Distinctio XLVIII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XLVIII

Distinctio XLVIII

 

Sententia litterae Magistri in generali et speciali

 

[1] Sciendum quoque est.

Superius determinavit Magister de causalitate divinae voluntatis ; hic vero determinat quomodo se habeat voluntas nostra in conformitate ad divinam.

Et dividitur prima pars in duas :

primo determinat intentum ;

secundo excludit quasdam obiectiones.

 

Secunda ibi : Ex quo solvitur.

Prima dividitur in tres :

primo ostendit quod voluntas nostra bona non semper conformatur voluntati divinae in volito ;

secundo quod voluntas divina per voluntatem nostram malam adimpletur ;

tertio movet contra hoc obiectionem et solvit.

 

Secunda ibi : Illud quoque.

Tertia ibi : Sed ad hoc opponitur.

 

Haec est divisio et sententia in generali.

 

[2] In speciali sic procedit.

Et proponit primo quod aliquando est mala voluntas hominis idem volentis quod Deus vult, sicut mali filii volunt mortem patris quam Deus vult.

Postea dicit quod bona voluntas Dei per malas hominum voluntates adimpletur, sicut fuit in morte Christi ; volebat enim Deus Christum mortem sustinere, sed non Iudaeos inferre.

Postea movet circa hoc obiectionem et solvit, ut patet in littera.

Postea excludit quasdam obiectiones et dicit quod passio Christi placebat sanctis, non inquantum fuit poenalis, sed inquantum fuit salutifera, et quod passiones sanctorum diversis causis possunt sanctis placere.

In fine vero epilogat imponens finem primo.

 

Et in hoc terminatur sententia lectionis et per consequens conclusionis primi libri Sententiarum.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum voluntas nostra possit conformari voluntati divinae

 

[1] Circa distinctionem istam duo quaeruntur :

primum est utrum voluntas nostra possit conformari voluntati divinae ;

secundum est utrum omnes teneantur ad conformandum voluntatem suam divinae voluntati, maxime quantum ad volitum.

Ad primum sic proceditur. Et videtur quod voluntas nostra non possit conformari voluntati divinae, quia conformitas est convenientia duorum in una forma ; sed voluntas divina et nostra non possunt in aliqua forma una convenire, neque secundum speciem neque secundum genus ; ergo non potest inter eas esse aliqua conformitas.

 

[2] Item relativa aequiparentiae ad convertentiam ducuntur ; sed conformitas est relatio aequiparantiae ; ergo si voluntas nostra diceretur conformari voluntati divinae, sequaeretur quod voluntas divina posset dici conformari voluntati nostrae, quod non dicimus.

 

[3] In contrarium est quia voluntas vere obedientis conformatur voluntati praecipientis ; sed multi sunt vere obedientes divinis praeceptis ; ergo voluntas multorum conformatur voluntati divinae.

 

[4] Responsio. Cum quaerimus de conformitate voluntatis nostrae ad divinam, aut quaerimus de conformitate earum secundum esse reale vel in essendo, prout quaelibet est quaedam res secundum se, aut quaerimus de conformitate earum secundum tendentiam in obiectum. Primo modo quaelibet voluntas creata conformatur voluntati divinae. Cuius ratio est quia omnis imago est aliquo modo conformis rei cuius est imago ; sed omnis voluntas creata est imago voluntatis divinae ; ergo est aliquo modo ei conformis. Haec autem conformitas non est participando eamdem naturam specificam, sed in participando aliam, speciei tamen demonstrativam, sicut expositum fuit supra distinctione 3, lib. II dist. 16. Sed de hac conformitate non quaerimus nunc, sed de illa quae est secundum tendentiam in obiectum, secundum quam sortitur esse morale, secundum quod dicitur bona vel mala moraliter. Circa quam considerandum est quod talis conformitas plurium voluntatum semper attenditur secundum aliquid unum ; illud autem unum aut se habet ad utramque voluntatem consimiliter, utpote quando duo volunt idem vel propter idem vel secundum eumdem habitum, aut se habet dissimiliter, sed tamen correspondenter, sicut cum aliquis vult aliquam rem, alius autem non vult eam, vult tamen et placet ei quod primus eam velit, sicut Abraham voluit occidere filium, Deus autem hoc non voluit simpliciter, tamen voluit quod Abraham illud vellet.

 

[5] Quantum ad primum modum attenditur triplex conformitas : una quantum ad obiectum, quando idem est volitum, quae vocatur conformitas secundum causam materialem, vocando materiam, non in qua sit actus voluntatis, sed circa quam est obiective ; secunda conformitas est quantum ad habitum, quando duo eodem habitu aliquid volunt, puta iustitia vel charitate, et haec vocatur conformitas secundum causam formalem, quatenus habitus est quaedam forma potentiae dans modum actui ; tertia est secundum causam finalem, ut cum plures volunt aliquid propter eumdem finem. Conformitas autem quae attenditur penes secundum modum vocatur a quibusdam conformitas secundum causam efficientem, scilicet quando aliquis vult illud quod alius vult eum velle, et istud est verum, ubi velle unius est causa movens et inclinans voluntatem alterius, quia tunc unum velle est aliquo modo causa efficiens alterius, ubi autem non est sic, locum non habet quod dicitur.

 

[6] Ex his patet quod quaeritur, scilicet quod voluntas nostra potest conformari voluntati divinae, primo modo scilicet quo ad volitum ; potest enim homo idem velle quod Deus vult ; de se patet ; sed secundo modo proprie non potest, quia non potest esse in Deo et homine habitus unius rationis, secundum analogiam tamen dicitur in Deo charitas et in nobis ; quantum autem ad tertium modum possibilis est conformitas inter nos et Deum, quia sicut Deus vult omnia propter se, et nos possumus velle eadem vel etiam alia propter Deum. De quarto autem modo, scilicet quod velimus illud quod Deus vult nos velle, clarum est quod est possibile, quia si loquamur de voluntate antecedente, illa innotescit nobis per praecepta iuris naturalis vel divini (constat autem quod possumus velle ea quae Deus nobis praecepit ; non enim praecipit impossibile ad faciendum et multo minus ad volendum) ; si vero loquamur de voluntate consequente, clarius est quod possimus ei conformari, quia quicquid Deus vult tali voluntate, totum fit. Patet ergo qualiter possibilis est conformitas voluntatis nostrae ad divinam.

 

[7] Ad primum argumentum dicendum quod non omnis conformitas est secundum paticipationem eiusdem formae specificae inhaerentis vel non inherentis, sed secundum plures alios modos, qui tacti sunt in corpore solutionis.

 

[8] Ad secundum dicendum quod conformari plus importat quam esse conforme, quia conformari dicitur solum illud quod habet quasi rationem imaginis vel effectus proportionati respectu alterius, quia conformari est fieri quasi ad alterius formam et istud non potest competere voluntati divinae respectu voluntatis nostrae, sed econverso ; propter quod voluntas nostra dicitur conformari voluntati divinae et non econverso ; sed esse conforme dicit absolute participationem vel proportionem plurium in uno et sic voluntas nostra dicitur conformis voluntati divinae et econverso, quamvis hoc quidam negant accipientes pro eodem « esse conforme » et « conformari », quae tamen non sunt idem, sicut necesse simile et assimilari.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum omnes teneantur ad conformandum voluntatem suam divinae voluntati

 

[1] Ad secundum sic proceditur.

Et videtur quod non omnes teneantur ad conformandum voluntatem suam voluntati divinae, maxime quantum ad volitum, quia sicut se habet intellectus ad intellectum, sic voluntas ad voluntatem ; sed nos non tenemur conformare intellectum nostrum intellectui divino ; alioquin omnis homo habens opinionem falsam peccaret, quod non est verum ; ergo non tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae.

 

[2] Item nullus tenetur ad impossibile ; sed impossibile est quandoque conformare voluntatem nostram voluntati divinae ; ergo etc. Minor probatur : obstinati enim vel damnati hoc non possunt facere propter conditionem sui status ; nunc etiam ignoramus quid Deus vult in multis quae occurrunt facienda ; finis etiam ad quem Deus singula opera ordinat latet nos ; et ideo in talibus non possumus conformare voluntatem nostram voluntati divinae.

 

[3] Item Deus vult damnationem multorum ; sed nullus tenetur velle suam damnationem ; ergo etc. Probatio minoris : quicquid est volitum est volitum ut finis aut propter finem ; sed nullus potest recte velle damnationem suam ut finem, quia non habet rationem boni secundum se nec propter alium finem, quia damnatio est opposita debito fini creaturae rationalis.

 

[4] In contrarium est quia amicorum est conformis voluntas ; sed omnes tenentur esse amici Dei ; ergo omnes tenentur ad conformandum voluntatem suam voluntati divinae. Item super illud quod non adhaesit mihi cor pravum, dicit Glossa : Pravum cor habet qui non vult quod Deus vult ; sed quilibet tenetur non habere cor pravum ; ergo quilibet tenetur velle illud quod Deus vult ; et haec est conformitas in volito.

 

[5] Responsio. Dicenda sunt duo :

primum est an omnes teneantur conformare voluntatem suam voluntati divinae ;

secundum est secundum quos modos teneamur ad hanc conformitatem.

 

[6] Quantum ad primum dicendum est quod omnes tenentur conformare voluntatem suam voluntati divinae in aliquo. Cuius ratio est quia nihil est rectum, nisi conformetur suae regulae ; sed voluntas divina est regula voluntatis nostrae ; ergo voluntas nostra non est recta, nisi conformetur voluntati divinae, quatenus est eius regula. Maior de se patet. Sed minor declaratur, quia si lex quaecumque naturalis vel divina est regula voluntatis, fortiori ratione voluntas divina, a qua pro libito derivata est omnis lex ; sicut enim voluntas divina pro libito naturam instituit, ita pro libito leges quascumque naturae dedit ; propter quod ipsa est prima regula omnium.

Et sic patet primum.

 

[7] Quantum ad secundum, scilicet de modis conformitatum, dicendum quod tenemur ad conformitatem quae est secundum genus causae efficientis, ut scilicet velimus illud quod Deus vult nos velle quando nobis innotescit. Cuius ratio est quia secundum illud potissime debet voluntas nostra conformari divinae secundum quod ipsa est potissime regula voluntatis nostrae ; sed voluntas divina est regula voluntatis nostrae inquantum vult nos aliquid velle ; ergo secundum hoc potissime debemus voluntatem nostram conformare divinae. Maior patet ex dictis, quia tenemur conformare voluntatem nostram divinae, quatenus illa est regula voluntatis nostrae ; ergo maxime tenemur secundum illud quod est maxime regula. Minor probatur, quia in habentibus cognitionem et libertatem unum non regulat aliud, nisi quatenus proponit vel imponit quid et qualiter agat ; sed voluntas divina in hoc quod vult nos aliquid velle et illud nobis innotescit, imponit nobis quid velimus ; ergo secundum hoc voluntas divina est potissime regula nostrae voluntatis, imo nullo alio modo est regula, quia quicquid Deus velit et qualitercumque et propter quemcumque finem, nisi velit nos illud velle, non propter hoc regulat voluntatem nostram, sed si vellet nos aliquid velle, dato quod ipse illud nollet in se, nihilominus voluntas nostra ex solo primo regulam haberet ; regulans enim voluntatem est dictans et imperans quid sit volendum. Et hoc expresse dicit Anselmus De libertate arbitrii capitulo 6 dicens sic : Nulla est iusta voluntas nisi quae vult quod Deus vult illam velle. Tenemur ergo potissime conformare voluntatem nostram voluntati divinae in hoc quod vult nos velle quando nobis innotescit. Innotescit autem hoc nobis per praecepta et prohibitiones, quae sunt signa voluntatis antecedentis ; per consilium autem, quod similiter est signum voluntatis antecedentis, innotescit nobis non quid velle teneamur, sed quid expedientius est ad profectum ; propter quod non tenemur velle illud quod est consilii, sicut illud quod est praecepti vel prohibitionis ; sicut ergo est de illis quae Deus vult nos velle voluntate antecedente, idem est de his quae Deus vult nos velle voluntate consequente, si nobis innotescant per relevationem vel per quamcumque inspirationem (alium enim modum non video ; per operationem enim divinam bene innotescit nobis quod Deus velit tale quid facere, sed non quod velit nos illud velle). Quando autem non innotescit nobis quid Deus velit nos velle voluntate consequente, tunc quidem non tenemur, quia voluntas non obligatur nisi ad cognita ; et nihilominus illud volumus quod Deus vult nos velle, quia illa voluntas semper impletur, sive scientibus nobis sive nescientibus.

 

[8] Ad conformitatem autem quae est secundum genus causae formalis, non tenemur absolute, sed ex suppositione, scilicet si volumus mereri vitam aaeternam. Primum patet, quia ad illud dicitur aliquis simpliciter et absolute teneri quod si non facit, incurrit peccatum ; sed si non facimus ex charitate quicquid facimus, non propter hoc peccamus (existens enim in peccato mortali et honorans parentes vel dans elemosinam ex naturali pietate non peccat, ut patebit II libro et tamen non operatur ex charitate) ; ergo etc.

 

[9] Secundum patet, quia omne meritum dependet ex charitate, ut patet I ad Corinthios 13 ; si ergo aliquis vult mereri vitam aeternam, oportet quod operetur ex charitate ; et tunc conformat voluntatem suam voluntati divinae quantum ad causam formalem, licet valde improprie, ut dictum fuit supra. Idem penitus videtur esse dicendum de conformitate secundum causam finalem, quia ad illam non tenemur simpliciter et absolute, sed solum ex suppositione, scilicet si volumus mereri viam aeternam. Primum patet, quia opus virtutis moralis debite circumstantionatum, prout virtus exigit, est bonum, ut patet ex distinctione uirtutis ; sed per virtutem pure moralem opus non ordinatur in gloriam Dei ex intentione operantis, ad quam tamen Deus ordinat quicquid vult et operatur ; ergo non oportet omnem voluntatem bonam conformari voluntati divinae quantum ad finem propter quem aliquid vult.

 

[10] Secundum patet eodem medio quo supra, quia ad merendum requiritur quod opus ordinetur in Deum per fidem et charitatem iuxta dictum Apostoli I ad Corinthios 10 : Omnia in gloriam Dei facite. Et est hic notandum quod ad has duas conformitates secundum causam formalem et finalem, non tenemur etiam ex suppositione, nisi quatenus includunt illam quae est secundum causam efficientem. Cuius signum est quia sicut illa quae Deus vult nos velle, absolute innotescunt nobis per praeceptum conditionatum. Unde Matthei 19 dictum est cuidam : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, quod intelligitur non solum de observantia quantum ad substantiam operis, sed quantum ad modum et finem charitatis.

 

[11] De conformitate autem quae attenditur quantum ad obiectum volitum, quae dicitur conformitas secundum causam materialem, est maior difficultas utrum ad eam semper teneamur. Et dicendum ad hoc quod in nobis est duplex voluntas, extendendo nomen « voluntatis » ad appetitum sensitiuum, sicut III Ethicorum dicitur quod bruta voluntarie agunt, hoc est sponte. Est ergo in nobis voluntas sequens cognitionem sensitivam et voluntas sequens cognitionem intellectivam, et haec est duplex, una naturalis et alia deliberativa, nec sunt duae potentiae, sed una dupliciter dicta secundum duplicem eius actum ; dicitur enim voluntas naturalis qua appetimus absolute et secundum se aliquod bonum conveniens naturae, deliberativa autem quatenus fertur in aliud quod est deliberatum esse bonum ex fine et circumstantiis, et haec voluntas contrariatur quandoque in volito appetitui sensitivo et voluntati naturali, sicut secari propter sanitatem est tristabile secundum sensum nec secundum se bonum est, sed tantum ex fine et ideo sectionem sola voluntas deliberativa eligit, sed voluntas naturalis et appetitus sensitivus refugiunt.

 

[12] Tunc ad propositum : si loquamur de voluntate naturali vel appetitu sensitivo, dicendum quod non tenemur nec possumus semper conformare voluntatem talem voluntati divinae, quia voluntas divina potest esse de eo quod non cadit sub apprehensione sensus nec est secundum se naturae conveniens ; sed appetitus sensitivus non potest ferri nisi in illud quod iudicatur conveniens per sensum, nec voluntas naturalis potest ferri nisi in illud quod est secundum se naturae conveniens ; ergo impossibile est quod appetitus sensitivus vel voluntas naturalis respectu voliti talis conformetur voluntati divinae.

 

[13] De voluntate autem deliberativa secus est, quia secundum quosdam, si innotescat nobis divinum volitum, tenemur illud velle voluntate deliberativa, sed differenter viatores et comprehensores ; quia enim in viatoribus retardatur motus voluntatis ex motibus inferioribus, ideo sufficit non repugnare divinae ordinationi vel voluntati et de ea non tristari, nec oportet gaudium experiri de hoc, sicut Philosophus dicit III Ethicorum de forti quod sufficit eum non tristari in periculis mortis, quamvis non gaudeat ; sed in beatis est motus voluntatis deliberativae integer et perfectus, nec in aliquo retardatur seu impeditur ; et ideo videndo id quod Deus vult ipsi volunt illud et gaudent secundum illud Psalmistae : Laetabitur iustus cum viderit vindictam.

 

[14] Alia est opinio quod non semper tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae quantum ad volitum, etiamsi nobis innotescat ; et ista pars videtur probabilior propter duas rationes. Prima est quia si tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae quantum ad rem volitam, hoc est aut ex natura rei volitae aut ex praecepto Dei ; sicut enim nihil est malum nisi secundum se et ex natura rei vel ex prohibitione superioris, sic nihil est bonum necessarium fieri vel necessario volitum nisi ex natura rei vel ex praecepto superioris, et in proposito ex praecepto Dei ; sed rem volitam a Deo non semper tenemur velle ex natura rei, puta damnationem patris, quia tunc teneremur eam velle, etiamsi Deus eam non vellet, quod nullus diceret, nec ex praecepto Dei, quia nusquam legimus tale praeceptum ; ergo non semper tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae in volito, etiamsi nobis innotescat.

 

[15] Secunda quia sicut tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae, sic subditus tenetur conformare voluntatem suam voluntati praelati in illis in quibus est ei subditus vice Dei ; sed subditus non tenetur conformare voluntatem suam voluntati praelati de aliquo faciendo quod praelatus vult fieri ex hoc solo quod praelatus vult illud fieri, sed ex hoc quod vult subditum illud velle et facere ; non enim si praelatus dicat coram subdito « volo quod illud faciat », ex hoc obligatur subditus ad volendum vel faciendum, nisi praelatus insinuet quod vult subditum hoc velle vel facere ; ergo similiter est de voluntate nostra respectu Dei. Non tenemur ergo velle quicquid Deus vult, etiamsi nobis innotescat, nisi Deus velit nos illud velle, et haec est conformitas secundum causam efficientem sine qua, ut patet ex deductione prius facta, non tenemur conformare in aliquo voluntatem nostram voluntati divinae. Et forte ab hoc non discordat secundum rem illud quod dicit opinio praecedens, scilicet quod viatori sufficit non repugnare divinae ordinationi et non tristari de ea, quia non repugnare vel non tristari non important conformitatem in volito, quamvis non contrarientur.

 

[16] Ad rationes utriusque partis respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod sicut se habet intellectus etc., dicendum quod non est simile de intellectu, quia defectus intellectus non est in potestate nostra ; cogimur enim quandoque rationibus ad assentiendum falso et ideo non peccamus ; sed voluntas deliberativa est in potestate nostra et ideo peccamus nisi eam conformemus voluntati divinae, prout et in quibus tenemur conformare. De intellectu etiam quantum ad ea quae sunt fidei et necessaria ad salutem oportet quod conformetur intellectui divino, quia illud est in potestate nostra ; alioquin peccamus.

 

[17] Ad secundam rationem dicendum quod obstinati simpliciter, ut damnati, non tenentur conformare voluntatem suam voluntati divinae et ideo non merentur nec de novo peccant, sed in peccato in quo mortui sunt perseverant ; nos etiam pro statu viae non tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae, nisi prout et quantum nobis innotescit, sive quo ad volitum sive quo ad finem et modis quibus dictum est.

 

[18] Ad tertium dicendum quod in tali volito, sicut est damnatio propria, non tenetur quis conformare voluntatem suam voluntati divinae, aut quia si revelaretur alicui sua damnatio, deberet accipi illud dictum secundum comminationem et non secundum praescientiam, aut si constaret esse dictum secundum praescientiam, non decet tamen aliquem hoc velle, nec Deus vult nos hoc velle, cum velle oppositum, scilicet beatitudinem, sit finis propter quem debemus velle omne aliud volitum.

 

[19] Ad primam rationem alterius partis dicendum est quod amicorum est conformis voluntas in illis solum in quibus decet utrumque idem velle, et in hoc casu tenemur conformare voluntatem nostram voluntati divinae quando congruit nos velle illud quod Deus vult ; tunc enim Deus vult voluntate antecedente nos illud velle, quia voluntas antecedens est de his quae nobis congruunt.

 

[20] Per idem patet ad illam Glossam super Psalmum, quia pravum cor habet, qui non vult illud quod Deus vult, scilicet eum velle ; Deus enim qui summe bonus est, non vult aliquem velle nisi quod necessarium est ad salutem aut quod promovet ad salutem, et primum praecipit, secundum consulit ; qui a primo discordat peccat, et de hoc intelligitur praedicta autoritas ; qui autem secundo non acquiescit, licet non peccet, tamen minus appropinquat ad illum qui summe bonus est, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.

 

 

Explicit Scriptum super Primum Sententiarum

compilatum per fratrem Durandum de Sancto Portiano

Episcopum Avenionensem et doctorem sacrae theologiae.