Distinctio XIII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XIII

Sententia litterae Magistri distinctionis XIII

 

[1] Post haec considerandum.

Superius Magister determinavit de Spiritus Sancti processione, modo, medio et principio ; hic determinat de processione in comparatione ad generationem. Quae comparatio ut magis pateat, Magister quatuor facit principaliter in prima parte :

primo inquirit utrum Spiritus Sanctus procedens posset dici natus, et soluit ;

secundo inquirit quomodo Filius natus possit dici procedens, et soluit ;

tertio quaerit que sit differentia generationis et processionis ;

quarto quaerit utrum propter hanc differentiam possit dici Spiritus Sanctus genitus.

Secunda ibi : Cum igitur Spiritus Sanctus.

Tertia ibi : Inter generationem Filii.

Quarta ibi : Nunc considerandum est.

Et haec est sententia et divisio Magistri in generali.

 

[2] In speciali sic procedit Magister.

Et primo quaerit quare Spiritus Sanctus non dicitur natus aut non dicitur Filius cum procedat a Patre et sit de substantia Patris. Et respondet quod cum a duobus procedat, si diceretur natus vel Filius, esset amborum et ita unus se haberet ut Pater, alius ut Mater, quod absurdum est.

Deinde quaerit cur Filius dicatur procedere, non solum nasci, Spiritus autem Sanctus procedere ; respondet quod uterque exit a Patre, sed Spiritus Sanctus dicitur procedens et non natus, sicut Filius, quia exit a Patre quomodo datus, non quomodo natus, idest per modum liberalitatis, non per modum naturae.

Postea subdit quod generatio Filii differt a processione Spiritus Sancti, quia alius est modus procedendi a Patre utriusque ; Filius enim a solo Patre procedit, Spiritus Sanctus ab utroque. Probat per hoc quod Christus insufflando dedit Spiritum Sanctum, tamen propter auctoritatem originis solet Patri attribui. Et subdit quod omnis generatio est processio et non convertitur ; addit etiam quod creatura non sufficit ad significandum perfectam differentiam generationis et processionis, quia utraque inaestimabilis est.

Ultimo quaerit utrum Spiritus Sanctus dici possit ingenitus. Et probat per Augustinum quod non, quia dicit Augustinus quod hoc nomen « ingenitus » secundum disputantium consuetudinem Spiritui Sancto non convenit ne duo Patres in Trinitate videantur esse. Per Hieronimum vero probat quod possit dici ingenitus, et soluit Magister quod « ingenitus » potest dupliciter accipi : uno modo idem est quod ens non ab alio, et sic non convenit Spiritui Sancto ; alio modo ingenitus est id quod est ab alio, non tamen per generationem, et sic convenit Spiritui Sancto. Et hoc confirmat per Hieronimum, qui non natum attribuit Patri et Spiritui Sancto. Et in hoc terminatur sententia in speciali.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum in divinis sit aliqua processio

 

[1] Circa distinctionem istam quaeruntur tria :

primum est utrum in divinis sit aliqua processio ;

secundum est utrum generatio Filii et processio Spiritus Sancti sint emanationes distincte realiter ;

tertium est utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus.

 

Ad primum sic proceditur. Et videtur quod in divinis non sit aliqua processio, quia vel esset localis vel causalis ; non localis, quia non est ibi motus personae de loco ad locum, nec causalis, quia in divinis non est causa et causatum ; quare etc.

 

[2] Item si in divinis aliqua esset processio, aut est eadem cum generatione tantum, et ita non conveniret Spiritui Sancto, quod non est verum cum dicat Athanasius in Symbolo quod Spiritus Sanctus non est genitus, sed procedens ; aut dividitur contra generationem, et ita non conveniret Filio, quod similiter non est verum, cum Filius dicat Ioannis 8 : Ego enim ex Deo processi et veni ; aut esset in plus, et tunc, ut videtur, non deberet appropriari Spiritui Sancto ; quare etc.

 

[3] In contrarium est quod dicitur Ioannis 15 : Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis, spiritum veritatis, qui a Patre procedit.

 

[4] Responsio.

Duo sunt hic declaranda : primum est quomodo processio sit in divinis ; secundum est quare appropriatur Spiritui Sancto ; utrumque enim in argumentis tangitur. Quantum ad primum sciendum est quod nomen « processionis » videtur primo fuisse impositum ad significandum motum progressivum animalium quo movent se ipsa, et sic dicitur « processio » quasi propter virtutem incessio ; inde translatum est ad significandum omnem localem motum et mutationem quae est ex quodam in quiddam ; et postremo ad omnem emanationem secundum quod aliquid est ab alio ut a causa sua vel principio (dicimus enim quod effectus procedit a sua causa, et universaliter quaelibet res procedit a suo principio). Nullo autem dictorum modorum processio est in divinis nisi tantum ultimo modo, et hoc exclusis imperfectionibus quae sunt ex processionibus creaturarum ex causis suis, quae ibi sunt ratione motus aut mutationis aut diversitatis essentiae, ut in creatione, quibus exclusis de ratione « processionis » solum est quod procedens sit ab alio. Exclusis enim ab actione omni motu ex mutatione et innovatione remanent soli respectus a quo aliud et quod ab alio ; haec autem reperiuntur in divinis ; ergo etc. Ex quo patet primo quod « processio » solum dicitur in divinis de emanatione passiva, quia illi solum convenit procedere cui convenit ab alio esse ; hoc autem non convenit nisi producto ; ergo processio non convenit nisi producto. Secundo patet quod processio, quantum est de vi nominis communis, est emanationi Filii et Spiritus Sancti, quia esse ab alio est commune Filio et Spiritui Sancto ; ergo et processio. Et sic patet primum.

 

[5] Quantum ad secundum sciendum est quod licet processio, ut statim dictum est, quantum est ex vi nominis, communis sit Filio et Spiritui Sancto, tamen appropriatur emanationi Spiritus Sancti ; emanatio enim Filii habet proprium nomen et vocatur generatio. Ratio autem « appropriationis » est triplex : una est penuria nominum in his quae pertinent ad Spiritum Sanctum ; et ideo emanatio eius retinet commune nomen cum deficit proprium.

 

[6] Secunda est ex convenientia nominis « processionis » ; significat enim primo modo motum voluntarium accipiendo « voluntatem » pro appetitu sequente cognitionem ; Spiritus autem Sanctus procedit per modum voluntatis ; et ideo convenienter appropriatur ei nomen « processionis ».

 

[7] Tertia quia Spiritus Sanctus procedit a pluribus quam Filius ; procedit enim non solum a non procedente, ut Filius qui est a solo Patre ; sed etiam a procedente et non procedente, quia procedit a Patre et Filio ; propter quod quasi per excellentiam competit ei processio.

 

[8] Ad primum argumentum dicendum quod non est in divinis processio localis et causalis proprie loquendo, quia causa et causatum non sunt ibi ; sed est ibi processio que est principiati a suo principio.

 

[9] Ad secundum dicendum quod processio communis est emanationi Filii et Spiritus Sancti ; sed propter dictas causas appropriatur emanationi Spiritus Sancti.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum generatio Filii et processio Spiritus Sancti sint emanationes distinctae

 

[1] Ad secundum sic proceditur. Et arguitur quod generatio Filii et processio Spiritus Sancti non sunt emanationes realiter distinctae, quia in rebus perfectis non est nisi unus modus communicandi naturam, sicut in homine et in animalibus perfectis, quamvis in imperfectis, ut in muribus, aliud sit ; sed divina natura est perfectissima ; ergo non est nisi unus modus communicandi eam ; non sunt ergo in divinis plures processiones realiter distinctae.

 

[2] Item si inter processiones esset in divinis realis distinctio, aut esset ex parte essentiae aut ex parte relationum cum non sint plura in divinis ; non ex parte essentiae, quia illa est una tantum, nec ex parte relationum, quia secundum Boethium De Trinitate omnia in divinis sunt unum ubi non obviat oppositio relationis, sed inter processiones non est oppositio relationum ; ergo nec realis diversitas.

 

[5] In contrarium est quia secundum unam processionem est tantum unum procedens ; sed in divinis sunt duae personae procedentes realiter distinctae ; ergo sunt duae processiones realiter distinctae.

 

[4] Responsio.

Cum processio in divinis non sit motus vel mutatio media inter personam procedentem et illam a qua procedit, sed dicat solum respectu ut quod est ab alio, cui respondet oppositus respectus ut a quo est aliud, qui respectus constituunt personas et distinguunt, patet quia generatio activa est idem quod paternitas vel relatio paternitatis et generatio passiva est idem quod filiatio vel relatio filiationis ; spiratio autem, sive active sive passive accepta, est idem cum relationibus correspondentibus ; nisi ergo velimus gratis contendere, non est aliud quaerere de diversitate istarum processionum secundum rem quam quaerere de diversitate relationum, licet aliam rationem intelligendi habeant haec et illa ; possumus ergo comparare generare ad generari et spirare ad spirari, et sic manifesta est istorum realis diversitas, cum includant formalem oppositionem, ut de se patet, sicut manifesta est realis differentia inter paternitatem et filiationem et inter relationem spirationis active et relationem spirationis passive, quae directe sibi invicem opponuntur. Vel possumus comparare generare ad spirare et generari ad spirari, et sic difficilius est assignare quomodo differunt cum non opponantur formaliter, sicut difficile est assignare quomodo differunt paternitas et communis spiratio, et similiter quomodo differunt filiatio et spiratio passiva. Circa quod procedetur sic, quia primo proponetur quidam modus qui a multis reputatur verus, et secundo arguetur contra illum modum et respondebitur ad rationes probantes illum, et tertio ponetur alius modus quem etiam multi ponunt.

 

[5] Quantum ad primum sciendum quod quidam dicunt quod generare et spirare non differunt realiter, generari tamen et spirari differunt realiter. Quod probant ex duabus suppositionibus quales declaraverunt : prima est quod ea quae sunt in divinis in eodem supposito non differunt aliquo modo realiter ; secunda est quod in divinis non est differentia realis nisi per relationes oppositas. Prima probatur tripliciter, primo sic : ubicumque sunt plura realiter diversa, quorum quodlibet est subsistens, ibi plura sunt supposita, quia suppositum non videtur plus includere nisi aliquid subsistens ab aliis distinctum ; sed in divinis ubicumque sunt plura realiter diversa, ibi quodlibet eorum est subsistens, quia in divinis nihil est inhaerens secundum rem (alioquin esset ibi compositio) ; ergo in divinis ubicumque sunt plura realiter diversa, ibi sunt plura supposita necessario ; non possunt ergo differre realiter que sunt in eodem supposito.

 

[6] Secundo sic : quaecumque praedicantur de se invicem, non solum in concreto, sicut in creaturis, sed etiam abstracto, sunt idem realiter ; sed in divinis quaecumque sunt in eodem supposito praedicantur de se invicem, non solum in concreto, sicut in creaturis, sed etiam in abstracto ; ergo sunt idem realiter.

 

[7] Tertio sic : sicut se habet essentia ad omnia quae sunt in divinis, quia est omnibus communis, ita se habet quodcumque aliud quod est pluribus commune ad ea quibus est commune ; sed essentia divina non ponit in numerum realem cum aliquo quod sit in divinis, quia cum omnibus stat in eodem supposito ; ergo similiter alia quae sunt pluribus suppositis communia, ut communis spiratio, quae convenit Patri et Filio, non ponit in numerum realem cum aliquo quod sit in Patre et Filio, sed est unum realiter cum omni eo quod cum ipsa est in eodem supposito ; similiter est de omnibus quae sunt in eodem supposito.

 

[8] Secunda suppositio probatur dupliciter, primo sic : quaecumque sunt impossibilia in eodem supposito habent inter se aliquam oppositionem, unde et formae quae sunt incompossibiles includunt aliquo modo naturam privationis et habitus ; sed ut statim est ostensum, quaecumque distinguntur realiter in divinis sunt incompossibilia in eodem supposito ; ergo quaecumque distinguntur in divinis realiter habent inter se aliquam oppositionem ; sed non est ibi oppositio nisi relationum originis ; ergo etc.

 

[9] Secundo sic : illa quae conveniunt in omnibus in quibus non opponuntur non possunt differre nisi per oppositionem ; sed in divinis supposita conveniunt in omnibus in quibus productae non opponuntur, quod patet per Anselmum, qui dicit quod persona producens necessario communicat personae productae omnia in quibus ei non opponitur ; ergo nulla potest esse in divinis realis differentia nisi per oppositionem.

 

[10] His duabus suppositionibus sic probatis faciliter probant principale intentum, et primo quod generare et spirare non differunt realiter, quia quae sunt in eodem supposito non possunt in divinis differre realiter ; sed generare et spirare sunt in eadem supposito, scilicet in Patre ; ergo etc. Per eamdem rationem dicunt quod generari et spirare non differunt realiter, quia conveniunt Filio.

 

[11] Item que non habent oppositionem non distinguntur realiter ; sed spirare non habet oppositionem ad generare nec ad generari ; ideo non distinguntur realiter ab eis. Minor de se patet et maior etiam per secundum suppositum ; quare etc.

 

[12] Item si generare et spirare differunt realiter, cum constet quod generari et spirari realiter differunt, sequitur quod in divinis esset quaternitas rerum ; hoc autem, ut isti dicunt est erroneum et condemnatum in Concilio generali, ut habetur Extra, De summa Trinitate et fide catholica, capitulo Damnamus, ubi dicitur quod in Deo solummodo ternitas, non quaternitas est ; quare etc.

 

[13] Secundo probant quod spirari differt realiter a generari, sic quae includunt oppositionem relativam sunt realiter diversa ; sed generari et spirari includunt oppositionem relativam ; ergo etc. Maior patet ex praecedentibus. Minor probatur, quia productum et producens inquantum huiusmodi opponuntur relativae ; sed spiratus est per se a genito, ut demonstratum fuit in praecedente distinctione ; ergo opponuntur relativae et per consequens generari et spirari relativae opponuntur, cum idem sit iudicium de emanationibus et terminis earum, ut supra dictum fuit. Si tamen spiratus opponitur genito, quia est ab ipso, necesse est quod opponatur generanti, quia est ab ipso saltem mediante genito, et ita spiratus differt realiter a genito et spirante et spirari a generari et generare, quia aliquo modo opponuntur. Et haec est opinio, et hoc quantum ad primum.

 

[14] Quantum ad secundum sciendum quod aliis et magnis visum est et adhuc videtur quod praedicta opinio deficit in positione et in rationibus positionis : in positione quidem quantum ad hoc quod ponit quod generare et generari nullo modo differunt realiter a spirare, nec per consequens paternitas et filiatio differunt realiter a communi spiratione, quia idem est iudicium de emanationibus et relationibus, ut a principio dictum fuit. Quod patet primo sic : illa quae non possunt convenire eidem respectu eiusdem non sunt unum et idem realiter, saltem relata, quia relationis est ad aliud esse ; sed spirare vel generare vel generari non possunt convenire eidem respectu eiusdem (generare enim competit Patri respectu Filii tantum, spirare autem non competit Patri respectu Filii, sed solum respectu Spiritus Sancti ; rursus generari et spirare competunt Filio, sed generari tantum respectu Patris, spirare tantum respectu Spiritus Sancti) ; ergo spirare non est idem realiter, saltem re relata cum generare et generari.

 

[15] Secundo sic : sicut se habet generare ad generari, ita spirare ad spirari ; ergo permutata proportione, sicut se habet generare ad spirare, ita se habet generari ad spirari ; sed generare et spirare non differunt realiter, ut isti dicunt ; ergo nec generari et spirare, cuius oppositum dicunt.

 

[16] Tertio sic, et est ad idem : duabus relationibus disparatis specie vel quasi specie differentibus correspondent duae relationes disparate specie vel quasi specie realiter differentes ; sed generari et spirari sunt duae relationes specie vel quasi specie differentes realiter ; ergo relationes quae eis correspondent, scilicet generare et spirare, specie vel quasi specie differunt et ita realiter differunt cum sint relationes rei non rationis. Maior patet, quia eadem relatio secundum speciem non opponitur pluribus relationibus secundum speciem ; minor etiam de se patet et ex dicto adversariorum ; quare etc.

 

[17] Quarto sic : quaecumque uni et eidem sunt eadem inter se sunt eadem, saltem illo modo quo sunt eadem in tertia, et hoc est necessarium cum oppositum implicet contradictionem. Cum ergo secundum istos generare et generari sint idem cum spirare non solum re absoluta, sed etiam re relata, sequitur quod generare et generari sint idem inter se non solum re absoluta, sed etiam relata, et ita essent penitus idem, quod est absurdum cum opponantur invicem ; ergo illud est absurdum ex quo sequitur, scilicet quod spirare sit idem realiter cum generare, ut ipsi ponunt.

 

[18] Quinto sic : ab una actione non possunt esse immediate duae passiones ; sed generari et spirari sunt duae passiones vel emanationes dictae « passivae » ; ergo non possunt esse ab unica actione immediate ; sed generari immediate est a generare et spirari est immediate a spirare ; ergo generare et spirare non sunt unica actio, realiter differentes, sicut et passiones eis correspondentes.

 

[19] Sexto sic : impossibile est esse eamdem relationem producentis et producti, etiamsi idem sit producens et productum respectu diversorum (verbi gratis dato quod Spiritus Sanctus esset filius Filii, sicut contingit in humanis eumdem hominem esse patrem et filium respectu diversorum, tamen alia esset relatio qua diceretur filius et alia qua diceretur pater) ; sed spirare et generari sunt relationes producentis et producti in eodem, scilicet respectu diversorum ; ergo impossibile est quod sint una relatio, sed necessario sunt due. Idem autem est iudicium de relationibus et emanationibus, ut dictum est supra.

 

[20] Septimo sic : generare potest esse in Patre sine spirare, quia dato etiam quod Pater et Filius non spirarent, adhuc Pater generaret et Filius generaretur ; ergo generare et spirare non sunt omnino idem. Item Pater producit Filium per generare ; si ergo generare et spirare sint omnino idem, Pater produceret Filium per spirare, et sic Filius esset spiritus, quod est falsum.

 

[21] Octavo sic : duae res absolutae et inter se realiter distinctae non possunt esse idem realiter cum aliqua re absoluta ; ergo duae relationes realiter inter se distinctae, ut paternitas et filiatio, non possunt esse idem realiter cum aliqua relatione, puta cum communi spiratione. Patet ergo sic quod ista opinio deficit in positione, deficit etiam in rationibus positionis, et primo quidem in suppositionibus, deinde in rationibus deductis ex eis. Prima quidem suppositio neganda est, cum directe assumat id quod probare intendit ; assumit enim quod illa quae sunt in eodem supposito non possunt differre realiter, hic autem quaeritur utrum generare et spirare in Patre differant realiter.

 

[22] Ad probationes huius suppositionis respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod ubicumque sunt plura realiter distincta quorum quodlibet est per se subsistens, ibi sunt plura supposita, dicendum quod huic maiori est addendum quod quodlibet illorum sit incommunicabile ; nam in definitione « personae » ponitur quod est incommunicabilis ; spiratio autem activa est communicabilis pluribus, videlicet Patri et Filio ; propter quod non est distinctum suppositum seu distincta Persona a Patre et Filio, in quibus est.

 

[23] Secundo, quia si intelligitur in minore propositione quod ubicumque sunt plura realiter distincta quodlibet eorum est per se subsistens, falsum quidem est, quia non est nisi unum subsistens in divinis et est absolutum, ut probat Augustinus VII De Trinitate. Quamvis enim suppositum divinum sit illud quod subsistit, tamen per aliud formaliter est suppositum divinum et per aliud subsistit ; est enim formaliter suppositum per proprietatem relativam per quam distinguitur ab aliis suppositis, sed subsistit per solam essentiam vel substantiam, quae est una numero et indistincta in omnibus ; propter quod esse subsistens nihil facit ad pluralitatem seu distinctionem suppositorum divinorum, sed ad oppositionem incommunicabilitatis.

 

[24] Tertio, quia relationes, inquantum distingunt personas formaliter, non subsistunt nec personae per eas (alioquin essent ibi plura subsistentia) ; sed personae sunt quae subsistunt, ratio autem per quam subsistunt est sola essentia.

 

[25] Ad secundum dicendum quod minor assumit quod quaeritur, quando dicit quod haec est vera « paternitas est vera, paternitas est communis spiratio », vel quod filiatio sit communis spiratio ; hoc etiam negant qui tenent oppositum, et prima facie apparet cuilibet esse negandum.

 

[26] Ad tertium dicendum quod non est simile de essentia respectu relationum et de communi spiratione respectu paternitatis et filiationis, quia essentia est quid absolutum, communis autem spiratio est relatio ; magis tamen implicat oppositum quod una relatio sit duae relationes, quam quod unum absolutum sit plura relata, quanquam utrumque sit ad intelligendum nimis difficile ; adhuc essentia divina secundum rationem suam et absolutorum suorum est infinita, propter quod potest plures relationes cum sua unitate includere ; sed nulla relatio secundum propriam rationem relationis est finita vel infinita, ut alias efficaciter probatum est ; et ideo una relatio non potest sic includere intrinsece et identice plures relationes sicut essentia ; de differentia etiam essentiae divinae et relationum dicetur infra distinctione 33, ubi ostendetur quod non differunt solum secundum conceptum nostrum nec secundum differentiam nominum, sed ex natura rei, quae differentia utrum debeat dici realis vel non, patebit postea.

 

[27] Secunda etiam suppositio similiter calumniam patitur ; licet enim in divinis non sit distinctio secundum supposita nisi per relationes oppositas, ut satis deductum fuit prius distinctione 11, tamen in eodem supposito est aliquorum realis distinctio per disparata. Et quod arguitur contra hoc, dicendum est ad primum per interemptionem minoris ; non enim sunt incompossibilia in eodem supposito quaecumque realiter distinguntur ; statim supra declaratum est.

 

[28] Ad secundum respondendum est concedendo maiorem et interimendo minorem. Et ad autoritatem Anselmi, cum dicit quod persona producens communicat personae productae omne illud in quo ei non opponitur, dicendum quod hoc est intelligendum de aliis a proprietate personali ; illa enim semper est incommunicabilis, sicut « persona » dicit quid incommunicabile ; omnia autem alia sunt communicabilia, quae tamen realiter differunt in eodem supposito ab eo quod est incommunicabile. Ex his de facili soluuntur rationes probantes quod spirare sit idem realiter cum generare et generari ; omnes enim assumunt unam de praedictis falsis suppositionibus, scilicet quod ea quae sunt in eodem supposito non possunt differre realiter, aut quod in divinis nulla sit realis distinctio nisi per oppositiones relativas, ut patet intuenti rationes adductas.

 

[29] Ad tertiam rationem sumptam ex dictis Concilii ad quam confugiunt aliis rationibus totaliter eis deficientibus, respondendum est et dicendum quod illud Concilium non condemnat expresse nisi quaternitatem personarum, concomitative tamen condemnat quaternitatem rerum inter personas et essentiam ; sed quaternitatem realem relationum realium inter se non condemnat, nec expresse nec concomitative. Quod non condemnetur expresse nisi quaternitas personarum, patet sic : intelligentia dictorum ex causis est assumenda et dicenda secundum Hilarium et recitatur Extra, De regulis iuris. Causa autem edendi illam constitutionem fuit error Ioachim, qui reprobatur ibi quantum ad duo, quorum unum ipse ponebat, videlicet quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sunt unum in natura nisi collective, sicut multi homines sunt unus populus et multi fideles una ecclesia ; quod videbatur probare per multas autoritates Scripturae, ut clare patet intuenti textum illius Decretalis ; et hic error ibi condemnatur. Aliud autem imponebat Magister Sententiarum, qui dicit in suis Sententiis quod quaedam summa res est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et illa non est generans neque genita neque procedens ; unde ex hoc assumebat Ioachim quod Magister Sententiarum non tam Trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas et illam communem essentiam quasi quartam. Haec sunt verba Decretalis, de quibus apparet quod ille imponebat Magistro Sententiarum quod ipse ponebat quaternitatem personarum. Nam secundum intellectum suum videbatur sibi quod quantum differt Pater a Filio et uterque a Spiritu Sancto, quia unus est generans et non genitus, alius non generans, sed genitus, tertius nec generans nec genitus, sed procedens tantum ; differebat essentia communis que non est generans, ut Pater, nec genita, ut Filius, nec procedens, ut Spiritus Sanctus, a quolibet illorum et ab omnibus simul ; unde textus Decretalis statim allegatus dicit quod ipse asserebat quod Magister Petrus non tam Trinitatem quam quaternitatem astruebat in Deo et exponit qualem videlicet tres personas et essentiam quasi quartam : Ad quod refertur illud « quartam » ? Utique ad personam de qua immediate praemiserat tres personas, sed textus non addidit et « essentiam quasi quartam personam », quia ex praecedenti clare intelligebatur et quia clausula dictaminis obviabat. De hac autem quaternitate personarum excusat Decretalis Magistrum Petro sic dicens : Nos autem sacro approbante Concilio credimus et confitemur una cum Petro quod una quaedam res est incomprehensibilis quidem et ineffabilis Pater et Filius et Spiritus Sanctus tres simul personae ac singillatim quaelibet earumdem ; et ideo in Deo solummodo ternitas est et non quaternitas. Haec sunt verba Decretalis. Ecce qualem Trinitatem affirmat, scilicet ternitatem personarum quam exprimit et consimilem quaternitatem negat ; nec expresse potest aliud haberi ex dicta Decretali considerando tam causam Concilii in hoc casu quam verba Decretalis. Satis enim rationabiliter diceretur quod [per] verba Decretalis quibus diceretur quod in Deo solummodo est ternitas et non quaternitas referatur ternitas ad unum, scilicet ad ternitatem personarum, prout ibi exprimitur, et quaternitas referatur ad aliquid amplius, quantum est ex vi uerborum. Et sic patet quod ibi non condemnatur expresse nisi quaternitas personarum, verumtamen condemnatur expresse ibidem concomitative quaternitas rerum inter personas et essentiam, quia cum essentia includatur intrinsece in persona et verificetur de ea et econverso dicendo quod Pater est essentia et essentia est Pater et sic de aliis personis, essentia non potest ponere in numerum rerum cum quacumque persona, quia est de intraneitate reali cuiuslibet personae ; propter quod sicut non est inter personas et essentiam quaternitas personarum, sic nec quaternitas rerum. sed quia una relatio non includitur in intraneitate alterius nec de pluralitate relationum divinarum se intromisit Concilium, quinimo omnes doctores fatentur quatuor relationes reales esse in divinis, ideo nec directe nec expresse nec concomitative condemnatur ibi quaternitas realium relationum et dicere oppositum est adinventio irrationalis, cum solemnes doctores, quos non latuit praedicta Decretalis, posuerunt quod paternitas et communis spiratio differunt in Patre realiter.

 

[30] Item aduertant illi qui frivola et levi ratione volunt probare quod illa Decretalis, Damnamus, excludat quaternitatem realium relationum, quam efficaci ratione convincimus, eos eam in hoc male intelligere, quia constat quod divina spiratio quaedam relatio realis est et unica, sicut Concilium generale Lugdunense determinat Extra, De summa Trinitate et fide catholica capitulo fideli, libro VI. Ex quo sic arguitur : sicut se habet absolutum ad absoluta, ita relatio ad relationes ; sed essentia divina una existens, quantumcumque sit infinita, non potest esse eadem realiter cum pluribus absolutis realiter inter se differentibus, imo hoc ponere esset contradictio ; ergo a fortiori ratione spiratio activa existens unica relatio, ut iam patet ex determinatione Concilii, quae etiam ut relatio est non est infinita simpliciter (alioquin essent plura infinita simpliciter et plures infinitates non possunt esse eadem realiter cum paternitate et filiatione quae sunt plures relationes inter se realiter differentes) ; et sic isti male exponentes Concilium primum impingunt in secundum. Unde credo quod de differentia relationum disparatarum nihil est determinatum per quodcumque Concilium, sed est materia opinabilis et pro et contra, et quod cum determinatione ultimi Concilii Lugdunensis magis concordat opinio ponens eas differre realiter quam opposita ; verumtamen si etiam Romana ecclesia, cuius est Concilia condere et interpretari, determinaret [in] certam partem in hac materia vel in quacumque alia tangente fidem vel bonos mores, illam partem absque ulla haesitatione vellem tenere. Et si quid docui vel scripsi vel in posterum docuero vel scripsero cuius oppositum praedicta sancta Romana ecclesia definiuerit vel definiet esse sentiendum, illud revoco et volo pro revocato haberi, interim cum opinionibus doctorum disputans.

 

[31] Quod vero postea probant, quod generari et spirari differunt realiter, verum quidem est, sed non bene probatur ; ostensum enim fuit satis diffuse in praecedente distinctione quod Spiritus non est per se directe a genito vel a generante, ut isti dicunt, sed indirecte et concomitative ; et illud facit quod differant secundum suppositum, sine qua differentia adhuc possent differre realiter, si essent in eodem supposito sicut generare et spirare. Et hoc tantum dictum sit de secundo.

 

[32] Nunc restat tertium, scilicet ut declaretur veritas quaestionis. Est ergo intelligendum quod generare et spirare realiter differunt, similiter generari et spirari. Ratio autem huius differentiae non est sumenda ex parte suppositorum, tum quia in diversis suppositis invenitur aliquid unum et idem numero, ut essentia divina et communis spiratio in Patre et Filio, et rursus in eodem supposito sunt plura quae realiter differunt, tum quia supposita non possunt esse prima distinguentia. Cuius ratio est [quia] prima distinguentia debent differre a se ipsis et secundum se tota, quia si in aliquo convenirent et in aliquo differrent, non essent primae differentiae, sed constitutae ex primis differentiis cum aliquo alio ; sed supposita non differunt secundum se tota, sed conveniunt in aliquo ; ergo non sunt prima distinguentia nec ex diffinitione eorum sumenda est causa et ratio distinctionis aliorum, licet aliquale argumentum distinctionis quandoque posset sumi ex his tanquam a posteriori.

 

[33] Item nec ratio distinctionis processionum vel relationum, quia idem est iudicium in re, ut prius dictum est, totaliter sumenda est natura oppositionis, quia licet omnia opposita sint distincta, tamen non omnia distincta sunt opposita, neque in formis absolutis neque in relationibus, ut patet in creaturis ; in plus enim est distingui quam opponi. Cum ergo relationes secundum proprias rationes maneant in divinis, poterit inueniri in eis aliqua distinctio que non erit ratione cuiuscunque oppositionis, sicut est inter paternitatem et communem spirationem vel inter generare et spirare.

 

[34] Et si quaeratur ratio distinctionis istorum, dicendum quod se ipsis distinguntur et non per aliud (alioquin esset abire in infinitum) ; sed huiusmodi relationes sunt quedam prima simplicia ; ergo seipsis distinguntur et non per aliquid aliud ; verumtamen in his est quaedam varietas, quia omnes relationes seipsis differunt adinvicem realiter, sed quaedam specialiter differunt secundum supposita et illae sunt tantum inter quas est oppositio directe, ut est inter generare et generari et similiter inter spirare et spirari, vel inter quas est oppositio indirecte et concomitative, sicut inter generare et generari ex una parte et spirari ex alia, ut declaratum fuit in praecedente distinctione, ita quod oppositio non est eis ratio distinctionis realis simpliciter, sed tantum illius que est secundum suppositum specialiter propter incompossibilitatem oppositorum in eodem supposito. Sic ergo patet quomodo differunt processiones et relationes divinae.

 

[35] Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de communicatione naturae in Deo et in creaturis, quia sicut ex illimitatione naturae divinae est quod ipsa numero una existens possit esse in pluribus suppositis, sic ex eodem convenit ei quod communicetur emanationibus diversis ; haec autem illimitatio non convenit naturae creatae, quantumcumque sit perfecta.

 

[36] Ad secundum dicendum quod distinctio processionum est ex parte relationum vel potius ipsarum relationum cum sint idem realiter processiones et relationes. Et cum dicitur quod in divinis omnia sunt idem ubi non obviat oppositio relationis, dicendum quod Boethius loquitur de sola identitate quo ad suppositum ; inter autem processiones est oppositio indirecte et concomitative ; et ideo differunt secundum suppositum ; sed inter productiones activas, ut sunt generare et spirare, non est oppositio ; propter quod licet differant realiter non tamen secundum suppositum.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus

 

[1] Tertio quaeritur utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus.

Et videtur quod sic, quia plus distat a ratione generationis Pater quam Spiritus Sanctus, quia Spiritus Sanctus nec generat nec generatur, Pater autem, etsi non generatur, tamen generat ; sed « ingenitum » negat vel privat generationem ; ergo verius potest dici Spiritus Sanctus ingenitus quam Pater.

 

[2] Item in littera, et est Hieronimi, dicitur quod omne quod est aut est ingenitum aut genitum aut factum ; sed Spiritus Sanctus nec est genitus nec factus ; igitur est ingenitus. Item ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito cum constantia subiecti ; sequitur ergo « Spiritus Sanctus non est genitus ; ergo est ingenitus » vel « non genitus », quod est idem.

 

[3] In contrarium est quod dicitur in littera, quod solus Pater est ingenitus. Et Augustinus XV De Trinitate capitulo 26 dicit quod cum Spiritum Sanctum genitum non dicamus, dicere tamen ingenitum non audemus ne in hoc vocabulo duos patres in Trinitate vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur.

 

[4] Responsio.

Duo videnda sunt : primum est qualiter « ingenitum » sumatur in divinis, utrum negative an privative ; secundum erit cui competat esse ingenitum et cui non. Quantum ad primum sciendum quod « ingenitum » non potest sumi pure negative, quia illa quae sunt pure negativa possunt verificari tam de ente quam de non ente, ut « non-lapis » verificatur de homine et chimera ; sed « ingenitum » non potest verificari de non ente (haec enim est falsa « chimera est ingenita », sicut ista « chimera est iniusta ») ; ergo « ingenitum » non potest sumi pure negative ; restat ergo quod sumatur privative. Sed tunc occurrunt dubia, quia privatio est remotio alicuius apti nati a subiecto ; sed in divinis nihil est aptum natum esse quod ibi non sit nec amoveri potest, quia quicquid ibi esse potest necessario est ; ergo nihil potest dici in divinis privative. Propter hoc notandum est quod « privatio » ad praesens tripliciter dicitur, sicut apparet ex V Methaphysicae capitulo de privatione. Dicitur enim uno modo aliquid privatum propriissime quando non habet quod aptum natum est habere secundum propriam speciem, sicut homo carens visu dicitur caecus propriissime quando non habet quod aptum natum est habere.

 

[5] Secundo modo dicitur aliquid privatum quando non habet illud quod natum est habere, non secundum suam speciem, sed secundum suum genus, utpote quia illud invenitur in aliquo sui generis, ut talpa dicitur caeca, quia non habet visum, qui natus est haberi ab aliquo sub genere animalis, licet non a specie talpae.

 

[6] Tertio modo dicitur aliquid privatum, quia non habet aliquid quod natum est haberi, licet non ab eo vel secundum speciem vel secundum genus, sicut planta dicitur privari oculis. Primo ergo modo dicitur aliquid proprie privatum. Et hoc modo non reperitur privatio in divinis, sicut probat argumentum ad hoc factum. Secundo autem modo reperitur ; « ingenitum » enim privat generationem que nata est alicui convenire de genere suppositorum, scilicet Filio. Et sic patet primum.

 

[7] Quantum ad secundum sciendum quod privationes cognoscuntur per habitus ; « ingenitum » autem dicit privationem « geniti » modo quo dictum est statim. Et ideo ex consideratione « geniti » iudicandum est de « ingenito ». « Genitum » autem dicit illud quod habet esse ab alio per generationem. Quod ergo aliquid dicatur ingenitum, potest habere duas causas veritatis, aut quia omnino non est ab alio, aut quia est ab alio, sed non per viam generationis. Primo modo esse ingenitum convenit soli Patri, quia in genere personarum divinarum solus Pater est a nullo vel non ab alio ; secundo autem modo, prout ingenitum dicitur aliquid quod est ab alio, non tamen per generationem, sed per spirationem, Spiritus Sanctus potest dici ingenitus, quia licet sit a Patre et Filio, non tamen per generationem, sed per spirationem.

 

[8] Ad argumentum primum dicendum quod distantia a generatione passiva facit quod aliquid dicatur ingenitum, et non distantia a generatione activa ; Pater autem plus distat a generatione passiva quam Spiritus Sanctus, quia distat secundum genus eo quod omnino non est ab alio secundum aliquam emanationem, Spiritus autem Sanctus distat solum secundum speciem, quia est ab alio, sed non per generationem ; et ideo in aliquo sensu uterque potest dici ingenitus, sed magis Pater quam Spiritus Sanctus.

 

[9] Ad secundum dicendum quod Hieronimus accipit « ingenitum » pro omni eo quod est non per generationem, sive sit ab alio, ut Spiritus Sanctus, siue non, ut Pater ; et sic « ingenitum » dicitur de utroque, scilicet de Patre et Spititu Sancto.

 

[10] Ad tertium dicendum quod in illo sensu quo « ingenitum » dicitur illud quod est ab alio et non per generationem, Spiritus Sanctus potest dici ingenitus, in sensu autem in quo « ingenitum » negat vel privat omnino esse ab alio, « ingenitum » convenit soli Patri ; et sic accipit Augustinus « ingenitum » in autoritate allegata in contrarium.