Distinctio XLII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
DISTINCTIO XLII
Sententia huius distinctionis in generali et speciali
[1] Nunc de omnipotentia Dei.
Superius Magister determinavit de scientia Dei ; hic vero determinat de potentia eius.
Et dividitur in partes duas :
primo enim determinat veritatem, scilicet universalitatem divinae potentiae ;
secundo ponit opinionem quorundam limitantium eam.
Secunda incipit in principio 43 distinctionis ibi : quidam vero de suo sensu.
Prima est praesentis lectionis et dividitur in tres partes :
primo movet suam quaestionem ;
secundo eam determinat ;
tertio obicit per auctoritatem et determinat.
Secunda ibi : Quod enim Deus omnia.
Tertia ibi : Ex quibusdam tamen auctoritatibus.
Et haec est sententia lectionis et divisionis in generali.
[2] In speciali vero sic procedit.
Et quaeritur primo quare Deus dicitur omnipotens, aut quia omnia potest, aut quia potest quicquid vult.
Postea respondet dicens quod Deus dicitur omnipotens, quia omnia potest. Oppositum tamen ostendit quod non omnia possit, quia non potest ambulare, loqui et huiusmodi. Et respondet quod huiusmodi suam potentiam non evacuant ; ista enim Deus operatur in nobis, posse vero peccare vel corrumpi non sunt potentiae, sed infirmitatis. Et concludit quod Deus dicatur omnipotens, quia potens omnia facere et nihil pati.
Postea addit auctoritates per quas videtur probari quod Deus dicatur omnipotens, quia potest quicquid vult. Et respondet quod auctoritates inducuntur ad ostendendum quod voluntas Dei non impediatur, non quod in hoc solo sistat ratio omnipotentiae. Et subdit quod omnipotens dicitur, quia potest facere quicquid factibile est, non autem quicquid facere vult, quia sic omnipotentia vera ; non ergo beatus Petrus et alii sancti habent omnipotentiam sicut Deus, quia licet possint quicquid volunt se posse et se facere, tamen non possunt facere quicquid volunt fieri, sed Deus potest facere quicquid vult fieri et quicquid vult se posse. Quicquid enim vult per se facit vel per creaturam subiectam. Hanc etiam potentiam qua potest habet per suam naturam, non sic autem habet potentiam creatura ; Filius autem Dei potentiam habet tam per se quam per sui naturam, quamvis habeat eam a Patre etc.
Quaestio prima
Utrum potentia sit in Deo
[1] Circa distinctionem istam primo quaeritur utrum potentia sit in Deo.
Et videtur quod non, quia si in Deo est potentia, vel est coniuncta actui vel non ; si non, cum potentia perficiatur per actum, potentia Dei esset imperfecta, quod est inconveniens ; si autem sic semper est actui coniuncta, creature fuissent ab aeterno, quod similiter est inconveniens ; quare etc.
[2] Item secundum Philosophum IX Metaphysicae in bonis actus est melior potentia ; sed Deo solum est attribuendum id quod melius est ; ergo Deo debemus attribuere actum et non potentiam.
[3] In contrarium est quod dicitur Luce 1 : Fecit mihi magna qui potens est. Et arguitur quia omne quod agit agit per aliquam potentiam activam ; sed Deus est causa agens respectu omnium rerum ; ergo etc.
[4] Responsio. Potentia dividitur ab Aristotile V Metaphysicae in activam et passivam : activa est principium transmutandi aliud secundum quod aliud ; passiva vero est principium transmutandi ab alio secundum quod aliud et potentia quidem passiva non potest universalius definiri si proprie sumatur, et positive vocando transmutationem deductionem alicuius de esse informi ad formatum ; sed potentia activa potest universalius definiri sic quod potentia activa est principium producendi aliud secundum quod aliud. Quae enim producuntur per simplicem emanationem nullo supposito producuntur quidem per potentiam activam agentis, sed non per transmutationem alicuius praesuppositi ; unde in eis non est potentia passiva proprie positive accepta, sed tantum negative, scilicet non prohibitio ad esse ; propter quod non omni potentiae activae respondet potentia passiva proprie accepta, sed tantum potentiae activae naturali, quam solam intendit definire Philosophus. Ex quo patet quod potentia activa ordinatur ad influendum aliquid alteri, et non ad recipiendum aliquid in se ; potentia vero passiva econverso ordinatur ad recipiendum aliquid in se et non ad influendum aliquid alteri.
[5] Hoc supposito dicendum est quod in Deo est potentia activa, non autem potentia passiva. Primum patet sic : illud quod importat perfectionem simpliciter in entitate et actualitate est Deo attribuendum ; sed habere potentiam activam importat perfectionem simpliciter in entitate et actualitate ; ergo etc. Maior de se patet. Minor declaratur, quia nihil agit nisi secundum quod est in actu ; actus autem ille est perfectior et potior quo aliquid est in se formaliter et continet aliud virtualiter quam ille quo aliquid est in se formaliter, sed nihil continet virtualiter ; habens autem potentiam activam per illam est actu in se aliquid formaliter, et per eam continet aliud virtualiter ; ergo habere potentiam activam importat perfectionem in entitate et actualitat. Et haec fuit minor. Item quod movet nullo modo existens mobile et agit nullo modo existens agibile purissime habet potentiam activam ; nam quod movet motum vel mobile et quod agit, ab alio tamen actum, illud cum potentia activa per quam movet et agit habet potentiam passivam per quam movetur et patitur ; cum ergo Deus maneat summe immobilis existens et agat nihil omnino patiens, patet quod in eo est purissime potentia activa.
[6] Secundum sic patet convertendo primam rationem : illud quod importat imperfectionem et diminutionem in actualitate et entitate non convenit Deo ; sed habere potentiam passivam est huiusmodi ; ergo etc. Minor declaratur, quia esse in potentia ad recipiendum aliquid in se est ex defectu entitatis et actualitatis quam dat ei illud quod in ipso recipitur ; unde talis potentia, sive sit separata ab actu sive coniuncta actui, de se est imperfecta et indigens perfici per aliud. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio. Ex quo patet quod respectu actuum esentialium et intra manentium non est in Deo potentia realiter, neque activa neque passiva : non activa, quia actus eius transit in materiam exteriorem ; intelligere autem et velle non transeunt ; nec passiva, quia illa omnino non est in Deo, ut probatum est. Restat ergo quod in Deo tantum sit [in] potentia respectu actuum transeuntium in aliud, aliud dico vel supposito tantum, ut sunt potentia generandi et spirandi, vel aliud supposito et natura, quod est proprie aliud, de qua solum nunc attendimus.
[7] Ad primum argumentum dicendum quod potentia activa Dei essentialiter accepta ad excludendum potentiam generandi et spirandi, de quibus nunc non loquimur, quia de eis satis dictum est in praecedentibus, non semper est coniuncta actui, quia tunc sequeretur quod res fuissent ab aeterno, ut probatum fuit supra distinctione 38 quaestione 1. Et quod dicitur quod potentia non coniuncta actui est imperfecta, dicendum est quod verum est de potentia passiva, quae est ad recipiendum actum in se, non autem de potentia activa, quae non est ad recipiendum aliquid in se, sed ad influendum aliquid alteri, et ideo actus eius non perficit eam vel agens, sed actum vel passivum, quod non perficitur nec agitur nisi potentia agentis coniungatur suo actui.
[8] Per idem patet ad secundum, quia Philosophus loquitur ibi de potentia quae se habet ad actum receptivae, et haec est passiva vel ad ipsam reducitur ; hanc autem non ponimus in Deo, sed activam tantum ; ideo etc.
Quaestio secunda
Utrum potentia Dei se extendat ad omnia quae sunt aliis possibilia
[1] Secundo quaeritur utrum potentia Dei se extendat ad omnia quae sunt aliis possibilia.
Et videtur quod non, quia [agere] sequitur et supponit esse ; sed Deus non est quod alia sunt ; ergo non potest agere quod alia possunt.
[2] Item Deus non potest moveri nec mori nec peccare ; et tamen creaturae talia possunt ; ergo Deus non potest quicquid alia possunt.
[3] Sed contra : omnis potentia derivatur a divina secundum illud Rom. 13 : Non est potestas nisi a Deo ; sed quicquid est in effectu verius et perfectius est in causa ; ergo quicquid potest quaecumque potentia creata, verius potest illud potentia divina.
[4] Item videtur quod Deus possit non solum illa quae sunt creaturis possibilia, sed etiam illa quae sunt eis impossibilia, quia Deus potest facere quicquid potest dici, iuxta illud Luce 1 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum ; sed ea quae sunt naturae impossibilia possunt dici ; ergo possunt a Deo fieri.
[5] Responsio. Videnda sunt duo quae tanguntur in argumentis :
primum est qualiter Deus possit ea quae sunt naturae possibilia ;
secundum est qualiter possit ea quae sunt naturae impossibilia.
[6] Quantum ad primum sciendum est quod cum in Deo non sit potentia passiva, sed tantum activa, ut ostensum fuit, ideo potest Deus facere quicquid respicit potentiam activam solum ; quod autem respicit potentiam passivam solum vel simul cum activa passivam non est Deo possibile.
[7] Primum patet simili ratione, ut prius, quia quicquid importat dignitatem et perfectionem totum est Deo attribuendum ; sed creare active quodcumque creabile pertinet ad dignitatem et perfectionem (perfecti enim est agere) ; ergo istud est Deo attribuendum.
[8] Secundum sic patet : amota causa amovetur effectus ; sed a Deo removetur omnia potentia passiva ; ergo ab eo removetur omnis effectus, ut respicit potentiam passivam, ita quod in ipsum non potest reduci ut in passum ; igitur effectus qui requirunt in eo cui attribuuntur potentiam passivam solum vel cum activa passivam non possunt Deo attribui ullo modo. Talia autem sunt omnia quae sonant in transmutari vel in acquisitionem esse aut amissionem ; de his enim est idem iudicium, quia generatio unius est corruptio alterius ; unde Deus non potest ambulare vel currere, quia ista requirunt in eo in quo sunt potentiam passivam cum activa (movent enim seipsa et ideo sunt moventia et mota), nec Deus potest mori aut corrumpi, quia haec important amissionem esse prius habiti et ita transmutationem quae est secundum principium passivum, et sic de similibus. Haec tamen licet non conveniant Deo subiective, sunt tamen in aliis a Deo effective. Peccare autem cum consistat in actu interiore respectu cuius in Deo nulla est realis potentia, ut probatum fuit, Deo attribui non potest ratione alicuius potentiae nec secundum se, quia peccare est deficere a rectitudine rationis ; defectus autem et imperfectiones non possunt Deo attribui ; et ideo etc.
Et sic patet primum.
[9] Item quantum ad secundum, scilicet utrum Deus possit facere quae sunt nature impossibilia, accipienda est quaedam distinctio possibilis quam ponit Philosophus V Metaphysicae, et est quod possibile dicitur dupliciter : uno modo secundum aliquam potentiam activam vel passivam, sicut dicimus quod possibile est igni quod calefaciat manum et possibile est manui quod calefiat igne, quia in uno est potentia activa, in alio autem est passiva, et per oppositum dicitur aliquid impossibile propter defectum talis potentiae, sicut impossibile est hominem volare ; alio modo dicitur aliquid possibile non secundum aliquam potentiam, sed absolute secundum habitudinem terminorum qui sibi invicem non repugnant, sicut possibile est hominem esse animal vel triangulum habere tres angulos, et per oppositum dicitur aliquid impossibile ex repugnantia terminorum, ut ternarium esse parem vel idem simul esse [et non esse] et quaecumque ex natura terminorum contradictionem important.
[10] Hoc supposito dicendum quod Deus potest quecumque sunt possibilia secundo modo, quamvis sint impossibilia primo modo et impossibilia nature ; quae autem sunt impossibilia secundo modo, scilicet quia contradictionem implicant ex natura terminorum, non sunt Deo possibilia, non propter diminutionem vel imperfectionem divinae potentiae, sed propter incompossibilitatem quae est in re.
[11] Primum patet, quia sicut potentiae limitatae et contractae ad certum genus et ad certam speciem respondet pro obiecto possibile limitatum et contractum ad certum genus et ad certam speciem, sic potentiae illimitatae nec contractae ad genus aut speciem respondet possibile illimitatum nec contractum ad genus aut ad speciem ; sed potentia divina non est limitata aut contracta ad genus aut ad speciem ; ergo nec possibile ei correspondens ; tale autem est possibile dictum ex habitudine terminorum ; istud enim sub se comprehendit primum possibile, et ultra hoc potest in omni genere et in omni specie formari. Posse ergo divinum se extendit ad possibile sic dictum ; posse autem nature non, sed tantum ad possibile contractum. Sic ergo Deus potest facere illa quae sunt naturae impossibilia quae tamen contradictionem non implicant.
[12] Secundum patet, quia illa non sunt factibilia simul quorum positio unius est remotio alterius et econverso (alioquin simul idem poneretur et non poneretur, fieret et non fieret) ; sed illa quae implicant contradictionem sunt huiusmodi, quia negatio removet affirmationem et econverso ; quare etc. Potest ergo Deus quicquid concradictionem non implicat, et quia multa sunt impossibilia naturae, non solum quo ad genus facti, ut hominem volare, sed etiam quo ad modum faciendi, ut immediate de trunco fiat vitulus vel quod subito et in instanti de infirmo fiat sanus, quae tamen non implicant contradictionem vel repugnantiam intellectuum, ideo omnia talia sunt Deo possibilia ; et per eandem rationem Deus potest facere omnem effectum sine causis secundis agentibus, quia causa secunda efficiens non est de intellectu effectus.
[13] Ad primum argumentum dicendum quod agere supponit esse, nec ex hoc debet concludi nisi quod Deus prius intelligitur habere esse quam alia producere, si debita forma arguendi seruetur ; si tamen forma quae in argumento ponitur toleraretur, potest dici quod Deus est illud quod alia sunt, non formaliter, sed virtualiter, inquantum sunt in eo omnium perfectiones, et hoc sufficiat ad hoc ut possit in omnium actiones, quae sic sunt quod nullo modo sunt defectus vel passiones.
[14] Ad secundum patet solutio ex dictis in corpore solutionis.
[15] Primum argumentum quod est ad alteram partem concedatur, quia pro nobis est.
[16] Ad secundum dicendum quod illud quod implicat contradictionem non potest esse verbum, quia nullus intellectus potest concipere contradictoria simul esse, ut patet ex IV Metaphysicae ; verbum autem primo et per se pertinet ad intellectum ; de aliis enim non dicitur nisi per comparationem ad verbum intellectuale ; ideo etc.
