Distinctio XXVIII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXVIII
Sententia huius distinctionis et primo in generali
[1] Praeterea considerari oportet.
Superius Magister determinavit de proprietatibus personalibus ; hic vero determinat de proprietatibus vel notionibus personarum quae non sunt personales.
Et dividitur in duas :
nam primo determinat de proprietatibus quae importantur per hoc nomen ingenitus, scilicet de innascibilitate, quae est proprietas personae, quamvis non sit personalis ;
secundo de communi spiratione, quae non est proprietas personae nec personalis.
Secunda incipit ibi in principio 29 distinctionis : Praeterea aliud nomen.
Prima est praesentis lectionis. Et dividitur in tres :
primo ostendit qualiter dicatur Pater ingenitus ;
secundo quomodo convenit genitum Filio ;
tertio subiungit quoddam incidens.
Secunda ibi : Sciendum est igitur.
Tertia ibi : Illud etiam sciri.
Prima dividitur in tres partes :
primo ostendit quod Sancti utebantur hoc vocabulo sive nomine ingenitus ;
secundo quomodo hoc nomen aliquando ab eis tacebatur ;
tertio movet dubitationem manifestam.
Secunda ibi : Illud autem tacere non oportet.
Tertia ibi : Praeterea quaeri solet.
Prima istarum dividitur in tres :
primo ostendit quomodo ingenitus in divinis accipitur ;
secundo movet incidentem dubitationem ;
tertio ostendit quae proprietas per hoc nomen ingenitus importatur.
Secunda ibi : Solet quaeri.
Tertia ibi : Si autem vis scire.
Haec est divisio et sententia in generali.
[3] In speciali vero sic procedit Magister.
Et proponit primo quod hoc nomen ingenitus aliam dicit proprietatem quam hoc nomen pater ; potest enim aliquis esse pater et tamen non ex eo est ingenitus, quia multi geniti genuerunt, et potest esse ingenitus, non tamen pater. Proponit etiam quod ingenitus relative dicitur in divinis : ingenitus idem est quod non-genitus ; non-genitus autem pertinet ad relationem, sicut et genitus, quia negatio praedicamentum non mutat ; et dicitur ingenitus relative ad non-generante sicut genitus ad generantem.
Postea quaerit utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus. Sed quibusdam videtur quod sic, quia significatio est eadem utrobique ; aliis videtur quod non, quia ingenitus privat omne principium, non autem sic privat hoc quod est non-genitum ; Augustinus autem videtur pro eodem accepisse, non quia omnino sint idem, sed quia unum est quasi interpretatio alterius.
Deinde quaeritur quae proprietas importetur nomine ingeniti, et dicit quod nomine ingeniti innascibilitas importatur.
Postea dicit quod hoc nomen ingenitus aliquando a Sanctis tacetur ; quia enim Arriani ex diversitate quae est inter genitum et non genitum concludunt diversitatem naturae, ideo Ambrosius non voluit uti hoc nomine ingenitus. Multa enim oportet aliquando subticeri propter calumniam.
Postea quaerit utrum diversum sit esse genitum et non-genitum. Et dicit quod si diversitas refertur ad actum essentialem, non sunt diversa ; si vero ad proprietatem personalem, diversa sunt.
Deinde dicit quod cum dicitur Filius nata sapientia, relatio importatur, licet videatur ad essentiam pertinere. Et tamen sane est intelligendum quod cum dicitur nata sapientia, sapientia non dicit essentiam paternam, sed hypostasim habentem essentiam.
Ultimo dicit quod licet dicendum sit quod sapientia nata et natura imaginis relative dicitur, tamen essentialiter accipitur, ut quando accipitur pro ipso exemplari naturae divinae, ad cuius imitationem et similitudinem factus est homo.
Hoc est sententia in speciali.
Quaestio prima
Utrum ingenitum vel innascibile sit notio Patris
[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur de proprietate ingeniti et innascibilitatis, secundo de imagine.
Circa primum quaeruntur duo :
primum est utrum ingenitum vel innascibile sit notio Patris ;
secundum est utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva personae Patris.
Ad primum sic proceditur. Et videtur quod ingenitum vel innascibile non sit notio Patris, quia sicut Pater est principium personae genitae, ita est principium personae procedentis ; ergo si propter oppositionem quam habet Pater ad personam genitam notio Patris dicitur esse ingenitum, eodem modo propter oppositionem quam habet ad personam procedentem proprietas eius deberet esse quod diceretur improcessibilis ; sed hoc non ponitur ; ergo nec alia debet poni.
[2] Item notio Patris non debet alii convenire ; sed ingenitum vel innascibile convenit alii quam Patri, scilicet essentiae et Spiritui Sancto ; ergo non est notio Patris.
[3] Sed in contrarium est quod dicit Hilarius IV De Trinitate quod est unus ab uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate videlicet in unoquoque innascibilitatis et originis.
[4] Responsio.
Videnda sunt tria : primum est quid importatur per innascibile vel ingenitum ; secundum est, supposito quod illud sit privatio, super quid fundatur ; tertium erit id quod quaeritur, scilicet utrum ingenitum vel innascibile sit notio Patris.
[5] Quantum ad primum sciendum est quod innascibile seu ingenitum non important formaliter aliquid positivum. Quod patet, quia illud esset absolutum vel relatum ; non absolutum, quia absoluta conveniunt omnibus personis ; ingenitum autem non convenit Filio ; ergo non dicit aliquid positivum absolutum. Item nec relativum, quia omnis relatio divina realis est relatio principii vel principiati ; sed ingenitum non est relatio principii, tum quia secundum unam acceptionem convenit Spiritui Sancto, qui non est alicuius personae principium, tum quia si non esset nec esse posset nisi unum tantum suppositum absolutum, illud esset ingenitum et non esset principium ; nec est relatio principiati, quia convenit Patri, cui non convenit esse principiatum ; ergo ingenitum non dicit formaliter aliquid positivum absolutum vel relativum. Item nec dicit puram negationem, quia pura negatio potest competere enti et non-enti, sicut non-lapis vel non-homo potest dici de asino et chimera ; sed esse ingenitum non potest competere nisi enti ; ergo non dicit puram negationem. Relinquitur ergo quod formaliter importat solam privationem eius quod formaliter importatur per genitum, sicut incorruptibile importat formaliter solam privationem eius quod formaliter importatur per corruptibile. Dico autem formaliter, quia ratione denominationis importat quasi materialiter subiectum vel suppositum cui convenit talis privatio. Qualiter autem nomen privativum possit esse in divinis, dictum est supra distinctione 13 quaestione 3.
Et sic patet primum.
[6] De secundo, scilicet super quid fundatur talis privatio, sciendum quod non quaeritur de subiecto vel supposito cui convenit talis privatio (hoc enim est suppositum Patris secundum omne illud quod est positivum in ipso, ut postea dicetur ; omne enim quod est in Patre, ut in Patre est, ingenitum est) ; sed quaeritur de ratione vel proprietate per quam convenit Patri et his quae in Patre sunt esse ingenitum. Et hanc oportet dare in omni privatione, ut videtur, quia omnis negatio reducitur ad affirmationem et omnis privatio ad habitum.
[7] Et de hoc dicunt quidam quod ingenitum fundatur super essentiam ut non ab alio ; unde dato quod in divinis non esset distinctio personarum, sed tantum unum suppositum, illud esset ingenitum, quia haberet essentiam non ab alio ; sed istud improbatur ab aliis et rationabiliter, quia idem non est fundamentum sui ipsius. Nunc autem ingenitum, ut nunc de ipso loquimur, nihil aliud est formaliter quam esse non ab alio ; ergo esse non ab alio non est fundamentum vel ratio quare aliquid dicatur ingenitum.
[8] Propter quod dicendum est aliter, quod ratio per quam aliqua privatio convenit alicui est illa per quam repugnat ei oppositus habitus ; unde ratio per quam ingenitum convenit cuivis est illa per quam repugnat ei esse genitum ; ratio autem per quam repugnat alicui esse genitum sive esse ab alio (sic enim nunc accepimus genitum) forte non potest dari communis et univoce pro absolutis et relativis, quia esse ab alio sicut a causa, prout competit absolutis, et esse ab alio sicut a principio quod non est a causa, prout est in divinis sola relatione distinctis, non dicitur univoce, proportionabiliter tamen potest reddi ratio hinc et inde. In absolutis enim ratio quare competit alicui esse ingenitum vel innascibile est esse omnimode perfectum ; per hoc enim repugnat cuilibet absoluto esse ab alio. Cuius ratio est quia in absolutis distinctis per essentiam quicquid est vel esse potest ab alio habet essentiam dependentem ab alio in fieri vel in esse vel in utroque simul, quod est imperfectionis, et per oppositum quod est omniquaque perfectum non est ab alio dependens, nec in fieri nec in esse, propter quod non est ab alio tanquam absolutum ab absoluto. Proportionabiliter autem potest dici in relativis sola relatione originis distinctis, ut sunt personae divinae, quia in aliis relativis quaestio haec non habet locum pro eo quod in creaturis relativum non est a relativo, nisi quia absolutum est ab absoluto ; supposita enim creata quorum est generare et generari sunt distincta per naturas absolutas. Et dictum est qualiter talibus potest competere ingenitum, et propter quam rationem.
[9] Sed in divinis habet specialem difficultatem ; videtur tamen quod ratio per quam convenit personae divine quod sit ingenita vel innascibilis est auctoritas universalis principii vel primi principii, nec ideo idem est fundamentum sui ipsius, quia non esse ab alio non est de intrinseca ratione prima, ut postea patebit. Per hoc enim repugnat tali personae esse ab alio, quia si esset ab alio, non esset principium illius, sed econverso, nec a se esse potest, quia nulla natura rei hoc patitur ut aliquid seipsum producat ; ergo per hoc quod inter personas divinas aliqua habeat auctoritatem primi principii, convenit ei quod non ab alio. Et ita convenit ei quod sit ingenita et innascibilis, et hec auctoritas videtur importare quasi omnimodam perfectionem, licet secundum veritatem auctoritas originis non importet maioritatem perfectionis, ut dictum est distinctione 16 quaestione 4.
[10] Contra hoc tamen videtur esse dictum Augustini in VI De Trinitate, qui dicit quod si Pater Filium non genuisset, nihil prohiberet eum qui dicit quod si Pater Filium non genuisset, non habuisset auctoritatem universalis principii ; ergo talis auctoritas non est ratio qualiter Pater dicatur ingenitus.
[11] Et dicendum ad hoc quod intentio Augustini solum est ibi quod paternitas et ingenitum non sunt una notio formaliter nec esse patrem est formaliter esse ingenitum, quod verum est, licet paternitas si nomines universale principium, sit ratio quare Patri conveniat esse ingenitum ; sed quia quicquid ipse intendat, ex dictis suis potest concludi contrarium, ut argutum est, ideo dicendum est quod paternitas vel auctoritas principii non est in omnibus, est quod aliquid sit ingenitum, quia non est ratio in absolutis ; illis enim aliquid potest dici ingenitum, etiam si nullius sit principium, sicut si poneretur unum suppositum divinum tantum absolutum et nullo modo aliud esset aut posset esse praeter illud, certe illud esse ingenitum, et tamen nullius esset principium. Et sic procedit dictum Augustini, scilicet quod si Pater non genuisset Filium vel non produxisset spiritum sanctum, nihilominus esset ingenitum, sed certe tunc non esset Pater, quia non genuisset nec esset persona distincta relatione originis ab alia, sed tantum esset unum suppositum absolutum quod esset ingenitum ex eo quod haberet omnimodam perfectionem quae esset possibilis stante hypothesi. sed supposito quod sint plures personae divinae distinctae relatione originis ita quod necesse est quod quaelibet earum sit producens vel producta vel utrumque simul, ratio quare uni earum conveniat esse ingenitam respectu aliarum est ratio uniuersalis principii, nec hac ratione exclusa Pater esset ingenitus, quia omnino non esset Pater, cum constituatur in esse per relationem principii primi.
Sic ergo patet secundum.
[12] De tertio sciendum quod sicut dictum fuit supra distinctione 13, ingenitum potest aliquid dici dupliciter : uno modo, quia est ab alio, sed non per generationem, et sic ingenitum non potest esse notio Patris nec ei convenit, quia a nullo est, sed convenit Spiritui Sancto, licet non sit proprie eius notio, quia talis negatio non importat dignitatem ; alio modo dicitur aliquid ingenitum, quia omnino non est ab alio, et sic est notio Patris, quia inter omnes personas divinas soli Patri convenit non esse ab alio. Et ita secundum doctores sunt duae proprie notiones Patris, qui est principium, non ex principio : una qua dicitur principium, et haec est paternitas ; alia secundum quod non est ab alio principio, et hoc est ingenitum vel innascibilitas. Et confirmatur tali persuasione : illud non proprie potest dici ingenitum quod per generationem procedit aut generationem supponit vel quod per generationem communicatur ; Filius autem per generationem procedit ; processio autem Spiritus Sancti generationem supponit, essentia vero per generationem communicatur Filio ; et ideo nihil horum proprie potest dici ingenitum. Pater autem non gignitur, ut Filius, nec generationem supponit, ut Spiritus Sanctus, nec per generationem communicatur, ut essentia in Filio ; propter quod patet [quod] proprie potest dici ingenitus.
[13] Ad primum argumentum dici potest [dici] quod ingenitum, prout convenit Patri, tanquam notio includit in se improcessibile ; dicitur enim ingenitus, quia est non ab alio per quemcumque modum, scilicet nec genitus nec procedens ; propter quod in ingenito includitur improcessibile.
[14] Ad secundum dicendum quod nec essentiae nec Spiritui Sancto convenit esse ingenitum, ut ponitur notio Patris ; Spiritus enim Sanctus est ab alio ; essentia autem divina, licet absolute non est ab alio, tamem ut in Filio est, est in ipso per generationem, non quidem producta, sed communicata ; [ergo] etc.
Quaestio secunda
Utrum ingenitum sit proprietas Patris constitutiva
[1] Ad secundum sic proceditur.
Et videtur quod ingenitum seu innascibilitas sit proprietas constitutiva Patris, quia prima persona constituitur per primam proprietatem ; sed Pater est prima persona, innascibilitas vero est prima proprietas ; ergo etc. Maior patet. Sed minor probatur quantum ad hanc partem quod innascibilitas sit prima proprietas ; alia enim pars plana est, scilicet quod Pater sit prima persona. Quod autem innascibilitas sit prima proprietas, probatur multipliciter, primo sic : illud quod est ultimum in resolutione est primum in compositione ; sed innascibilitas est ultimum in resolutione, quia illud est ultimum in resolutione in quo statur nec contingit ulterius quaerere ; sed perveniendo ad innascibilitatem statur ; innascibile enim est quod non communicatur Filio, innascibilitas autem non potest communicari Filio ; ergo non est posterior filiatione et paternitate ; ergo est prior et sic idem quod prius. Item si innascibilitas esset posterior filiatione, dependeret ab ea ; sed hoc est falsum ; ergo etc. Tertio sic : si innascibilitas esset posterior paternitate et filiatione aut esset medium inter filiationem et communem spirationem aut in eodem gradu cum spiratione activa aut posterior ; non potest dici quod sit medium, quia tunc communis spiratio conveniret Filio per innascibillitatem, quod falsum est, nec sunt in eodem gradu cum unum sit affirmativum, reliquum privativum, quae non possent esse eiusdem gradus, nec est posterior spiratione activa, quia esset posterior spiratione passiva cum dicantur relative et sint simul ; hoc autem est absurdum, scilicet quod innascibilitas, quae est proprietas solius Patris, sit posterior proprietate Spiritus Sancti ; ergo innascibilitas nullo modo sequitur filiationem aut paternitatem ; praecedit ergo et sic prima proprietas etc. Quarto, quia illud est prius quod plus habet de ratione primi ; sed innascibilitas plus habet de ratione primi quam paternitas ; ergo etc. Minor probatur, quia plus est de ratione primi quod non sit ab alio quam quod ab ipso sit aliud, quia Christus dicitur primogenitus matris, Matthei 1 et Lucae 2, ex eo quod ante eum non fuit alius, et non quia post ipsum fuit alius ; ergo etc. Sic ergo probata est minor ; sequitur ergo conclusio.
[2] In contrarium arguitur quia personae divinae constituuntur per se relationibus ; sed paternitas est relatio per se, innascibilitas vero non est relatio nisi per reductionem, sicut reducitur negatio ad affirmativam vel privatio ad habitum ; ergo Pater prius et magis per se constituitur per paternitatem quam per innascibilitatem.
[3] Responsio.
Quidam dicunt quod Pater per prius constituitur in esse personali per innascibilitatem quam per paternitatem. Quorum una ratio est illa quae posita est in arguendo. Sunt etiam aliae plures additae ad idem. Quarum prima talis est : sicut se habet habere esse ad communicare, ita modus habendi ad modum communicandi ; sed habere esse prius est quam communicare esse ; ergo modus habendi est prior quam modus communicandi ; sed innascibilitas dicit modum quo Pater habet esse, scilicet non ab alio, paternitas vero dicit modum communicandi esse, scilicet per generationem ; ergo prius est innascibilitas quam paternitas ; sed per primam proprietatem constituitur prima persona ; ergo etc. Secunda talis est : illud quod est alteri ratio essendi est prius illo ; sed innascibilitas est Patri ratio generandi et per consequens ratio paternitatis ; ergo innascibilitas est prior paternitate et sic idem quod est prius. Minor probatur dupliciter : primo, quia sicut se habet genitus ad non-generare, ita ingenitus ad generare ; sed Filius, quia genitus, non generat ; ergo Pater, quia ingenitus, generat. Secundo, quia sicut se habet non-spiratus ad spirare, ita ingenitus ad generare ; sed Filius, quia non-spiratus spirat, ergo Pater, quia ingenitus, generat. Et haec fuit minor. Tertia talis est : illa quae sunt in Deo perfectiora minus possunt communicari creaturis ; sed paternitas communicatur creaturis, non autem innascibilitas ; ergo innascibilitas est perfectior quam paternitas ; sed per proprietatem perfectiorem prima constituitur persona ; ergo etc.
[4] Alii dicunt quod innascibilitas non primo constituit personam Patris, imo omnino non constituit. Et hoc mihi videtur verius. Cuius ratio est quia illud quod de se nihil ponit, sed supponit non potest constituere primam personam in divinis ; sed innascibilitas nihil ponit, sed supponit ; ergo etc. Maior patet, quia positivum oportet constitui a positivo aliquo et primum a primo ; quod autem nihil ponit non est positivum, quod vero supponit aliud non est primum ; ergo quod nihil ponit, sed supponit non potest constituere primam personam in divinis, tum quia positiva est, tum quia prima. Minor similiter clara est ex ratione terminorum ; innascibilitas enim vel est negatio vel privatio ; neutro autem modo ponit aliquid, sed supponit subiectum vel aliquam proprietatem per quam conveniunt substantiae ; quare etc. Videtur haec ratio sufficienter concludere quod innascibilitas non solum non constituit primo personam Patris, quia non est proprietas prima, imo nihil facit ad eius constitutionem, quia non est positiva proprietas ; ad constitutionem enim positivi nihil facit nisi quod est positivum ; unde sicut ad constitutionem Spiritus Sancti nihil facit quod ab ipso non est alius, ita ad constitutionem Patris nihil facit quod ipse non est ab alio, quod est esse innascibilem vel ingenitum. Item illa proprietas per quam una persona non coexigit aliam non est constitutiva personae ; sed innascibilitas est huiusmodi ; ergo etc. Maior patet, quia cum persona divina sit relativa, necessario coexigit aliam, quod oportet esse ratione proprietatis constituentis ipsam. Minor etiam manifesta est, quia Pater ratione innascibilitatis solum negat personam a qua fit, et non ponit aliquam.
[5] Ad primum argumentum principale est dicendum per interemptionem minoris, scilicet quia innascibilitas non est prima proprietas. Et cum probatur quia illud quod est ultimum in resolutione est primum in compositione, concedatur tunc ad minorem per interemptionem : innascibilitas non est ultimum in resolutione, imo nec est aliquid eorum quae sunt in resolutione, quia nec est aliquid eorum quae sint in compositione ; negatio enim et privatio licet possint consequi ad ea quae intrant compositionem, nunquam tamen sunt de compositione rei, nec per consequens fit in ea resolutio per se. Et quod probatur ulterius quia illud est ultimum in resolutione in quo statur, nec contingit ulterius quaerere, dicendum quod ista resolutio aut intelligitur de resolutione primae personae in ea quae ipsam constituunt, aut de resolutione divinarum personarum in primam, quae resolutio fit secundum rationem producentis et producti, in qua resolutione fit status in primo producenti ; si intelligatur de prima resolutione, quae est personae primae in constituentia ipsam, sic nullo modo fit resolutio in innascibilitatem, nec in ipsa statur, quia non cadit in constitutionem, ut prius dictum est, sed fit resolutio in paternitatem et in ipsa statur, quia licet paternitas secundum communem rationem nominis dicat tantum relationem fundatam super potentiam vel actum generandi, tamen, ut in divinis accipitur, dicit plus, scilicet relationem fundatam super uniuersalitatem principii vel super primitatem principii omnium originum divinarum. In primo autem et universali principio semper est status ; non enim esset principium omnium, si in eo non staretur, sed esset ab alio ; propter quod in paternitate sic accepta statur sicut in prima proprietate constituente personam Patris, non autem in innascibilitate. Si vero fiat reductio vel resolutio personarum divinarum in primam, sic statur in Patre. sed de hoc nihil ad propositum, nisi diceretur quod in Patre est status quatenus est innascibilis, et non quatenus Pater. Sed hoc exclusum est per hoc quod dictum est quod paternitas dicit proprietatem fundatam super universalitatem principii, in qua ratione statur, nec est ulterius quaerere in divinis, sed licet in innascibili sit status, non tamen ratione innascibilitatis, quia potest ulterius quaeri quare sit innascibilis, quia omnis privatio habet causam ; causa enim vel ratio innascibilitatis est universalitas principii et non econverso, quia negatio vel privatio nullius positivi est per se ratio vel causa, sed econverso.
[6] Ad secundam probationem eiusdem minoris, cum dicitur si innascibilitas esset posterior paternitate etc., dicendum quod in divinis non est prius et posterius secundum rem, licet sit ibi ordo originis quo unum est ab alio. Est tamen in divinis dare prius et posterius secundum modum intelligendi, et hic ordo est inter illa quorum intellectus unus supponit intellectum alterius. Hec enim ratio eorum quae se habent secundum prius et posterius, quod posterius supponit suum prius. Dicendum ergo quod paternitas et innascibilitas generaliter sumpta non habent inter se ordinem ita ut unum sit prius altero, quia quodlibet potest inveniri sine altero ; aliquis enim est pater, quia non est innascibilis, ut est in hominibus, et innascibile posset alicui convenire sine paternitate, sicut si esset in divinis unum suppositum absolutum ; unde intellectus unius non supponit intellectum alterius ; propter quod non habent inter se aliquem ordinem prioris et posterioris. Tamen ista ut conveniunt divinis, inter se habent ordinem prioris et posterioris ; paternitas enim hoc modo prior est innascibilitate, quia paternitas dicit primam relationem fundatam super auctoritatem principii uniuersalis, innascibilitas vero dicit privationem essendi ab alio ; per prius enim et essentialius convenit universali principio esse principium primi producti quam non esse ab alio. Et ideo paternitas est prior innascibilitate. Et cum dicis « ergo filiatio similiter esset prior », concedatur ; et cum subditur : omne quod est posterius filiatione est communicabile Filio, verum est in positivis, non autem in negativis vel privativis, quia negatio et privatio non possunt communicari, nisi ratio per quam inest subiecto sit communicabilis. Et quia auctoritas principii universalis super quam fundatur innascibilitas non est communicabilis Filio, ideo nec innascibilitas.
[7] Quod dicitur tertio, si innascibilitas esset posterior paternitate et filiatione etc., dicendum quod innascibilitas nec est media inter filiationem et spirationem, nec est simul cum spiratione, nec posterior est, quia etsi ipsa possit habere aliquem ordinem ad filiationem ratione paternitatis, cum qua filiatio est simul, tamen nullum omnino ordinem habet ad spirationem activam vel passivam.
[8] Et ad illud quod quarto dicitur quod innascibilitas habet plus de ratione primi quam paternitas, dicendum quod est falsum, quia ratio primi non consistit in non-esse ab alio, tum quia ratio positivi totaliter consistit in eo quod positivum est, primum autem dicit quid positivum et ideo non-esse ab alio nullo modo est intrinsece de ratione primi, tum quia si esset unum tantum, illud esset innascibile vel non ab alio, non tamen primum. In quo ergo consistit ratio primi ? Dicendum quod cum primum sit nomen ordinis, primum est ex quo vel post quod omnia alia sunt. Et verum est quod ad hoc sequitur quod a nullo sit, sed non est hoc intrinsece de ratione primi, sed est proprietas concomitans. Constat autem quod paternitas, quae est proprietas originis respectu alterius, magis participat rationem primi iam dictam quam innascibilitas. Et quod dicitur ulterius, quod Christus dicitur primogenitus etc., dicendum quod Scriptura non semper servat proprium modum loquendi. Et iterum licet non fuerit post ipsum Christum alius a matre genitus, potuit tamen esse quantum fuit ex cursu naturae ; et hoc minuit improprietatem modi loquendi.
[9] Ad rationes contrariae opinionis. Ad primam concedo totum usque ibi : « innascibilitas dicit modum habendi esse, paternitas vero modum communicandi ». Et istud est negandum ; innascibilitas enim non dicit formaliter modum habendi esse, sed modum non habendi, paternitas vero modum communicandi non dicit, sed proprietatem personae communicantis. sed universalitas principii dicit modum habendi esse, scilicet ut in fonte, et ideo haec secundum modum intelligendi praecedit utrumque, scilicet paternitatem et innascibilitatem tanquam fundamentum utriusque. Posset etiam dici quod in absolutis prius est habere esse et modum habendi quam communicare esse et modum communicandi ; sed in his quae constituuntur in esse per communicare esse, sicut sunt personae divinae, quae constituuntur in esse personali per dare esse et accipere esse, non est verum, sed sunt simul secundum intellectum verum habere esse et communicare esse, modus habendi et modus communicandi ; unde praeter falsitatem minoris maior etiam non est universaliter vera.
[10] Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia innascibilitas non est paternitati ratio essendi. Ad probationem, cum dicitur : « sicut se habet genitus ad non-generare, ita genitus ad generare », dicendum quod falsum est, quia affirmatio potest esse causa negationis et non econverso ; unde esse genitum potest esse ratio non generandi. Ex eo enim quod est aliquid genitum, habet quod non sit universale principium, et per consequens quod non sit Pater, prout paternitas sumitur in divinis modo superius dicto ; sed ingenitum inquantum huiusmodi nullius affirmativi est causa seu ratio, sed solum negat esse ab alio. Et quod dicitur postea : « Filius, quia non spiratus, spirat ; ergo Pater, quia non genitus, generat », dicendum quod antecedens est falsum ; Filius enim spirat, quia habet virtutem spirandi, et non quia non est spiratus ; oportet enim positivi esse causam positivam et non negativam tantum.
[11] Ad tertium dicendum quod sola positiva directe et formaliter important perfectionem et ideo inter positiva quae Deo conveniunt illa sunt perfectiora quae minus possunt communicari creaturis, sicut omnipotentia perfectior est quam sapientia. Si autem alterum sit positivum et non communicabile, alterum vero privativum et incommunicabile, non propter hoc illud negativum, quantum ad hoc quod dicit formaliter, erit perfectius positiuo, quia negatio nullam perfectionem ponit, licet forte aliquid supponat perfectius illo positivo. Et hoc modo ingenitum vel innascibilitas supponit universalitatem principii quae est incommunicabilis et aliud perfectius vel quasi perfectius secundum modum intelligendi quam paternitas absolute dicta ; ipsa tamen innascibilitas quantum ad illud quod dicit formaliter non est perfectior paternitate, sed e converso. Item cum dicitur in minori quod paternitas est communicabilis, verum est secundum generalem rationem nominis, sed prout est proprietas fundata super auctoritatem primi principii universalis, non potest communicari, sicut nec innascibilitas.
Quaestio tertia
Utrum imago dicatur in divinis essentialiter an personaliter
[1] Postea quaeritur de imagine, utrum dicatur in divinis essentialiter an personaliter. Et videtur quod essentialiter, quia illud quod convenit tribus personis est essentiale, sed esse imaginem convenit tribus personis ; ergo etc. Minor probatur per illud quod dicitur Gen. 1 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ; et Augustinus dicit De fide ad Petrum quod una est Sancte Trinitatis divinitas et imago ad quam factus est homo ; quare etc.
[2] In contrarium est quod dicit Augustinus : Quid est absurdius quam imaginem ad se dici ? Ergo dicitur relative ; sed relativa in divinis sunt personalia ; ergo etc.
[3] Responsio.
Videnda sunt tria : primum est quid sit de ratione imaginis ; secundum utrum conveniat divinis ; tertium an sit proprium Filii.
[4] De primo dictum fuit supra distinctione 3 quaestione 1, scilicet quod de ratione imaginis sunt duo : unum est quod illud quod dicitur imago sit simile illi cuius est imago ; aliud est quod ab eo sit productum effectiue vel exemplariter, ut plenius deductum fuit prius.
[5] Quantum ad secundum videtur esse dicendum quod imago non conveniat proprie divinis, prout tamen convenit, dicitur personaliter et non essentialiter. Primum patet, quia si esse imaginem conveniret divinis proprie, aut conveniret Deo respectu creaturae aut uni personae divinae respectu alterius ; non primo modo, quia imago est aliquid productum ad imitationem alterius cuius est imago ; sed nihil divinum est productum ad imitationem creaturae, sed potius e converso creatura producta est ad imitationem divinae naturae ; ergo Deus non est imago creaturae, sed potius creatura Dei est imago ; verumtamen sicut exemplar vocamus quandoque nomine exempli, quamvis improprie, sic illud cuius est imago vocamus quandoque nomine imaginis, et hoc modo sumitur imago Gen. 1 et ab Augustino libro De fide ad Petrum in auctoritate prius allegata.
[6] Item nec una persona potest proprie esse imago alterius personae divinae, quia imago importat similitudinem ad illud cuius est imago ; ubi ergo non est propria similitudo, ibi non est proprie imago ; sed in una persona respectu alterius non est propria similitudo ; ergo etc. Probatio minoris, quia propria similitudo non est inter personas divinas quo ad relationes originis, quia secundum Augustinum quis de quo sit, non est aequalitatis aut similitudinis, sed oportet quod attendatur secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis vel virtualis vel perfectionalis, ut dictum fuit prius, ubi etiam dictum fuit quod similitudo proprie dicta differt ab identitate qua unum numero dicitur idem sibi ipsi quantum ad duo, scilicet quantum ad distinctionem extremorum et quantum ad fundamentorum distinctionem, quia in similitudine proprie dicta prout reperitur in creaturis, quae sunt nobis notiores et quibus nomina imponimus, primo est distinctio fundamentorum et extremorum, in identitate autem nihil horum distinguitur secundum rem ; propter quod ubi invenitur unum numero fundamentum cum distinctione extremorum, sicut in divinis, ibi non est totalis identitas propter distinctionem extremorum nec proprie similitudo propter identitatem fundamenti, sed est media convenientia inter identitatem et similitudinem, minor totali identitate et maior similitudine. Patet ergo quod una persona non est alii similis proprie, sed est plus quam similis, quia vere persona una est eadem cum alia in essentia, et per consequens una non est proprie imago alterius, quia una non imitatur aliam in essentia cum nunquam sit proprie imitatio secundum unum et idem numero, accipiendo tamen imaginem et similitudinem pro summa convenientia in una forma et natura, invenitur in divinis imago et similitudo, quae tamen est aliquid potius imagine vel similitudine, et imago sic accepta dicitur in divinis solum personaliter. Quod sic patet, quia imago est aliquid productum ad alterius imitationem ; sed esse productum non convenit nisi personae ; ergo etc.
Et sic patet secundum.
[7] Circa tertium notandum quod esse imaginem convenit tam Filio quam Spiritui Sancto, Filio tamen magis competit per appropriationem. Primum patet : omne productum in similitudine et aequalitate ad alterum est eius imago ; in hoc enim consistit ratio imaginis ; sed Spiritus Sanctus producitur in similitudine et aequalitate ad Patrem sicut Filius ; ergo quilibet potest dici imago Patris unus sicut alius ; et hoc sic expresse dicit Damascenus et Doctores Graeci. Secundum patet, scilicet quod solus Filius per appropriationem dicitur Imago, quia etsi Spiritus Sanctus est similis Patri ut Filius, tamen Filius ex ipsa ratione nominis habet quod sit similis Patri et quod producatur in similitudinem Patris ; dicitur enim Filius, quia sit ut ille ; Spiritus autem Sanctus non hoc ex ratione sui nominis habet, et de se patet, nec ex modo processionis suae cum non procedat ex modo naturae, qui est modus assimilationis in generatione perfectorum, sed per modum voluntatis ; per voluntatem autem producitur non quale est producens, sed quale vult producere. Et ideo solus Filius per quandam appropriationem dicitur Imago, non autem Spiritus Sanctus. Et sic loquitur Scriptura de Filio Col. 1 : Qui est Imago invisibilis Dei, et beatus Augustinus De Trinitate VI, qui dicit quod solus Filius est Imago Patris.
[8] Ad argumenta patet solutio ex iam dictis.
