Distinctio XXVI — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XXVI
Sententia huius distinctionis in generali et speciali
[1] Nunc de proprietatibus personarum.
Superius determinauit Magister de essentia et personis ; hic determinat de proprietatibus personarum quibus ad invicem personae distinguuntur.
Et dividitur in duas :
primo determinat de proprietatibus quae sunt proprie personarum ;
secundo determinat de his quae appropriantur personis.
Secunda pars incipit in principio 31 distinctionis ibi : Praeterea considerari oportet.
Prima dividitur in duas :
primo determinat de proprietatibus personalibus ;
secundo de proprietatibus quae non sunt personales, distinctione 28 ibi : Praeterea considerari oportet.
Prima in duas : primo determinat de proprietatibus personalibus secundum se ;
secundo in comparatione ad personas.
Secunda in principio 27 distinctionis ibi : Hic quaeri potest.
Prima est praesentis lectionis et dividitur in duas :
primo determinat de hypostasi quae proprietatibus subsistit sicut distinctum distinguenti ;
secundo determinat de ipsis proprietatibus quibus hypostases distinguuntur.
Secunda ibi : Iam de proprietatibus. Haec secunda dividitur in tres :
primo enim proprietates enumerat ;
secundo ostendit modum praedicandi earum ;
tertio removet quandam dubitationem.
Secunda ibi : Quocirca sciendum.
Tertia ibi : Hic quaeritur. Et haec ultima dividitur in quatuor :
primo movet dubitationem circa proprietatem Filii ;
secundo circa proprietatem Spiritus Sancti pro significato nominis Doni ;
tertio pro significato nominis Spiritus Sancti ;
quarto excludit errorem.
Secunda ibi : Et dicitur Spiritus Sanctus.
Tertia ibi : Hic quaeri potest.
Quarta ibi : Quidam tamen putaverunt.
Haec est divisio lectionis in generali.
[2] In speciali vero sic procedit.
Et praemittit primo quod nomine hypostasis, si pro supposito subsistente accipiatur, communiter in divinis utimur ; sed quia haeretici accipiebant hypostasim pro essentia, catholici non libenter utebantur hoc vocabulo in primitiva Ecclesia.
Postea enumerat proprietates personales quae sunt gignere, gigni et procedere. Et ab istis accipiuntur nomina personarum, ubi etiam dicit quod proprietas Patris non est quod non sit natus, idest innascibilitas, sed generare, proprietas etiam Filii non est quod ipse non gignit, sed quod a Patre generatur, et proprietas Spiritus Sancti non est quod non sit natus nec genuit, sed a Patre et Filio procedere, quibus proprietatibus personae ad invicem referuntur ; quae aliis nominibus dicuntur paternitas, filiatio et processio.
Deinde ostendit modum praedicandi ipsarum proprietatum, et hoc quantum ad tria : primo, quia non praedicantur substantialiter, sed relative ; secundo, quia non praedicantur accidentaliter ; tertio, quia non praedicantur temporaliter, sed ab aeterno. Quod probat sic : quod accidit et ex tempore inest amitti potest et mutari ; in Deo autem nihil amissibile vel mutabile esse potest.
Postea obicit quod homines dicuntur esse filii Dei, ergo esse filium vel natum non est proprium Filio Dei. Et respondet quod ipse nunquam fuit non filius, sicut homines quandoque non fuerunt filii Dei, sed filii irae. Nec quicquam est in eo nisi Filius, quod non convenit hominibus. Item ipse est Filius naturali generatione, non adoptione ut creaturae, veritate, non imitatione, nativitate, non creatione, quae omnia nobis non conveniunt. Ubi etiam subdit quod homo est filius Trinitatis causa creationis.
Deinde subdit de proprietate Spiritus Sancti, quae est Donum quod relative dicitur ; Spiritus enim Sanctus Donum dicitur ex naturali proprietate et ex modo suae processionis, non sicut aliqua dona creata.
Postea dicit quod nomen Spiritus Sanctus relative dicitur, sed non proprie convenit aliis personis de quibus dicitur disiunctim. Secundum est quod cum dicitur de omnibus personis, non dicitur relative, sed secundum substantiam.
Deinde excludit quandam obiectionem dicens quod non obstat quod Spiritus Sanctus non habet correlativa correspondentia, quia multotiens non habentur nomina determinata utrique relativorum.
Haec est sententia in speciali.
Quaestio prima
Utrum omnes personae divinae distinguantur per relationes
[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur utrum omnes personae divinae distinguantur per relationes. Et videtur quod non, quia nulla forma distinguit nisi secundum suum genus ; sed persona vel hypostasis importat individuum in genere substantiae ; ergo quo ad esse personale vel hypostaticum non fit distinctio per relationes.
[2] Item prima distinctio debet fieri per prima entia, sed distinctio personarum divinarum est prima distinctio ; absoluta vero sunt prima entia ; ergo distinctio personarum debet fieri per absoluta et non per relationes quae sunt posteriores absolutis.
[3] In contrarium est quia illud quod est causa multiplicationis est causa distinctionis ; sed relatio est causa multiplicationis personarum dicente Boetio libro De Trinitate quod relatio multiplicat Trinitatem ; ergo est causa distinctionis.
[4] Responsio.
Sciendum est quod non omnes personas distingui per relationes contingere posset dupliciter : uno modo, si non omnes personae essent relative, sed praeter personas relativas quas ponit fides esset in divinis aliqua persona sive suppositum absolutum ; alio modo, si tantum essent tres personae relativae et non constituerentur per relationes, sed per aliquid absolutum, quia per illud distinguerentur ; et de utroque est opinio, si tamen dici debeat opinio et non error.
[5] Quantum ad primum dicunt aliqui quod in divinis praeter personas relativas quas ponit fides est suppositum absolutum aliquod nec istud est contra determinationem Ecclesiae. Primum probant sic : bene sequitur « Deus creat ; ergo persona creat », et est locus ab inferiori ad superius affirmando, quod patet mutando praedicatum ; sequitur enim « Deus est ; ergo persona est », sed non econverso « persona est ; ergo Deus est », nisi gratia materiae ; hoc autem non esset nisi persona esset in plus. Tunc arguitur ulterius ab inferiori ad superius : tenet consequentia cum exclusione ; sequitur enim « unus solus homo currit ; ergo unum solum animal currit » ; similiter sequitur, ut videtur, « unus solus Deus creat ; ergo una sola persona creat ». Antecedens est verum ; ergo et consequens ; sed consequens non potest esse verum pro aliqua persona relatata, quia non solus Pater creat nec solus Filius nec solus Spiritus Sanctus ; ergo verificatur pro persona absoluta. Quod autem non sit contra determinationem Ecclesiae, declarant, quia istud suppositum absolutum non ponit in numerum cum tribus, sed est commune tribus, sicut et essentia ab aliis ponitur communis et non ponens in numerum cum eis ; sed Decretalis tantummodo negat quaternitatem sive quartam rem ponentem in numerum cum tribus personis, quod patet manifeste per textum ; nam respondendo ad rationem Ioachim, qui voluit concludere contra Magistrum ex dicto proprio quod dicit quod essentia nec generat nec generatur nec procedit, ergo non est Pater nec Filius nec Spiritus Sanctus, sed quarta res, respondet Papa quod non sequitur, quia ista res summa, etsi non generat ut Pater nec generatur ut Filius nec spiratur ut Spiritus Sanctus, est tamen Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et eodem modo potest dici de supposito absoluto.
[6] Istud autem deficit in utroque, quia non est suppositum absolutum ponere, etsi poneretur, poneret cum aliis in numerum. Primum patet, quia suppositum proprie dictum est quid subsistens, completum completione ultima in natura illa et est incommunicabile ; sed in divinis nullum absolutum potest esse tale ; ergo nullum potest esse suppositum absolutum. Maior patet ; per hoc enim suppositum differt a singulari et ab individuo, quia suppositum est illud quod subsistit per se (unde natura humana in Christo non est suppositum, quia non per se subsistit), singulare autem et individuum dicuntur tam de per se subsistentibus quam de aliis. Item suppositum est completum ultima completione potentiali in illa natura ; importat enim quid completissimum propter quod significat ut habens, non ut res habita est. Est etiam incommunicabile, quia suppositum est sic sub alio positum quod sub ipso non est aliud positum, omne autem quod est communicabile pluribus habet aliquid positum sub se, et ideo non est proprie et simpliciter suppositum, et sic patet quod suppositum includit illa tria. Minor declaratur, quia licet de essentia divina possit dici aliquo modo quod sit subsistens, tamen ipsa absolute sumpta non habet complementum ultimum possibile cum illud sit per relationem vel relatio nec fiat vis de nomine complementi, sed vocetur complementum ultimum formale, et haec in divinis est relatio et est incommunicabilis pluribus ; quare etc.
[7] Secundum patet, scilicet quod si esse tale suppositum poneret cum aliis in numerum, quia quando de aliquibus verum est dicere de quolibet quod est suppositum, et unum alio formaliter est suppositum, et alio aliud, verum est dicere quod ibi sunt plura supposita quorum unum non est aliud ; sed de Patre et de Deo verum est secundum ipsos dicere de quolibet quod est suppositum, et alio est Pater suppositum, alio autem Deus (dicit enim Augustinus quod Pater non est eo Pater quo Deus) ; ergo verum est dicere quod Deus et Pater sunt plura supposita, quorum unum non est aliud suppositum, et sic suppositum absolutum ponit in numerum cum relativis.
[8] Ad rationem eorum dicendum quod ab inferiori ad superius licet in creaturis teneat argumentum cum exclusione, etiam cum termino numerali, ut « unus solus homo currit ; ergo unum solum animal currit », tamen non tenet in divinis. Et causa diversitatis est quia in creaturis nunquam aliquid unum numero est in distinctis suppositis ; et ideo plurificatis suppositis plurificantur ea quae sunt in eis. Propter quod quicquid excludit unum suppositum excludit quicquid est in supposito, cum sit aliud natura et supposito ; sed in divinis invenitur aliquid unum et idem numero, puta essentia divina communis pluribus suppositis ; et illi potest poni nomen quod importat individuum vagum, quod sub se continet plura supposita, sicut est hoc nomen Deus ; propter quod potest aliquid dici de eo cum additione termini partitivi, ut est unum, et exclusivi, ut est solus, dicendo « unus solus Deus creat », quod non potest dici de contentis sub ipso cum simili additione dicendo « una sola persona creat » ; ergo non est aliquod suppositum absolutum in divinis ratione cuius oporteat ponere quod non omnes personae divinae constituantur relationibus.
[9] Alia causa propter quam posset poni quod personae divinae non distinguerentur relationibus, posset esse si personae divinae, quantumcumque relatae, constituerentur per modos absolutos qui praesupponerentur relationibus, ut quidam dicunt nec probant directe conclusionem istam, sed solum indirecte, dicentes quod eadem inconvenientia quae sequuntur ad positionem istam sequuntur ad illam quae ponit personas distingui per relationes, et consimiliter evaduntur. Nos enim ponimus personas divinas distingui relationibus ad evadendum compositionem in divinis quae esset absoluti cum absoluto et ad evadendum distinctionem essentiae divinae propter hoc quod oppositae relationes possunt esse in divina essentia tanquam in fundamento propter eius infinitam fecunditatem. Omnino autem simile potest dici de modis absolutis, quia cum sint modi rerum et non quidditates, non faciunt compositionem cum essentia. Rursus plures tales modi possunt fundari in essentia una, sicut plures relationes ; quare per tales modos personae divinae possunt distingui et constitui.
[10] Istud autem esset expresse contra intentionem Sanctorum et contra determinationem Ecclesiae : contra intentionem Sanctorum, quia dicit Augustinus V De Trinitate quod illa quae sunt propria personis dicuntur relative ; sed nihil est proprium personis magis quam illa per quae constituuntur et per quae distinguuntur ; distinguentia igitur illa sunt relativa, non modi absoluti. Item Augustinus ibidem dicit quicquid est ad se secundum substantiam dicitur et de omnibus personis praedicatur singulariter et non pluraliter ; sed modus absolutus ad se dicitur ex quo absolutus est ; ergo si quis talis est in divinis, dicitur secundum substantiam et praedicatur de omnibus personis simul sumptis singulariter, et non pluraliter ; per nihil autem tale possunt distingui personae ; quare etc. Item dicit Damascenus libro I capitulo 2 quod in divinis omnia sunt unum praeter ingenerationem, generationem et processionem ; ergo per modos absolutos non est distinctio. Determinatio etiam Ecclesiae idem habet, quae dicit expresse personas distingui solum relationibus. Item haec positio est contra rationem : primo, quia isti qui ponunt per tales modos personas distingui deberent istos modos in speciali nominare ut sciremus qui sunt, qualiter vocantur, sicut nos qui ponimus eas distingui per relationes expresse dicimus personas divinas distingui per paternitatem et filiationem et per processionem ; quod tamen non faciunt ; unde videtur esse purum figmentum ponere tales modos. Item si per tales modos absolutos personae constituerentur, aut isti modi differrent secundum speciem aut secundum numerum solum ; non secundum speciem, quia omnis talis differentia, si sit incompossibilis, in eodem supposito includit oppositionem ; nulla autem oppositio potest esse in divinis nisi oppositio relationis ; ergo si isti modi differrent specifice, necesse est quod differrent solum respective et non absolute.
[11] Quod autem nulla oppositio possit esse in divinis praeter relativa, patet, quia in omni alia oppositione unum extremum est imperfectius altero, ut in contradictione negatio est imperfectior affirmatione et privatio imperfectior habitu et in contrarietate unum contrariorum est imperfectius altero ; in sola autem relativa oppositione extrema possunt esse aequaliter perfecta. Cum ergo in divinis non sit dare aliquid imperfectius alio, sequitur quod in eis non potest esse oppositio nisi relativa. Ergo [si] illi modi differunt secundum speciem, necesse est quod differant solum relative. Si autem dicatur quod differunt secundum numerum, contra : illud quod de se est plurificatum non est unum secundum speciem ; in hoc enim differt species a genere, quia licet forma specifica possit per aliud plurificari, tamen in ipsa de se non est plurificata ; forma autem generis de se est plures nec tota potest in uno inveniri, sicut forma speciei ; quicquid autem est plurificatum in divinis, de se est plurificatum et non per aliud, et maxime prima distinguentia, ut sunt illa quae constituunt personas et distinguunt ; ergo tales modi, si sint, cum sint plures, non sunt unius speciei differentes solum secundum numerum. Nullo ergo modo possunt personae divinae distingui vel constitui per modos absolutos. Quod concedendum est, quia secundum Augustinum et omnes sanctos qui usque nunc fuerunt in divinis non sunt nisi duo, scilicet essentia et relatio ; sed distinctio personarum non potest esse per essentiam quae est una numero in omnibus suppositis ; ergo necesse est quod stet per relationes.
[12] Sed ulterius cum relatio possit dupliciter nominari : uno modo per modum proprietatis, ut paternitas et filiatio ; alio modo per modum actionis, ut generare et generari, spirare et spirari ; ideo videndum est sub qua ratione distinguant, utrum sub ratione originis an sub ratione proprietatis. Et quicquid horum detur, non est differentia in re cum sint omnino idem realiter paternitas et generare, filiatio et generari, sed in proprietate locutionis differentia.
[13] Quantum autem ad hoc est duplex modus dicendi. Quidam dicunt quod distinctio personarum est per origines, non per relationes sub relatione relationis. Quorum ratio talis est : relationes secundum modum intelligendi sequuntur suum fundamentum ; sed paternitas et filiatio fundatur super origines (ex eo enim aliquid est pater, quia genuit, et filius, quia generatus est) ; ergo distinctio relationum sequetur distinctionem originum. Per prius ergo intelliguntur personae distinctae per origines quam per relationes vel proprietates. Huic sententiae videtur concordare Augustinus De fide ad Petrum circa principium, ubi dicit quod quia aliud est genuisse quam natum esse, et aliud est natum esse quam processisse, manifestum est quoniam alius est Pater, alius Filius, et alius Spiritus Sanctus. Et Damascenus libro I capitulo 2 dicit quod in divinis omnia sunt communia praeter ingenerationem, generationem et processionem.
[14] Alii dicunt quod magis proprie debet dici quod personae divinae distinguuntur et constituuntur per proprietates et relationes quam per origines. Et hoc dicitur probabilius. Cuius ratio est quia constitutio rei in se et eius distinctio ab alia re debet fieri per id quod rei intrinsecum, sicut in creaturis fit per formam ; sed origines non significantur ut formae intrinsecae personis, sed potius ut actus progrediens a persona in personam, quasi via media, sicut generatio significatur ut via vel actus procedens a generante in genitum ; ergo per origines non debent dici personae constitui vel distingui, sed per illa quae sunt in personis tanquam formae intrinsecae et immanentes. Et hae sunt relationes vel proprietates quae se habent ad personas aliquo modo sicut formae ad totum constitutum ; quare etc. Augustinus autem et Damascenus in praeallegatis autoritatibus dicunt personas distingui per origines attendentes ad rem et non ad proprietatem locutionis.
[15] Sed adhuc restat dubium, cum paternitas vel filiatio possit considerari ut proprietas vel ut relatio, sub qua ratione habent constituere et distinguere, utrum sub ratione relationis an sub ratione proprietatis. Et videtur quibusdam quod sub ratione proprietatis et nullo modo sub ratione relationis, tum quia relatio ut relatio supponit fundamentum, ut prius arguebatur, et sic relationes divinae supponunt orgines et per consequens personas distinctas ; tum quia relatio ut relatio non habet nisi referri ad illud cuius est relatio non constituere, sed hoc fit inquantum est proprietas, et sic praeintelligitur in emanationibus.
[16] Sed istud non videtur bene dictum, quia ratio relationis et ratio proprietatis vel distinguuntur ex supposito vel se habent sicut superius et inferius. Si distinguuntur ex supposito, tunc est falsum dicere quod persona divina constituatur per aliquid sub ratione proprietatis, quia si ratio proprietatis opponitur rationi relationis, ratio proprietatis est ratio absoluta ; sed impossibile est intelligere vere quod suppositum divinum sit constitutum per aliquid sub ratione absoluta ; ergo etc. Si vero se habent sicut superius et inferius, ita scilicet quod proprietas dicat aliquid commune ad formam absolutam et relatam, sic iterum falsum est dicere quod ratio proprietatis sit ratio constitutiva et non ratio relationis, quia superius licet non includat actu suum inferius, tamen non excludit ipsum nisi ponendo oppositum, sicut esse animal licet non includat rationale, tamen non excludit nisi ponendo irrationale. Si ergo ratio proprietatis sit aliquid commune ad rationem relationis et formae absolutae, ponendo quod ratio proprietatis sit ratio constitutiva, non excluditur per hoc quod ratio relationis non sit constitutiva, nisi ponendo quod aliquid sub ratione absoluta sit constitutivum, quod non possit esse verum in divinis. Excluditur autem per hoc quod dicitur quod relatio sub ratione proprietatis est constitutiva personae et non sub ratione relationis ; ergo male. Item in creaturis non fit hec distinctio quod rationale vel quaecumque forma absoluta sit constitutiva alicuius rei ut proprietas, et non ut forma absoluta, et si fieret falsa esset ; ergo in divinis non debet dici de paternitate vel quacumque relatione quod sit constitutiva personae inquantum proprietas et non inquantum relatio ; et si fiat falsa, est. Probatur consequentia, quia proprietas est aliquid commune ad relationem et ad formam absolutam ; propter quod aeque dicitur fieri descensus sub ipsa ad utrumque siue affirmando sive negando. Item secundum Philosophum II Physicorum, sicut effectus communis requirit causam communem, sic effectus particularis causam particularem, et hoc secundum omne genus causae. In divinis autem cum non sit proprie causa et effectus, est tamen ibi principium et quod est ex principio constituens formale et constitutum.
[17] Igitur sicut se habet proprietas in communi in constituendo suppositum in communi, sic talis proprietas ad constituendum suppositum. Si ergo ratio proprietatis est ratio constitutiva suppositi, oportet quod ratio proprietatis absolutae, ut absoluta est, sit constitutiva suppositi absoluti et quod ratio proprietatis relativae, ut relativa est, sit constitutiva suppositi relati. Et ita relatio sub ratione relationis habet aliquod suppositum constituere et per consequens distinguere ab alio supposito.
[18] Ad rationes alterius opinionis quae ponit quod ratio relationis non potest esse constitutiva, respondendum est. Cum enim primo dicitur quod relatio supponit suum fundamentum, concedatur. Et cum dicitur quod origines sunt fundamentum relationum divinarum, dicendum quod falsum est, et qui intelligit sic falsum intelligit ; origines enim non sunt nisi ipsemet relationes, a quo aliud et quod ab alio et non fundamentum earum ; illud enim est essentia secunda. Unde qui praeintelligit personas originibus aut origines relationibus male intelligit ; sed simul intelligenda est persona constituta cum sua relatione et origine.
[19] Ad aliud cum dicitur quod relatio inquantum relatio nihil habet nisi referre, conceditur. Et cum dicitur « ergo non habet constituere in esse », verum est nisi illud esse sit referri ; sed si tale esse sit referri, qua ratione habet referre, eadem ratione habet dare tale esse, scilicet relatum ; esse autem personale in divinis est relatum ; et ideo relatio sub ratione relationis potest constituere personam divinam in esse personali.
[20] Ad principales rationes respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod nulla forma distinguit nisi secundum suum genus, dicendum quod res unius generis bene potest esse distinctiva rei alterius generis ; unde quantitas et qualitas distinguunt substantiam, sed nunquam distinguunt nisi secundum suum genus, quantitas qvidem quantitative, qualitas vero qualitative ; et eodem modo relatio distinguit supposita substantiae, sed non distinguit ea substantialiter, sed tantum relative. Ad secundum dicendum quod prima distinctio fit per prima entia, sed in divinis absoluta non sunt secundum rem priora relationibus nec econverso, ut probatum fuit prius. Et ideo distinctio personarum fit per prima entia dato quod fiat per relationes. Ubi advertendum est quod cum omnis pluralitas reducatur ad unitatem prima pluralitas debet esse minima, quia minus distat ab unitate. Et ideo distinctio personarum, quae est prima, fit per relationes compossibiles in eadem essentia et ob hoc est minor quacumque distinctione quae fit per absoluta.
Quaestio secunda
Utrum relationes constituentes personas sint reales
[1] Deinde quaeritur de relationibus constituentibus personas utrum sint reales. Et videtur quod non, quia sicut Deus Pater est Pater Filii per generationem, ita est Pater noster per creationem, Deut. 32 : Numquid non ipse est Pater tuus etc. ; sed paternitas in Deo respectu nostri non ponitur esse relatio realis ; ergo nec paternitas in Deo respectu Filii geniti erit relatio realis.
[2] Item relationes quae sequuntur operationem animae sunt tantum relationes rationis ; sed omnes relationes divinae sequuntur operationem animae, intellectus et voluntatis, quia omnes processiones divinae sunt per modum intellectus vel per modum voluntatis ; ergo etc.
[3] Item Boetius dicit in libro suo De Trinitate quod relatio Patris ad Filium et utriusque ad Spiritum Sanctum est sicut relatio eiusdem ad seipsum ; sed haec est relatio relationis tantum, ergo et illa.
[4] In contrarium est quia distinctio in divinis non est nisi per relationes ; si ergo in divinis non essent relationes reales, sequeretur quod non esset ibi realis distinctio, quod est haeresis Sabelliana.
[5] Responsio.
Videnda sunt duo : primum est de realitate relationum divinarum ; secundum est de numero et sufficientia notionum, relationum, proprietatum personae et proprietatum personalium.
[6] Quantum ad primum patet quod relationes divinae sunt reales, et hoc sic : ubicumque ex natura fundamenti est mutua et necessaria habitudo coexigentiae inter extrema relata, ibi est relatio realis ex utraque parte (hoc supponatur nunc, quia probabitur infra distinctione 30) ; sed in divinis ex natura fundamenti, scilicet essentiae divinae [secundae], est mutua et necessario habitudo coexigentiae inter extrema relata, et hanc tenemus fide ; ergo in divinis sunt relationes reales ex utraque parte. Sed de hoc nunc satis, quia infra plene declarabitur unde habet relatio quod sit realis, et tunc plenius patebit quod nunc dicitur.
[7] Quantum ad secundum sciendum quod idem secundum rem, ut paternitas, potest dici notio, relatio, proprietas personae et personalis proprietas diversis tam rationibus. Dicitur enim notio inquantum est principiun deveniendi in notitiam Patris ; relatio autem dicitur inquantum per eam Pater dicitur respective ad Filium ; proprietas vero personae inquantum uni personae tantum convenit ; proprietas autem personalis dicitur inquantum est constitutiva personae Patris.
[8] His suppositis sciendum quod quinque sunt notiones et quatuor relationes, quatuor proprietates personae et tres proprietates personales. Notiones sunt hae : ingenitum vel innascibilitas, paternitas, filiatio, communis spiratio et processio. Quarum sufficientia potest haberi hoc modo. Ad hoc enim quod aliquid sit notio, tria requiruntur : unum est quod dicat aliquid speciale tantum uni personae conveniens vel duabus ita quod non tribus, quia per ea quae omnibus personis conveniunt, nulla persona potest quantum ad personalia sufficienter notificari ; secundum est quod pertineat ad originem, quia personae distinguuntur relationibus originis ; tertium est quod pertineat ad dignitatem, quia persona est hypostasis distincta proprietate ad dignitatem pertinente. Notio ergo cum pertineat ad originem potest significari affirmative vel negative. Si affirmative, vel dicitur secundum rationem principii ut a quo aliud, vel secundum rationem eius quod est a principio ut quod ab alio, et utrumque horum dicitur secundum quod sunt duae origines in divinis, scilicet per modum naturae et per modum voluntatis. Notio ergo quae dicitur secundum rationem principii in origine per modum naturae est paternitas ; quae autem dicitur secundum rationem eius quod est a principio est filiatio. Similiter in origine quae est per modum voluntatis notio quae dicitur secundum rationem principii vocatur communis spiratio ; quae dicitur autem secundum rationem eius quod est a principio vocatur processio. Si autem significetur negative, vel negatur ratio principii vel ratio eius quod est a principio. Si negatur ratio principii non pertinet ad dignitatem ; non enim est alicuius dignitatis non esse principium alterius et ideo non potest esse notio ; propter quod Spiritus Sanctus non habet aliquam notionem qua dicatur non esse principium alterius personae. Si autem negatur ratio eius quod est a principio, sic est notio Patris, quam dicimus ingenitum vel innascibilitatem, et sic habemus quinque notiones prius enumeratas.
[9] Addunt autem quidam sextam notionem, scilicet inspiratum quod est notio Filii. Quod probant sic : dignitatis est in omni persona non produci illa productione per quam aliam producit ; sed Filius per spirationem producit Spiritus Sanctus ; ergo esse inspiratum in Filio pertinet ad dignitatem et sic est eius notio. Minor patet. sed maior probatur, quia ingenitum ideo est dignitatis in Patre et eius notio, quia negat eum produci quacumque productione, eo quod Pater producit omni productione ; ingenitum enim prout est notio Patris, est idem quod non esse ab alio, ut patet per Augustinum XV De Trinitate et Ad Orosium capitulo 2 et habetur distinctione 13 capitulo 5. Nec est inconveniens, ut dicunt, addere sextam notionem, quia ab initio non assignabantur quinque. Ingenitum enim non fuit inventum tempore Ambrosii, ut patet distinctione 28 capitulo 4, nec spiratio communis tempore Magistri Sententiarum, ut patet distinctione 29 capitulo ultimo. Et pari ratione posset nunc sexta addi propter causam quae dicta est.
[10] Sed istud non videtur verum, quia cum nihil producat seipsum, ut habetur. I De Trinitate, in hoc quod est producere vel esse producentem includitur non esse productum illa productione nec est alterius dignitatis non esse productum tali vel tali productione quam esse producentem secundum illam, ubi haec concurrunt. Et ideo est alia notio. Et quod dicitur de ingenito quod est notio Patris, verum est, sed ingenitum non dicit Patrem non esse productum illis productionibus quibus producit, quia tunc ingenitum idem esset quod non esse a seipso, sed dicit Patrem non esse productum ab aliqua priore persona et priori productione, et sic dicitur Pater ingenitus, quia non est ab alio.
[11] Quod etiam patet ex alio, quia de ratione primi sunt duo post quod alia et ante quod nihil ; patet ergo secundum quod est prima persona potest notificari his duobus modis, scilicet positive, quia ab ipso sunt alia et sic quasi post ipsum, quia in divinis non est prius et posterius proprie, et sic notificatur per paternitatem et spirationem activam. Alio modo negative, quia non est ab alia persona, et sic notificatur per ingenitum quasi per hoc quod nihil est ante ipsum ; ergo nulla notio est personae producentis quod non sit producta illa productione qua producit. Quod etiam probatur aliter, quia per idem est aliquid quod est, et non est suum oppositum, sicut per idem est aliquid album et non est nigrum, sed producens et productum secundum unam et eandem productionem opponuntur relative ; ergo per idem notificatur, ut producens et ut non productum, et non per aliud vel alia notione.
[12] Quod autem dicitur quod ingenitum non fuit notio Patris tempore Ambrosii, dicendum quod falsum est, sed Ambrosius noluit uti propter calumniam haereticorum, vel dato quod non esset inventum, res tamen nominis erat sufficiens ratio distinctae notionis, non sic autem est de inspirato. Per idem autem respondendum est ad id de commune spiratione, quia res nominis erat sufficiens ratio notionis quam etiam Magister circumloquitur. Per hoc quod dicit Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti. Sunt ergo quinque notiones solum ; harum ergo quatuor sunt relationes, scilicet paternitas, filiatio, communis spiratio et processio. Innascibilitas enim non est relatio nisi per reductionem et modo quo negatio ad affirmationem reducitur. Sufficientia autem istarum relationum iam patet ex dictis, quia cum non sint in divinis nisi duae origines et secundum quamlibet sunt tantum duae relationes, scilicet principii et eius quod est a principio, consequens est quod non sint nisi quatuor relationes, scilicet ille quae dictae sunt et quatuor proprietates personarum, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio et processio. Communis enim spiratio non dicitur proprietas personae, quia convenit pluribus personis, scilicet Patri et Filio, sed proprietates personales sunt tantum tres, scilicet paternitas, filiatio et processio. Innascibilitas enim, ut infra patebit, licet conveniat soli personae Patris, tamen non est eius constitutiva ; propter quod non dicitur
[13] Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de paternitate per creationem et de paternitate per generationem, quia essentia divina est fundamentum paternitatis per creationem, vel aliud, quodcumque sit illud, non ponit in Deo necessariam habitudinem coexigendi creaturam. Et ideo non est realis relatio ex parte Dei, sed essentia divina ex natura suae secunditatis ponit in Patre naturalem et necessariam habitudinem coexigendi Filium ; propter quod est realis relatio paternitatis respectu Filii et non respectu creaturarum.
[14] Ad secundum dicendum quod argumentum procedit ex falsa imaginatione, scilicet quod Filius procedat per actum intellectus et Spiritus Sanctus per actum voluntatis, quod non est verum, ut probatum fuit supra distinctione 6 ; sed esto quod sic esset, adhuc non valet argumentum, quia licet relationes quae sequuntur operationem animae circa res intellectas aut volitas sint relationes rationis, tamen quia eas ratio adinvenit, tamen relationes quae sequuntur operationem animae, non inter res intellectas et volitas, sed inter res in intellectu et voluntate existentes, sicut inter Verbum et illud a quo procedit et inter Amorem et id a quo procedit aeque reales sunt, sicut quaecumque aliae quae fundantur in natura producentis et producti et tales essent relationes divinae.
[15] Ad tertium dicendum quod dictum Boetii quantum ad hoc veritatem habet quod sicut in relatione eiusdem ad seipsum non plurificatur fundamentum, sic nec in relationibus divinis, quantumcumque oppositis vel disparatis, sed dissimilitudo est, quia extrema relationum divinarum sunt diversa realiter et necessariam habitudinem coexigente habent inter se, propter quod sunt reales, in relatione autem eiusdem ad seipsum non est primum nec per consequens secundum, quia idem non coexigit proprie seipsum.
