Distinctio VI — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
Sententia distinctionis sextae in generali et speciali
Praeterea quaeri solet etc. Superius Magister movit quaestiones circa generationis subiectum vel terminum, hic movet quandam quaestionem circa generationis modum. Et dividitur ista pars in tres :
primo movet quaestionem et determinat eam ;
secundo removet quandam obiectionem ;
tertio exponit praedictam determinationem.
Secunda incipit ibi : Contra hoc opponitur.
Tertia ibi : Praedicta tamen vera.
Prima dividitur in tres partes :
primo movet quaestionem ;
secundo eam determinat ;
tertio ex terminatione quendam errorem excludit.
Secunda ibi : Nec voluntate nec necessitate.
Tertia ibi : quo contra ait Augustinus.
Haec est sententia Magistri in generali.
In speciali vero sic procedit Magister et quaerit primo utrum Pater genuit Filium necessitate vel voluntate. Et respondet quod nec voluntate nec necessitate : necessitate non, quia necessitas non est in Deo, nec voluntate, quia sic voluntas praecederet sapientiam, idest Filium, qui est sapientia (generans enim procedit genitum).
Deinde errorem Eunomii excludit dicens quod male dixit Eunomius, qui artibus dialecticis deceptus ponit Filium esse genitum voluntate, intelligens, et male, voluntatem generandi Filium Patri accessisse de novo, quod esse non potest ; sequeretur enim Deum esse mutabilem.
Confirmat autem hoc, quia argumentum haereticorum non est efficax. Opponit enim haereticus : « Pater aut volens aut nolens genuit Filium ; si nolens, ergo miser est ; si volens, ergo voluntate genuit Filium ». Et dicit Magister quod hoc non cogit, quia sic potest opponi : « Pater aut volens aut nolens est Deus ; si nolens, miser est ; si volens, ergo voluntate est Deus, non natura », quod falsum est.
Unde concludit quod Pater nec nolens nec volens genuit Filium. Postea quandam obiectionem removet. Obiectio talis est : « Cum in divinis idem sit natura et voluntas, si Pater genuit natura Filium, ergo et voluntate ». Et respondet dicens quod licet in divinis natura et voluntas sint idem re in Deo, differunt tamen ratione vel connotato. Unde sicut scientia Dei se extendit respectu malorum, voluntas autem non et tamen scientia et voluntas in Deo sunt idem, ita etiam aliquid convenit naturae Dei quod non convenit voluntati, licet sint idem in Deo.
Ultimo dicit quod Pater genuit Filium voluntate communicante generationem, non praecedente vel antecedente de novo.
Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.
QUAESTIO PRIMA
Utrum Pater genuerit Filium necessitate
[1] Circa distinctionem istam quaeruntur duo. Primum est utrum Pater genuerit Filium necessitate an voluntate. Secundum est utrum genuerit Filium natura. Ad primum sic proceditur et arguitur quod Pater non genuit Filium necessitate, quia quod gratis datur non datur ex necessitate ; sed secundum Richardum De Trinitate Pater quicquid dat Filio vel Spiritui Sancto dat secundum amorem gratuitum ; ergo non necessario ; sed per generationem Pater dat Filio quicquid Filius habet ; ergo Pater non necessario generat.
[2] Item Augustinus Ad Orosium : Nec voluntate Pater genuit Filium. Et Hilarius De sinodis dicit quod non naturali necessitate ductus Pater genuit Filium.
[3] In contrarium arguitur, quia si Pater non necessario genuit, potuit non generare et per consequens Filius potuit non esse ; hoc autem est impossibile ; ergo et primum. Consequentia patet, quia « non necesse » et « possibile non » equipollent.
[4] Responsio. Necessarium dicitur multipliciter, est enim necessitas violentiae et coactionis, ut cum lapis proiicitur sursum, necessitatur ad ascensum ; alia est necessitas expedientiae ex suppositione finis, sicut volenti ire ultra mare necesse est habere navem (et his duobus modis sumitur necessarium ex causis extrinsecis, quae sunt agens et finis) ; et tertia necessitas, scilicet immutabilitatis, quae sumitur ex causis intrinsecis vel ex aliquo quod est de essentia rei, sicut necesse est hominem esse rationalem ratione formae vel corruptibilem ratione materiae. Principia autem intrinseca ad quae sequitur talis necessitas quandoque sunt causata active ab alio, sicut est in omnibus citra Deum ; et ideo sicut in eis principia rei dependent ab alio, ita et necessitas consequens principia, propter quod in his non est necessitas secundum potissimum gradum necessitatis. In Deo autem nihil est quod ab alio dependeat ; et ideo necessitas immutabilitatis quae in Deo est summa est et prima necessitas.
[5] Dicendum ergo cum quaeritur utrum Pater genuerit Filium ex necessitate, quod si loquamur de prima necessitate, quae est coactionis, quod talis nullo modo cadit in Deo. Quod patet dupliciter :
primo, quia necessitas coactionis est a potentiore, sed Deo nihil est potentius, ergo etc. ;
secundo, quia necessitas talis non est in cognoscentibus sine tristitia, V Methaphisicae, sed tristitia non cadit in Deo, ergo nec talis necessitas.
[6] Si autem loquamur de necessitate secundo modo dicta, quae est necessitas expedientiae ex suppositione finis, sic dicendum quod talis necessitas non est in Deo quo ad actus interiores, qui non transeunt in creaturam ; potest tamen in Deo esse quo ad actus qui in creaturam transeunt. Primum patet sic. Si actus manentes in Deo, sive essentiales sive notionales, fierent ex suppositione alicuius finis, aut ille finis esset in divinis aut in creaturis ; sed neutrum horum potest esse, ergo etc. Probatur minor, quia finis potior est his quae sunt ad finem ; sed nihil quod sit in creaturis potest esse potius his quae sunt in divinis, imo nec aeque bonum, in divinis etiam non est gradus bonitatis ut unum sit potius altero ; ergo nihil est in divinis nec in creaturis, ad quod tanquam ad finem ordinentur actus divini intra manentes. Cum ergo generatio Filii sit actus manens in divinis, patet quod Pater non genuit necessitate quae est ex suppositione finis.
[7] Secundum sic patet, quia licet Deus et ea quae in Deo sunt non ordinentur ad aliud tanquam ad finem, tamen actus divini transeuntes in materiam exteriorem et res per eos productae habent inter se ordinem finis et eorum quae sunt et eorum quae sunt ad finem ; propter quod inter haec inuenitur dicta necessitas, ut si dicamus quod si Deus velit producere creaturam capacem beatitudinis, necesse est quod producat eam intellectualem. Talis enim finis nullo modo potest haberi nisi a creatura habente talem formam. Et ideo in istis invenitur necessitas suppositionis.
[8] Loquendo autem de necessitate tertio modo dicta, quae est necessitas immutabilitatis, dicendum quod Pater summa necessitate genuit Filium. Quod patet, quia productio quae est per modum naturae nec impediri potest nec a contrario praedominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, est summe necessaria ; sed generatio Filii in divinis fit per modum naturae et a principio naturaliter agente, quia generatio est opus naturae nec impediri potest a contrario praedominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, quia Pater generans est primum principium simpliciter et virtus eius infinita ; ergo generatio Filii est summe immutabilis et necessaria.
Minor patet, sed maior declaratur, quia principium naturale agens modo nature agit, quantum est de se, ex necessitate naturae. Et ideo si impediri non potest in agendo nec contrario praedominante nec a superiore subtrahente influentiam, actio eius erit simpliciter necessaria, maxime quando principium quod sic agit habet in se totum quod ad actionem requiritur, quia si non habet, sed requireret aliquid extrinsecum tanquam materiam vel aliquid tale, ex defectu illius posset actio impediri non obstante concursu omnium aliarum conditionum ; sed nihil tale extrinsecum requirit Pater in generatione Filii ; ergo etc.
[9] Aliter declarat quidam hanc eandem conclusionem sic. Actus divini sunt in duplici differentia : quidam enim transeunt materiam exteriorem realiter, sicut creare vel gubernare, et contingentia vel libertas in his, puta quod Deus producat creaturam vel non producat, nullam mutabilitatem arguit in Deo, sed solum in re creata ; alii sunt actus intrinseci, de quorum numero est generatio, et contingentia in istis arguit possibilem mutationem in Deo. Cum ergo mutatio in Deo sit penitus impossibilis, et contingentia in istis est omnino impossibiliter, sed est in eis mera necessitas.
[10] Sed contra hunc modum dicendi est instantia quorundam, quia velle in Deo est actus intra manens et non transiens extra ; et tamen non quicquid Deus vult de necessitate vult, sed multa vult libere ; ergo non omnes actus intra manentes sunt simpliciter necessarii nisi facta suppositione quod sint ; tunc enim impossibile est eos non inesse, sicut supposito quod Deus velit aliquid, impossibile est quod prius noluerit aut quod in posterum possit non velle, quia sequeretur mutatio in Deo, simpliciter autem et absolute potest illud non velle, quia non est necessaria habitudo voluntatis divinae ad tale volitum, et eodem modo diceretur quod supposito quod Pater genuerit Filium, necessarium est eum genuisse, simpliciter autem et absolute non. De hac autem necessitate nunc quaerimus.
[11] Haec autem instantia non bene procedit, quia quamvis velle divinum non sit necessario de quolibet volito, tamen omne velle divinum est necessario in Deo nec in Deo est libertas seu contingentia respectu actus volendi, quamvis in eo sit libertas seu contingentia actus volendi respectu aliquorum obiectorum, sicut magis declarabitur infra distinctione XLIV.
[12] Ad primum argumentum de amore gratuito dicendum quod in amore gratuito sunt duo : primum est mera liberalitas, et quantum ad hoc non est amor gratuitus in generatione Filii, sed est ibi absoluta necessitas immutabilitatis ; secundum est quod dat sine retributione, et quantum ad hoc est ibi amor gratuitus, quia Pater per generationem dat Filio et nihil accipit ab ipso.
[13] Augustinus autem et Hilarius in dictis suis excludunt a generatione divina necessitatem coactionis, non autem necessitatem immutabilitatis, de qua procedit argumentum ad alteram partem. Et ideo in hoc sensu concedatur.
QUAESTIO SECUNDA
Utrum Pater genuerit Filium natura an voluntate
[1] Ad secundum sic proceditur et arguitur quod Pater non genuerit Filium natura, quia Pater eo est Pater quod genuit ; sed Pater non est Pater natura ; ergo non genuerit filium natura. Maior patet, quia paternitas est relatio ex generatione consurgens, minor probatur per Augustinus VII De Trinitate capitulo 9, ubi dicit quod Pater non eo est Pater quo Deus, sed est Deus natura, ergo non est Pater natura.
[2] Item natura et voluntas sunt unum et idem in Deo ; sed Pater non genuit Filium voluntate secundum Augustinum ; ergo nec natura.
[3] Item tantum conueniunt voluntas et natura in Deo quantum natura et intellectus ; sed illud quod procedit per modum voluntatis, ut Spiritus Sanctus, non dicitur procedere natura vel per modum naturae ; ergo illud quod procedit per modum intellectus, ut Filius, qui est Verbum, non debet dici procedere natura vel per modum naturae.
[4] Ad oppositum ad quod dicit Hilarius libro De synodis, ubi dicit quod omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit, Filio vero natura dedit, et Augustinus XV De Trinitate dicit Verbum per quod omnia facta sunt esse Filium Dei natura.
[5] Responsio. Ad uidendum quomodo Filius procedat per modum naturae et Spiritus Sanctus procedat per modum voluntatis, proceditur sic, quia primo excluditur imaginatio quorundam non bona circa hoc et secundo declarabitur veritas quaestionis. Quantum ad primum sciendum quod quidam imaginantur quod Filius producatur per actum intellectus (propter quod dicitur Verbum, quod est terminus operationis intellectualiter per ipsam productus), Spiritus autem Sanctus per actum diligendi, unde Amor est. Ex quo statim patet quare Filius dicitur produci per modum intellectus et Spiritus Sanctus per modum voluntatis, quia per actus harum potentiarum producuntur ; sed quare Filius dicatur procedere per modum naturae, non autem Spiritus Sanctus, dicunt quod haec est causa, quia id quod procedit ab alio accipiendo naturam et proprietates nature et modo naturae, illud procedit per modum naturae, sed Filius procedit a Patre accipiendo naturam et proprietates naturae et modo naturae ; non sic autem per omnia procedit Spiritus Sanctus ab utroque ; ergo etc.
Minor declaratur sic : modus naturalis productionis est producere aliquid per viam assimilationis, unde natura dicitur vis insita rebus ex similibus similia procreans ; Pater autem producit Filium per viam assimilationis ; producit enim ipsum per operationem intellectualem de cuius ratione est quod Verbum productum similium sit intellectui informato specie rei. Non sic autem est de Spiritu Sancto, quia licet Spiritus Sanctus sua processione a Patre et Filio accipiat naturam et proprietates naturae, tamen de ratione processionis suae non est quod sit per viam assimilationis, qui est modus naturae ; non enim est de ratione eius quod producitur per voluntatem quod sit simile producenti ; potest enim esse simile vel dissimile illud quod per voluntatem producitur ; et ideo Spiritui Sancto, cum per actum voluntatis procedit, non procedit per modum naturae.
[6] Illud autem non videtur bene dictum. Quod enim Filius producatur in divinis per actum intellectus et Spiritus Sanctus per actum voluntatis non potest intelligi nisi dupliciter : uno modo quod isti actus sint ipsae productiones Personarum ; alio modo quod sint principia productionum, sicut calor manus dicitur produci ab igne per calorem et per calefacere, sed per calefacere tanquam per productionem, per calorem vero tanquam per principium productionis.
[7] Primum non potest dici, scilicet quod intelligere et velle sint activae productiones Personarum propter tria. Primum est quia productiones Personarum secundum omnes sunt actus notionales et non essentiales ; sed intelligere et velle sunt actus essentiales et non notionales ; ergo non sunt ipse productiones. Utraque propositionum per se nota est.
[8] Secundo, quia cuicunque convenit actus per quem Persona producitur, sibi competit producere Personam ad quam actus terminatur, sicut cui competit generare competit producere Filium ; sed intelligere et velle competunt omnibus Personis in divinis ; ergo si isti actus essent productiones Personarum, cuilibet Personae competeret producere Filium et Spiritui Sancto quod est falsum.
[9] Tertio, quia productiones Personarum differunt realiter ; sed intelligere et velle non differunt aliquo modo realiter, nec absoluta nec relativa ; ergo non sunt productiones.
[10] Quod autem non sint principia productionum, patet sic : illud cuius conditio est opposita fecunditati non potest esse principium actus quo aliquid producitur, quia omnis productio provenit ex fecunditate ; sed conditio actuum intelligendi et volendi est opposita fecunditati ; ergo non possunt esse principium actuum quibus Personae producuntur. Maior iam patet, sed minor probatur, quia haec est conditio actus intelligendi vel volendi quod ex ipsis nihil aliud constituitur seu consequitur, ut patet ex IX Methaphysicae ; fecunditas autem est ex quo natum est alterum sequi ; ergo conditio actus intelligendi et volendi contraria est secunditati ; patet ergo quod intelligere et velle non sunt productiones Personarum nec principia productionum, sed exclusis a Deo per intellectum intellectu et voluntate cum omnibus actibus suis adhuc esset in divinis generatio Filii et spiratio Spiritus Sancti ita quod haec sunt in divinis ex fecunditate naturae radicaliter, quam fecunditatem habet ex sua infinitate et non ex hoc quod est intelligens et volens.
[11] Hoc autem potest persuaderi sic : secundum idem proportionaliter competit fecunditas creaturis et Deo ; sed fecunditas aliquid producendi competit creaturis non ex hoc quod sunt intelligentes et volentes, sed per aliquid aliud prius et communius. Unde et virtus generandi aliud invenitur in rebus inanimatis carentibus intellectu, et ubi invenitur in rebus habentibus intellectum, hoc non est per intelligere et velle aut per aliquid ad hoc pertinens ; ergo similiter est in Deo, quia licet natura Dei sit in Deo intelligens et volens, ex hoc tamen nulla fecunditas inest ei ad producendum quamcunque Personam, sed sicut calor ignis, si esset intelligens, causaret caliditatem sibi similem fecunditate naturae suae sicut nunc facit, nec ad hoc aliquid cooperaretur suum intelligere aut velle, sic natura divina licet sit intelligens et volens, ex infinitate sua habet fecunditatem quod virtute eius Persona sit a Persona, ad quam tamen nihil intelligere aut velle cooperatur.
[12] Item qualis est ordo rei inter differentia realiter, talis est ordo rationis inter differentia secundum rationem ; sed ubi natura intellectus et voluntatis differunt realiter, productio est realiter vi naturae et non intellectus vel voluntatis ; ergo sic est in Deo, in quo ista sunt differentia solum secundum rationem.
[13] Nec ratio aliorum est sufficiens, quia cum dicunt quod modus naturalis productionis est producere per viam assimilationis, non est verum universaliter, sed solum in generatione mere univoca. Esto etiam quod esset universaliter verum, illud quod dicitur postea, quod Verbum productum similium est intellectui informato specie, falsum est, quia tunc duae formae eiusdem speciei essent simul in intellectu, quia similitudo non est differentium secundum speciem ; hoc autem est impossibile ; quare etc. Et sic patet primum principale propositum.
[14] Nunc restat secundum, scilicet quod declaretur veritas quaestionis. Est ergo intelligendum quod cum quaeritur utrum Pater genuerit Filium natura, li « natura » potest dicere principium generationis vel modum. Si dicat principium generationis, tunc est sensus utrum Pater genuerit Filium natura, idest utrum essentia divina, quae est natura, sit principium generationis vel utrum hoc sit proprietas relativa ; et sic non intelligitur ad praesens, quia sic est eadem quaestio cum illa qua quaeritur utrum potentia generandi dicat quid vel ad aliquid, de qua quaeritur in sequenti distinctione ; sic etiam non haberet locum distinctio quae ponitur in terminis quaestionis utrum Pater genuerit Filium natura an voluntate, quia natura et voluntas sunt in Deo eadem res absoluta nec differunt quo ad esse principium nisi propter principiandi modum, quia alius est modus quo essentia divina principiat ut natura, si tamen aliquid sit principians, et alius quo principiat ut voluntas.
[15] Si autem li « natura » et li « voluntate » dicant modum productionis, sic habet locum quaestio et tunc dicendum est quod in productione divinarum Personarum est tria considerare, scilicet habitudinem virtutis productivae ad actum producendi, supposita producentia et ordinem productorum vel productionum.
[16] Si consideretur habitudo virtutis productivae ad actum producendi, sic nulla Persona procedit in divinis per modum voluntatis, sed quaelibet per modum naturae. Cuius ratio est quia illud quod procedit a virtute agente ex necessitate immutabilitatis et ex virtute determinata ad unum producitur per modum naturae ; sed quaelibet Persona divina producitur ex necessitate immutabilitatis et virtute determinata ad unum ; ergo quaelibet Persona divina producitur per modum naturae.
Maior patet, quia modus naturae in hoc differt a modo voluntatis in eliciendo actum, quia principium naturale agens naturaliter non habet in potestate actum suum nec est indifferens ad opposita, sed est necessario determinatum ad unum, agens autem per voluntatem et modo voluntario habet in potestate sua agere vel non agere et est indifferens ad opposita, sicut potestas rationalis.
Minor sic patet, quia nec Pater habet sic in potestate generare Filium ut possit generare vel non generare, nec Pater et Filius habent sic in potestate spirare Spiritum Sanctum quod possint spirare vel non spirare, sed necessario Pater generat Filium et Pater et Filius spirant necessario Spiritum Sanctum.
[17] Si vero consideremus supposita producentia, sic Spiritus Sanctus producitur per modum voluntatis, Filius autem per modum naturae, quia modus naturae in creaturis est quod unum sit ab uno tantum et non a pluribus eiusdem gradus et ordinis, quorum quodlibet esset per se sufficiens ad totum perfecte faciendum ; quae autem fiunt per voluntatem possunt fieri a pluribus agentibus eiusdem gradus et ordinis, quorum quodlibet esset per se sufficiens ad totum perfecte producendum (plures enim concurrunt moderando per voluntatem virtutem suam, sicut patet de pluribus trahentibus navem, ubi alter ad totum sufficeret) ; cum ergo Filius procedat tantum ab uno, Spiritus autem Sanctus a duobus, scilicet a Patre et Filio ita quod aeque perfecte producit unus sicut ambo nec perfectius ambo simul quam alter, ideo Spiritus Sanctus dicitur produci per modum voluntatis, Filius autem per modum naturae.
[18] Si autem attendatur ordo productorum et productionum, sic Filius dicitur producere per modum intellectus, Spiritus autem Sanctus per modum voluntatis. Cuius ratio est quia in imagine creata quae attenditur secundum potentias et actus nature intellectualis, prima emanatio est secundum intellectum, alia autem sequens, in qua terminatur emanatio manens intra naturam intellectualem, est emanatio pertinens ad voluntatem. Primo enim est cognitio boni, deinde ex hoc oritur amor boni et ibi sistit emanatio intra naturam intellectualem. Et ex hoc arguitur sic : illud quod in divinis procedit prima emanatione procedit per modum intellectus ad intra, aliud autem quod procedit secunda emanatione et ultima, in qua terminatur omnis emanatio divina ad intra, procedit per modum voluntatis, quia sic est in imagine creata, ut dictum est ; sed Filius procedit prima emanatione divina, Spiritus autem Sanctus sequente et ultima ; ergo Filius dicitur procedere per modum intellectus et Spiritus Sanctus per modum voluntatis. Et sic intelligenda sunt quae dicuntur circa materiam istam de modo processionis divinarum Personarum, id quod volunt verba doctorum quae videntur insinuare quod intelligere et velle seu diligere sint rationes emanationum divinarum. Hoc enim dicunt solum secundum quandam adaptationem ad ea quae inveniuntur in imagine creata.
[19] Ad primum argumentum dicendum quod li « natura » aliter accipitur cum dicitur quod Pater non est Pater natura, et cum dicitur quod Pater genuit Filium natura, quia [cum] dicitur quod Pater non est Pater natura, li « natura » accipitur ibi pro essentia et non pro naturali necessitate, quia Pater est Pater naturali necessitate summe immutabilis, sed non est Pater natura, idest essentia formaliter, imo paternitate seu generatione activa, quod idem est, et sic Pater est Pater quia genuit, et alio est Pater formaliter, scilicet paternitate, et alio est Deus formaliter, scilicet deitate ; sed cum dicitur quod Pater genuit natura, li « natura » non accipitur ibi pro essentia, ut prius dictum fuit, sed pro modo productionis naturalis, propter quod in argumento variatur acceptio huius nominis quod est « natura ».
[20] Ad secundum et tertium patet responsio per ea quae dicta sunt in corpore quaestionis ; licet enim natura intellectus et voluntas sint unum et idem in Deo realiter loquendo, propter quod quicquid est ab uno tanquam a principio totum est ab altero, tamen modus procedendi per modum naturae et per modum intellectus et per modum voluntatis non sunt unus et idem modus, sed diversi, ut patuit in solutione quaestionis. Et ideo aliqua Persona procedit per modum naturae vel intellectus quae non procedit per modum voluntatis et econverso.
