Distinctio XXIX — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXIX
Sententia huius distinctionis in generali et speciali
[1] Est praeterea aliud nomen etc.
Superius Magister determinavit de innascibilitate, quae est proprietas personae, non personalis ; hic vero determinat de alia proprietate, scilicet de notione quae non est proprietas personae, quia uni tantum personae non convenit nec proprietas personalis, quia nullam personam constituit, scilicet de communi spiratione, quae designatur cum dicitur : « Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti ».
Et dividitur ista pars in duas :
primo enim ostendit quomodo nomen principii de Deo dicatur ; et quia Deus dicitur principium quandoque ex tempore, quandoque ab aeterno ;
ideo secundo ostendit qualiter aliquid de Deo dici potest ex tempore.
Secunda incipit in principio 30 distinctionis ibi : Sunt quaedam.
Prima est praesentis lectionis et dividitur in duas :
primo inquirit quot modis dicatur Deus esse principium ;
secundo prosequitur divisionis partes.
Secunda incipit ibi : Et Pater ab aeterno.
Et dividitur in duas :
primo ostendit qualiter Deus dicatur principium creaturae ;
secundo qualiter una persona dicatur principium alterius.
Secunda ibi : Deinde in eodem.
Haec secunda dividitur in duas :
primo ostendit quod Pater dicitur esse principium Filii, et Pater et Filius Spiritus Sancti esse principium, non tamen essentiale, sed notionale ;
secundo ostendit qua notione Pater dicatur esse principium Filii et Pater et Filius Spiritus Sancti sint principium.
Secunda incipit ibi : Qua igitur notione.
Et haec est divisio praesentis lectionis in generali.
[2] In speciali sic procedit Magister.
Et proponit quod principii nomen dicitur relative in divinis ; importat enim relationem ad creaturas vel relationem personarum adinvicem.
Deinde dicit quod quaelibet persona et tota Trinitas dicitur principium creaturarum et eorum quae naturaliter esse habent, non autem peccatorum quae naturam vitiant, et hoc ratione creationis, propter quam creationem relatio intelligitur inter Deum et creaturas ; sunt enim omnes personae unum principium respectu creaturae, et hoc ex tempore, non ab aeterno.
Postea dicit quod persona est principium alterius ; Pater enim est principium Filii, quia ipsum genuit, et Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, quia ab eis procedit. Sunt autem Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti ; dicitur autem una persona principium alterius, non ex tempore, sed ab aeterno, non essentialiter, sed notionaliter respectu alterius.
Ultimo dicit qua notione una persona dicitur principium alterius, quia Pater eadem notione est principium Filii qua ipse est Pater, scilicet generatione activa ; similiter Pater et Filius una et eadem notione sunt principium Spiritus Sancti, quia non prius procedit ab una persona quam ab alia. Illa autem notio non erat nominata tempore Magistri.
Quaestio prima
Utrum persona possit dici principium alterius
[1] Circa hanc distinctionem quaeritur primo utrum una persona possit dici principium alterius.
Et videtur quod non, quia principium et causa idem sunt, ut dicitur V Metaphysicae ; sed una persona non est causa alterius, quia in divinis nihil est causatum ; igitur etc.
[2] Item sicut Deo convenit esse principium, ita et esse finem secundum illud Apocalypsis 1 : Ego sum alpha et o, principium et finis ; sed una persona non est finis alterius ; ergo nec principium.
[3] In contrarium est quod dicit Augustinus IV De Trinitate quod Pater est principium totius deitatis.
[4] Responsio.
Videnda sunt duo :
primum est an ratio principii reperiatur in divinis respectu divinorum ;
secundum est utrum ratio principii sit univoca cum dicitur : « Pater est principium Filii », et cum dicitur quod Deus est principium creaturarum.
[5] Quantum ad primum sciendum quod cum voces sint signa rerum, in divinis autem est unitas essentiae et pluralitas personarum, ideo cavenda sunt nomina quae tollunt unitatem essentiae aut divisionem personarum. Quo supposito dicendum est quod in divinis est principium respectu divinorum, non autem causa.
Primum patet, quia secundum Philosophum V Metaphysicae principium est unde est aliquid ; sed in divinis una persona est ab alia ; ergo una persona est principium alterius.
Secundum, quia causa et causatum distinguuntur per essentiam ; sed in divinis nulla est distinctio per essentiam ; ergo in divinis non est causa neque causatum.
Minor de se patet.
Sed maior probatur, quia causa est ad cuius esse sequitur aliud ; ubi est ergo vera causa et verum causatum, ibi est vere esse praecedens et esse sequens, vel saltem secundum naturam, quia esse effectus sequitur ordine naturae esse causae, ut ratio causae indicat ; sed ubi est unitas essentiae, ibi non potest esse unum praecedens et aliud sequens, quia esse absolutum non est nisi unum, esse vero relata non praecedunt se aliquo modo, sed sunt simul natura et intellectu ; igitur ubi est unitas essentiae, ibi non potest esse proprie causa et causatum, sed solum in distinctis per essentiam. Et haec fuit maior ; ergo sequitur conclusio.
Et sic patet primum principale.
[6] Quantum ad secundum dicunt quidam quod nomen principii dicitur univoce cum dicimus quod Deus est principium creaturarum, et cum dicimus quod una persona est principium alterius. Quod probant sic : illud quod non variat conceptum minus communem, neque magis communem ; quae enim sunt unus triangulus sunt una figura, sed non econverso, ut patet ex V Metaphysicae capitulo de uno ; sed causa est minus commune quam principium (nam omnis causa est principium, sed non econverso) ; ergo quod non variat conceptum causae nec principii ; sed causare in aliena natura et in propria non variat conceptum causae (nam causa univoca et aequivoca pertinet ad idem genus causae, et univoce, scilicet ad genus causae efficiens) ; ergo principiare in natura sua, ut in divinis, et in aliena, ut respectu creaturarum, non variat conceptum principii quin sit hinc inde uniuocus.
[7] Sed istud non valet, quia licet principiare in natura sua vel aliena, dummodo utraque differunt secundum numerum, non variat rationem causae vel principii, tamen principiare in natura sua eadem secundum numerum et in aliena variat rationem principii variatione quae est secundum quid et simpliciter, ut patebit.
[8] Dicendum est ergo quod nomen principii, cum dicitur Deus esse principium creaturarum, et cum dicitur unam personam esse principium alterius, non dicitur univoce. Quod patet sic : potentia dicit absolute rationem principii, ut patet ex eius definitione, quae ponitur V Metaphysicae, quae est quod potentia est principium transmutandi alterum et transmutandi ab altero. Sic igitur est iudicandum de principio respectu divinorum et respectu creaturarum, sicut de potentia generandi vel spirandi, quae est in divinis respectu divinorum, et de potentia creandi, quae est in Deo respectu creaturarum. sed potentia non dicitur univoce [de] potentia generandi et potentia creandi (alioquin potentia generandi contineretur sub omnipotentia, sicut potentia creandi, cuius oppositum ostensum fuit supra distinctione 20 quaestione 1) ; ergo principium non dicitur univoce de potentia generandi et spirandi, quod est intrinsece in divinis respectu divinorum, et de principio creandi, quod est respectu creaturarum, sed dicitur analogice secundum prius et posterius.
[9] Cui autem competat ratio principii et potentiae per prius, puto quod principio, et potentiae creandi. Cuius ratio est quia ibi per prius invenitur ratio potentiae et principii productivi ubi producitur per potentiam vel principium simpliciter aliud vel alterum ; ibi vero invenitur per posterius ubi producitur secundum quid aliud vel alterum. Quod patet ex duobus, scilicet ex eo quod simpliciter praecedit secundum quid, et ex eo quod tam potentia quam principium productivum dicitur ad aliud, ut patet ex definitionibus eorum ; sed in productione creaturarum a Deo producitur simpliciter aliud per potentiam seu principium creandi, ut de se patet, in productione vero personae a persona non producitur simpliciter aliud per principium seu potentiam generandi vel spirandi ; ergo principium et potentia per prius dicuntur de principio et potentia creandi respectu creaturarum quam de principio et potentia generandi vel spirandi respectu divinorum.
[10] Sed contra hoc videntur esse duo. Primum est quia illa quae sonant perfectionem per prius magis conveniunt Deo quam creaturis (perfectiones enim derivantur a Deo in creaturas, et non econverso) ; sed esse principium sonat perfectionem ; ergo per prius convenit Deo quam creaturis ; ergo principium in divinis respectu divinorum per prius dicitur principium quam respectu creaturarum. Secundo, quia esse principium respectu personae reperitur in Deo ab aeterno, esse autem principium creaturae convenit Deo ex tempore ; sed ea quae conveniunt Deo ab aeterno per prius conveniunt ei quam ea quae conveniunt ei ex tempore, sicut aeternitas praecedit tempus ; ergo etc. Tertio, quia idem nomen competens causae et effectui per prius competit causae quam effectui ; sed principiatio in divinis est causa principationis creaturarum ; ergo principium et principiatio per prius competit Deo respectu divinorum quam respectu creaturarum.
[11] Et dicendum ad primum quod ratio non plus concludit nisi quod ratio principii per prius et verius convenit Deo quam creaturis. Et istud verum est, quia per prius et verius dicitur Deus principium creaturarum quam una creatura dicatur principium alterius creaturae ; sed ex hoc non debet concludi quod una persona dicatur verius principium alterius personae quam Deus dicatur principium creaturae, quia etsi principium verius dicatur de Deo quam de creaturis, non tamen respectu divinorum, quia si principium sonat perfectionem, ut arguitur, principium sonat defectum, qui nullo modo est in divinis.
[12] Ad aliud dicendum quod dato quod persona fit a persona ab aeterno, creatura autem non fit a Deo nisi ex tempore, non tamen sequitur quod principium verius et prius dicatur de persona respectu personae quam de Deo respectu creaturae. Cuius ratio est quia nos non quaerimus de priori et posteriori secundum durationem, sed secundum proprietatem participationis eius quod importatur per nomen. Et isto modo nihil prohibet quod illud quod est posterius duratione sit prius participatione nominis, sicut Sortes, qui fuit heri, verius et prius dicitur ens quam motus caeli, qui fuit a principio mundi. Similiter nihil prohibet quod ratio principii verius et sic per prius conveniat Deo ex tempore respectu creaturae quam conveniat uni personae respectu alterius ab aeterno.
[13] Ad tertium dicendum quod maior est falsa ; sanum enim dicitur de medicina et de animali et calidum de sole et igne, sicut de causa et effectu, et tamen prius dicitur animal sanum quam medicina et ignis calidus quam sol, quia res nominis in eis verius invenitur. Minor etiam dubia est et forte falsa, quia Deus est principium creaturarum secundum illud quod est commune personis et esset in divinis circumscripta productione personarum.
[14] Ad primum argumentum in oppositum patet responsio ; principium enim et causa sunt idem sicut superius et inferius ; omnis enim causa est principium et non econverso ; et ideo alicubi invenitur ratio principii ubi non invenitur ratio causae, ut in divinis respectu divinorum.
[15] Ad secundum dicendum quod non est simile de fine et de principio, quia principium dicit solum ordinem originis qui est in divinis, sed finis importat praeeminentiam bonitatis quae non est in divinis respectu divinorum, sed solum respectu creaturarum, quarum Deus est principium et finis.
Quaestio secunda
Utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti
[1] Secundo quaeritur utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti.
Et videtur quod non, quia non possunt esse unum principium nisi ratione essentiae vel proprietatis ; non ratione essentiae, quia eodem modo Spiritus Sanctus posset dici principium sui ipsius cum sit unum essentia cum Patre et Filio, nec ratione proprietatis puta communis spirationis, quia cum proprietas sit suppositi, sicut subiecti, non videtur possibile quod duorum suppositorum sit una numero proprietas.
[2] Item si propter unitatem proprietates Pater et Filius dicantur principium, per oppositum, ubi erunt plures proprietates realiter distinctae ibi erunt plura principia ; sed in Patre sunt plures proprietates realiter differentes, scilicet paternitas et spiratio activa, ut prius ostensum fuit ; ergo Pater posset dici plura principia ; sed hoc non dicimus ; ergo nec aliud.
[3] In contrarium est quod dicit Augustinus VI De Trinitate quod Pater et Filius non sunt duo principia Spiritus Sancti, sed unum.
[4] Responsio.
Omne agens agit per aliquam formam per quam est actu et quae est sibi ratio agendi. Et ideo omne productum comparatur ad duo, scilicet ad agentem et ad formam etiam, quae est principium actionis ; et utrumque censetur nomine principii ; principium enim quandoque vocatur ipsum agens, testante Philosopho V Metaphysicae quod principatus et potestates principia dicuntur et pater et mater dicuntur principia filii, forma etiam per quam agens agit dicitur principium, sicut in eodem V libro dicitur quod potentia est principium transmutandi alterum. Ob hanc ergo nominis multiplicitatem oportet vario modo dicere. Si enim nomen principii accipiatur primo modo pro eo quod agit, cum illud sit suppositum, Pater autem et Filius non sunt unum suppositum, sed plura, necesse est dicere quod Pater et Filius sint plura principia Spiritus Sancti ; sed quia agens magis proprie dicitur principians quam principium, ideo licet communiter dicatur quod Pater et Filius sint duo principiantes, usus tamen communis non recipit quod dicantur duo principia. Si autem nomen principii sumatur non pro agente, sed pro eo quo agens agit, sic proprie loquendo debet dici quod in Patre et Filio est unum principium quo spirant Spiritum Sanctum, et nihilominus vere dicitur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, sed non aeque proprie sicut primum. Primum patet, quia principium quo Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum est vis spirativa ; sed illa est unica in Patre et in Filio ; ergo proprie dicitur quod in Patre et Filio est unum principium quo spirant Spiritum Sanctum. Minor patet, quia sive essentia sive relatio communis spirationis sit principium spirandi, utraque est unica tantum in Patre et Filio, et ideo proprie dicitur quod in Patre et Filio est unum principium quo spirant Spiritum Sanctum. Et hoc est secundum omnem consuetudinem loquentium magis proprius modus loquendi quam si dicatur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, accipiendo principium pro eo quo spirant ; cum enim illud principium sit vis spirativa, dubium fit quod non aeque proprie dicitur quod Pater et Filius sunt una vis spirativa, sicut dicitur quod in ipsis est una vis spirativa. Patet quod ille modus loquendi deficit a proprietate alterius et nihilominus est verus, quia omne productum directius respicit principium quo agens agit quam suppositum quod agit ; nam si diversae sunt formae in uno supposito, diversae erunt actiones et effectus non obstante unitate suppositi ; vis autem spirativa, quae est ratio producendi Spiritum Sanctum, est una in Patre et Filio ; ideo concedendum est Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti non obstante pluralitate suppositorum propter unitatem principii quo spirant ; haec tamen locutio deficit a proprietate primae, ut dictum est. Sub eodem sensu concedendum est quod Pater et Filius sunt idem principum Spiritus Sancti ; relativum enim facit de re secundam notitiam respectu eius quod significat antecedens ; sed haec « Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti » antecedit ad hanc « Pater et Filius sunt idem principium Spiritus Sancti » ; ergo per ly idem non significatur identitas in suppositis, ut quidam dixerunt, sed in ratione principii, quod est verum.
[5] Ad primum argumentum dicendum quod Pater et Filius dicuntur unum principium Spiritus Sancti ratione unius virtutis spirative existentis in ambobus ; vis autem spirativa vel est sola essentia ut fecunda ad producendum unam personam tantum, quae ut sic non est in Spiritu Sancto vel est essentia cum proprietate relativa vel sola proprietas quae est una numero in Patre et Filio non obstante pluralitate suppositorum ; quando enim supposita distinguuntur per naturas absolutas, impossibile est aliquid unum numero absolutum vel relatum esse in pluribus suppositis ; ubi autem distinguuntur solum relationibus, possibile est in diversis suppositis esse aliquid unum numero, non solum absolutum, sed relatum, exceptis dumtaxat relationibus quibus distinguuntur ; sic autem est in divinis.
[6] Ad aliud dicunt quidam quod licet Pater et Filius dicantur unum principium propter unitatem virtutis spirativae, Pater tamen non dicitur duo principia ex hoc quod in ipso est vis spirativa et generativa, quia implicaretur pluralitas suppositorum in Patre. sed istud non valet, quia si dicendo Patrem esse duo principia, implicatur pluralitas suppositorum ; ita dicendo Patrem et Filium esse unum principium, implicatur unitas suppositi ; quare si unum non dicitur nec aliud. Ideo dicunt alii quod Pater non potest dici duo principia, quia vis generativa et spirativa in Patre non sunt duo principia realiter distincta, quia potentia generandi et similiter potentia spirandi dicit essentiam cum proprietate ; ergo cum in Patre non sint duae essentiae cum duabus proprietatibus, non possumus dicere quod illa sint in Patre duo principia, et multo minus quod Pater sit duo principia. sed ista responsio minus valet quam prima, quia sicut secundum istos vis generativa includit essentiam et proprietatem, sic et persona ; sed per solam realem differentiam relationum, dato quod sit una numero essentia, dicimus personas differre realiter ; ergo similiter ex sola diversitate relationum non obstante unitate essentiae debemus dicere has vires, scilicet vim spirativam et vim generativam, differre realiter et esse principia diversa.
[7] Dicendum ergo aliter quod si nomen principii accipiatur pro eo quod agit, sic Pater est unum principium ; Pater autem et Filius sunt duo principia. Si autem accipiatur principium pro eo quo agens agit, sicut dictum est, proprie loquendo debet dici quod in Patre et Filio respectu Spiritus Sancti est unum principium, scilicet vis spirativa, in Patre autem respectu Filii et Spiritus Sancti sunt duo principia, scilicet vis generativa et spirativa, si tamen haec includant intrinsece relationem. Si autem dicatur quod Pater et Filius respectu Spiritus Sancti sunt unum principium, veredicitur, sed deficit a proprietate alterius modi loquendi. Et non video qualiter eodem modo non possit dici quod Pater sit duo principia respectu Filii et Spiritus Sancti, nisi teneretur alia opinio, scilicet quod vis generativa et spirativa dicant solam essentiam intrinsece, quia tunc vis generativa et spirativa non essent duo principia, sed unum tantum quo producerentur Filius et Spiritus Sanctus ordine quodam ; propter quod sortitur diversa nomina, ut plene deductum fuit supra distinctione 7. Et tunc Pater nullo modo posset dici plura principia, qualitercumque sumeretur principium.
Quaestio tertia
Utrum Pater et Filius possint dici plures Spiratores
[1] Tertio quaeritur utrum Pater et Filius possint dici plures Spiratores.
Et videtur quod non, quia sicut omnes personae conveniunt in actu causandi, ita Pater et Filius in actu spirandi, sed tres personae non dicuntur tres creatores, sed unus Creator ; ergo Pater et Filius non debent dici duo Spiratores, sed unus Spirator.
[2] Item si unum relativorum dicitur multipliciter, ita et reliquum ; sed Spirator et Spiratus dicuntur correlative ; ergo si dicuntur plures Spiratores, dicentur plures Spirati ; sed istud non est verum, ergo nec illud.
[3] In contrarium est quod dicit Hilarius II De Trinitate capitulo 2 : Spiritum Sanctum ab autoribus esse confitendum est et eadem ratione a Spiratoribus ; non enim est a Patre et Filio alia actione quam spiratione. Item quicumque spirant sunt Spiratores et spirantes (omne enim verbum resolvitur in verbum substantivum et suum participium et nomen verbale) ; sed Pater et Filius spirant ; ergo possunt dici spirantes et Spiratores.
[4] Responsio.
Haec quaestio non est de re, sed de modo loquendi. Et quia loquendum est ut plures, ideo quilibet modus dicendi cum probabilitate dictus tolerandus est. Dicunt ergo quidam quod Pater et Filius debent dici unus Spirator. Quorum motivum est quia haec est differentia inter nomina adiectiva et substantiva, quia cum nomen adiectivum dicat rem suam in adiacentia ad alterum, trahit numerum ab his quibus adiacet, esto quod forma per ipsum importata non plurificetur, substantivum autem, cum non dicat rem suam ut alteri adiacentem, non trahit ab altero numerum nisi ex sola plurificatione formae importatae per ipsum, ut dictum fuit distinctone 9. Ex hoc sic arguitur : substantivum non plurificatur nisi forma vel res importata per ipsum plurificetur ; sed Spirator est substantivum et res importata per ipsum non plurificatur (est enim tantum unus actus spirandi quod nominaliter importatur per nomen Spiratoris) ; ergo nullo modo possunt dici Spiratores plures.
[5] Secundum istum modum respondetur ad rationes in oppositum ad autoritatem Hilarii quod Hilarius locutus est excessive accipiens substantivum pro adiectivo. Ad aliud dicendum quod quicumque spirant sunt spirantes, non dicuntur tamen Spiratores ; licet enim verbum resolvatur per suum participium et in nomen verbale, tamen in participium resolvitur secundum eumdem numerum, quia utrumque, tam verbum quam participium, est adiectivum, sed in nomen verbale, quando est substantivum, non oportet quod resolvatur secundum eumdem numerum, nisi res importata per utrumque plurificetur, quod non est in proposito. Et ideo Pater et Filius dicuntur duo spirantes, non autem duo Spiratores.
[6] Alius modus dicendi est quod Pater et Filius possunt dici duo Spiratores. Et isti de modo praedicandi adiectivorum nominum dicunt sicut alii. De substantivis autem probabiliter distinguunt hoc modo, quod nomina substantiva aut significant in abstracto aut in concreto. Si in abstracto, tunc nunquam praedicantur pluraliter, nisi res importata per ea plurificetur, quia talia rem suam important absque habitudine ad supposita. Si in concreto, hoc potest esse dupliciter, quia vel illud concretum est nomen substantiae, ut homo, asinus et huiusmodi, et in his est idem quod in abstractis, quia in his forte suppositum importatum per concretum et natura per abstractum sunt idem, et ideo unum non dicitur pluraliter quin pluraliter dicatur reliquum, unde non sunt plures homines, nisi sint plures humanitates ; vel illud concretum est nomen actus, sicut nomen verbale, ut doctor, cursor et similia. Et quia actus intelligitur ut egrediens a supposito, ideo tale nomen semper praedicatur de pluribus suppositis pluraliter, sicut verbum et suum participium. Pro hac opinione est ratio et exemplum. Ratio, quia omne nomen verbale degenerat in adiectivum ; et ideo sequitur modum praedicandi adiectivorum ; quod autem degeneret in adiectivum, patet ex hoc quod vere substantiva nunquam proprie sibi invicem coniunguntur ex eadem parte enuntiationis sine coniunctione media ; non enim bene dicitur : « Sortes Plato currunt », sed « Sortes et Plato currunt » ; et idem est in omnibus. Nomina autem adiectiva absque coniunctione adduntur substantiuis, ut dicendo : « Sortes musicus » ; nunc autem nomina verbalia adduntur substantivis vere sine coniunctione media, ut dicendo : « Petrus scriptor venit » et inconvenienter valde interponeretur coniunctio dicendo : « Petrus et scriptor venit », referendo ad idem suppositum ; et ideo nomina verbalia induunt modum adiectivorum ; et ideo non est mirum si semper de pluribus suppositis praedicentur pluraliter more adiectivorum. Exemplum est ad hoc, quia pluribus ducentibus navem unus est actus quo navis ducitur, scilicet motus eius, et tamen plures dicuntur esse ductores, sicut plures ducentes ; ergo similiter pluribus spirantibus Spiritum Sanctum, licet sit tantum unus actus quo spiratur, possunt tamen dici plures spirantes et plures Spiratores.
[7] Istud tamen non est omnino simile, quia licet sit tantum unus motus nauis, tamen virtutes plurium ducentium navem sunt plures et non una. In proposito autem non solum actus spirandi est unus, imo virtus spirativa in pluribus spirantibus est unica ; propter quod magis possunt dici plures ductores navis quam Pater et Filius possint dici plures Spiratores Spiritus Sancti.
[8] Secundum hunc modum respondetur ad rationes in oppositum. Ad primam, cum dicitur quod omnes personae conveniunt in uno actu creandi, ideo dicitur unus Creator et non plures creatores, dicendum quod non est omnino simile quod adducitur pro simili, quia si poneremus unum suppositum absolutum in divinis, sicut ponunt Iudaei et gentiles, adhuc ei competeret creare. Et ideo creatio non solum egreditur ab omnibus personis, ut sunt unum, sed omnino videtur esse extra rationem actus creandi quod sit a pluribus personis. Sed actus spirandi licet sit a Patre et Filio, [qui] sunt unum in vi spirativa, potentia tamen necessario supponit pluralitatem illorum, qua non posita nullo modo esset iste actus in divinis, ut probatum fuit supra ; propter quod magis convenit dicere quod Pater et Filius sint plures Spiratores, quam quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint plures creatores.
[9] Ad aliud dicendum quod si unum relativorum dicitur multipliciter multiplicitate rationum specificarum, oportet alterum multipliciter dici. Si autem unum plurificetur secundum numerum solum, non oportet alterum multiplicari similiter ; unus enim pater refertur ad multos filios ; similiter in proposito unus Spiritus potest referri ad plures Spiratores, quia illa pluralitas est solum secundum numerum suppositorum, et non solum secundum diversitatem specificam relationum, imo nec secundum numerum relationum, quia una sola relatio est in Patre et Filio per quam referuntur ad Spiritum Sanctum, sicut Spiratores ad Spiratum. Ideo non valet.
