Distinctio XXXI — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

Sententia in generali et speciali

 

[1] Praeterea considerari oportet.

Superius determinavit Magister de proprietate personarum ; nunc determinat de appropriatis.

Et dividitur in duas partes :

primo enim determinat de appropriatis personarum ;

secundo inquirit quomodo secundum appropriata personae adinvicem comparantur.

 

Secunda pars incipit in principio 32 distinctionis : Hic oritur quaestio.

Prima dividitur in tres :

primo determinat quorundam nominum significationes quae personis divinis appropriantur ;

 secundo assignat appropriata secundum Hilarium ;

tertio secundum Augustinum.

 

Secunda ibi : Hic non est praetermittendum.

Tertia ibi : Illud autem sciri oportet.

 

Prima pars dividitur in tres :

primo inquirit de significatione huius nominis aequalitas ;

secundo de simili et similitudine ;

tertio ex dictis approbat quorundam sententiam.

 

Secunda ibi : Hec etiam dicimus de simili.

Tertia ibi : Unde quibusdam.

Secunda pars principalis, in qua ponit appropriationem Hilarii, dividitur in duas :

primo enim ponit appropriationem Hilarii cum expositione Augustini ;

secundo respondet ad premissa.

 

Tertia pars principalis, in qua ponit appropriationem Augustini, dividitur in duas :

primo enim propponit eam ;

secundo ponit appropriationis rationem.

Secunda ibi : Sed plurimos movet.

 

Haec est sententia in generali.

 

[2] In speciali sic procedit.

Et inquirit primo utrum hoc nomen aequale substantiam an relationem dicat in divinis ;

secundo inquirit utrum aequalitas secundum essentiam an relationem attendatur ;

tertio inquirit quae sit ipsa aequalitas.

 

Ad primum respondet quod aequale relative dicitur ; nihil enim sibi ipsi est aequale. Ad secundum respondet quod aequalitas est quaedam relatio secundum nomen solum ; realis enim aequalitas in divinis est identitas unitatis.

Postea dicit quod idem est de simili, quia relative dicitur secundum nomen, similitudo autem secundum essentiae unitatem attenditur.

Postea autem approbat ex hiis opinionem quorundam dicentium quod simile et aequale, non positive, sed negative dicuntur in divinis ; aequalitas enim excludit magnitudinem differentem, similitudo uero diuersitatem.

Postea ponit appropriationem Hilarii, dicens quod Hilarius aeternitatem appropriat Patri, speciem Filio, usum Spiritui Sancto ; quam Augustinus exponens dicit : aeternitatem appropriat Patri, quia aeternitas privat principium, et ideo convenit Patri, quia innascibilis est, Filium vero vocat Imaginem, cui attribuit speciem et pulchritudinem propter perfectam et proportionatam Patris repraesentationem cum summa aequalitate et similitudine, Spiritum Sanctum vocat Munus, quia Donum est Patris et Filii, cui attribuit usum ; ab ipso enim ad nostram utilitatem omnia nobis infunduntur.

Postea respondet ad quoddam dubium ; posset enim aliquis credere quod Hilarius in verbi praedicti proprietates personales expressit. Unde determinat quod non, videtur tamen quod nomen aeternitatis dedisset intellectum innascibilitatis.

Subdit etiam quod secundum Hilarium, licet Pater sit aequalis Filio et econuerso, tamen dicit quod Filius aequatur Patri, et per originem tendit in Patris aequalitatem et non econverso.

Postea ponit applicationes Augustini quod Patri unitas appropriatur, Filio aequalitas, Spiritui Sancto utriusque concordia.

Postea declarat, et primo quomodo unitas appropriatur Patri ; licet enim omnes personae propter naturae unitatem et conformitatem voluntatis possint dici unum, quia tamen non habet principium a quo sit, appropriatur Patri, qui est sine principio.

Ubi etiam subdit quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicuntur esse unum principium, unde et unus Dominus ; aequalitas vero appropriatur Filio, in quo primo invenitur aequalitas in divinis, Spiritui Sancto autem appropriatur concordia, quia ipse procedit in divinis ut amor et dilectio.

 

Haec est sententia etc.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum aequalitas in divinis sit relatio realis

 

[1] Circa distinctionem istam quaeritur de duobus :

primum est de aequalitate divinarum personarum ;

secundum est de appropriatione quae fit in divinis.

Quantum ad primum sic proceditur. Et videtur quod aequalitas in divinis relatio sit realis, quia illae relationes quae sic se habent quod earum est idem fundamentum et eadem extrema, si una est realis, et alia ; sed relationes originis habent idem fundamentum et eadem extrema cum relatione aequalitatis (utrobique enim est essentia divina fundamentum et personae divinae sunt extrema) ; ergo cum relationes originis sint reales, videtur quod relatio aequalitatis sit realis.

 

[2] Item sicut perfectio divinae essentiae requirit quod ipsa a Patre communicetur Filio, ita requirit quod sit eadem in Patre et Filio ; sed propter primum Pater realiter refertur ad Filium relatione originis, quia scilicet habet essentiam a Patre ; ergo propter secundum Pater debet realiter referri ad Filium relatione aequalitatis, quia Filius habet eandem essentiam cum Patre.

 

[3] In contrarium arguitur quia si aequalitas in divinis esset realis relatio, tunc in divinis essent plures relationes reales quam quatuor ; hoc autem est inconveniens ; ergo etc.

 

[4] Responsio.

Hic est triplex modus dicendi concors in conclusione hac, quod aequalitas in divinis est solum relatio rationis, sed differens in modo probandi. Primus modus talis est : relationum quaedam sunt similium nominum, sicut illae quae fundantur super unum pro idem simile et aequale ; quaedam dissimilium, et haec sunt in triplici differentia, quia quaedam fundantur super numerum, ut duplum, subduplum, quaedam super actionem et passionem, ut pater et filius, quaedam autem referuntur ut mensura et mensuratum, et haec relationes dissimilium nominum proportionabiliter se habent ad illas quae sunt similium nominum et econverso, ita quod sicut sunt duo modi reales relationum dissimilium nominum, scilicet illarum quae fundantur super numerum et illarum quae fundantur super actionem et passionem, tertius autem modus relationum est secundum rationem, scilicet mensurae ad mensurabile, sic in relationibus similium nominum duo modi sunt reales, in creaturis dumtaxat, scilicet aequalitas et similitudo, tertius autem est secundum rationem, scilicet identitas. Tunc dicunt isti ulterius quod sicut qualitas et quantitas in divinis transeunt in substantiam, sic relationes fundatae super quantitatem, ut aequalitas, et super quantitatem, ut similitudo, transeunt in relationem fundatam [in] super substantiam quae est identitas ; cum ergo identitatis semper sit relatio secundum rationem, oportet quod aequalitas et similitudo, ut sunt in divinis, quia sic transeunt in identitatem, sunt relationes rationis tantum.

 

[5] Licet haec conclusio sit vera, tamen ratio probans eam multipliciter deficit : primo, quia quod relationes dissimilium nominum proportionantur relationibus similium nominum, non est de se notum nec ipsi probant, sed absque aliqua probatione assumunt. Secundo, quia dato quod proportionentur, ita ut relatio identitatis respondeat relationi mensurae et mensurabilis, tunc deberent dicere quod sicut relatio mensurae et mensurabilis est relatio ex una parte realis et ex alia secundum rationem tantum, sic identitas ex una parte erit relatio realis, et ex alia relatio rationis tantum, quod est absurdum. Tertio, quia applicatio ad propositum non est conveniens, scilicet quod si quantitas et qualitas in divinis transeunt in substantiam, quod aequalitas et similitudo transeant in identitatem quae sit relatio rationis ; possumus enim in divinis accipere dupliciter identitatem : uno modo, prout unaquaeque persona dicitur eadem sibi ipsi, et haec identitas proculdubio est relatio rationis, quia est ad aliud secundum rationem tantum, et in hanc non transeunt similitudo et aequalitas ; alio modo possumus accipere identitatem, prout una persona dicitur eadem alteri in essentia, et in hanc transeunt similitudo et aequalitas. Sed quod hic sit relatio rationis, non minus est dubium quam de similitudine et aequalitate, etiam in creaturis. Si autem aliquando duo participantia unum in specie quantitatis et qualitatis referuntur ad se invicem realiter, multo fortius ea quae participant unum in specie substantiae secundum illud unum debent referri ad se invicem realiter. Eodem modo in divinis, ubi plura supposita participant unum secundum numerum, sive illud unum accipiatur sub ratione substantiae sive quantitatis vel quantitatis, aeque dubium est ex quo supposita relata sunt realiter distincta et fundamentum realiter unum, quod referantur secundum rationem tantum, fundamento accepto in ratione substantiae, sicut eo accepto in ratione quantitatis et qualitatis.

 

[6] Secundus modus probandi eandem conclusionem talis est : de ratione relationis est quod per eam aliquid dicatur ad se habere, sed secundum aequalitatem divina persona non se habet ad aliud secundum rem, quia persona dicitur aequalis personae secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis ; una autem persona est eadem alteri quo ad essentiam ; quare aequalitas inter divinas personas non est relatio realis.

 

[7] Sed contra hoc arguitur, quia licet de ratione relationis sit esse ad aliud quantum ad extrema relata, non tamen quo ad fundamentum relationis (alioquin in divinis non esset aliqua relatio realis, quia omnes relationes divinae fundantur super essentiam, quae est una numero in distincta in omnibus personis) ; igitur unitas essentiae divinae et divinarum personarum in essentia accepta sub ratione quantitatis non impedit quin aequalitas sit realis relatio. Quod autem essentia, quae est una numero, sit fundamentum omnium relationum divinarum, etiam originis, patet, quia in divinis non sunt nisi duo praedicamenta, substantia et relatio ; sed relatio non potest fundari super relationem (alioquin esset processus in infinitum) ; ergo fundatur super essentiam vel substantiam, quae est idem.

 

[8] Et idcirco aliqui supplent modum istum dicentes quod licet non sit necessarium ad realitatem relationum quod extrema habeant distinctum fundamentum, tamen necessarium est quod extrema, ut extrema sint realiter distincta ; nunc est ita quod personae divinae licet sint realiter distinctae, ut sunt extrema relationum originis, non tamen ut sunt extrema relationis aequalitatis et similitudinis ; propter quod relationes originis sunt reales, non autem relationes aequalitatis vel similitudinis. Minor probatur, quia Pater et Filius de se dicuntur extrema relationum originis et de se distinctionem habent ; sed Pater et Filius ut sic non sunt extrema relationum aequalitatis aut similitudinis, sed ut quanta vel qualia ; aequalitas enim est duorum quantorum et similitudo duorum qualium ; Pater autem et Filius non distinguuntur ut quanti et aequales, sed sunt penitus unum re ; quare etc.

 

[9] Tertius modus est qui videtur verior et magis consonat praedictis, quod relationes aequalitatis et similitudinis non sunt reales in divinis, sed tantum relationes originis, quia, ut dictum fuit supra, relatio realis vel est realis respectus accidentaliter adveniens vel est denominatio sumpta ex pluribus. Similitudo autem et aequalitas nullo istorum modorum possunt esse reales relationes in divinis. Quod patet primo accipiendo relationem pro respectu consequente per se ad suum fundamentum, quia talis respectus est realis ex hoc quod extrema realia ex natura sui fundamenti habent inter se necessariam exigentiam ; nunc est ita quod personae divinae non habent inter se necessariam exigentiam ratione essentiae, ut est fundamentum aequalitatis et similitudinis, habent autem, ut ipsa est fundamentum relationum originis ; ergo solae relationes originis sunt reales, non autem relationes aequalitatis aut similitudinis. Maior probata fuit prius. Minor declaratur, quia essentia divina aut est una habens rationem quantitatis et qualitatis, et sic est fundamentum relationum aequalitatis et similitudinis, aut est essentia fecunda, et sic est fundamentum relationum originis ; ex fecunditate enim divinae essentiae est quod in ipsa una numero existente sint plures personae, quarum personarum una sit ab alia et tertia ab utraque ; cum igitur essentia divina, ut est una, non requirat quod sit in pluribus, sed hoc requirit solum inquantum est fecunda et sub hac ratione solum est fundamentum relationum originis, patet quod illae solae sunt reales in divinis. Respectus autem realis accidentaliter adveniens non convenit Deo etiam per comparationem ad creaturam, ut prius probatum fuit, et multo minus per comparationem ad intrinseca ; propter quod aequalitas quae est inter personas divinas non potest esse realis respectus accidentaliter adveniens. Denominatio etiam respectiva quae est realis relatio sumitur ex pluribus rebus realiter inter se differentibus, ut supra dictum fuit ; aequalitas autem divinarum personarum non est denominatio sumpta ex pluribus rebus, sed est denominatio sumpta ex unica re, quae nullo modo est realiter plurificata, sed solum secundum rationem, et ideo non est realis relatio in divinis sicut in creaturis.

 

[10] Ad primum argumentum dicendum quod illae relationes quae habent eadem extrema et idem fundamentum sub eadem reali ratione exigentiae extremorum omnes sunt reales aequaliter ; nunc est ita quod in essentia divina, ut est fundamentum relationum originis, est sufficiens ratio exigentiae extremorum (haec enim est fecunditas naturae, ut dictum est) ; sed in ipsa, ut est fundamentum aequalitatis et similitudinis, non est talis ratio exigentiae (unitas enim essentiae non requirit quod ipsa sit in pluribus suppositis) ; quare etc.

 

[11] Ad secundum dicendum quod perfectio essentiae divinae, ut fecunda est, requirit quod sit a Patre in Filio ; sed perfectio essentiae divinae, ut una est, non requirit quod in eis sit una, quia ut una est, non requirit quod sit in pluribus, et per consequens non requirit quod sit una in pluribus ; tota ergo necessitas exigentiae est ex fecunditate naturae, secundum quam ipsa est fundamentum relationum originis, et non ex eius unitate, secundum quam ipsa est fundamentum aequalitatis et similitudinis.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum aequalitas dicitur positive an privative in divinis

 

[1] Secundo quaeritur utrum aequalitas dicatur positive an privative in divinis.

Et videtur quod privative, quia quaecumque opponuntur privative, alterum dicitur positive, alterum vero privative ; sed secundum Philosophum X Metaphysicae aequale opponitur magno et parvo privative ; sed magnum et paruum dicuntur positive ; ergo aequale dicitur privative.

 

[2] In contrarium arguitur, quia aequale et inaequale opponuntur privative ; sed inaequale dicitur privative ; ergo aequale dicitur positive.

 

[3] Responsio.

In aequaliate et similitudine tria sunt consideranda : fundamentum relationis, quod est quantitas vel qualitas, extrema relationis, quae dicuntur aequalia aut similia, et ipsa habitudo relativa aequalitatis aut similitudinis. Nomen autem aequalitatis aut similitudinis non significat primum, scilicet fundamentum ; sic enim significaret similitudo albedinem, quae est eius fundamentum inter duos albos, quod nullus diceret ; mutaretur enim eius significatum cum mutetur frequenter similitudinis fundamentum ; sunt enim aliqui similes in nigredine sicut alii sunt similes in albedine. Nec significat extrema relata, ut de se patet. Ergo nomen aequalitatis directe significat tertium, scilicet ipsam habitudinem relativam. Alia tamen duo dat intelligere non sicut significata, sed sicut habentia habitudinem ad principale significatum.

 

[4] Hoc supposito dicendum quod aequalitas quantum ad suum formale significatum dicitur positive. Quod patet sic : omne quod est directe in praedicamento secundum rem vel relationem et non per aliam reductionem est positivum et non privativum (privationes enim et negationes sunt in praedicamentis solum reductive ratione habituum vel affirmationum) ; sed aequalitas est directe in praedicamento relationis saltem secundum rationem cum sit relatio, licet rationis in divinis ; ergo aequalitas formaliter dicit aliquid positivum. Maior patet, quia esse relationem vel aliquid aliud pertinens ad praedicamentum secundum rem vel secundum rationem non facit differentiam secundum positivum et privativum. Et ideo sicut illud quod dicit relationem realem directe vel rem alterius praedicamenti est formaliter aliquid positivum, sic illud quod dicit directe relationem rationis vel relationem alterius praedicamenti est formaliter positivum ; et idem est dicendum de extremo relationis sumpto concretive sub nomine relationis, ut aequale, quia idem importatur formaliter per concretum et abstractum. Quantum autem ad fundamentum aequalitatis dicendum est quod possumus ipsum considerare vel quantum ad illud quod est, et sic est aliquid positivum et positive dictum, quia hoc est quantitatis vel aliquid acceptum sub nomine quantitatis ; vel possumus ipsum considerare sub formali ratione fundamenti, et sic dicitur communiter quod formaliter ratio fundamenti aequalitatis sit ratio unius ; super unum enim in quantitate fundatur aequalitas, ratio autem unius est ratio privativa ; patet, quia aequalitas et aequale dicuntur privative. Sed hoc non est formaliter, ut dictum est. Verumtamen in hoc sensu loquitur Philosophus X Metaphysicae quando dicit quod aequale opponitur magno et parvo privative ; sic etiam definitur cum dicitur quod aequale est quid positum iuxta alterum nec excedit nec exceditur.

 

[5] Per hoc patet responsio ad argumentum in oppositum.

 

[6] Aliud autem argumentum probat quod aequalitas quantum ad illud quod dicit formaliter dicitur positive, quod concedendum est.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum essentialia attributa debeant appropriari divinis personis

 

[1] Ad secundum principale sic proceditur.

Et videtur quod essentialia attributa non debeant appropriari divinis personis, quia aeque communia sunt in divinis attributa essentialia sicut essentia ; sed essentia nulli appropriatur ; ergo nec essentialia.

 

[2] Item prius est proprium quam appropriatum, quia appropriatum dicitur per similitudinem ad proprium ; sed propria personarum non sunt priora essentialibus attributis, imo sunt secundum rationem posteriora ; ergo essentialia attributa non possunt appropriari personis.

 

[3] In contrarium est quod dicit Augustinus et Hilarius in littera.

 

[4] Responsio.

Dicendum est primo quod appropriatio in divinis est possibilis ;

secundo quod est utilis ;

tertio reddetur ratio de appropriationibus diversis.

 

[5] Quod sit possibilis, patet ; non enim appropriatur nisi commune ; est enim appropriatum de communi tractum ad proprium. Item ad omne commune appropriatur cuilibet ; sed illud [quod] habet aliquam convenientiam cum proprio propter quod de communi trahitur ad proprium ; licet autem omnia attributa essentialia sunt communia omnibus personis, tamen quaedam habent maiorem convenientiam cum proprio personae quam alterius ; propter quod illi personae potest convenienter appropriari et secundum hoc potentia, quae nominat principium, appropriatur Patri, qui est primum principium ; sapientia vero, quae ad intellectum pertinet, appropriatur Filio, qui procedit per modum intellectus ; bonitas autem appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit per modum voluntatis, cuius obiectum est bonum ; appropriatio ergo est possibilis et rationalis.

 

[6] Est etiam utilis, quia per appropriata aliqualiter manuducimur in cognitionem personarum hoc modo : invenitur enim distinctio in attributis et in personis, sed differenter, quia distinctio personarum est realis, distinctio vero attributorum est secundum rationem et est nobis magis nota, et quamvis per attributa sola ratione distincta non possumus sufficienter arguere distinctionem personarum, tamen inspicimus in appropriatis aliquam similitudinem propriorum, et sic per appropriata aliqualiter manuducimur in notitiam personarum.

 

[7] Quantum ad tertium notandum est quod alia est appropriatio secundum Hilarium, alia secundum Augustinum. Hilarius enim appropriat aeternitatem Patri, speciem Filio, usum Spiritui Sancto. Ratio autem huius appropriationis est haec : aeternitas enim, quia est mensura ex sua ratione carens principio, appropriatur Patri, qui est principium non de principio ; species autem appropriatur Filio, quia species quandoque sumitur pro imagine, Filius autem est imago Patris, ut prius dictum fuit ; usus vero appropriatur Spiritui Sancto, quia uti large accipiendo est assumere aliquid in facultatem voluntatis, Spiritus autem Sanctus procedit per modum voluntatis, ideo etc.

 

[8] Beatus autem Augustinus appropriat unitatem Patri, quia unitas est principium numeri, Pater autem est principium divinarum originum ; ac aequalitatem autem appropriat Filio, quia aequalitas importat unitatem respectu alterius ; est enim aequale quod habet unam quantitatem cum alio et ideo appropriatur Filio, qui est secunda persona in Trinitate ; connexio autem importat unionem duorum per tertium et ideo appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit a Patre et Filio, ut sunt unum.

 

[9] Secundum hunc modum potest sumi illa appropriatio, Rom. 11, si tamen Apostolus intendit facere ibi aliquam appropriationem : Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Haec enim praepositio ex importat quandoque habitudinem causae materialis, et sic non habet locum in divinis ; quandoque habitudinem causae efficientis, quae quidem convenit Deo in ratione suae potentiae activae ; unde appropriatur Patri sicut et potentia. Haec autem praepositio per designat habitudinem formae per quam agens agit, sicut dicimus quod artifex agit per artem ; unde sicut ars et sapientia appropriatur Filio, ita et hoc quod est per ipsum. Haec vero praepositio in denotat continentiam ; continet autem Deus res inquantum sua bonitate eas conservat et gubernat ; et ideo esse in quo appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas.

 

[10] Ad primum argumentum in oppositum dicendum est quod non simile est de essentia et de attributis essentialibus, quia essentia, ut essentia est, non habet maiorem convenientiam cum proprio unius personae quam cum proprio alterius, et ideo non potest appropriari uni personae magis quam alii ; sed diversa attributa habent maiorem convenientiam cum proprio unius personae quam cum proprio alterius, ut uisum fuit prius ; propter quod appropriantur magis uni quam alteri.

 

[11] Ad secundum dicendum quod in divinis nihil est prius aut posterius secundum rem, sed secundum rationem ; et hoc modo quaedam essentialia sunt priora propriis personarum, sed non dicuntur appropriata nisi ratione propriorum ; et sic sunt posteriora propriis personarum secundum rationem talis nominis ; nec est inconveniens quod aliquid sit prius et posterius altero secundum rationem quantum ad diversas considerationes.