Distinctio XIV — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
Distinctio XIV
Sententia distinctionis 14
[1] Praeterea diligenter.
Superius determinavit Magister de aeterna processione Spiritus Sancti ; hic vero determinat de temporali eius processione.
Et primo determinat de ea ;
secundo determinat nomen quod proprium est Spiritus Sancti.
Secunda incipit distinctione 18 ibi : Praeterea diligenter.
Prima dividitur in duas :
primo determinat de processione eius in generali ;
secundo prosequitur modos in speciali processionis suae.
Secunda incipit in principio 16 distinctionis ibi : Nunc de Spiritu Sancto.
Prima dividitur in duas :
primo ostendit quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio temporaliter ;
secunda inquirit utrum detur a se ipso.
Secunda incipit in 15 distinctione ibi : Hic considerandum.
Prima pars est praesentis lectionis et dividitur in tres :
primo enim determinat intentum ;
secundo excludit errorem ;
tertio removet quandam obiectionem.
Secunda ibi : Sunt autem alii.
Tertia ibi : Hic quaeritur utrum.
Et haec est divisio et sententia in generali.
[2] In speciali sic procedit Magister.
Et proponit primo quod gemina est processio Spiritus Sancti : una qua procedit aeternaliter a Patre et Filio, alia qua procedit temporaliter ad sanctificandum creaturam ; unde subdit quod Spiritus Sanctus non a Patre procedit in Filium et a Filio in creaturam, sed ab utroque procedit ad sanctificationem creature. Et hoc confirmat autoritate Augustini. Haec autem processio aliquando nominatur « processio », aliquando « datio », aliquando « missio ». Et hoc ostendit autoritat » Bedae et etiam Augustini. Postea excludit errorem dicentium quod in Spiritus Sancti missione ipse Spiritus Sanctus non datur, sed tantum eius dona. Et hoc dicunt sensisse Bedam, qui dicit Spiritum Sanctum procedere, cum ipsius gratia datur. Sed quod Spiritus Sanctus, qui est una in Trinitate persona, detur, patet ; Spiritus enim Sanctus indivisus simul plures mentes discipulorum infudit, quod non potuisset si esset creatura. Idem etiam probatur autoritate Augustini ex parte Dei dantis qui dat donum aequale sibi. Et addit quod Spiritus Sanctus non est minor Patre et Filio, sicut a quibusdam dicitur. Ultimo quaerit utrum viri sancti dent Spiritum Sanctum, et dicit quod non, quia si Spiritus Sanctus a creatura daretur, ab illa procederet ; unde in primitiva ecclesia non legitur sanctos dedisse Spiritum Sanctum, sed ad eorum orationem et manuum impositionem dabatur Sanctus Spiritus. Et subdit quod Christus secundum quod homo non dedit Spiritum Sanctum. Et excludit quandam obiectionem ; quod enim Apostolus dicit ad Galatas se dedisse Spiritum Sanctum, intelligendum est quod per eius praedicationem dabatur Spiritus Sanctus. Et hoc confirmat autoritate Augustini.
Et haec est sententia lectionis in speciali.
Quaestio prima
Utrum sit aliqua processio temporalis Spiritus Sancti
[1] Circa distinctionem istam quaeruntur quatuor :
primum est utrum in divinis sit aliqua processio temporalis ;
secundum est utrum temporalis processio ponat in numerum cum aeterna ;
tertium est utrum per processionem temporalem detur ipsemet Spiritus Sanctus vel solum eius dona ;
quartum est utrum Spiritus Sanctus detur a viris sanctis.
Primo ergo quaeritur utrum sit aliqua temporalis processio Spiritus Sancti. Et videtur quod non, quia omne quod procedit temporaliter incipit esse ex tempore, si per processionem accipiat esse ; sed Spiritus Sanctus non incipit esse ex tempore et tamen per processionem suam ex Patre et Filio accipit esse ; ergo non procedit temporaliter.
[2] Item sicut Spiritui Sancto competit procedere, ita Filio competit generari ; sed Filius non dicitur generatus temporaliter nisi ratione naturae assumptae ; ergo cum Spiritus Sanctus nullam unquam naturam assumpsit, videtur quod nunquam processisset temporaliter.
[3] In contrarium est quod dicitur in littera et arguitur per rationem, quia contingit aliquem habere Spiritum Sanctum ex tempore ; sed non habetur nisi procederet ex Patre et Filio ; oportet ergo ponere aliquam temporalem processionem Spiritus Sancti.
[4] Responsio.
Primo uidendum est quid vocamus « processionem temporalem », et ex hoc patebit veritas quaestionis. Sciendum ergo quod processio temporalis appellatur processio personae a persona ad sanctificandum creaturam per aliquid in ipsa creatum. Unde Augustinus dicit et habetur in littera quod Spiritus Sanctus procedit temporaliter quando creaturam sanctificat. Ex quo quidam acceperunt occasionem dicendi quod sicut processio aeterna est processio personae a persona, sic processio temporalis est processio alicuius doni creati, puta gratiae vel charitatis, a persona divina in animam. Quod utique non est verum, prout nunc loquimur de processione temporali ; loquimur enim de processione Spiritus Sancti qua Spiritus Sanctus procedit. Ex hoc autem quod aliquod donum procedit a Spiritu Sancto, Spiritus Sanctus non procedit, sed aliquod donum procedit ex ipso ; ergo processio qua aliquod donum procedit temporaliter a Spiritu Sancto in creaturis est quaedam temporalis processio, sed non est temporalis processio Spiritus Sancti, licet una non sit sine alia, ut postea patebit. Quid ergo ? Dicendum quod temporalis processio Spiritus Sancti est qua procedit a Patre et Filio in creaturam. Quod potest intelligi dupliciter : uno modo quod Spiritus Sanctus procedat in creaturam tanquam in subiectum, sicut calor procedit ab igne in manum, quod esse non potest, quia Spiritus Sanctus est persona subsistens ; alio modo quod procedat in ipsam tanquam in obiectum amatum et cognitum et aliquo modo habitum. Et hoc quidem fit ex tempore mediante aliquo dono collato creaturae, quod est gratia vel charitas vel aliqua motio per quam creatura consurgit in cognitionem et dilectionem Dei meritoriam et habet Deum novo modo, non subiective in se, sed obiective, et praeter hoc habet ipsum ut specialem rectorem et directorem. Unde processio temporalis ultra exitum personae a persona importat sic esse in creatura, scilicet obiective, et ut spiritualis rector et provisor et director ; et haec duo includit temporalis processio personae divinae, sicut totum includit suas partes ; ergo processio temporalis Spiritus Sancti non dicitur processio alicuius doni a Spiritu sancto in creaturam, tamen non est sine ea, quia persona divina non se habet novo modo ad creaturam obiective nisi quia creatura se habet novo modo ad Deum per aliquid sibi a Deo de novo influxum, ita quod tota novitas et mutatio est in creatura secundum rem et subiective, in Deo autem solum secundum rationem obiective. Per hoc apparet principale, scilicet quod talis processio potest dici temporalis, et hoc sic : illud totum cuius altera pars non est ab aeterno sed novo non est aeternum, sed novum et temporale, quia totum non est nisi existentibus partibus quas totum importat ; sed processio personae a persona, ut modo novo sit in creatura, est quoddam totum importans duas partes, quarum una est exitus personae a persona, alia est personam divinam novo modo esse in creatura ; et haec pars non est aeterna, sed temporalis et nova ; ergo hoc totum quod est processio personae a persona, ut novo modo sit in creatura, non est aeternum, sed temporale et novum. Et ideo dicitur processio temporalis.
[5] Sed contra hoc potest argui dupliciter. Primo sic : sicut se habet totum aeternum ad suas partes, sic totum temporale ad suas ; sed totum non potest dici aeternum nisi quaelibet eius pars sit aeterna ; ergo nec totum potest dici temporale cuius quaelibet pars non est temporalis. Cum ergo processio Spiritus Sancti, de qua loquimur, habeat duas partes, quarum una est aeterna et alia temporalis, videtur quod sicut non potest dici aeterna, quia quaedam pars eius non est aeterna, ita non potest dici temporalis, quia quaedam pars eius non est temporalis.
[6] Secundo arguitur sic : quia demonstrato uno caeco et altero vidente, sicut non potest vere affirmari quod ambo sint caeci, sed negari potest utrumque, dicendo quod nec sunt videntes nec caeci, eodem modo in processione quae includit unum aeternum et aliquid temporale, sicut non potest dici quod sit aeterna, sic nec potest dici quod sit temporalis, sed utrumque est negandum.
[7] Et dicendum ad primum quod non est simile quod adducitur pro simili, quia ad esse totius requiritur existentia cuiuslibet partis ; ad non-esse autem eius non requiritur quod quaelibet pars non sit, sed sufficit alteram partem non esse ; « aeternum » autem dicit illud quod semper est, fuit et erit ; et ideo totius aeterni oportet quamlibet partem semper esse fuisse et fore, quod est eam esse aeternam ; sed « temporale » dicit aliquid sic nunc esse quod prius non fuit semper ; cum ergo ad non-fuisse totius sufficiat alteram partem eius non semper fuisse, et hoc facit ipsum esse temporale, patet quod non oportet totius temporalis quamlibet partem temporalem esse.
[8] Ad secundum dicendum quod refert loqui de pluribus pluraliter retentis et uno toto continente plura, quia in pluribus pluraliter est verum quod isti dicunt, non autem in toto continente plura. Si enim quaereretur utrum ista duo, scilicet processio personae a persona et existentia personae divine novo modo in creatura, sint aeterna vel temporalia, neutrum esset dicendum, sed quod unum est aeternum et aliud temporale ; sed cum quaeritur utrum hoc totum quod est processio personae a persona in creaturam sit aeternum an temporale, dicendum quod temporale, quia non semper fuit altera parte que ad totum requiritur non semper existente. Et est simile : ponamus quod parieti antiquo superponatur totum tectum novum ; si quaereretur utrum haec duo, paries et tectum, sint de novo vel ab antiquo, neutrum esset dicendum, sed dicendum esset quod paries antiquus et tectum de novo ; sed si quaereretur utrum domus sit de novo vel ab antiquo, dicendum esset « de novo » ; eodem modo est in proposito.
[9] Ad primum argumentum, cum dicitur « omne quod procedit temporaliter » etc., dicendum quod omne quod procedit temporaliter incipit esse ex tempore, si accipiat esse per illam processionem secundum quod est temporalis ; sed persona procedens non habet esse per processionem, ut respicit terminum ad quem, ratione cuius est temporalis, sed ut respicit principium a quo, ratione cuius est aeterna.
[10] Ad secundum dicendum quod non omnino est simile de generatione et processione, quia generatio dicit tantum respectum geniti ad eum a quo est generatio, quod est principium communicandi naturam ipsi genito. Et ideo non ponimus nisi duas generationes in Filio secundum duas naturas communicatas, divinam et humanam. sed processio non solum dicit habitudinem procedentis ad principium a quo procedit, sed etiam ad terminum in quem procedit ; et quia hic terminus potest esse temporalis, ideo ratione eius processio est temporalis, quamquam procedens nullam per hoc temporalem naturam accipiat.
Quaestio secunda
Utrum processio temporalis Spiritus Sancti ponat in numerum cum aeterna
[1] Secundo quaeritur utrum temporalis processio ponat in numerum cum aeterna.
Et videtur quod sic quaecumque habent adinvicem ordinem numerantur, quia ordo non est eiusdem ad se ipsum, sed plurium ; sed processio temporalis habet ordinem ad aeternam, quia est posterior ea ; ergo ponit cum ea in numerum.
[2] Item sicut se habet Filius ad generationem passivam, ita Spiritus Sanctus ad spirationem passivam ; sed generatio Filii aeterna et temporalis sunt realiter duae generationes ; ergo processio Spiritus Sancti aeterna et temporalis sunt realiter duae processiones.
[3] In contrarium arguitur quia omnis processio Spiritus sancti est a Patre et Filio ; illa autem non potest esse nisi unica ; ergo processio Spiritus Sancti temporalis et aeterna non sunt duae processiones, sed tantum una.
[4] Responsio.
Si processio temporalis Spiritus Sancti esset processio qua aliquod donum procedit a Spiritu Sancto in creaturam temporaliter, sicut nonnulli imaginantur, tunc certum esset quod processio temporalis et aeterna essent duae processiones realiter differentes, nec mirum ; ubicumque enim sunt procedentia realiter differentia, ibi processiones realiter differunt ; sed sic esset in processione aeterna temporali supradicto modo acceptis ; ergo, etc. Minor probatur, quia procedens processione aeterna est persona divina, procedens vero processione temporali est aliquod donum creatum, et haec differunt realiter, ut de se patet.
[5] Sed quia haec opinio reprobata est prius, ideo dicendum est realiter quod quaestio potest intelligi dupliciter : uno modo quod processio temporalis et aeterna ponant in numerum processionum, ita quod sint duae processiones realiter differentes ; alio modo quod ponant in numerum non quidem processionum, sed in qualemcumque numerun rerum vel rei rationis. Si primo modo intelligatur quaestio, sic dico quod processio temporalis non ponit in numerum cum aeterna, quia non sunt duae reales processiones, sed tantum una. Quod patet sic : per realem processionem fit aliquid reale in persona procedente absolutum vel relatum ; in divinis etiam persona quae procedit ab alia per processionem habet quicquid habet absolutum vel relatum a persona a qua procedit ; ergo per aliam et aliam realem processionem fit aliud realiter in procedente ; sed per processionem temporalem Spiritus Sancti nihil fit reale absolutum vel relatum in Spiritu Sancto praeter illud quod est in ipso per processionem aeternam ; ergo processio temporalis non est processio realiter distincta ab aeterna. Et hoc quidem manifestum est ex praedictis ; processio enim aeterna dicit solum exitum personae a persona, processio vero temporalis dicit illud idem cum novo respectu ad creaturam, et iste novus respectus non potest dici secundum se processio (alioquin cum Pater possit habere et habeat quandoque hunc novum respectum ad creaturam, Pater diceretur quandoque temporaliter procedere, quod est falsum) ; totum ergo hoc, scilicet processio personae a personacum novo respectu ad creaturam, dicitur processio temporalis, processio aeterna quidem ratione solius primi, sed temporalis ratione solius secundi, et ita est ibi unica processio, quae est aeterna ex primo et dicitur temporalis ex secundo.
[6] Si autem quaestio intelligatur secundo modo, sic adhuc dicendum quod processio temporalis et aeterna non ponunt in numerum rerum, quia nec sunt duae res nec una includit super aliam aliquam rem. Quod patet, quia praeter processionem aeternam nihil est ibi nisi respectus novus ad creaturam ; ille autem respectus non est realis, sed solum secundum rationem, etc. Verumtamen licet processio temporalis non sit alia res nec aliam rem includat intrinsece, connotat tamen aliam rem intrinsece. Hoc autem donum est aliquid in creatura, quia persona divina non se habet novo modo ad creaturam obiective, nisi quia creatura se habet novo modo ad Deum per aliquid receptum in ea subiective. Et est simile : Deus et Deus creans non sunt duo dii nec duae res, et tamen « Deus creans » connotat extrinsece aliam rem, scilicet creaturam. Similiter est in proposito, ut visum est. Si autem quaestio intelligatur de qualicunque numero, scilicet rei vel rationis, sic processio temporalis ponit in numerum cum aeterna, non ita quod una processio, puta aeterna, sit tantum res et alia, scilicet temporalis, sit tantum ratio, sed quia supra processionem aeternam, que vera res est, processio temporalis addit respectum ad creaturam, qui est solum secundum rationem.
[7] Ad primum argumentum dicendum quod ordo processionis temporalis ad aeternam est solum ratione connotati, ex quo consurgit circa personam divinam procedentem respectus novus, licet secundum rationem, et per consequens numerus rei et rationis vel eiusdem accepti solum secundum rem ad seipsum acceptum secundum novam rationem.
[8] Ad secundum dicendum quod generatio Filii aeterna et temporalis non solum distinguuntur per respectum rationis superadditum, sicut processio Spiritus Sancti temporalis et aeterna, sed per diversas naturas acceptas per hanc generationem et illam ; ideo generationes realiter distinguntur sicut naturae per eas acceptae ; non sic autem est ex alia parte.
Quaestio tertia
Utrum per processionem temporalem Spiritus Sanctus detur an eius
[1] Tertio quaeritur utrum per processionem temporalem ipsemet Spiritus Sanctus detur an tantum eius dona.
Et videtur quod ipsemet Spiritus Sanctus non detur, quia illud de novo datur quod novo modo habetur ; sed Spiritus Sanctus secundum se non habetur novo modo, sed tantum secundum eius dona ; ergo etc. Minor probatur per Autor De causis, qui dicit quod prima causa semper eodem modo se habet ad res quamvis res diversimode se habeant ad primam causam.
[2] In contrarium est quod dicitur Rom. 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, ergo videtur secundum Apostolum quod utrumque detur, scilicet ipse Spiritus Sanctus et dona eius.
[3] Responsio.
Videnda sunt tria : primum est quomodo Spiritus Sanctus detur cum donis suis et non tantum sua dona ; secundum est cum quibus donis Spiritus Sanctus detur et cum quibus non ; tertium est quid detur per prius, utrum Spiritus Sanctus an dona eius.
Quantum ad primum sciendum est quod aliquid potest dari alteri dupliciter ad praesens : uno modo sicut forma inhaerens, sicut calor datur aque ab igne, et isto modo Spiritus Sanctus nunquam datur cum sit persona subsistens et nullo modo forma inhaerens ; alio modo sicut obiectum vel sicut amicus rector et motor, sicut dicitur quod aliquid datur puero in tutorem, et hoc modo datur Spiritus Sanctus hominibus et non solum dona eius ; est enim quorundam obiectum cognitum et amatum quorum ipse est spiritualis tutor et director.
[4] Ex hoc patet secundum, scilicet quod Spiritus Sanctus datur creaturae rationali solum cum donis naturae, sed imperfecte, cum donis vero gratiae perfectius, sed cum donis gloriae perfectissime. Quod patet unica ratione, quae talis est : illi soli creaturae datur Spiritus Sanctus quae potest in ipsum tendere tanquam in obiectum cognitum et amatum et cuius ipse est spiritualis tutor et director ; sed sola creatura rationalis potest intendere in Deum vel in Spiritum Sanctum tanquam in obiectum amatum et cognitum, imperfecte quidem secundum dona naturae, perfectius vero secundum dona gratiae, perfectissime autem secundum dona gloriae ; solius etiam creaturae rationalis est specialis tutor, provisor et director, quia ordinabilis est ad finem supernaturalem, et specialior electorum, specialissimus autem beatorum ; ergo Spiritus Sanctus datur soli creaturae naturali imperfecte secundum dona naturae, perfectius secundum dona gratiae, sed perfectissime secundum dona gloriae.
[5] Quantum ad tertium notandum quod aliquid dicitur prius dupliciter : uno modo secundum tempus, alio modo secundum naturam. Si loquamur de prioritate secundum tempus, sic in datione Spiritus Sancti et donorum eius, maxime quo ad dona gloriae, nullo modo est prius et posterius secundum tempus. Cuius ratio est quia dona pertinentia ad beatitudinem semper perficiunt ipsam animam in actu suo, quia beatitudo consistit in actuali operatione, ut patet ex I Ethicorum ; sed illius actus vel operationis obiectum cognitum et amatum est Deus vel Spiritus Sanctus cum illa operatio sit intellectus et voluntatis ; ergo simul secundum tempus habentur dona gloriae et Deus vel Spiritus Sanctus ut amatus et cognitus.
[6] De donis autem gratiae et naturae, cum quibus Deus habetur minus perfecte, secus est, quia illa non semper perficiunt hominem in actu suo ; non enim habens intellectum et voluntatem etiam cum fide et charitate semper est in actu contemplandi et diligendi Deum naturaliter vel meritorie ; et ideo cum his donis non semper habetur Deus vel Spiritus Sanctus ut actus cognitus et amatus, sed solum secundum potentiam vel habitum ; propter quod haec dona prius habentur secundum tempus quam Spiritus Sanctus habeatur in actu. Si vero loquamur de prioritate secundum naturam sic ad praesens duplex est natura, scilicet materia et forma ; forma autem est perfectio materiae ; et ideo illa quae sunt perfectiora sunt priora secundum naturam formae vel finis ; que autem sunt imperfectiora sunt priora secundum naturam materiae vel subiecti recipientis. Cum ergo habere Deum ut cognitum et amatum sit sicut finis et perfectio principaliter intenta, patet quod secundum naturam formae et finis, qui aliquo modo coincidit cum forma, Spiritus Sanctus datur prius natura quam dentur eius dona ; sed secundum naturam materiae vel subiecti recipientis prius habentur dona Spiritus Sancti quam ipse Spiritus Sanctus propter duo : primo, quia semper in subiecto dispositio praecedit naturaliter perfectionem ; sed dona Spiritus Sancti sunt quaedam dispositiones ad habendum Deum ; ergo etc. ; secundo, quia persona divina non se habet novo modo ad creaturam obiective nisi quia creatura se habet novo modo ad Deum per aliquid quod est ei datum de novo et est in ea subiective ; sed illud quod est causa et ratio alterius est prius eo secundum naturam ; ergo dona influxa natura a Deo sunt in ea prius secundum naturam quam ipsa feratur in Deum tanquam obiectum, quod est eam habere Spiritum Sanctum.
[7] Ad argumentum in oppositum dicendum quod ipse Deus vel Spiritus Sanctus novo modo se habet ad creaturam, non quidem subiective, sed obiective absque mutatione sui per solam mutationem creaturae, et cum quo Deus eodem modo se habet ad res secundum Autorem De causis, dicendum quod intelligendum est sic quod in Deo non sunt subiective diversi modi reales quibus se habeat nunc aliter quam prius, ex variatione tamen creaturarum varie relationes secundum rationem consurgunt circa Deum obiectiue, et sic est in proposito.
Quaestio quarta
Utrum Spiritus Sanctus detur a viris sanctis
[1] Quarto quaeritur utrum Spiritus Sanctus detur a sanctis viris.
Et videtur quod sic, quia Christus dedit discipulis potestatem dimittendi peccata ; sed peccata non dimittuntur nisi per Spiritum Sanctum ; ergo discipuli potuerunt dare Spiritum Sanctum.
[2] In contrarium est quod dicit Augustinus De Trinitate : Non aliquis discipulorum dedit Spiritum Sanctum, sed orabant ut veniret in hominem.
[3] Responsio.
Dicendum quod Spiritus Sanctus potest dari dupliciter : uno modo directe per modum auctoritatis, alio modo indirecte per modum ministerii. Primo modo non potest Spiritus Sanctus dari a quacumque creatura, angelo vel homine, nec in se nec in donis suis. Non in se, quia Spiritus Sanctus solum potest dari per modum auctoritatis ab illis a quibus originatur, quia non est auctoritas personae supra personam divinis nisi ratione originis, unde nec aliqua persona semetipsam dat ; si tamen dat, non per modum auctoritatis dat, sed tantum per modum cuiusdam liberalitatis ; sed Spiritus Sanctus originatur solum a Patre et Filio et non ab aliqua creatura ; ergo Spiritus Sanctus non datur per modum auctoritatis nisi a Patre et Filio et non ab aliqua creatura ; nec per modum liberalitatis dari potest nisi ab illis quorum voluntati subest Spiritus Sanctus haberi a nobis ; hii autem sunt solum Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quorum est una et eadem voluntas ; ergo nec per modum autoritatis potest dari Spiritus Sanctus a quacumque creatura.
[4] Item nec dona Spiritus Sancti possunt isto modo dari ab aliqua creatura, quia dona illa, si sint naturae, cum sint intellectus et voluntas, non possunt esse nisi a creante cum intellectus et voluntas sint ab extrinseco ; si vero sint dona gratiae, aut sunt dona gratiae gratum facientis et similia aut non sunt aliud quam acceptatio divina, que non potest esse ab alio causaliter nec in alio formaliter nisi in Deo ; si sint aliud, cum non possint educi de potentia subiecti vel materiae, inducuntur a creante solum.
[5] Idem intelligendum est de donis gratiae gratis datae quo ad hoc quod non subest voluntati creaturae talia conferre cum elevent naturam supra id ad quod quocunque natura creata secundum se non potest attingere ; ergo nec Spiritus Sanctus in se nec in donis suis potest dari a quacumque creatura directe et per modum auctoritatis. Alio modo potest dari Spiritus Sanctus indirecte per modum ministri, et hoc modo potest dari Spiritus ab hominibus, non solum bonis, sed etiam malis, dum administrant sacramenta ecclesiae, in quibus et cum quibus datur Spiritus Sanctus nisi recipiens ponat obicem. Potest etiam dari ab omnibus talibus occasionaliter per eorum praedicationem suadendo viam salutis. Potest etiam dari praeter hos modos Spiritus Sanctus a bonis aliqualiter merendo per orationem, sicut legitur de Apostolis Actuum 8 : Oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum. Potest etiam fantasia hominis immutari per ministerium angelicum ut in ea appareant mala fugienda et bona prosequenda, quibus ostensis redit homo de culpa ad gratiam per poenitentiam. Et ideo Spiritus Sanctus potest dari his modis a bonis et malis, non solum hominibus sed etiam angelis, non directe per modum auctoritatis, sed indirecte modis quibus dictum est.
Et per hoc patet solutio ad argumenta.
