quod est oportet quod sit per se subsistens vel alteri inhaerens, cuius oppositum dictum est de modis essendi.

 

[21] Ad primum istorum dicendum est per interemptionem maioris, quia constructio vel praedicatio in recto non arguit aliquam entitatem ; alioquin non esset verum dicere « caecitas est privatio », vel quod in oculo sit caecitas, quia caecitas et privatio et universaliter omnis negatio non sunt entitates secundum se. Et consimiliter potest dici quod respectus est modus essendi, quamvis non sit aliqua realitas nisi qui est essentialiter alterius, et non solum concomitative modo prius exposito. Oportet enim de entibus et non-entibus, de absolutis et respectibus loqui in omni casu, et qui vellet variare naturas rerum secundum casus grammaticales multum erraret.

 

[22] Ad secundum dicendum quod non omne quod innititur alteri est inhaerens ; omnis enim res innititur suae causae conservanti, quia desineret esse substracta influentia suae causae conservantis, et tamen non omnis res habens causam conservantem est inhaerens, imo multae sunt per se subsistentes. Alio modo innititur una res alteri ut suo subiecto et sic omne accidens absolutum innititur alteri et omne tale inhaeret et solum tale ; alio modo innititur aliquid alteri sicut suo fundamento, sicut omnes modi essendi, et tale non inhaeret, quia modus essendi per se innititur suo fundamento sicut modus essendi ad aliud vel in alio, et tamen non inhaeret, quia per modum essendi inhaerentem res non diceretur formaliter per se subsistens, et idem est de aliis modis. Et causa dicta fuit prius, quia omnis res per [se] subsistens vel inhaerens est res habens modum essendi et non est modus essendi solum.

 

[23] Quantum ad tertium, quod est principale quaesitum, dicenda sunt tria : primum est quod differentia essentiae et relationis in divinis non est pure et praecise secundum rationem ; secundum est quod non est dicendum simpliciter et absolute quod differant realiter ; tertium est quod necessarium est dicere quod differant aliquo modo realiter, saltem secundum quid et cum determinatione. Primum patet sic : differentia quae est ex natura rei circumscripta omni operatione intellectus non est pure et praecise secundum rationem ; sed differentia essentiae et relationis est ex natura rei circumscripta omni operatione intellectus ; ergo talis differentia non est pure et praecise secundum rationem. Maior patet ex dictis de differentia reali et secundum rationem. Minor probatur, quia circumscripta omni operatione intellectus nostri adhuc in divinis est talis differentia ex natura rei inter essentiam et relationem, quia essentia divina est in aliquo supposito formaliter, in quo non est quaelibet relatio formaliter, verbi gratia in Patre est essentia divina formaliter, in quo tamen non est filiatio eodem modo realiter (alioquin sicut Pater formaliter est Deus per divinam essentiam existentem in eo, sic Pater esset formaliter Filius per filiationem formaliter existentem in eo et sic periret personalis distinctio inter Patrem et Filium, quod est haeresis Sabelliana) ; et idem potest deduci de utraque proprietate quae non est in Spiritu Sancto, sicut essentia. Et sic patet minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod essentia et relatio in divinis non differunt pure et praecise secundum rationem.

 

[24] Secundum sic patet : quaecumque differunt realiter simpliciter et absolute sunt diversae res quarum una nullo modo est altera ; sed essentia et relatio divina non sunt tales duae res quarum una nullo modo sit altera ; ergo non differunt realiter, simpliciter et absolute. Maior patet, quia cum identitas et diversitas opponantur, illa quae sunt simpliciter et omnino diversa seu differentia realiter non sunt aliquo modo idem realiter. Minor similiter patet secundum illud commune dictum quo dicitur quod essentia et relatio sunt idem realiter quamvis non adequate et convertibiliter.

Et sic patet secundum.

 

[25] Tertium autem necessario concluditur ex praedictis duobus sic : omnis differentia quae non est pure et praecise secundum rationem, sed est ex natura rei excluso omni actu rationis est aliquo modo realis ; sed differentia essentiae et relationis in divinis non est pure et praecise secundum rationem, sed est ex natura rei excluso omni actu rationis ; ergo talis differentia est aliquo modo realis. Utraque praemissarum patet ex praecedentibus. Ulterius cum differentia talis non sit dicenda realis simpliciter et absolute, ut supra probatum fuit, sequitur necessario quod sit dicenda realis secundum quid et cum determinatione. Illa autem determinatio diversimode ponitur a diversis.

 

[26] Quidam enim dicunt quod essentia et relatio differunt, quia non sunt idem adequate et convertibiliter ; nam paternitas est essentia et nihil aliud, sed essentia divina est paternitas et aliqua res quae non est paternitas, quia est filiatio, quae non est paternitas, et sic essentia est in plus quam paternitas, et idem de essentia respectu filiationis et cuiuscumque alterius relationis.

 

[27] Alii dicunt quod essentia et relatio differunt sicut res et modus habendi rem illam, cuius modi essendi vel habendi entitas et conceptus quidditativus non est quod sit res alia ab essentia neque subsistens neque inhaerens, sed quod sit huius, et differt hic modus ab essentia ex natura rei, non solum quod essentia est in aliquo supposito in quo non est quilibet modus habendi eam, sed etiam quia formaliter loquendo non ita proprie dicitur quod paternitas sit essentia vel econverso, sicut si diceretur quod paternitas est modus essendi vel habendi essentiam divinam ut a quo est alius per generationem. Et hoc videtur dicere Damascenus libro I capitulo 9, ubi dicit sic : Omnia quaecumque habet Pater Filii sunt praeter ingenerationem, quae non significat substantiae differentiam neque dignitatem, sed modum existentiae ; et capitulo 13 dicit clarius sic : Ingenitum et genitum et processibile non substantiae sunt signficativa, sed eius quae adinvicem est habitudinis et existentiae modi ; et Augustinus VII De Trinitate reputat absurdum dicere in Deo quod substantia sit relatio, ut infra dicetur ; quare relatio proprie est modus habendi essentiam.

 

[28] Alii dicunt quod relatio et essentia differunt formaliter ex natura rei, quamvis sint idem identice. Unde concedunt quod haec est vera « paternitas est essentia identice », sed haec est falsa « paternitas est essentia formaliter », quia differunt formaliter ex natura rei et hanc formalitatem non intelligo nisi coincidat cum altero dictorum modorum vel includat utrumque. Quod verius credo, quia in hoc quod dicunt quod essentia et relatio sunt idem identice et quod unum verificatur realiter de alio, includunt primum modum quo alii dicunt quod sunt idem realiter ; in hoc autem quod dicunt quod non sunt idem formaliter, sed differunt formaliter ex natura rei, includunt illud quod primi dicunt quod non sunt idem adequate, et illud quod dicunt secundi, scilicet quod differunt sicut res et modus habendi rem.

 

[29] Ad cuius declarationem est advertendum quod illa inadaequatio quae est inter paternitatem et essentiam non est sicut inadaequatio quae est vel esset inter Sortem et hominem, dato quod homo esset aliquid singulare, sicut Sortes, in plus se habens quam Sortes, quemadmodum dicimus in divinis de essentia et paternitate, quia inadaequatio quae esset inter hominem et Sortem stante praedicta hypothesi non faceret differentiam formalem, de qua loquimur, quia Sortes continetur per se sub homine et formalitas eius sub formalitate hominis, et ob hoc Sortes esset formaliter homo et per idem esset formaliter Sortes et formaliter homo. Sed in proposito de essentia divina et paternitate non est sic, quia dato quod paternitas sit in minus quam essentia, tamen non continetur sic per se sub essentia, sicut Sortes sub homine sumpto universaliter vel singulariter secundum supra dictam hypothesim, quia conceptus unius, puta relationis, non includitur in conceptu alterius, puta essentiae, vel econverso, sicut conceptus hominis includitur in conceptu Sortis, sed sunt conceptus formaliter separati et hoc provenit ex natura rei secundum se et non per solam negotiationem nostri intellectus, quia Pater est formaliter Pater per paternitatem et non per essentiam ; alioquin non distingueretur formaliter a Filio, et per paternitatem refertur realiter ad Filium et non per essentiam, et totum hoc est ex natura rei. Propter quod licet paternitas sit in minus quam essentia, quia est specialis modus habendi essentiam, videlicet ut a quo est alius per generationem, tamen non sic continetur per se sub essentia sicut Sortes sub homine, ita ut sit eadem formalitas utriusque etiam ex natura rei, sed alia et alia et ideo haec non est concedenda « paternitas est formaliter essentia » vel econverso, sicut conceditur quod Sortes est formaliter homo. Et causa est quia paternitas ut paternitas et ut relative opposita filiationi, in quo etiam differt ex natura rei ab essentia, quae eidem filiationi relative non opponitur, est mere relatio sive relativus modus essendi, essentia autem quid mere absolutum, et ideo formalitas paternitatis, ut paternitas est, non est formalitas essentiae, ut essentia est, nec sub esse continetur, ut inferius sub suo per se superiori, sed sunt formalitates ex natura rei differentes sicut absolutum a relatione et econverso. Quocumque autem praedictorum modorum dicatur quod essentia et relatio divina differunt, sive quia non sunt idem adequate, sive quia differunt ut res et modus habendi rem, sive quia differunt formaliter, semper sequitur necessario quod differunt aliquo modo realiter, cum quaelibet praedictarum differentiarum sit ex natura rei circumscripto omni actu rationis et intellectus, quamvis non sit simpliciter et absolute dicendum quod differant realiter propter causam prius assignatam.

 

[30] Ad rationes utriusque partis respondendum est, prout possibile est in materia tangente fidem, quae non potest ad plenum nota esse viatori. Cum enim primo dicitur quod illa quorum unum invenitur in aliquo supposito sine alio differunt aliquo modo realiter, dicendum est quod istud argumentum non probat quod talia differant realiter, simpliciter et absolute, sed solum secundum quid et cum determinatione, aut quia non sunt idem adequate et convertibiliter, ut ibidem respondetur, aut quia differunt sicut res, modus et [natura] rei, aut quia differunt formaliter ex natura rei. Obiectio autem quae subiungitur nihil aliud concludit quam illud quod concessum est.

 

[31] Ad secundum dicendum est quod quaelibet praemissarum illius syllogismi expositorii neganda est pro quanto dicit quod essentia nullo modo est realiter differens a paternitate et filiatione, quia saltem differunt secundum quid et cum determinatione, quae est secundum alterum trium praedictorum modorum. Si autem argueretur sine alio addito sic : « haec essentia est paternitas ; haec essentia est filiatio ; ergo filiatio est paternitas », dicendum esset aliter : uno modo quod argumentum non concludit, quia essentia divina licet sit quaedam simplex natura, est tamen propter suam infinitatem communis communitate reali pluribus inter se differentibus, scilicet cuilibet relationi divinae, propter quod sicut in creaturis, si in subiecto poneretur terminus communis respectu suorum singularium, non teneret consequentia, ut dicendo « homo est Sortes ; homo est Plato ; ergo est Sortes », sic in proposito propter communitatem realem essentiae ad relationes non tenet consequentia, et hoc est singulare in divinis propter infinitatem essentiae divine. Vel posset dici aliter quod non proprie dicitur « essentia est paternitas » vel econverso proprietate formali, quia non sunt idem formaliter, sed paternitas est modus essendi vel habendi essentiam, quia quidditas, et conceptus paternitatis, ut paternitas est, non est esse hoc sed huius.

 

[32] Ad tertium dicendum quod non concludit plus nisi quod paternitas et filiatio dicunt realitatem aliquo modo differentem ab essentia quod potest intelligi, aut quia non sunt idem adequate et convertibiliter, aut quia differunt ex natura rei, sicut res et modus, aut quia non sunt idem formaliter.

 

[33] Ad quartum dicendum quod maior propositio habet veritatem in creaturis, in quibus propter earum limitationem res unius praedicamenti non continet rem alterius ; sed in divinis essentia vel substantia propter suam illimitationem continet omnem rem quae in divinis reperiri potest. Vel aliter potest dici quod relatio, cum sit quidditative et formaliter respectus, non est quidditative et formaliter essentia, quamvis non sit alia res, neque subsistens neque inhaerens, sed solus modus essendi vel habendi essentiam, quae non est formaliter hoc vel illud, sed huius vel illius. Exemplum potest poni de pomo quod si quis haberet ex se et pomum idem daret alteri, habere ex se et habere ex alio non sunt alia res a pomo habito, neque subsistens, neque inhaerens, nec tamen proprie diceretur quod modus habendi pomum ex se vel ab alio sit ipsum pomum, sed est modus habendi pomum. Et similiter relatio quae est modus habendi essentiam divinam (et pluries dictum est) non est proprie essentia et formaliter, quamvis non sit alia res ab ea, neque subsistens, neque inhaerens, quia entitas eius vel quidditas non est esse hoc vel illud, sed esse huius vel illius seu ad hoc vel ad illud seu quomodolibet aliter ; nam definitio eius quae indicat quidditatem est ad aliud se habere.

 

[34] Ad rationes alterius partis similiter respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod illa quae praedicantur de se invicem in abstracto sunt idem realiter, potest responderi ad hoc quod talia sunt penitus idem realiter, si praedicantur de se invicem et de aliis adequate [et] convertibiliter ; si autem non est sic, sed de aliquo reali praedicatur unum de quo non praedicatur aliud, tunc unum eorum differt ab altero realiter hoc modo, scilicet quod non sunt idem adequate et convertibiliter, et sic est de essentia et paternitate, quia essentia aequaliter praedicatur de paternitate et filiatione, et tamen unum eorum non praedicatur de altero, et sic non excluditur omnimoda realis differentia inter essentiam et relationem. Ad minorem propositionem dicunt illi qui tenent tertium modum prius tactum quod licet paternitas sit essentia identice, non tamen formaliter et ideo formaliter differt ab ea et ex natura rei. Et idem intelligunt illi qui ponunt secundum modum, scilicet quod relatio non est formaliter et proprie essentia, sed modus habendi eam, quamvis non sit alia res, neque subsistens neque inhaerens, quod videtur insinuare beatus Augustinus VII De Trinitate capitulo 1, ubi dicit quod omnis res quae relative dicitur est aliquid excepto relativo seu relatione, et ex hoc concludit quod in Patre praeter paternitatem est aliquid, scilicet essentia. Item eodem VII capitulo 4 dicit quod non est idem Deum esse et Patrem esse, constat autem quod Deus deitate est Deus et paternitate Pater, ergo secundum eum paternitas et deitas non sunt idem penitus. Ibidem habet Augustinus pro inconvenienti, ut dictum fuit, quod substantia sit relatio, et tamen necessario sequitur « essentia est paternitas et paternitas est relatio ; ergo essentia est relatio ». Et sic Augustinus videtur non admittere hanc praedicationem « paternitas est essentia » vel econverso et videtur se fundare in hoc quod paternitas non est hoc vel illud, sed huius vel illius ; unde quod aliquid dicitur pater, dicitur [non] hoc vel illud, sed huius vel illius ; pater enim dicitur pater filii et nihil plus ratione paternitatis.

 

[35] Ad secundam rationem dicendum est : quod omnis res vel est deitas vel creatura, potest dici primo quod concessa tota ratione, scilicet quod paternitas sit divina essentia, adhuc non sequitur quin differant aliquo modo realiter, quia licet unum sit idem quod aliud, non tamen adequate et convertibiliter. Secundo potest dici quod sub hac distributione qua dicitur omnis res non cadit paternitas ut relatio, quae ut sic non est res, sed rei, et tota sua quidditas est ut huius vel cuius, et non ut hoc vel ut quid. Unde Augustinus in Sermone de Trinitate dicit quod Pater est id quod Filius, non tamen Filius, ecce quod sub id et quod non comprehenditur paternitas et filiatio, et eodem modo in proposito, et sicut sub id et quod et sub re simpliciter non cadit relatio, ita nec sub oppositis, nec dicatur aliud vel alia res. Patet ergo quod sumere unum sub alio est fallacia figurae distinctionis mutando quod in cuius vel hoc in huius et rem in modum rei ; verumtamen quantum ad esse creatum vel increatum iudicandum est de modo rei secundum rem cuius est modus ; essentia enim divina cum omni suo modo vel relatione est increata et omnis creatura cum omni modo suo est creata.

 

[36] Ad tertiam rationem dicendum est quod in illa Decretali Damnamus reprobatur et condemnatur opinio Ioachim quantum ad duo. Quorum unum ipse ponebat et aliud imponebat Magistro Sententiarum ; Ioachim enim sicut verissimus Arianus ponebat quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sunt unum in essentia et natura nisi collective, sicut multi homines sunt unus populus vel multi fideles sunt una ecclesia, quod nitebatur probare per multas autoritates Sacrae Scripturae, ut patet clare intuenti textum illius Decretalis. Item imponebat Magistro Sententiarum quod ipse ponebat quaternitatem, quia dicebat Patrem generantem et Filium genitum et Spiritum Sanctum procedentem. Et cum hoc dicebat essentiam divinam esse quandam summam rem non generantem nec genitam nec procedentem, et ita ut recitat Decretalis, dicebat quod Magister Petrus non tam Trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam. Haec sunt verba Decretalis. Condemnatur autem ibidem dictum eius quantum ad utrumque praedictorum, videlicet quantum ad id quod ponebat personas divinas differre essentialiter, et in nulla essentia secundum numerum convenire, et quantum ad hoc quod dicebat Magistrum Petrum posuisse quaternitatem et non solum Trinitatem, excusando Magistrum Petrum quod non posuit nisi Trinitatem personarum, scilicet Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, quarum quaelibet per se et omnes simul sunt illa summa res et econverso. Ex quo patet quod ibi non negatur quaelibet quaternitas, cum omnes doctores catholici ponant quaternitatem relationum realium in divinis, sed solum negatur talis quaternitas qualem imponebat Ioachim Magistro Sententiarum, et illa erat quaternitas personarum, quia nec aliam intelligebat nec intelligere poterat secundum principia quae tenebat. Et hic est clarus sensus Decretalis, qui in nullo tangit quaestionem propositam, cum in ea nihil penitus dicatur de differentia essentiae et relationis, de qua quaesitum est, sed solum ibi agitur de numero personarum et consubstantialitatem earum. Item si condemnaretur quaternitas rerum, quod tamen nusquam legitur, non condemnaretur nisi quod tres personae et essentia sunt quatuor res, quia de hoc solum agitur ibi, et hoc non esset contra concessa, quia non ponitur quod essentia ponat in numerum rerum cum personis ita quod sit quarta res ; essentia enim, cum includatur intrinsece in qualibet persona, non ponit in numerum cum aliqua earum ; alioquin idem numero numeraretur bis, scilicet secundum se et ut in alio, quod est inconveniens, et ideo tres personae et una essentia non sunt quatuor res. Ad quem sensum potest ad plus extendi Decretalis illa. Et si dicatur quod essentia non posset praedicari de persona, si relatio differret quoquo modo ab essentia, quia persona includit relationem quam includit essentia, dicendum est quod imo : quia enim relatio quam includit persona non sit aliud quam realis modus habendi essentiam, non impedit praedicationem unius de altero ; nam sicut verum est dicere quod essentia habita sub tali modo est essentia et econverso essentia est essentia sub tali modo habita, ita verum est dicere quod essentia est persona et persona est essentia.

 

[37] Ad quartam rationem dicendum est quod pluralitas illorum quorum quodlibet est res proprie et simpliciter facit compositionem ; sed illud quod est modus essendi solum cum nullo facit compositionem nec tollit simplicitatem, ut prius declaratum fuit, quamvis non sit idem convertibiliter vel quidditative et formaliter cum re cuius est modus, et sic est de essentia quae est verissime res et de relatione quae est modus habendi essentiam. Et quod ita sit, patet speciali ratione, quia nullus fidelis dubitat quin paternitas et filiatio et processio in divinis differant realiter ; et tamen non solum in eodem supposito non est compositio, sed totaliter a Deo et a divinis secundum totum suum ambitum tollitur compositio ; ergo non omnis realis differentia semper facit compositionem. Et si dicatur quod non omnis realis differentia facit compositionem, sed tantum illa quae est plurium in eodem supposito, quod non est in divinis, contra : pluralitas realis non facit compositionem in aliquo supposito, nisi quia talis pluralitas est in una substantia ; sed in divinis non est nisi unica subsistentia ; ergo qua ratione realis pluralitas faceret compositionem in eodem supposito, eadem ratione faceret in divinis secundum totum ambitum divinorum. Maior patet, quia omnis compositio est duorum vel plurium, quorum unum est per se subsistens et omnia alia sunt ei inhaerentia ita quod in omni compositione de qua loquimur est dare unum per se subsistens respectu cuius alia quae inhaerent faciunt compositionem cum eo et inter se. Minor probatur per Augustinum V De Trinitate capitulo 4, ubi dicit quod omnis res ad se subsistit ; quanto magis Deus, et capitulo 5 in fine dicit quod hoc est Deo esse quod subsistere. Et ita subsistere est absolutum quod non plurificatur in divinis et sic in divinis non est nisi una subsistentia. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio, scilicet quod si quaecumque realis differentia faceret compositionem in eodem supposito, eadem ratione faceret in divinis secundum totum ambitum divinorum, quod nullus ponit.

 

[38] Contra praedicta tamen videntur esse quaedam autoritates Sanctorum. Dicit enim Hilarius VIII De Trinitate quod non humano modo ex compositis Deus est ut in eo aliud sit quod ab eo habetur et aliud sit ipse qui habet. Item Boetius 1 De Trinitate ait : Nihil in Deo aliud praeter illud quod est ; neque enim subiectum fieri potest. Item Augustinus XV De Trinitate dicit quod sic habetur in natura uniuscuiusque trium ut qui habet hoc sit quod habet. Et Isidorus dicit quod Deus simplex dicitur, quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est. Ex quibus autoritatibus videtur haberi quod nulla sit realis differentia inter essentiam et relationes quas habet.

 

[39] Ad haec omnia et consimilia dicendum quod omnes iste autoritates intelliguntur de absolutis, quae nullo modo differunt ab essentia nisi secundum rationes, relationes autem differunt ex natura rei saltem secundum quid et cum determinatione alicuius trium praedictorum modorum ; unde Augustinus exponens I De Trinitate illud quod ipse et alii Sancti dicunt ait : In quo ad semetipsum dicitur Deus et non ad alterum, hoc est quod habet, sicut ad semetipsum dicitur verus habendo uitam et eadem uita ipse est. Illa autem sunt absoluta in quibus ad semetipsum dicitur Deus et non ad alterum, et haec expositio non solum habetur expresse ex dicto iam allegato, sed etiam concordat his quae dicta sunt prius, videlicet quod relatio, ut relatio est, non est quod habetur vel quod inhaeret, quia non est quod sed cuius. Unde Pater inquantum Pater non est quod nec qualis nec quantus, sed cuius ; Pater enim inquantum Pater non est nisi Filii, quia non est Pater nisi Filii, et ideo praedictae autoritates non intelliguntur de relationibus. Et si dictae autoritates intelliguntur de relationibus, nihilominus non sunt contra praedeterminata, quia dato quod essentia sit idem quod relatio ab eis habita, non tamen sunt idem adequate et convertibiliter, aut si sunt idem identice, non tamen idem sunt formaliter, quia differunt sicut res et modus habendi rem, prout in praecedentibus extitit declaratum. Et cum haec differentia sit ex natura rei circumscripto omni actu rationis, necesse est dicere quod sit aliquo modo realiter. Et qui negant hoc videntur clare incidere in haeresim Sabellianam, quia impossibile est salvare quod paternitas et filiatio differant realiter inter se et non differant ab essentia ex natura rei et sic realiter. In hoc modo essentia est formaliter in qualibet persona, per quam quaelibet est Deus formaliter ; et paternitas vel filiatio non est in qualibet persona formaliter ; alioquin quaelibet persona esset formaliter Pater et Filius, et sic periret distinctio personarum sicut posuit Sabellius.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum proprietates relativae sint in essentia et in personis

 

[1] Secundo quaeritur utrum proprietates relative sint in essentia et in personis.

Et videtur quod non, quia omne quod est in aliquo est in eo secundum aliquem modum essendi in se ; sed nullus illorum modorum essendi in quibus determinatur a Philosopho IV Physicorum potest assignari vel convenire modo quo proprietates dicuntur in essentia vel in personis ; ergo etc.

 

[2] Item omne illud in quo est relatio refertur ; sed essentia divina non refertur ; ergo ad minus in essentia non est relatio.

 

[3] Sed contra. Quod enim in personis sint relationes, patet per autoritatem Gregorii, qui dicit quod in personis proprietas et in essentia unitas. Quod autem sint in essentia, probatur, quia in divinis non sunt nisi duo praedicamenta, scilicet substantia et relatio ; cum ergo haec non sint seorsum, oportet quod vel substantia sit in relatione, quod est absurdum dicere, vel quod relatio sit in substantia vel in essentia.

 

[4] Responsio.

Videnda sunt tria :

primum est quod proprietates sunt tam in essentia quam in personis ;

secundum per quem modum sunt in eis ;

tertium erit in quo sint per prius, utrum in essentia an in personis vel econverso.

 

[5] Quantum ad primum sciendum est quod relationes sunt in personis et in essentia. De personis patet dupliciter, primo sic : nihil constituitur formaliter nisi per aliquid in eo existens ; sed personae constituuntur formaliter per relationes divinas, ut probatem fuit supra ; ergo relationes sunt in personis. Secundo sic : nihil refertur realiter nisi per id quod est in ipso ; quod enim refertur solum per id quod est in altero refertur tantum secundum rationem, ut patet de scibili ; sed personae divinae referuntur realiter ; ergo in ipsis sunt reales relationes, et haec ratio probat generaliter de omnibus relationibus, sed prima tantum de personalibus. Quod autem sint in essentia, patet : omnis relatio est in supposito relato mediante aliquo absoluto, quod est fundamentum relationis ; omnis enim modus essendi, sive in se sive in alio sive ad aliud, requirit naturam absolutum in qua fundatur et mediante qua conveniat cuicumque convenit ; sed in supposito divino nihil est absolutum nisi essentia ; ergo relatio est in supposito divino mediante essentia. Si sic, ergo est in essentia, quia eius est fundamentum.

 

[6] Quantum ad secundum, scilicet ad quem modum essendi reducatur, sciendum secundum Hilarium quod comparatio terrenorum ad divina nulla est. Unde proprie loquendo modus quo relationes sunt in personis vel in essentia non est aliquis illorum qui enumerantur a Philosopho IV Physicorum, reduci tamen potest secundum aliquam similitudinem sic : modus enim quo relatio est in essentia reduci potest ad illum modum quo sanitas est in calidis et frigidis (est enim in eis sicut in fundamento ; dicit enim commensurationem eorum debitam) ; sed in animali est sicut in subiecto ; potest et reduci ad illum modum quo forma est in materia quantum ad aliquid, quia quandocumque aliquid est constitutum ex pluribus, oportet quod unum eorum se habeat aliquo modo ad alterum sicut forma ad materiam ; sed persona constituitur ex essentia et relatione ; et ideo secundum nostrum modum intelligendi relatio se habet ad essentiam aliquo modo sicut forma ad materiam ; multum tamen est hic de dissimilitudine.

 

[7] De modo autem quo relatio est in persona sciendum quod quaedam sunt relationes personales, sicut paternitas, filiatio et spiratio passiva seu processio, et haec sunt in personis sicut rationale in homine et omnino differentia specifica in specie quam constituit (iste enim formaliter constituunt personas et distinguunt) ; aliae sunt proprietates relativae, sed non personales, ut spiratio communis et innascibilitas, et haec sunt in personis modo quo accidens dicitur esse in supposito, eo quod tales intelliguntur advenire suppositis iam constitutis, et in hoc habent aliquem modum accidentis quod advenit rei post suum completum esse.

 

[8] Quantum ad tertium sciendum quod relationes non sunt per prius in essentia quam in divinis personis, neque secundum rem neque secundum rationem ; non secundum rem, quia sic in divinis nihil est prius aut posterius, neque secundum rationem vel secundum modum intelligendi, quia impossibile est principia intrinseca alicuius rei praeintelligere ut unita ante constitutum ex talibus principiis, nec econverso, quia constitutum dicit terminum unionis eorum ex quibus constituitur ; impossibile autem est intelligere quod unio sit facta et terminus unionis non sit acquisitus, nec econverso ; sed relatio et essentia sunt constituentia personam ; ergo impossibile est praeintelligere relationem in essentia antequam intelligatur persona constituta ; sed necessario simul intelligitur utrumque. Vel potest sic formari ratio : impossibile est quod aliqua intelligantur ut unita et non intelligatur ex eis factum aliquod unum, quia omnis unio tendit ad unum, propter quod non terminatur nisi habito uno ; sed quicumque intelligit relationem in essentia intelligit relationem et essentiam ut unita ; ergo necessario simul intelligit aliquid unum constitutum ex eis ; illud autem non est nisi persona ; quare etc. Et declaratur hoc per simile : sicut enim in materialibus suppositum dicit aliquid constitutum ex materia et forma, sic in divinis persona dicit quid constitutum ex essentia et proprietate relativa quasi ex materia et forma ; sed impossibile est intelligere formam in materia nisi cointelligendo constitutum nec constitutum nisi cointelligendo partes in constituto ; quare etc. Maior declaratur, quia impossibile est intelligere compositionem nisi intelligendo compositum, nec compositum nisi intelligendo in ipso partes quarum unione ipsum est compositum ; ideo etc. Notandum quod si relatio cum suo fundamento adveniret supposito iam constituto, ut in creaturis, tunc relatio prius esset in fundamento quam in supposito.

 

[9] Ad primum argumentum patet solutio ex dictis.

 

[10] Ad secundum dicendum quod omne illud in quo est relatio sicut in supposito relato, illud refertur, non autem illud in quo est tantum ut in fundamento ; relationes autem sunt in essentia sicut in fundamento solum, in personis autem sunt sicut in suppositis ; et ideo solae personae referuntur et per consequens distinguuntur, non autem essentia. Et hoc est quod dicit Damascenus, quod proprietates sunt characteristicae, id est determinativae et distinctivae, hypostaseos, id est personarum, non autem essentiae.