Distinctio XLI — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XLI

DISTINCTIO XLI

 

Sententia litterae Magistri in generali et speciali

 

[1] Si autem quaerimus.

Superius Magister determinauit de praedestinatione in se ; hic determinat de ipsa per comparationem ad suam causam.

Et dividitur in duas partes :

primo determinat intentum ;

secundo incidenter inquirit utrum scientia Dei aliquo modo diminuatur.

 

Secunda ibi : Postea considerari oportet.

Prima istarum dividitur in duas :

primo determinat veritatem ;

secundo excludit errorem.

 

Secunda ibi : Opinati sunt tamen. Et haec secunda dividitur in duas, secundum quod removet duplicem errorem.

Secunda ibi : Multi vero de isto profundo.

Secunda vero pars principalis inquirit utrum scientia Dei possit diminui ;

dividitur in duas partes :

primo movet quaestionem et solvit ;

secundo obicit in contrarium et solvit.

 

Secunda ibi : Ad hoc autem opponitur.

 

Et haec est divisio et sententia lectionis in generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit Magister.

Et proponit primo quod praedestinatio sub merito non cadit, obduratio autem cadit, sic sane tamen intelligendo quod nomine obdurationis non ipsa praescientia divina, sed subtractio gratiae intelligitur ; aliqui enim suis peccatis merentur ut eis gratia non apponatur. Praedestinatio vero nec quantum ad illud quod aeternum est nec quantum ad gratiae appositionem sub merito cadit.

Postea subdit quod aliqui opinati sunt quod propter futura merita aliqui praedestinentur et reprobentur a Deo, et ad hoc adducunt autoritates Augustini, qui videtur dicere quod Dominus elegit Iacob propter fidem futuram ipsius et non propter opera, tanquam fides esset a nobis, non autem opera meritoria, sed illa essent a Spiritu Sancto. Sed Augustinus postea retractavit illud quod fides inter Dei munera computatur sicut opera, sed tamen utrumque dicitur nostrum, quia sine nostra voluntate non est, et utrumque Dei est, quia non sine dono Dei gratuito. Videtur igitur Augustinus dicere quod futura fides in Iacob fuit causa praedestinationis, sed sicut dicit Magister, Augustinus hoc retractavit, quia iam gratia non esset gratia, sed debitum, ubi etiam dicit inter alia quod aliquid praecedit in peccatoribus per quod sunt digni iustificatione ; per quod non intendit dicere quod iustificatio sub merito cadat, sed quod aliqui non ita peccant quod ideo non mereantur sibi gratiam non apponi.

Postea tangit errorem aliorum, qui dixerunt quod animae prius peccaverunt et postea secundum merita et demerita in cordibus quasi in quibusdam carceribus sunt inclusae ; quam opinionem Augustinus dicit erroneam esse ; unde dicit quod reprobatio Dei non est causa peccati, sicut praedestinatio causa boni.

Postea quaerit utrum scientia ei possit diminui, et respondet quod praescientia potest minui, scientia vero non ; multa enim praescivit quae modo non praescit, quia non sunt futura, sed omne quod scivit, scit.

Postea obicit in contrarium, quia me nasciturum praescivit et modo nescit ; ergo non omne quod scivit scit. Et respondet quod omnem rem quam scivit scit ; argumentum autem procedit de diversitate quo ad modum sciendi qui importatur per enuntiabilia.

 

Et in hoc terminatur sententia in speciali.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum electio praecedat praedestinationem an econverso

 

[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur utrum electio praecedat praedestinationem an econverso.

Et videtur quod praedestinatio praecedat, quia actus voluntatis circa finem praecedit voluntatem eorum quae sunt ad finem ; sed praedestinatio est de fine, electio autem est eorum quae sunt ad finem ; ergo praedestinatio praecedit electionem.

 

[2] Item electio supponit diversitatem inter illa inter quae est electio ; sed diversitas quae est in hominibus ad consecutionem beatitudinis praecipue attenditur secundum gratiam, quae est effectus praedestinatoinis ; ergo videtur quod electio supponat praedestinationem.

 

[3] Contra. Praedestinatio est directio creaturae rationalis in finem supernaturalem ; ex hoc sic : quicumque debet aliquem dirigere et alium non debet ipsum segregare a non dirigendo, nisi casualiter operetur, sed ad praedestinationem pertinet directio, ad electionem autem segregatio ; ergo electio praecedit praedestinationem.

 

[4] Responsio. Hic sunt tria videnda :

primum est qualiter electio conveniat Deo ;

secundum est qualiter se habeat ad actus intellectus et voluntatis generaliter ;

tertium est qualiter se habeat ad praedestinationem specialiter.

 

[5] Quantum ad primum patet dupliciter quod electio est in Deo, primo sic : in illo est electio in quo est acceptatio unius illorum quae sunt ad finem alio refutato. (Haec enim est formalis ratio electionis) ; sed in Deo est acceptatio unius creaturae rationalis ad finem supernaturalem alia refutata, multi enim sunt vocati, pauci vero electi, Matthei 20 ; ergo in Deo est electio. Secundo sic : in quocumque est consilium est et electio, quia electio est appetitus conclusionis consilii, ut patet ex III Ethicorum ; sed in Deo est consilium quantum ad certitudinem conclusionis consilii, licet non sit in Deo quantum ad collativam inquisitionem, quae est propter imperfectionem consiliantis, qui non statim videt quid agendum est ; ergo proportionabiliter oportet in Deo ponere electionem et hanc attribuit ei Scriptura in quamplurimis locis Novi et Veteris Testamenti.

 

[6] Quantum ad secundum sciendum est quod inter electionem et ceteros actus intellectus et voluntatis in Deo non est ordo prioris et posterioris secundum rem, sed tantum secundum rationem ; nam ubicumque est ordo prioris et posterioris secundum rem, ibi est realis distinctio ; sed inter attributa divina, de quorum numero sunt electio et praedestinatio et omnes operationes intellectus [et] voluntatis non est realis distinctio ; ergo non est ibi realis ordo, sed solum secundum rationem ; et hunc debemus considerare ex reali ordine quem habet actus tales in nobis in quibus differunt secundum rem ; ut enim prius dictum fuit, qualem ordinem realem habent aliqua ubi sunt distincta realiter, talem ordinem rationis habent ubi sunt distincta secundum rationem.

 

[7] Est ergo notandum quod in nobis omnem actum voluntatis praecedit aliquis actus intellectus, dicente Augustino quod invisa diligere possumus, incognita nequaquam ; actus autem voluntatis de fine praecedit actum intellectus practici quo consiliatur de his quae sunt ad finem, quia finis est principium ex quo in agibilibus ratiocinatur intellectus practicus de his quae sunt ad finem. Hunc autem actum intellectus practici sequitur electio, quae est appetitus praeconsiliati ; contingit autem quod illud cuius est electio sit finis quorundam aliorum, et ex illo rursus ratiocinatur intellectus practicus de his quae sunt ad illum ad finem qui est finis sub fine, et tunc electio primi praecedit secundum actum intellectus practici ; sed iste secundus actus praecedit secundam electionem ; ergo talis ordo est in nobis secundum rem.

 

[8] In Deo autem est similis ordo secundum rationem ; quantum enim spectat ad propositum nostrum, Deus primo scit suam beatitudinem ut possibilem nobis communicari ; hanc notitiam sequitur voluntas communicandi eam aliquibus ; ex hac voluntate, quae est finis, ratiocinatur intellectus practicus quibus communicabitur et quibus non, et hic actus vocatur consilium divinum ; cuius conclusio habet duas partes : unam affirmativam, scilicet quod talibus communicabitur, quae potest dici approbatio, et aliam negativam, scilicet quod talibus non communicabitur, quae potest dici reprobatio ; hoc autem consilium sequitur electio, per quam quidam acceptantur et alii refutantur ; cuius partes possunt etiam dici approbatio et reprobatio, ut dictum fuit in praecedente distinctione quaestione 2 ; possunt enim pertinere ad voluntatem secundum quandam sui acceptionem. Adhuc illud cuius est haec electio habet rationem finis respectu eorum per quae electus ad talem finem deducetur, et ideo ex hoc rursus consiliatur intellectus practicus quae sint conferenda electis, ut consequantur finem ad quem eliguntur ; conclusio autem huius consilii dicitur praedestinatio, quae non est aliud quam ratio collationis eorum quae promovent et perducunt electos ad beatitudinem ; hoc autem consilium sequitur ultimo electio vel propositum conferendi talia auxilia, et hic terminatur processus interioris intentionis.

Et in hoc patet secundum quod fuerat propositum.

 

[9] Ex his patet tertium, scilicet quod electio secundum rationem praecedit praedestinationem, quia actus intellectus practici supponit voluntatem finis ex quo sillogizat de his quae sunt ad finem, sive sit finis ultimus sive sit finis sub fine ; praedestinatio autem est conclusio intellectus practici sillogizantis ex tali fine ; ergo praedestinatio supponit electionem. Maior de se patet. Minor etiam patet ex iam dictis ; ratio enim collationis eorum quae promovent in finem supernaturalem, quae est praedestinatio, sumitur ex conditione eius quod cadit sub electione sicut ex fine proximo ; ex eo enim quod creatura intellectualis eligitur ad consequendum beatitudinem, oportet quod ei tribuantur auxilia supernaturalia elevantia et perducentia ipsam ad hunc finem ; ideo etc. Iste ergo videtur esse processus secundum rationem in Deo, quia primo vult beatitudinem communicare, secundo consiliatur quibus communicabit eam et per conclusionem consilii approbat quibus communicabit, tertio illos eligit, quarto consiliatur quae auxilia conferenda sunt electis ad consecutionem finis, et conclusio huius consilii est praedestinatio, quinto et ultimo sequitur propositum conferendi talia auxilia.

 

[10] Ad primum argumentum dicendum quod sicut patet ex dictis, praedestinatio non est de fine, sed est de promoventibus in finem ; quorum ratio sumitur ex conditione eorum qui promovendi sunt, et hii sunt electi ; ideo electio praecedit praedestinationem.

 

[11] Ad secundum dicendum quod electio non supponit diversitatem gratie, sed naturae, non in re, sed in divina cognitione, et facit diversitatem gratiae per effectum sequentis praedestinationis.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum praedestinationis sit aliqua causa praeter meram Dei voluntatem

 

[1] Secundo quaeritur utrum praedestinationis sit aliqua causa praeter meram Dei volumtatem.

Et videtur quod sic, quia iniustum et irrationabile videtur dare inaequaliter aequalibus ; sed homines sunt aequales ad susceptionem gratiae et gloriae nisi per aliqua opera ipsorum vel aliorum fiant inaequales ; ergo iniustum et irrationabile est dare gratiam et gloriam quibusdam et non aliis nisi propter differentiam operum ; sed voluntas divina non potest esse iniusta et irrationabilis ; ergo diversitas operum est causa praedestinationis aliquorum et reprobationis aliorum.

 

[2] Item aliquis potest mereri alteri primam gratiam, ergo et finalem pari ratione ; sed habere finalem gratiam est esse praedestinatum ; ergo praedestinatio cadit sub merito.

 

[3] In contrarium est quod dicit Augustinus et Magister in littera quod praedestinatio est ex gratuita Dei voluntate, quam nulla merita advocant.

 

[4] Responsio. Primo dabitur intellectus quaestionis. Deinde respondebitur secundum illum intellectum.

 

[5] Quantum ad primum sciendum est quod praedestinatio in uno consistit essentialiter et aliud habet adiunctum : essentialiter consistit praedestinatio in actu intellectus (est enim ratio collationis eorum quae perducunt electos ad beatitudinem, ut prius dictum fuit) ; habet autem adiunctum propositum conferendi talia auxilia. Cum ergo quaeritur de causa praedestinationis, non quaeritur de causa eius quod formaliter importatur per praedestinationem, quia hoc esset quaerere de causa cognitionis divinae respectu futurorum contingentium, de quo satis dictum fuit supra. Sed quaeritur de causa adiuncti, scilicet quare Deus vult conferre electis talia auxilia, et hoc potest adhuc esse dupliciter, quia vel potest quaeri causa actus voluntatis seu actus volendi, vel ipsius rei volitae. Si quaeratur causa actus volendi quo Deus vult aliquid, nulla est quaestio, si modo intelligatur de causa secundum rem, quia cum velle Dei sit sua essentia, non potest habere causam secundum rem, potest tamen habere causam secundum rationem, quia sicut actus in nobis quo volumus ea quae sunt ad finem aliquo modo causatur secundum rem ab actu quo volumus finem, sic est in Deo secundum rationem, quia propositum quo Deus vult alicui dare auxilia perducentia ipsum ad beatitudinem aliquo modo causatur secundum rationem a velle quo elegit eum ad talem finem. Ratio enim unius sumitur ab altero, ut dictum fuit in praecedente quaestione [n.6]. Loquendo ergo de causa secundum rem, currendum est ad rem volitam, et sic sub quaestione solum vertitur utrum effectus praedestinationis praeter voluntatem Dei liberam habeat in praedestinato aliquam causam, puta merita praecedentia vel sequentia, vel aliquid huiusmodi. In hoc ergo sensu deducatur quaestio et hoc sit de primo.

 

[6] Quantum ad secundum quod est principaliter quaesitum sic proceditur. Et primo ponetur illud in quo omnes communiter concordant et videbitur qualiter sit verum ; et secundo ponitur illa in quibus discordant. Illud in quo omnes communiter concordant est quod effectus praedestinationis potest dupliciter accipi : uno modo secundum suas partes, alio modo secundum suam totalitatem. Primo modo facile est assignare causam effectuum praedestinationis ; sunt enim sibi invicem causae : primus quidem posterioris in genere causae meritoriae, posterior autem prioris in genere causae finalis, ut conatus ad bonum est causa meritoria de congruo et dispositiva ad gratiam, et econverso conatus habet gratiam pro causa finali proxima ; similiter gratia ordinatur ad opus meritorium ut ad finem proximum, et opus meritorium elicitur a gratia ut a causa perficiente formaliter liberum arbitrium cuius est mereri. Et eodem modo dicunt de gratia et opere meritorio respectu gloriae, quia Deus dat alicui gratiam ut finaliter consequatur gloriam, et dat ei gloriam, quia meruit per

 

[7] Si autem accipiatur effectus secundum suam totalitatem, adhuc hoc potest esse dupliciter, quia vel quaeritur de causa eius in particulari, puta quare hunc praedestinat et illum non, vel in universali, puta quare quosdam praedestinat et quosdam non. Si quaeratur causa in universali, solum adhuc potest reddi, non quidem ex parte nostra, sed ex perfectione universi et ex manifestatione divinae bonitatis. Ex parte nostra non, quia illud quod includitur in effectu praedestinationis ut pars eius non potest esse causa totius effectus praedestinationis (alioquin esset causa sui ipsius) ; sed omne bonum quod sit ab aliquo vel et pro eo vel quod iuvat eum qualitercumque ad consecutionem finis supernaturalis, sive per causam sive per occasionem cadit sub effectu praedestinationis ut pars eius ; ergo nihil quod fit ex parte nostra potest esse causa totius effectus praedestinationis. Maior patet. Sed minor declaratur, quia sub effectu praedestinationis cadit quicquid promouet ad beatitudinem, ut dictum fuit supra ; hoc autem omne bonum quod aliquis facit vel quod pro eo fit vel ipsum ad hoc disponit, sive fit ex impressione caeli sive ex occasione praescita exterius sive ex inspiratione immissa interius sive quocumque alio modo homo iuvetur ad tendendum in beatitudinem, ita quod totum quod est ex parte nostra includitur in effectu praedestinationis. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio quod ex parte nostra non potest reddi causa totalis effectus praedestinationis etiam in generali.

 

[8] Potest tamen reddi ex perfectione universi et ex repraesentatione divinae perfectionis. Ex perfectione universi sic : ad perfectionem universi pertinet quod contineat non solum omnes gradus perfectionis in natura, sed etiam omnes gradus bonitatis et perfectionis in moribus ; sed universum non contineret omnes gradus bonitatis et perfectionis in moribus nisi Deus quosdam ex misericordia salvaret et alios ex iustitia puniret ; si enim omnes salvaret deesset in universo bonum iustitiae punientis ; igitur perfectio universi requirit quod aliqui praedestinentur et salventur, alii vero permittantur cadere et in casu manere ut sic demum damnentur et puniantur.

 

[9] Item patet ex repraesentatione divinae perfectionis, quia perfectius repraesentant divinam perfectionem omnes effectus simul sumpti quam aliquis eorum per se sumptus ; et ideo in universo sunt diversi effectus ut secundum alium et alium modum divina perfectio repraesentetur ; et sicut est de partibus universi generaliter, sic est de creatura intellectuali specialiter ; nam si omnes salvarentur aut omnes damnarentur, non tot modis repraesentaretur divina perfectio ; quosdam ergo praedestinat repraesentando bonitatem suam per modum misericordiae, alios vero damnat repraesentando perfectionem suam per modum iustitiae. Hanc viam tangit Augustinus De praedestinatione sanctorum dicens : Non potest tantum iustus dici Deus, sed misericors ; volens ergo Deus ostendere misericordiam suam et suam iustitiam alios salvat et alios damnat ; sic ergo in universali potest assignari causa praedestinationis. Et haec sunt in quibus communiter doctores concordant ; de causa autem praedestinationis in particulari non ita concordant, ut patebit postea.

 

[10] Nunc ergo videamus qualiter haec sint sane intelligenda ; quod enim primo dicitur quod si effectus praedestinationis accipiatur secundum suas partes, tunc unus est causa alterius et econverso, verum est ; sed quod ultimo inducitur exemplificando de gratia et gloria non est ad propositum, quia gloria non est de actibus praedestinationis. Quod patet, quia praedestinatio non est de fine, sed de mediis perveniendi ad finem ; sed gloria seu beatitudo, quia nunc pro eodem accipitur, dicit finem et non medium perducens ad finem ; ergo non cadit sub effectu praedestinationis.

 

[11] Per idem patet qualiter secundum sit intelligendum quod talis effectus praedestinationis non habeat causam ex parte nostra, quia si intelligatur quod nihil est in nobis et a nobis quod sit causa totalis effectus praedestinationis per modum meriti vel dispositionis de congruo vel de condigno, verum est, sicut probat ratio ad hoc adducta ; si autem intelligatur quod nihil omnino sit in nobis neque a nobis neque ab alio quod sit aliquo modo causa totalis effectus praedestinationis, falsum est ; beatitudo enim nostra est causa finalis totius effectus praedestinationis ; propter hoc enim quod Deus elegit aliquem ad beatitudinem, dat ei illa quae perducunt ipsum ad eam, ut prius dictum fuit ; sub effectu enim praedestinationis non includitur beatitudo, sed ea quae promovent ad beatitudinem, quorum beatitudo est finis ; et ideo totalis effectus praedestinationis potest reddi causa finalis, et non solum in generali, sed etiam in speciali. Causa enim quare aliquos praedestinat vel istum, scilicet Petrum vel Paulum, est quia elegit nos ad beatitudinem. Et haec sunt intelligenda de praedestinatione et eius effectu stricte et proprie acceptis. Si enim accipiatur large praedestinatio, prout includit praescientiam et propositum divinum de toto processu salutis nostrae, scilicet voluntatem communicandi beatitudinem et electionem illorum quibus est communicanda et propositum conferendi auxilia perducentia cum actibus intellectus istis correspondentibus, sic non est possibile quod ex parte nostra assignetur causa praedestinationis quantum ad totalem eius effectum, quia quicquid est in nobis, sive sit finis sive perducentia ad finem, totum clauditur sub effectu praedestinationis sic acceptae. Et in hoc sensu loquuntur qui ponunt supradictam opinionem, et vere, licet improprie ; in eodem sensu assignatur causa praedestinationis in generali ex perfectione universi et ex repraesentatione divinae perfectionis. Et illud tolerari potest, licet non habeat magnam necessitatem ; dicatur enim quod illud quod est bonum solum, ut medicina, non est absolute bonum nec pertinet ad perfectionem ; perfectior enim esset natura humana si nunquam infirmaretur et nulla esset medicina quam cum infirmatur et habet medicinam ; sed iustitia puniens est solum bonum, ut medicina, propter morbum peccati, quia tolle peccatum, iustitia puniens non est bona ; ergo iustitia non pertinet ad perfectionem universi, quia melius esset universum sine culpa et iustititia puniente quam cum eis, sicut natura sine morbo et medicina quam cum eis.

 

[12] De causa autem praedestinationis in speciali, scilicet quare istum praedestinat, illum autem non, si accipiatur stricte praedestinatio, potest reddi modo quo dictum est prius ; propter hoc enim hunc praedestinat, quia eum elegit. Si autem accipiatur largius praedestinatio, scilicet pro salute huius et pro toto processu quo producitur ad salutem, in quo sensu deinceps accipietur, sic quidam volverunt assignare causam praedestinationis ex operibus et isti partiti sunt : quidam enim dixerunt causam cuius esse merita praecedentia in alia vita, ut Origenes, qui dicit animas humanas ab initio creatas et in alia vita fuisse conversatas, et secundum diversitatem suorum operum Deus addit uni gratiam et alii non et unam praedestinavit, aliam autem non. Haec autem opinio non solum est falsa in sua radice, quia ponit animas creatas ante corpora et in alia vita conversatas, sed etiam in conclusione contradicit Sacrae Scripturae ; nam Apostolus Rom. 9 loquens de praedestinatione Iacob et reprobatione Esau dicit sic : Cum enim nondum fuissent nati ut aliquid boni egissent aut mali ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est quia maior serviet minori, sicut scriptum est : Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Ergo secundum hoc bona vel mala opera praecedentia non sunt causa quod aliquis praedestinetur, alius autem non. Et iterum nos quaerimus causam totalis effectus praedestinationis ; si autem in alia vita praecederent aliqua merita, illa caderent sub effectu praedestinationis, sicut et merita istius vitae, et ideo ex eis non posset assignari causa totalis effectus praedestinationis.

 

[13] Alii dicunt quod opera sequentia sunt causa praedestinationis ; unde Deus tribuit uni gratiam et alii non, quia scit eum bene usurum, alium autem non, sicut rex dat equum militi quem scit bene usurum equo. Sed istud est rudius dictum, tum quia non est simile, quia rex non dat militi bonum usum equi, sed solum equum, Deus autem non solum dat gratiam, sed bonum usum eius ; tum quia dato quod esset simile, tamen nihil ad propositum, quia non assignatur causa nisi unus partis effectus praedestinationis, scilicet gratiae ; nos autem quaerimus causam totalis effectus ; ideo etc.

 

[14] Ideo dicendum quod non potest in particulari reddi causa praedestinationis, licet possit reddi in universali modo superius expresso ; non enim pertinet ad perfectionem universi vel repraesentationem perfectionis divinae magis quod iste salvetur et ille damnetur, quam econverso. Huius autem ponitur duplex exemplum, unum in artificialibus et aliud in naturalibus. In artificialibus enim videmus quod bene potest reddi ratio quare figulus de eadem massa facit quaedam vasa in honorem, hoc est ad honorabiles usus, alia autem facit in contumeliam et ad viles usus, quia hoc requirit perfectio domus quae utriusque indiget ; sed nulla causa reddi potest quare ex hac parte massae facit vas in honorem et ex alia facit vas in contumeliam, cum tota massa secundum se sit similis et uniformis, nisi sola voluntas artificis. Similiter in naturalibus, quia perfectio universi bene requirit quod aliqua pars materiae sit sub forma aquae et alia sub forma aeris (alioquin ista elementa non essent et tunc universum non esset perfectum) ; sed nulla ratio reddi potest quare haec pars materiae sit sub forma aquae et illa pars determinata sit sub forma aeris, nisi sola voluntas Dei creantis ; et eodem modo potest in universali reddi ratio quare Deus quosdam ab aeterno elegit et praedestinavit, quosdam autem non, quia hoc pertinet ad perfectionem universi et ad pleniorem repraesentationem perfectionis divinae, quamvis istud etiam possit calumniari modo supradicto. Sed in speciali quare istum elegit praedestinavit, illum autem non, nulla potest reddi ratio praeter meram voluntatem Dei. Propter hoc Augustinus retractans quaedam verba quae in littera ponuntur dicit sic in libro De praedestinatione sanctorum : Taceat humana lingua, nec prorsus de meritis extollatur, quia divini voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum.

 

[15] Ad primum argumentum, cum dicitur quod iniustum et irrationabile videtur dare inaequaliter aequalibus, dicendum quod verum est ubi aliquid redditur ex debito ; ubi autem aliquid tribuitur ex sola liberalitate, non est verum ; ibi enim locum habet quod dicitur Matthei 20 : An non licet mihi quod volo facere ? An oculus nequam est, quia ego bonus sum ? Sic autem est in proposito, quia ex sola liberalitate Dei est quod aliquos eligat et praedestinet, et ideo misericordiae est quod istum praedestinet, sed nulla iniustitia est si illum non praedestinet.

 

[16] Aliud argumentum solum probat quod aliquis particularis effectus praedestinationis, puta prima gratia vel finalis, potest habere causam, sed non totalis effectus ; et hoc concessum est.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum praedestinatio possit iuvari praecibus sanctorum

 

[1] Deinde quaeritur utrum praedestinatio possit iuvari praecibus sanctorum.

Et videtur quod non, quia praedestinatio totaliter dependet ex voluntate divina, dicente Apostolo Rom. 9 : Cuius vult miseretur et quem vult indurat, sed voluntas divina non potest immutari cuiusquam praecibus ; ergo frustra pro praedestinatis vel non praedestinatis oratur.

 

[2] Item oratio aut funditur pro omnibus universaliter aut pro quibusdam specialiter ; si pro omnibus generaliter, frustra fit nec exauditur, quia certum est quod non omnes salvabuntur, cum scriptum sit Matthei 20 : Multi vocati, pauci vero electi. Et 25 : Ibunt hii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Si autem pro quibusdam, aut istud est indiffinite, scilicet ut aliqui salventur, et hoc iterum fit frustra, quia certum est quod aliqui salvabuntur, aut hoc est determinate quod iste Guilielmus vel Petrus salvetur, quod non videtur conveniens, quia istud non habet rationem, sed admirationem, ut dictum fuit ; ergo frustra fiunt orationes.

 

[3] In contrarium est quod dicitur Iacobi ultimo : Orate pro invicem ut salvemini ; sed nullus salvabitur nisi praedestinatus ; ergo praedestinatio iuvatur praecibus.

 

[4] Responsio. Praedestinationem iuvari praecibus potest dupliciter intelligi : uno modo quod praeces iuvent ad hoc quod aliquis non praedestinatus praedestinetur, et hoc non potest esse, quia vel hoc esset pro eodem tempore sic quod simul esset quis non praedestinatus et praedestinatus, vel pro diversis temporibus ita quod prius esset quis non praedestinatus et postea praedestinatus ; sed neutrum istorum potest esse, quia primum importat contradictionem, secundum autem importat in praedestinante mutabilitatem ; quare etc. Alio modo potest quod praedestinatio iuvetur, non sic quod non praedestinatus praedestinetur, sed ad hoc quod praedestinatus consequatur effectum praedestinationis, et tunc distinguendum est, quia vel loquimur de totali effectu praedestinationis, et sic dico quod non iuvatur praecibus cuiuscumque, quia in totali effectu praedestinationis includitur quicquid iuvat aut promovet hominem ad salutem, sive praeces propriae sive alienae, et ideo sicut idem non iuvat seipsum, sic totalis effectus praedestinationis non iuvatur praecibus cuiuscumque ; vel potest accipi effectus praedestinationis, non secundum sui totalitatem, sed secundum aliquam sui partem, quod est gratia vel salus huius, et sic praedestinatio iuvatur praecibus sanctorum. Cuius ratio est quia omnis causa cuius operatione interveniente completur effectus praedestinationis dicitur iuvare praedestinationem ; sed intervenientibus orationibus sanctorum multi effectus praedestinationis complentur qui alio modo non complerentur, quia nec praedestinatum est quod alio modo compleantur ; quare etc. Maior patet. Sed minor probatur, quia cum praedestinatio sit sub providentia, sicut Deus providet rebus naturalibus mediantibus causis secundis, sic praedestinat salutem aliquorum vel gratiam, ut non eveniat nisi mediantibus causis secundis quae ad hoc promovent, inter quas sunt orationes tam propriae quam alienae ; unde praedestinatis conandum est ad orandum et ad impetrandum aliorum orationes et ad hoc operandum, quia per hoc multi effectus praedestinationis implentur ; propter quod dicitur II Petri 1 : Satagite ut per bona opera [etc.] certam vestram vocationem et electionem faciatis.

 

[5] Ad primum argumentum dicendum est quod esse praedestinatum totaliter dependet a voluntate divina ; totalis etiam effectus praedestinationis ex parte nostra causam non habet, et ideo his duobus modis non iuvatur praedestinatio, ut dictum fuit ; aliquis tamen particularis effectus praedestinationis bene dependet ab aliquo quod est ex parte nostra et talis bene iuvatur praecibus propriis et alienis, et tunc non oramus ut divina voluntas immutetur, sed ut divinum volitum per orationes nostras vel alienas tanquam per causas medias impleatur.

 

[6] Ad secundum dicendum quod sive fiant orationes pro omnibus universaliter sive pro quibusdam in generali, non descendendo ad certas personas, sive fiant pro aliquibus singulariter non frustra fiunt ; cum enim oramus pro omnibus generaliter intelligendum est pro illis quorum nomina iam scripta sunt in libro vitae, et licet certum sit quod hii salvabuntur, tamen salus eorum ordinata est evenire mediantibus orationibus. Idem dico quando fit oratio pro quibusdam in generali non descendendo ad certas personas ; quando autem fit pro certis personis, fit ut aliquis effectus praedestinationis compleatur in eis mediantibus orationibus nostris ; licet enim totalis effectus praedestinationis in in quocumque non habeat causam nisi divinam voluntatem, tamen multi particulares effectus causam habent mediante qua implentur.