Distinctio V — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
Sententia quintae distinctionis in generali et speciali
[1] Post hoc quaeritur. Superius Magister movit quaestionem de nominibus essentialibus concretis, hic movet quaestionem de nominibus significantibus essentiam in abstracto, utrum aliquid eorum se possit habere ad generationem ut subiectum vel terminus.
Et circa hoc tria facit : primo movet quaestionem ; secundo determinat eam ; tertio determinationem confirmat.
Secunda ibi : Ad quod autem catholicis.
Tertia ibi : Ideo non est dicendum.
Haec ultima dividitur in duas partes, primo enim ostendit quod divina essentia non se habet ad generationem ut terminus ut dicatur generata, secundo ostendit quod nec se habet ad ipsam ut principium ut dicatur generans.
Secunda ibi : Itaque etiam non est dicendum.
Prima istarum dividitur in duas partes : primo probat intentum triplici ratione, secundo obicit in contrarium.
Secunda ibi : Huic autem videtur contrarium esse.
Secunda pars, in qua ostendit quod essentia non dicitur generans, dividitur in duas partes : primo enim ostendit quod nec essentia generat essentiam nec essentia generat Filium ; secundo obicit contra utrunque.
Secunda pars ibi : Praedictis autem videtur contrarium.
Et haec secunda dividitur in duas :
primo obicit per auctoritatem Augustini et Hilarii quod essentia generat essentiam, et soluit utranque ;
secundo obicit quod essentia generat Filium, et soluit.
Secunda ibi : Videtur quoque et frequenter. et haec est sententia et divisio in generali.
[2] In speciali vero sic procedit Magister. Et quaerit primo utrum concedendum sit quod Pater genverit divinam essentiam, et utrum divina essentia genuit Filium, et utrum essentia genuit essentiam, et utrum essentia possit dici quod nec generet nec sit generata nec procedat. Postea respondet Magister et dicit quod nec Pater genuit essentiam nec essentia Filium nec essentia genuit essentiam.
Postea probat primum horum, scilicet quod Pater non genuit divinam essentiam, et hoc triplici ratione. Prima talis est : omne illud quod generatur relative dicitur ad aliud et econverso ; sed si divina essentia generaretur, diceretur relative, quod falsum est, quia non significaret substantiam. Secunda talis est : Pater est divina essentia ; si ergo Pater generet divinam essentiam, ergo genuit se et illud quod ipse est, quod esse non potest. Tertia ratio talis est : Pater per divinam essentiam potest esse. Si ergo Pater genuit essentiam, tunc Pater haberet esse per id quod est generatum ab ipso, quod falsum est, quia generatum a generante habet esse, non generans a generato. Addit Magister quod simili modo probat Augustinus quod Pater non est sapiens sapientia generata. Si enim esset sapiens per illam sapientiam genitam, cum sit idem sapere et esse, ergo haberet esse per illud quod est ab eo, quod falsum est. Obicit contra istam solutionem ostendendo quod genuit quod est ipse, et ita genuit essentiam, et soluit exponendo « genuit illud quod est ipse », idest genuit Filium, qui est idem cum ipso.
Postea ipse determinat quaestiones alias et dicit quod non est concedendum quod divina essentia genuit Filium, quia cum Filius sit idem cum essentia divina, sequeretur quod idem generaret seipsum, et eadem ratione determinat quod divina essentia non generat divinam essentiam. Postea obicit in contrarium probando per multas auctoritates Augustini quod essentia Filii est de essentia Patris et sapientia de sapientia et divinitas de divinitate. Et respondet quod cum dicitur sapientia de sapientia, sensus est : Filius, qui est sapientia, est de Patre, qui est sapientia, et similiter exponendae sunt aliea. Obicit autem ad hoc per auctoritates Hilarii ostendendo quod natura Filii est nata de Patre, et solvit quod natura est nata, idest nascendo accepta, vel Filius, qui est eiusdem nature cum Patre, est natus e Patre.
Ultimo obicit quod divina generat Filium, ostendendo per multas auctoritates quod Pater genuit Filium de sua substantia, item ostendendo quod Filius est eiusdem naturae cum Patre. Et respondet Magister quod auctoritates istae sunt exponendae ; sensus enim est quod Pater genuit Filium de sua substantia, idest genuit non de nihilo, sed genuit talem qui est eiusdem naturae cum illo. Hanc expositionem confirmat per multas auctoritates. Addit etiam quod Filius ideo dicitur Filius natura, non per adoptionem habens naturam eandem cum Patre. Et in hoc terminatur sententia in speciali.
Quaestio prima
Utrum essentia generet aut generetur
[1] Circa distinctionem istam consuevit quaeri utrum essentia generet aut generetur, et utrum Filius possit dici esse de substantia Patris aut de nihilo. Quantum ad primum videtur quod essentia generet, quia sicut se habet essentia ad personam, ita persona ad essentiam, sed attributa essentiae praedicantur de persona, ut creare et huiusmodi ; dicimus enim « Pater creat » ; ergo actus persone possunt attribui essentiae dicendo quod essentia generat.
[2] Item maior est oppositio affirmationis et negationis quam relationis ; sed oppositio relativa causat indistinctionem personarum ; ergo multo fortius hoc faciet oppositio contradictionis. Si ergo persona generet et essentia non generet, essentia et persona different personaliter, quod est falsum.
[3] In contrarium arguitur quia omne quod generat distinguitur a genito ; sed essentia a nullo distinguitur in divinis ; ergo essentia non generat.
[4] Responsio. Actus generandi potest attribui dupliciter alicui : uno modo tanquam ei quod generat, et hoc est suppositum (actiones enim sunt suppositorum ut eorum quae agunt) ; alio modo tanquam principio quo generans generat, sicut calefacere attribuitur igni ut ei quod agit et calori ut principio quo ignis calefacit.
[5] Si primo modo intelligitur quaestio utrum essentia divina sit illud quod generat, sicut videtur intelligi, quia hunc sensum immediate praetendunt termini quaestionis, sic non video quod habeat difficultatem secundum ea quae dicta sunt in praecedenti quaestione, quia generatio nulli competit tanquam ei quod generat nisi supposito ; sed essentia divina vel divinitas, quod idem est, non includit aliquo modo suppositum, ut prius dictum est ; ergo nullo modo essentia divina est id quod generat.
[6] Quantum autem ad eos qui dicunt quod persona et essentia nullo modo realiter differunt seu ex natura rei, sed solum secundum rationem, difficultatem habet, quia sola differentia rationis non potest facere differentiam nisi respectu praedicati rationis, non rei ; sed generare non est praedicatum rationis, sed rei (alioquin generatio non esset realiter in divinis) ; ergo differentia personae et essentiae, si sit solum secundum rationem, non potest esse sufficiens causa quare generare competat personae et non competat eodem modo essentiae.
[7] Et ideo tenentes hanc viam addunt tanquam a veritate coacti quod quando aliqua sunt idem re nec unum importat aliam rem quam alterum, nec distinctionem ab alia re a qua non importat distinctionem alterum, tunc est verum quod quicquid dicitur de uno dicitur de altero si sit praedicatum reale. Nunc est ita quod licet Pater et essentia divina sint penitus idem re, tamen Pater distinguitur realiter ab aliquo a quo non distinguitur essentia, scilicet a filio ; propter quod non oportet quod quicquid realiter dicitur de Patre, praecise quod ad distinctionem pertinet, ut est generare, quod hoc conueniat essentiae divinae.
[8] Sed istud non valet, quia aeque difficile est quod nunc assumitur, sicut illud quod defenditur aeque difficile vel impossibile est, quando aliqua sunt penitus idem re, quod unum realiter differat ab aliquo a quo non differt realiter alterum, sicut quod aliquod praedicatum reale dicatur de uno quod non dicatur de alio. Si enim illa quae sunt unum et idem in tertio sunt necessario unum et idem inter se, illo modo fortiori ratione quae sunt omni modo unum et idem generaliter inter se sunt omni modo unum et idem respectu cuiuscunque tertii, sive quo ad convenientiam et affirmando, sive quo ad differentiam et negando. Et ideo semper remanet quo ad istos difficultas et quasi impossibilitas respondendi quomodo si Pater et essentia sunt idem penitus re, aliquid reale conuenit Patri, quod non conuenit essentiae, ut generare, aut quomodo distinguitur Pater realiter a Filio, a quo realiter non distinguitur essentia.
[9] Ponentibus autem quod persona ratione relationis ipsam constituentis differt realiter aliquo modo vel ex natura rei ab essentia, nihil horum occurrit.
[10] Si autem quaestio intelligatur secundo modo, scilicet utrum generare competit essentiae divinae tanquam principio quo, ita quod sit illud quo Pater generat, sic quaestio ista est eadem cum illa qua quaeritur utrum potentia generandi dicat substantiam an relationem.
[11] Et quia de hoc dicetur infra distinctione VII, ideo ad praesens supersedeatur. Simili modo dicendum est de hac quaestione utrum essentia generetur, quia sicut in generante est considerare duo, scilicet illud quod agit et principium quo agit, sic in genito est considerare duo, scilicet illud quod terminat generationem et illud quo formaliter terminat eam, et haec sibi invicem correspondent, quia sicut id quod generat est suppositum cuius est agere, quo autem generat est aliquid existens in supposito, sic illud quod generatur per se est suppositum cuius est esse, quo autem formaliter terminatur generatio est aliquid in supposito genito et non suppositum secundum se totum. Ex quo patet quod sicut essentia non est quod generat, sic nec illud quod generatur et per eandem rationem.
Utrum autem essentia sit illud quo formaliter generatio terminatur, eadem difficultas est cum illa utrum essentia sit principium quo Pater generat, quia principium et terminus generationis videntur sibi invicem proportionabiliter correspondere. Sicut enim ignis calefacit calore ut principio quo agit, ita calefactum terminat calefactionem calore recepto, non eodem secundum numerum, sed secundum speciem. Et ideo si essentia est principium quo Pater generat, erit etiam terminus quo Filius generationem terminat, si vero non, non. Primum autem declarabitur infra distinctione VII, ut dictum est, quo declarato erit declaratum quod nunc quaeritur ; ideo nunc dimittitur.
[12] Ad primum argumentum dicendum quod maior est falsa, quia aliter se habet persona ad essentiam et aliter essentia ad personam. Persona enim includit essentiam et ob hoc omnia attributa essentiae conveniunt personae, nisi repugnent proprietati per quam persona formaliter constituitur, ut sunt esse indistinctum, esse communicabile et huiusmodi ; sed essentia in suo signato vel nomine nullo modo includit personam, propter quod attributa persone quae conveniunt ei secundum illud quod est formaliter persona, nullo modo conveniunt essentiae, ut generare, spirare et similia.
[13] Ad secundum dicendum quod oppositio affirmationis et negationis est maxima secundum continentiam universalitatis, quia in omnibus oppositionibus includitur ; quodlibet enim oppositum includit negationem sui oppositi, sed non est maxima quantum ad suum fundamentum cum quandoque fundetur super solam differentiam rationis, et ubi fundatur super realem differentiam, sufficit propter ipsius oppositionis latitudinem qualiscunque realis differentia, qua unum non sit aliud ; sed relativa oppositio realis, si sit oppositio originis, ex necessitate requirit realem diuersitatem, quia realis est, et diversitatem suppositorum, quia est relatio originis. Origines enim active et passive accepte respiciunt realiter opposita.
Quaestio secunda
Utrum Filius sit de substantia Patris
[1] Secundo quaeritur utrum Filius sit de substantia Patris.
Et videtur quod non, quia de dicit habitudinem materiae vel quasi materiae ; sed substantia vel essentia divina non est materia vel quasi materia generationis Filii ; ergo Filius non est nec generatur de substantia Patris. Maior patet, sed minor probatur multipliciter. Primo sic : illud quod est materia vel quasi materia in generatione est subiectum formae communicate genito a generante ; sed essentia vel substantia non est subiectum alterius formae communicate Filio a Patre (nihil enim communicat Pater Filio per generationem nisi substantiam suam, quae non subicitur sibiipsi) ; ergo essentia divina non est subiectum in generatione.
[2] Item subiectum in generatione dici potest fieri hoc vel tale sicut in alteratione, quae est generatio secundum quid, ut cum aqua calefit, aqua potest dici fieri calida, licet non possit dici fieri absolute et simplititer. Similiter in generatione simpliciter materia potest dici fieri formata, licet non possit dici fieri simpliciter et absolute ; sed in generatione divina essentia non potest dici fieri esse cum quacunque additione secundum quodcunque adveniens absolutum vel relatum, non absolutum, quia nullum tale est in divinis adveniens essentiae nec relatum, quia essentia non dicitur fieri relata ; ergo essentia nullo modo est subiectum in generatione divina.
[3] Tertio sic : quod principium producens requirat materiam vel quasi materiam, hoc [est] ex imperfectione eius ; sed Pater generans Filium est perfectissimum agens ; ergo non requirit aliquid quod sit materia vel quasi materia.
[4] In contrarium arguitur quia aut Filius generatur de aliquo aut de nullo, non de nullo, quia si sic crearetur, ergo de aliquo ; sed non esset verus Deus ; ergo de substantia propria.
[5] Item quando aliquid est de alio et est ei consubstantiale, potest dici esse de eius substantia ; sed Filius est a Patre et est ei consubstantialis ; ergo est de eiusdem substantia.
[6] Responsio. In modo loquendi sic consuevimus dicere quod esse de aliquo est esse de aliquo praeexistente et permanente in re facta. Unde cum in creaturis nihil praeexistens maneat in re facta nisi materia, in eis nihil proprie dicitur esse de aliquo nisi materialiter accipiendo, sicut dicimus cutellum esse vel fieri de ferro, et sic de similibus ; propter quod in divinis id quod habet rationem materiae vel quasi materiae est illud de quo est generatio et res generata.
[7] Sed advertendum est quod cum generatio non sit univoce in divinis et in creaturis, non est quaerenda univocatio totalis hic et ibi quantum ad illud de quo est generatio et etiam quantum ad alia quae sunt in generatione, sed sufficit invenire similitudinem competentem quantum ad ea quae imperfectionem non includunt.
[8] Et secundum hoc potest dici quod Filius generatur et est de substantia Patris, ita quod illa praepositio de dicit circunstantiam materiae vel quasi materiae. Quod patet primo sic : illud quod secundum nostrum modum intelligendi praeexistit Filio producendo et inexistit iam producto se habet ad Filium ut de quo iam Filius est (hoc patet ex praecedentibus) ; et haec est conditio materiae, quae non pertinet ad aliquam imperfectionem ; sed substantia Patris secundum modum intelligendi praeexistit Filio generando et et inexistit filio genito ; ergo etc.
[9] Secundo sic : quandocunque aliquid constituitur ex pluribus, oportet quod unum illorum se habeat secundum rationem materia et perfectibiliter, et alterum secundum rationem quasi actus perficientis ; sed Filius constituitur ex essentia et proprietate relativa ; ergo oportet quod alterum istorum se habeat quasi in ratione materiae et alterum quasi in ratione actus ; inter haec autem essentia magis videtur se habere in ratione materiae quam relatio, quia intelligitur quasi substare relationi et non econuerso ; quod autem habet rationem materiae est illud de quo est generatio ; quare etc.
[10] Tertio sic : illud est subiectum vel quasi subiectum in generatione quod recipit formam geniti ; sed essentia divina recipit in se formam per quam constituitur genitum, scilicet proprietatem relativam ; ergo ipsa est subiectum et materia de qua est generatio.
[11] Sunt autem aliquae conditiones materiae quae nullo modo conveniunt divinae essentiae, nec sunt in generatione divina quaerendae, quia pertinent ad imperfectionem quae omnino relegatur a divinis, sicut quod ipsa est pura potentia et fit actu per aliquam formam absolutam sibi advenientem, item quod transmutatur de privatione in formam et quod acquirendo unam formam amittit aliam et huiusmodi.
[12] Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem materiae vel quasi materiae in generatione sufficit quod aliquo modo substet formae geniti, sive illa forma sit communis genito et generanti communitate rei vel rationis specifice sive non ; modo in generatione Filii, licet Pater non communicet Filio formam sibi et Filio communem, essentiam a Patre, tamen nisi in Filio, non est solum essentia, sed relatio cui tanquam formae, large loquendo de forma, aliquo modo substantia essentia.
[13] Ad secundum dicendum quod subiectum generationis dicitur fieri hoc vel tale, ubi terminus sub quo fit subiectum est aliquid absolutum ; sic autem non est in divinis.
[14] Ad tertium dicendum quod imperfectionis est in agente quod requirat materiam extra se, sed quod agens in se aliquid habeat quod alteri communicet et nihilominus teneat aliqualiter rationem materiae non est imperfectionis, sed perfectionis ; et sic Pater communicat Filio essentiam suam, quae aliquo modo in generatione habet locum materiae.
[15] Argumenta alterius partis concedantur ratione conclusionis. Propter tamen primum advertendum est quod nullo modo est dicendum quod Filius sit de nihilo, quia esse de nihilo est non habere in se aliquid quod non sit ab alio productum, ita quod sibi derelictum cederet in nihil. In Filio autem est essentia divina quae non ab alio producta, Filius etiam nullo modo potest non esse, sed necessario est. Et ideo ei non competit esse de nihilo, sed est de substantia Patris modo quo dictum est.
