Distinctio XI — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XI

Distinctionis XI

Sententia Magistri in generali speciali

 

[1] Hic dicendum est. Superius Magister determinavit de modo processionis Spiritus Sancti, hic vero determinat de processionis principio.

Et dividitur in duas partes :

primo enim ostendit Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio ;

secundo quaeritur utrum ab utroque procedat aliquo ordine.

Secunda ibi in principio XII distinctionis : Item quaeritur.

 

Prima est praesentis lectionis et dividitur in tres :

primo enim determinat veritatem ;

secundo excludit errorem Graecorum ;

tertio ostendit quod Graeci in hac veritate nobiscum concordant realiter et plures eorum nobiscum concordant vocaliter.

 

Secunda ibi : Graeci tamen dicunt.

Tertia ibi : Sciendum tamen est.

Haec est divisio et sententia Magistri in generali.

 

[2] In specali vero sic procedit.

Et primo proponit quod Spiritus Sanctus non solum a Patre procedit, sed etiam a Filio, quia a Filio mittitur et Spiritus Filii nominatur.

Postea excludit errorem Graecorum et primo tangit errorem dictus, quod Graeci, quia in Evangelio et pluribus conciliis apud eos celebratis et in Symbolo Leonis Papae III Spiritus Sanctus dicitur a Patre procedere et nulla fit mentio de Filio, ideo nolunt concedere quod a Filio procedat, immo dicunt nos excommunicatos, quia Leo Papa aliter docentes excommunicavit. Et respondet Magister quod illi aliud docent qui docent oppositum, nos autem non docemus oppositum, sed doctrinam datam explanamus ; in Evangelio enim solum fit mentio de Patre, quia Filius solet omnia ad eum referre.

Ultimo dicit quod Graeci hoc ipso, quod dicunt Spiritum Sanctum esse Filii, nobiscum concordant ; aliter enim non est Filii nisi quia procedit ab eo. Ponit etiam expressas auctoritates Graecorum, quod Spiritus Sanctus et procedit et emanat et profluit a Patre et Filio. Et in hoc terminatur sententia in speciali.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Utrum Spiritus Sanctus procedat a solo Patre an a solo Filio an ab utroque

 

[1] Circa distinctionem istam quaeruntur tria.

Primo quaeritur utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio an a solo Patre. Et videtur quod non procedat a Filio. Primo sic : Spiritus Sanctus non minus convenit cum Patre quam Filius (est enim inter Personas divinas summa similitudo et summa aequalitas) ; sed Spiritus Sanctus non communicat cum Patre in generatione Filii ; ergo nec Filius communicat cum eodem in spiratione Spiritus Sancti.

 

[2] Secundo unum et idem simplex non potest esse a duobus, quia talis effectus esset simplicior sua causa ; sed Spiritus Sanctus est simplicissima Persona ; ergo non potest esse a duobus Personis.

 

[3] Tertio Damascenus dicit libro I capitulo 11 : Ex Filio Spiritum Sanctum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus ; ergo secundum ipsum Spiritus Sanctus non est ex Filio.

 

[4] In contrarium est quod dicitur Ioannis XV : Ille me clarificabit, quia de meo accipiet ; sed nulla acceptio est in divinis nisi per originem ; ergo Spiritus originatur a Filio, et constat quod a Patre, etc.

 

[5] Item Athanasius in Symbolo : Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus nec creatus nec genitus, sed procedens.

 

[6] Responsio. In hac quaestione dissentiunt Graeci a nobis ; licet enim conveniant nobiscum in hoc quod dicunt Spiritum Sanctum procedere a Patre et esse de substantia Patris, tamen non dicunt Spiritum Sanctum procedere a Filio, sed esse Spiritum Filii consubstantialem Filio. Haec autem opinio non potest habere veritatem quantum ad hoc quod dicunt Spiritum Sanctum non procedere a Filio. Quod aliqui probant sic : Spiritui Sancto repugnat quod sit generans ; haec autem repugnantia vel est duorum productorum, quod esse non potest, quia Pater a nullo producitur, vel duorum producentium, quod etiam esse non potest, quia Spiritus Sanctus nihil producit, vel est unius tanquam producentis et alterius tanquam producti, utpote quia spiratus est a generante, quod convenit omni opinioni (omnis enim opinio dicit Spiritum Sanctum a Patre procedere) ; aut ergo Spiritus immediate procedit a generante, tunc est genitus, aut mediante alio non nisi genito ; ergo necesse est Spiritum esse a genito, quod est nostrum propositum.

 

[7] Sed ad hoc posset aliquis dicere quod Spiritus non potest esse generans, quia est a generante immediate, non inquantum est generans, quia sic esset genitus, sed inquantum spirans. Quia tamen generare et spirare inseparabilia sunt nec genitus potest esse spirans nec spiratur generans, ideo probo eandem conclusionem dupliciter.

Primo sic : ab uno agente ex tota sua virtute et ex necessitate naturae et eodem modo semper se habente in se et in sua actione non potest produci immediate nisi unum ; sed Pater est unum agens et agit actione ad intra et ex tota sua virtute et ex necessitate naturae et semper eodem modo se habente in se et in sua actione ; ergo a Patre non potest produci immediate nisi unum. Si ergo a Patre producuntur Filius et Spiritus Sanctus, oportet quod hoc sit ordine quodam : aut ergo ordine originis, quo unum est ab alio, et sic habetur propositum ; aut ordine quo unum est prius alio, quod non potest esse, quia unum non potest esse prius altero, nec natura cum sit eadem in omnibus, nec tempore, cum uterque sit aeternus. Quare relinquitur quod ibi est ordo quo unum est ab alio ; constat autem quod Filius non est a Spiriru Sancto ; ergo Spiritus Sanctus est a Filio. haec autem ratio satis efficaciter probat intentum secundum opinionem illorum qui ponunt quod sola essentia est principium eliciens vel elicitivum omnium actuum notionalium, scilicet generandi et spirandi, quia oportet quod sint ab ea ordine quodam, cum ipsa sit una et ab uno principio naturali non procedit immediate nisi unum. sed secundum illos qui ponunt quod potentia spirandi et potentia generandi important intrinsece et essentialiter relationem habet instantiam. Diceret enim quis quod licet Pater sit unum agens, tamen duplici hac virtute potest immediate duo producere, quorum unum non est ab alio. haec autem instantia refellitur ex eo quod secundum catholicam doctrinam inter omnes Personas divinas est ordo, quia ubicunque est pluralitas sine ordine, ibi est confusio. In divinis autem est pluralitas sine confusione ; ergo est ibi pluralitas cum ordine ; sed constat quod non est ordo quo unum est post aliud, ut probatum est ; ergo est ibi ordo quo unum est ex alio, et sic idem quod prius.

Item si Spiritus Sanctus esset immediate a solo Patre, sicut et Filius, processio eius esset generatio sicut processio Filii, quia procederet per modum nature, sicut Filius, sicut patet ex his quae dicta sunt supra Distinctione VI ; hoc autem est impossibile, quia tunc essent duo geniti, idest duo filii in divinis ; quare etc.

 

[8] Secunda ratio talis est : Pater communicat quicquid habet a Filio excepto eo in quo ei opponitur ; sed Pater non opponitur Filio quo ad spirationem, sed solum quo ad paternitatem et innascibilitatem, quia spirant inquantum spirans non opponitur nisi spirato ; Filius autem non est spiratus, sed genitus ; ergo Pater communicat Filio activam spirationem ; si sic, ergo Spiritus Sanctus spiratur communiter a Filio et a Patre. sed contra hoc instatur : Pater inquantum generans non habet oppositionem nisi ad genitum ; sed Spiritus Sanctus non est generatus ; ergo Pater quo ad generare non opponitur Spiritui Sancto. Si ergo communicat illi omne illud in quo non ei opponitur, sequitur quod communicet ei generare, quod est impossibile. Non ergo Pater communicat Spiritui Sancto, et per eandem rationem nec Filio, omne illud in quo ei non opponitur ; et sic maior quae assumebatur videtur esse falsa.

 

[9] Est dicendum quod non est simile propter duo.

Primum est, quia generare et generari habent oppositionem ad spirari mediatam, licet non immediatam. Cuius ratio est quia in per se ordinatis illud quod est principium prioris est principium posterioris ; in divinis autem est ordo primi, secundi et tertii, licet non sit ibi prius et posterius ; et ideo quod est principium secundi est principium tertii. Cum ergo Pater per generare sit principium Filii, per consequens per ipsum est principium Spiritus Sancti, licet mediatum, quia Pater per ipsum generare communicat Filio vim spirativam qua producitur Spiritus Sanctus. Et ideo eadem oppositione qua opponitur Pater et Filius Spiritui Sancto inquantum spirantes opponuntur ei ordine quodam in eo quod iste generans, scilicet Pater, ille genitus, scilicet Filius. Et propter hanc oppositionem Pater et Filius non possunt communicare Spiritui Sancto generare vel generari ; sed Pater per spirare nullam oppositionem directam vel indirectam, mediatam vel immediatam habet ad Filium ; et ideo communicat ei spirare.

Secundo, quia proprietas personalis, quae est Personae constitutiva non est alii Personae communicabilis, quia hoc repugnat distinctioni Personarum ; sed si generare et generari possent communicari, paternitas et filiatio, quae sunt proprietates personales vel Personarum constitutivae, possent communicari (cui enim convenit generare, et paternitas ; cui convenit generari, et filiatio) ; ergo generare et generari non possunt communicari, quia hoc repugnat distinctioni Personarum. Si autem Pater communicat Filio activam spirationem, non repugnat distinctioni Patris et Filii, quae est per paternitatem et filiationem ; et ideo communicari potest et communicatur. Esto ergo quod Pater et Filius non opponuntur Spiritui Sancto quo ad generare et generari, adhuc posset maior supradictae rationis suppleri sic : Pater producens communicat producto Filio omne illud in quo ei non opponitur nec repugnat distinctioni Personarum ; sed Pater non opponitur Filio quo ad spirare nec repugnat distinctioni Patris et Filii communicatio spirationis ; ergo spirare potest Filio communicari. Et tunc cessat obiectio ; quare generare et generari naturaliter non communicantur Spiritui Sancto, quia talis communicatio repugnat distinctioni Personarum Patris et Filii inter se a Spiritu Sancto. Si enim generare et generari et per consequens paternitas et filiatio possent esse in Persona Spiritus Sancti, Pater et Filius, qui primo constituuntur paternitate et filiatione, non essent Personae distinctae a Spiritu Sancto nec inter se ; propria enim unius Personae non possunt in alia reperiri.

 

[10] Ad primum argumentum dicendum quod Spiritus Sanctus quantum ad essentiam, secundum quam attenditur similitudo et aequalitas, tantum convenit cum Patre quantum Filius, sed oppositionibus relativis seu relationis plus differunt, saltem implicite, ut visum fuit. Et ideo non tot communicat Pater Spiritui Sancto sicut Filio de actibus notionalibus, quae important vel exigunt relationes.

 

[11] Ad secundum dicendum quod si Spiritus Sanctus procedat a duobus, scilicet a Patre et Filio, procedit tamen ab eis ratione unius principii simplicis, quod est vis spirativa. Et ideo aeque simplex est principium virtute cuius Spiritus est, sicut illud quod est ex principio Spiritus Sanctus.

 

[12] Ad tertium dicendum quod Damascenus dicit illud in novitate discordiae inter Latinos et Graecos. Et ideo caute dixit nullam partem asserens ; dixit enim : « Spiritus non est sed ex Filio » non dicimus, nec dixit « Spiritus non est ex Filio », sed non dicimus Spiritum ex Filio, nec propter hoc dicit oppositum ; verum est illud quod alibi dixit expresse, quod Spiritus Sanctus non est ex Filio, sed hoc dicit ante promulgationem et declarationem huius articuli, etc.

 

 

QUAESTIO SECUNDA

 

Utrum si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, distingueretur ab eo

 

[1] Secundo quaeritur utrum si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, distingueretur ab eo. Et videtur quod sic : si Spiritus Sanctus non procederet a Patre, sed tantum a Filio, adhuc distingueretur a Patre ; ergo si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, sed tantum a Patre, adhuc distingueretur a Filio. Consequentia patet per simile.

Probatio antecedentis, quia si non distingueretur a Patre, esset idem cum Patre ; et tu dicis quod procedit a Filio ; ergo Pater procederet a Filio, quod est impossibile ; relinquitur ergo quod Spiritus Sanctus distingueretur a Patre, dato quod procederet a solo Filio, et similiter, ut videtur, distingueretur a Filio, dato quod procederet a solo Patre.

 

[2] Secundo sic : quaelibet Persona distinguitur a qualibet alia sua proprietate personali, quia per idem constituitur aliquid in se et distinguitur a quocunque alio ; sed proprietas Personae Filii est Filiatio ; ergo per filiationem distinguitur Filius a Spiritu Sancto ; sed dato quod Filius non spiraret, adhuc esset Filius ; ergo etc.

 

[3] Tertio sic : si per hoc solum distingueretur Spiritus Sanctus a Filio, quia procedit ab ipso, ergo non distingueretur per alium et alium modum procedendi ; sed hoc est falsum dicente Anselmo libro De processione Spiritus Sancti sic : Habent itaque esse a Patre Filius et Spiritus Sanctus, alter nascendo, alter procedendo, ut alii sint per hoc ad invicem ; et postea subdit : Nam si per aliud non essent diversi, per hoc solum essent diversi ; ergo Spiritus Sanctus non distingueretur a Filio, dato quod non procederet ab illo per hoc, scilicet quod Filius aliter procederet a Patre quam Spiritus Sanctus.

 

[4] In contrarium arguitur quia secundum Anselmum libro De processione Spiritus Sancti in divinis est unitas ubi non obuiat aliqua relationis oppositio ; sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, nulla oppositio relationis esset inter Filium et Spiritum Sanctum ; ergo essent unum.

 

[5] Item Augustinus VII De Trinitate capitulo 1 dicit quod Pater non distinguitur a Filio nisi quia refertur ad ipsum ; sed non referretur ad ipsum nisi ab eo procederet, cum in divinis non sint reales relationes nisi originis ; quare idem videtur de Filio et Spiritu Sancto.

 

[6] Responsio. Quidam dicunt quod si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, nihilominus distingueretur ab illo personaliter sicut modo ; sed quantum ad aliquam differentiam accidentalem modo plus differt, quae differentia est per spirationem supervenientem filiationi, quae constituit Filium in esse personali. Semper enim persona et per se differentia Personae divinae a qualibet alia est per proprietatem personalem. Ceterae autem supervenientes sunt quasi accidentales, quibus sublatis remanet prima differentia, quae est per se. Et ideo Filius per se et primo differt personaliter a qualibet Persona in eo quod Filius, sed quasi per accidens differunt a Spiritu Sancto in eo quod spirans, qua sublata remanet prima.

 

[7] Confirmatur autem haec opinio unica ratione praeter eas quae factae sunt in arguendo et est talis : illa quae procedunt diversis emanationibus quas impossibile est eidem convenire necessario distinguntur ; sed dato quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, sed uterque simul a Patre, nihilominus procederent diversis emanationibus quas impossibile esset eidem convenire ; ergo etc.

Maior patet, quia ubi est causa sufficiens distinctionis, ibi oportet ponere distinctionem.

Minor patet per autoritatem Anselmi prius allegatam in a ratione et per rationem sic : distinctorum principiorum sunt distinctae productiones et distincta producta ; sed vis generativa et spirativa in Patre sunt distincta principia, quod patet ex hoc quod una communicatur Filio, scilicet spirativa, et non alia, scilicet generativa ; ergo ab his principiis sunt distinctae emanationes et distincta producta. Esto ergo quod vis spirativa non communicaretur Filio, adhuc per distinctionem virtutis generativae et spirativae in Patre emanationes ab his principiis sic essent distinctae quod non possent eidem per se convenire. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio.

 

[8] Et adducunt isti quod secundum illam viam distingueretur Filius a Spiritu Sancto per relationes originis, non quidem oppositas, sed disparatas. Et haec est prior ratio distinguendi Personas ad invicem quam per relationes oppositas ; secundum enim doctrinam beati Dionisii De divinis nominibus omnis multitudo reducitur ad unitatem quodam ordine ; nam maior semper reducitur ad minorem πva quousque ad unitatem. Unde pluralitas Personarum, inter quas est maxima distinctio quae possit esse in divinis, quia est per oppositas relationes, reducitur ad multitudinem disparatarum originum, quae licet non sint oppositae vel disparatae, eidem tamen convenire non possunt. Hae autem reducuntur ulterius ad pluralitatem principiorum, quae sunt vis spirativa et generativa, quae tamen eidem conveniunt. Haec autem reducuntur ad pluralitatem attributorum, quae sunt intellectus et voluntas, quae est solum secundum rationem. Et haec reducuntur ulterius ad unum simplicium attributorum, quod est esse. Ex quo ergo prior est pluralitas disparatarum originum quam relationum oppositarum, quia haec ad illam reducitur tanquam maior multitudo ad minorem, quae est prior, manifestum est quod amota posteriore distinctione, quae est per oppositas relationes, adhuc remanebit prior distinctio, quae est per disparatas origines, quibus poterunt Filius et Spiritus Sanctus distingui. Ubi enim sunt plures causae sufficientes alicui effectui, si auferatur una remanente alia, adhuc remanebit effectus ; sed distinctionis Personarum sufficiens causa est oppositio relatione originum et similiter disparatio originum ; ergo amota oppositione originum, secundum suppositum quod Spiritus Sanctus non procedat a Filio, cum remanebit disparatio originum, remanebit distinctio Personarum. haec est opinio cum rationibus suis.

 

[9] Haec autem opinio non potest stare, quia dato quod essent tales diversi modi emanandi, tamen non sufficerent ad personalem distinctionem productorum ; sed sicut Pater est una Persona habens duas proprietates, secundum quas dicitur generans et spirans, sic esset una Persona emanans a Patre habens duas proprietates, secundum quas diceretur spirata et generata. Quod patet sic : ubicunque est causa sufficiens et formalis distinctionis, ibi oportet esse distinctionem ; sed plures relationes disparatae sunt in Patre producentae et non distingunt ipsum in plures Personas ; ergo relationes disparatae non sunt causae sufficientes distinctionis Personarum ; sed si Spiritus Sanctus non procederet a Filio nec econverso, inter eos non essent nisi relationes disparatae ; ergo non possent differre personaliter, sed solum sicut differt una Persona a seipsa secundum diversas proprietates, ut dictum est.

 

[10] Sed ad hoc respondent aliqui quod non oportet quod tanta distinctio sit in principiis sicut in principiatis. Quod patet, quia idem homo per naturam generat filium et per artem facit arcam, et haec duo differunt secundum suppositum, licet natura et ars non distinguant producentes in duo supposita. Aliqua ergo sufficiunt ad distinctionem productorum secundum suppositum quae non sufficiunt ad distinguendum producens : ex uno enim principio multa procedunt. Similiter dicunt in proposito quod relationes disparatae sufficiunt ad distinguendum supposita producta, scilicet Filium et Spiritum Sanctum, non autem ad distinguendum producens, scilicet Patrem.

 

[11] Sed istud non valet, quia licet ab uno agente multa possint produci, qualitercunque hoc sit, ut infra dicemus, tamen impossibile est et contradictionem implicans quod principia formalia et sufficientia distinctionis sint alicubi et ibi non sit distinctio ; simile enim esset acsi diceretur quod albedo esset in aliquo et illud non esset album. Et ideo impossibile est et contradictionem implicans quod illa quae formaliter distingunt principiata, secundum supposita sint in principio et non distinguant ipsum ; ubicumque enim principio existente uno principiata sunt multa, ibi necesse est aliquid esse in principiatis quo distinguntur, quod non est in principio ; aliter esset oppositum in adiecto. Quod manifeste apparet in exemplo eorum : arca enim et filius habent aliquid in se quo distinguntur secundum supposita, quia hoc est homo, illud vero lignum. Et si haec essent in Patre artifice, necessario distinguerent ipsum in plura supposita producentia, sicut distingunt producta, et si non esset in productis, sicut nec in principio producente, non plus distinguerent producta quam principium producens. Verbi gratia aliquis pater generat filium et per artem suam fabrilem vel grammaticam instruit ipsum et facit ipsum fabrum vel grammaticum ; et certe non plus distingunt filium natura humana et ars fabrilis vel grammatica quam patrem, quia utrobique est eadem causa distinctionis ; et similiter est in omnibus aliis. Non valet ergo dicta responsio.

 

[12] Sed contra hoc iterum arguunt alii, quia ab uno agente possunt esse plures productiones essentiales ; sed tales non possunt unius esse producti, licet eius possint esse plures productiones accidentales, vel una essentialis et alia accidentalis, ut in exemplo adiecto de filio genito et facto grammatico. In divinis autem non est productio accidentalis, sed omnes sunt essentiales. Et ideo diversae productiones in divinis et relationes eis correspondentes sufficiunt ad distinguendum Personas productas, non autem Personam producentem.

 

[13] Sed illud non valet, quia ubi producens constituitur productione activa, sicut productum productione passiva, aeque impossibile est ab uno agente esse plures productiones essentiales, sicut impossibile est eas esse eiusdem producti, quia utrumque aequaliter productione constituitur ; sed in divinis Persona producens constituitur productione activa, sicut Persona producta productione passiva ; ergo sicut impossibile est eiusdem Personae productae esse plures productiones passivas et essentiales, sic est impossibile eiusdem Personae producentis esse plures productiones activas et essentiales, et sic in proposito, quia si solus Pater esset producens inquantum generans et inquantum spirans, una sola productio esset essentialis per quam constitueretur in esse personali, ut nunc est, alia vero accidentalis pro tanto quia adveniret Personae iam constitutae, scilicet spirare. Similiter circa unam et eandem Personam productam una processio esset essentialis, scilicet generari, correspondens ei quod est generare, alia vero accidentalis, scilicet spirare, quia adveniret Personae iam constitutae ; isto enim modo est aliquid accidentale in divinis.

 

[14] Alii aliter respondent dicentes quod relationes quatenus disparatae non sufficiunt ad distinguendum Personas, sed quatenus sunt proprietates personales, eo quod secundum idem aliquid constituitur in se ipso et distinguitur a quolibet alio ; filiatio autem et spiratio passiva sunt proprietates personales ; propter quod sufficiunt distinguere Filium a Spiritu Sancto ; sed sola paternitas in Patre est personalis, spiratio autem activa advenit Personae Patris iam constitutae ; ideo non est personali vel constitutiva Personae ; ideo non sufficit ad plurificandum Personam Patris.

 

[15] Sed hoc non valet, quia si rationes disparatae et personales sufficiunt ad distinguendum relatione vel relative Personas productas ; eadem ratione sufficerent ad distinguendum Personas producentes relatione absque distinctione essentiae et ita possemus ponere duas Personas a nullo procedentes quae distinguerentur relationibus disparatis absque distinctione essentiae ; hoc autem est falsum ; secundum enim omnes in divinis non possunt esse plures Personae a nullo procedentes quin sequatur pluralitas et distinctio per essentiam, quod non esset si relationes qualescumque, dumtaxat disparatae, sufficerent ad distinguendum Personas ; possemus enim dicere quod sunt duae Personae a nullo procedentes quae distinguentur inter se relationibus disparatis, quia ab eis procedunt alie duae processionibus disparatis. Cum ergo hoc sit impossibile, relinquitur quod et illud ex quo sequitur, scilicet quod relationes disparatae qualescunque sint sufficiant ad distinguendum Personas.

 

[16] Advertendum tamen est quod ratio praecedens, cui totus processus solutionis innititur, nulla est si ponatur quod paternitas et communis spiratio in Patre non differunt realiter, sed solum secundum rationem, quia nullum argumentum est dicere quod relationes sola ratione differentes non distingunt realiter Personas, ergo relationes realiter differentes non distingunt eas. Cum ergo processio et filiatio differant realiter si paternitas et spiratio non differant realiter, nulla consequentia est dicere quod si paternitas et spiratio non distingunt Personam Patris in plures Personas, quod propter hoc filiatio et processio, quae differunt realiter, non sufficiun ad distinguendum Personam Filii a Persona Spiritus Sancti, propter quod illi hanc rationem posuerunt, videntur tunc sensisse quod paternitas et spiratio differunt in Patre realiter. Per hoc patet responsio ad rationes aliorum.

 

[17] Cum enim dicitur quod illa quae procedunt diversis emanationibus etc., concedatur ; tunc ad minorem per interemptionem. Et cum probatur quod diversorum principiorum sunt diversae emanationes, potest dici quod vis generativa et spirativa secundum quosdam non sunt distincta principia, sed unum et idem, scilicet ipsamet essentia divina fecunda, quae potest in hos duos actus, qui sunt generare et spirare ordine quodam, et secundum hoc sortitur duo nomina.

 

[18] Vel dato quod essent duo distincta principia secundum aliam opinionem, quae ponit quod potentia generandi et spirandi includunt respectum, tamen haec principia talia sunt quod se compatiuntur invicem in eodem supposito. Et similiter productiones quae sunt ab his principiis et termini productionum poterunt se compati in eodem supposito nec sufficient ad distinguendum supposita, nisi oppositio relationis sit ibi, sicut prius declaratum est.

 

[19] Reductio autem multitudinis ad unitatem secundum [modum] quem assignant nulla est ; dicunt enim quod pluralitas quae est per relationes oppositas, quae est maxima, reducitur ad pluralitatem originum disparatarum. Hoc autem esse non potest, quia relationes oppositae, ut paternitas et filiatio, attenduntur secundum unam et eandem originem, etiamsi non essent nec esse possent plures origines disparatae ; nec pluralitas originum reducitur ad pluralitatem principiorum, quia possunt esse ab eodem principio ordine quodam, ut quidam dicunt ; nec pluralitas principiorum ad pluralitatem attributorum, quia illa est posterior, ut dictum fuit in quaestione de attributis.

 

[20] Aliter ergo attendenda est ista reductio. Cum enim pluralitas Personarum sit aliquorum se habentium in ratione principii et principiati, per hoc fit reductio ad unitatem, quia inter eas est una a qua aliae procedunt ordine quodam : tertia quidem a prima mediante secunda et sic ternarius Personarum reducitur ad binarium Personarum principiantium. Rursum inter Personas principiantes una est principians et non principiata, ut Pater, alia principians et principiata, ut Filius, et reducitur in eam ut ad principium primum, et sic totum reducitur ad unum.

 

[21] Ad rationes principales.

Ad primam, cum dicitur quod si Spiritus Sanctus non procederet a Patre, sed tantum a Filio adhuc distingueretur a Patre, dicendum quod haec positio non solum est impossibilis, sed etiam incompossibilis, hoc est implicans contradictionem. Cum enim Filius sit a Patre et hoc de ratione eius, impossibile est aliquid procedere a Filio quod non procedat Patre, saltem mediate. Tu autem ponis quod Spiritus Sanctus procedat a Filio et non a Patre, ergo procedit a Patre et non a Patre, quod est impossibile. Et ideo non est mirum si ex hoc sequantur impossibilia, scilicet quod distinguatur a Patre, quia ponitur procedere et sic opponi, et quod non distinguatur, quia ponitur non procedere et non opponi ; non sic autem esset si poneretur Spiritus Sanctus procedere a solo Patre, quia haec positio, licet sit impossibilis, non tamen includit incompossibilia sub hoc modo quod una Persona esset genita et spirata ab uno generante et spirante.

 

[22] Ad secundum dicendum quod cum dicitur quod quaelibet Persona distinguitur a qualibet sua proprietate personali, dicendum quod non est ita, imo per proprietatem quamcunque solum distinguntur ab illis, cum quibus habent opponi. Et cum probatur quod per idem constituitur aliquid in se et distinguitur a quocunque alio, dicendum quod illud solum veritatem habet in absolutis, quia sola absoluta sunt proprie aliquid in se et ad se ; relativa vero potius sunt ad aliud et ideo non distinguntur nisi per hoc quod sunt ad aliud et quia sunt ad aliud per alium et alium respectum : eo quod respectus plurificatur iuxta numerum terminorum, ideo talia distinguntur a pluribus Personis per plures respectus. De numero autem talium sunt Personae divinae, quae sunt et dicuntur relative. Et ideo una Persona habens plures proprietates per unam earum non distinguitur ab omnibus aliis, sed per omnes nec per unam solum constituitur in esse incommunicabili et distincto ab omnibus, sed per omnes simul ; et expresse hoc dicit Anselmus in libro De processione Spiritus Sancti circa finem : quia sicut collectio plurium accidentium sive proprietatum, quae ita invenitur in uno supposito quod non in alio constituit individuum, ita collectio plurium proprietatum, puta paternitatis et spirationis actiue in Patre, filiationis et spirationis activae in Filio, constituit has Personas in esse incommunicabili et distincto ab omnibus, verum est quod harum proprietatum una dicitur personalis, scilicet illa quae prima intelligitur advenire Personae et nullam aliam supponit et soli Personae convenit, ut paternitas in Patre et filiatio in Filio, quia per talem proprietatem constituitur, ceterae autem non dicuntur personales, ut innascibilitas et communis spiratio, quia aut non uni Personae conveniunt tantum, ut communis spiratio, aut aliam proprietatem praesupponunt, ut innascibilitas et communis spiratio.

 

[23] Ad tertium dicendum quod si emanationes, quae sunt generatio et nativitas et processio, possent remanere eiusdem rationis, ut prius facta suppositione praedicta, tunc Filius et Spiritus Sanctus distinguerentur, ut prius, non possent autem remanere eiusdem rationis cum praedicta suppositione, imo una esset substantialis et alia accidentalis, ut prius dictum fuit. Et si poneretur quod remanerent eiusdem rationis, positio haec non solum esset impossibilis, sed etiam incompossibilis ; ex ea enim sequeretur contradictio, scilicet quod Personae per has emanationes productae distinguerentur personaliter eo quod emanationes substantiales essent, et quod non distinguerentur personaliter, quia carerent formali principio distinctionis, quod est oppositio relativa.

 

 

QUAESTIO TERTIA

 

Utrum Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum inquantum unum an inquantum plures

 

[1] Ad tertium sic proceditur. Et videtur quod Pater et Filius non spirent Spiritum Sanctum inquantum sunt unum, quia actus sunt suppositorum ; sed spirare est actus Patris et Filii ; ergo est eorum ut sunt supposita ; sed in hoc sunt plura et non unum ; ergo Pater et Filius spirant inquantum sunt plures et non inquantum sunt unum.

 

[2] Item omnis nexus est duorum vel plurium ut plures ; sed Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut nexus eorum ; ergo procedit ab eis ut plures sunt, et non ut unum.

 

[3] In contrarium est quod Pater et Filius sunt plures solum paternitate vel filiatione vel innascibilitate et nascibilitate ; sed neutrum horum est Patri vel Filio ratione spirandi Spiritum Sanctum ; ergo oportet quod hic sit aliquid quod sit in eis unum, et ita spirant inquantum unum. Maior patet de se, sed minor probatur, quia Pater, inquantum est innascibilis, nullius est productivus, quia privatio vel negatio nullius est principium vel causa in essendo inquantum est, aut Pater est solum productivus Filii ; nascibilitas autem et filiatio sunt proprietates producti non producentis ; ergo per hoc quod Pater et Filius sunt plures, non habent Pater et Filius quod spirent Spiritum Sanctum ; quare etc.

 

[4] Responsio. Quaestio ista non est de re, sed de modo loquendi ; tenent enim omnes quod Pater et Filius sunt duo supposita, quae per unam et eandem vim spirativam spirant Spiritum Sanctum. Quo supposito quaeritur utrum propter dualitatem suppositorum dicendum sit quod spirent inquantum plures, an propter unitatem virtutis spirativae dicendum sit quod spirant inquantum sunt unum in vi spirativa.

 

[5] Ad quod sciendum accipiendum est quod omnis vera reduplicatio dicit causam inhaerentiae praedicati cum subiecto, ut cum dicitur quod ignis inquantum calidus calefacit, inquantum levis movetur sursum, et sic de ceteris.

 

[6] Hoc supposito est duplex modus dicendi ad quaestionem.

Primus est quod Pater et Filius spirant inquantum sunt unum in vi spirativa. Quod probatur sic : reduplicatio facta super agens respectu actionis denotat principium actionis ; hoc patet, quia principium quo agens agit est ei ratio quare actio ei convenit, ut patet in exemplis inductis ; sed principium quo elicitur actus spirandi est vis spirativa ; ergo reduplicatio facta super Patrem et Filium respectu actionis spirandi denotat vim spirativam ; sed in illa Pater et Filius sunt unum ; ergo debet dici quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum inquantum sunt unum, et nullo modo inquantum sunt plures. Quod autem Pater et Filius sint unum in vi spirativa, patet, quia nihil simplex et unum numero potest esse a pluribus ita quod sit a quolibet perfecte, nisi illa duo conveniant in aliquo uno secundum numerum ratione cuius producant tertium, quia si essent distinctae virtutes in pluribus et per unum illorum et secundum unam virtutem produceretur totum aliud nihil faceret, sed omnino superflueret ; Spiritus autem Sanctus producitur perfecte a Patre et perfecte a Filio ; ergo Pater et Filius conveniunt in una virtute secundum numerum, secundum quem producunt Spiritum Sanctum, nec huic obstat pluralitas suppositorum, quia licet in pluribus suppositis natura differentibus non possit esse una virtus numero, potest tamen in suppositis sola oppositione relationis differentibus, ut sunt inter Pater et Filius.

 

[7] Secundus modus ponit quod reduplicatio potest denotare conditionem suppositi agentis vel conditionem virtutis activae. Primo modo Pater et Filius spirant inquantum sunt plures propter pluralitatem suppositorum ; secundo modo spirant inquantum sunt unum propter unitatem virtutis spirativae. Hoc autem probatur eodem modo quo prius, sic : reduplicatio potest denotare omne illud quod est causa inhaerentiae praedicati cum subiecto ; sed tam pluralitas suppositorum agentium quam unitas virtutis spirativae dicunt causam ; quare spirare competit Patri et Filio ; ergo ratione utriusque potest fieri reduplicatio.

Maior patet ex dictis supra.

Minor declaratur sic : actus spirandi duo habet ; est enim unus actus et simplex et est actus per modum voluntatis ; quantum ad primum vis spirativa, quae est una numero in Patre et Filio, est ratio quod spirare convenit Patri et Filio, et ita debet dici quod spirant inquantum sunt unum ; quantum ad secundum, scilicet ut actus spirandi est per modum voluntatis, pluralitas suppositorum est eius ratio, quia ut dictum fuit supra Distinctione VI, propter hoc in divinis dicitur aliqua emanatio esse per modum voluntatis, quia est a pluribus et quia supponit aliam productionem ad intra. Et secundum hoc debet dici quod Pater et Filius spirant inquantum sunt plures ; iste est secundus modus.

 

[8] Nunc autem restat videre quid veritatis habeat uterque modus. Circa quod sciendum est quod in actu spirandi est considerare duo, actum scilicet et modum. Si consideremus actum solum, sic Pater et Filius non spirant inquantum unum nec inquantum plures, sed inquantum habent vim spirativam. Cuius ratio est quia omnis actus secundum illud quod est, exclusa omni alia conditione, respicit suum principium, virtute cuius elicitur secundum illud quod est, exclusa omni alia conditione ; potentia enim quae nominat principium actus est illud quo possumus nullo alio addito ; alioquin non esset potentia cum haec sit ratio potentie, quod etiam patet in omnibus. Calefacere enim absolute acceptum est ab habente potentiam calefactivam et disgregatiue ab habente potentiam disgregativam nec plus requiritur ; sive enim calefaciens sit unum sive plura, sive virtus calefactiva sit una seu plures, totum accidit ; unde et videmus omnia haec variari ; contingit enim quod calefacere est ab uno et per unam virtutem, et contingit quod est a pluribus et per plures virtutes. Cum ergo spirare sit quidam actus, ipse ut sic acceptus secundum illud quod est solum est ab habente vim spirativam ; quod haec vis spirativa sit una vel plures in uno vel in pluribus, hoc accidit. Et quia reduplicatio non denotat id quod est per accidens, ideo non est dicendum quod Pater et Filius spirent inquantum sunt plures, vel inquantum sunt unum, sed solum inquantum habent vim spirativam.

Item patet per simile : sicut se habet generare ad Patrem, sic spirare ad Patrem et Filium ; sed nos non dicimus quod Pater generat inquantum unus nec propter unitatem suppositi nec propter unitatem virtutis generatiue, sed tantum quod Pater generat inquantum habet potentiam generandi ; ergo similiter non est dicendum quod Pater et Filius spirent inquantum plures quoad supposita aut inquantum unum in vi spirativa, sed absolute inquantum habent vim spirativam. Si autem consideremus non solum actum, sed modum actus, adhuc potest esse dupliciter, quia possumus circa actum considerare modum realem, quem habet in se et in habitudine ad sua principia, utpote quod est actus unus et simplex a Patre et Filio producens ita quod a quolibet perfecte, et sic debemus dicere quod Pater et Filius spirant inquantum sunt unum in vi spirativa. Cuius ratio est quia reduplicatio notat causam inhaerentiae praedicati cum subiecto ; sed ratio quare spirare et omnis actus ut simplex et unus fit a pluribus ita quod a quolibet fit, perfecta est sola unitas virtutis productiue, in qua illa plura conveniunt et sunt unum, ut probatum est prius ; ergo hoc debet denotare reduplicatio dicendo quod Pater et Filius spirant inquantum sunt unum, et sic procedit prima opinio, et bene ; vel possumus circa actum spirandi considerare modum et habitudinem eius ad extrinseca secundum quandam similitudinem ratione cuius sortitur tale nomen, utpote quia spirare est a duobus, similitudinem habet cum actibus quae sunt a voluntate, ut expositum fuit supra VI distinctione ; et ideo sortitur hoc nomen, quod dicitur esse per modum voluntatis, et quantum ad hoc dicunt illi de secunda opinione quod Pater et Filius spirant inquantum sunt plures.

 

[9] Sed istud non videtur bene dictum, quia licet procedere a pluribus sit ratio nominis, quare talis actus sic vocetur, et ideo posset dici quod actus quo producitur Spiritus Sanctus dicitur esse per modum voluntatis, quia est a pluribus, quorum quodlibet habet potentiam totum producendi, tamen nos non quaerimus hic de nomine, sed de re quae est causa vel ratio secundum quam actus quo producitur Spiritus Sanctus, qualitercunque vocetur, convenit Patri et Filio. Et patet ex praecedentibus quod pluralitas suppositorum nullo modo est huius causa vel ratio. Et ideo nullo modo est dicendum quod Pater et Filius spirent inquantum sunt plures ; propter quod secunda opinio minus est conveniens quam prima. Nihilominus et prima deficit in hoc quod non distinguit, ut distinctum est, sed quantum ad secundum membrum distinctionis bene dicitur. Et pro ea est dictum Anselmi Monologion capitulo 58, ubi dicit quod Spiritus Sanctus est ex Patre et Filio non inquantum plura sunt, sed inquantum unum, et determinatio Concilii quae habetur Extra, De summa Trinitate et fide catholica libro VI.

 

[10] Ad primum argumentum dicendum quod actiones sunt suppositorum ut illorum quae agunt, sed inquantum non reduplicat id quod agit, sed rationem agendi. Esto etiam quod reduplicaret tam unum quam alterum, hoc esset secundum id quod sunt, et non secundum rationem unius vel plurium nisi modo quo dictum fuit, et inferre unum ex alio esset figura distinctionis ex mutatione modi praedicandi, ut si dicatur sic : actiones sunt suppositorum secundum quod sunt supposita ; sed Pater et Filius sunt plura supposita ; ergo sunt ut plura ; mutatur hic quid inquantum.

 

[11] Ad secundum dicendum quod Spiritus Sanctus dicitur nexus Patris et Filii, tum quia uniuntur una vi spirativa, quae est causa vel ratio spirandi Spiritum Sanctum, quia in ipsomet Spiritu Sancto et Pater et Filius uniuntur tanquam in communi producto. Et illud unum in quo primo nectuntur est eis ratio producendi secundum in quo secundario nectuntur. Cum ergo dicitur quod Spiritus Sanctus procedit ut nexus Patris et Filii, dicendum quod verum est sub hoc sensu quod Spiritus Sanctus procedit ab eis ut nexi sunt in una vi productiva Spiritus Sancti et in qua sunt unum. Et ideo procedit quidem a duobus, scilicet inquantum conveniunt in uno in quo nectuntur.

Section précédente
Section 48 sur 48