Distinctio VII — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain
Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I
SENTENTIAE SEPTIMAE DISTINCTIONIS
[1] Hic solet quaeri a quibusdam. Superius Magister mouit quaestiones circa generationis subiectum et terminum et circa modum generationis. Hic movet quasdam quaestiones circa generationis principium, quod est potentia generandi, et circa hoc duo facit :
primo movet quaestionem et eam determinat,
secundo obicit in contrarium et solvit.
Secunda ibi : Sed vehementer nos movet.
Secunda pars, in qua movet quaestionem, dividitur in duas :
primo enim movet quaestionem et determinat et adiungit quasdam alias obiectiones ;
secundo determinat.
Secunda ibi : Ita etiam cum dicitur.
Et haec est sententia lectionis [in] generali.
[2] In speciali procedit sic Magister et quaerit primo si Filius possit generare. Et arguitur sic primo quod sic, quia si Pater potuit generare et Filius non, ergo Pater potest aliquid quod Filius non potest. Et respondet Magister quod posse generare vel posse esse Patrem non est aliquid eorum quae subiecta sunt divinae potestati, sed est ad aliquid.
Postea arguit per Augustinum in contrarium, qui videtur dicere quod potuit generare, sed non oportuit, quia immoderata esset divina generatio. Et respondet quod Augustinus dicere intendit quod non est impotentia in Filio non posse generare, sed ex proprietate relativa sibi convenit hoc.
Postea quaerit utrum Pater, si sit potens generare, an hoc sit aliqua potentia quae non sit in Filio. Et respondet quod Pater est potens natura generare Filium et quod Filius habet eandem potentiam qua potest gigni, quam habet Pater qua potest generare.
Et quaerit utrum potentia generandi quae est in Patre sit in Filio. Et respondet Magister quod potentia generandi non tantum dicit naturam, sed proprietatem ; referendo ergo intellectum ad proprietatem non est potentia generandi in Filio, quia aliud est posse generare et aliud posse generari, referendo vero ad naturam idem sunt.
Ultimo hoc idem declarat ulterius, scilicet quomodo potentia generandi sit in Filio, quia in eo est potentia qua potest generari.
Et in hoc terminatur sententia in speciali.
QUAESTIO PRIMA
Vtrum in divinis sit potentia generandi.
[1] Circa distinctionem istam tria quaeruntur :
primum est utrum in divinis sit potentia generandi ;
secundum est quid sit, utrum substantia an relatio ;
tertio utrum sit in Filio.
Ad primum sic proceditur et arguitur quod in Deo non sit potentia generandi, quia omnis potentia est activa vel passiva ; sed potentia passiva, cum sit imperfecta, de se non est in Deo, activa vero licet sit in Deo respectu creaturarum, non videtur tamen quod possit esse in Deo respectu divinorum, quia potentia activa est principium transmutandi vel producendi aliud ut aliud ; sed in divinis non est aliud ut aliud (Pater enim non est aliud a Filio secundum Augustinum in Homilia super illud Ioannis : Qui non intrat per ostium, et in quodam sermone de Trinitate) ; ergo in Deo respectu divinorum non est aliqua potentia activa nec potentia generandi nec alia.
[2] Item omnis potentia est respectu alicuius possibiliter ; sed in Deo nihil est possibile, sed est totum necessarium ; ergo in Deo respectu divinorum nulla est potentia nec generandi, nec alia.
[3] In contrarium arguitur quia omne generans generat per aliquam potentiam ; sed in divinis Pater generat Filium ; ergo in Patre est aliqua potentia generandi.
[4] Responsio. Dicenda sunt duo : primum est quod in divinis est potentia generandi ; secundum est quod illa potentia non dicitur univoce cum potentia generandi, quae est in creaturis. Primum patet sic : ubicumque sunt plura realiter differentia quorum unum est productivum alterius, ibi est vere et realiter potentia productiva ; sed in divinis Pater et Filius differunt realiter et Filius est a Patre productus per generationem ; ergo in Patre est vere et realiter potentia productiva Filii per generationem ; sed hoc est potentia generandi ; ergo etc. Maior patet ex ratione potentiae activae vel quasi activae, quae sola ponitur in divinis : est enim potentia activa principium quo aliquid producitur, ut patet ex Metaphisica ; et ideo omne quod producit aliud producit ipsum per aliquam potentiam productivam. Minor supponitur ex traditione fidei et ex his quae dicta sunt supra distinctione IV.
[5] Iuxta quod intelligenda sunt duo : primum est quod cum potentia dicatur in habitudine ad actum potentia, aut passiva in habitudine ad actum quem recipit potentia, aut activa in habitudine ad actum quem producit, ubi non est actus realiter receptus vel productus, ibi non est realiter potentia activa vel passiva. Cum ergo intelligere et velle in Deo non sint actus realiter recepti vel producti ab intellectu et voluntate, sed penitus idem cum ipsis, idcirco licet in Deo sint intellectus et voluntas, prout dicunt naturam actu cognoscentem et volentem, tamen nullum eorum est realiter potentia activa vel passiva respectu praedictorum actuum ; sed cum Filius sit realiter a Patre productus et per consequens realiter distinctus, et Spiritus Sanctus ab utroque, ideo necesse est in divinis ponere potentiam realiter productivam respectu utriusque et respectu quidem Filii dicitur potentia generandi, quia productio Filii est generatio, sed respectu Spiritus Sancti dicitur potentia spirandi, quia productio eius est spiratio.
[6] Secundo intelligendum est quod sicut in creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem et in similitudinem naturae producentis (sicut exempli gratia homo generat hominem), aliquid autem producitur per potentiam rationalem et non in similitudinem naturae producentis, sed speciei in mente existentis (sicut producitur domus ab artifice), sic aliqua producuntur a Deo Patre per voluntatem non in similitudinem naturae, sed ideae existentis in mente divina tanquam artificiata (et tales sunt omnes creature quantum productio quo ad totum dicitur « creatio » et principium huius actus dicitur « potentia creandi »), aliquid autem producitur per naturam in similitudinem naturae et modo naturae, sicut producitur Filius a Patre, et actus quo producitur dicitur « generatio » et potentia correspondens actui dicitur « potentia generandi ». Sic ergo patet quod potentia generandi realiter est in Deo.
[7] Secundum patet, scilicet quod potentia generandi in divinis non dicitur univoca cum potentia generandi in creaturis, quia cum potentia productiva sit illa per quam aliud a producente producitur, ubi esse aliud a producente non convenit univoce ipsis productis, ibi nec est univoca productio nec potentia productiva ; sed esse aliud a producente non convenit univoce Filio in divinis et in humanis ; ergo etc.
Minor probatur, quia in humanis filius est vere et proprie et simpliciter aliud a patre secundum essentiam et substantiam, secundum quam aliquid dicitur simpliciter aliud, sed in divinis Filius non est aliud a Patre secundum essentiam et substantiam, sed solum secundum rationem dantis et accipientis, quae alietas non cadit sub uno communi et formali conceptu cum forma.
[8] Per hoc patet responsio ad primum argumentum quod potentia generandi in divinis non dicitur univoce cum illa quae est in creaturis, et ob hoc non est aliud simpliciter ibi sicut in humanis.
[9] Ad secundum dicunt quidam quod possibile divisum contra necessarium non est in divinis, sed possibile quod continetur sub necessario. Vnde sicut dicitur quod Deum esse est possibile, ita potest dici quod Filium generari est possibile.
[10] Sed ista responsio non videtur ualere qua dicitur « Deum esse est possibile » : istud « possibile » non arguit in Deo aliquam potentiam, sed solum non-repugnantiam terminorum, sed Filium generare arguit in Patre potentiam generandi, non solum non-repugnantiam terminorum ; alioquin sequitur oppositum principalis conclusionis.
[11] Et ideo dicendum aliter quod possibile in divinis non excludit necessarium nec ponit aliquam dependentiam nec dicit solum impossibile Filium generari propter non-repugnantiam terminorum, imo tali possibili respondet potentia generandi ; sed quia per talem potentiam non producitur diversum per essentiam, sed solum per relationem et in relationibus oppositis est par necessitas, quia aequaliter se coexigunt, ideo par necessitas essendi in Patre habente potentiam generandi et in Filio et eadem independentia propter identitatem essentiae.
QUAESTIO SECUNDA
Utrum potentia generandi dicat [ad] aliquid vel solum quid.
[1] Ad secundum proceditur et arguitur quod potentia generandi dicat ad aliquid et non quid, hoc est relationem et non essentiam, quia potentiae distinguntur et cognoscuntur per actus ; sed generare in divinis dicit ad aliquid et non quid (alioquin conveniret omnibus Personis) ; ergo potentia generandi non dicit quid, sed ad aliquid.
[2] Secundo proprius actus est a propria forma ; sed generare est proprius actus Patris ; ergo est a propria forma Patris, haec est paternitas et non essentia, quae est omnibus communis ; ergo etc.
[3] Tertio sic : sicut se habet Pater ad creandum inquantum Deus, ita se habet ad generandum inquantum Pater, quia sicut creare est proprium Dei, ita generare est proprium Patris ; sed Deus creat divinitate ; ergo Pater generat paternitate.
Quarto secundum Augustinum De fide ad Petrum capitulo 3, qui dicit quod generatio est opus paternae proprietatis.
[4] In contrarium arguitur quia illud est principium generationis in quo genitum assimilatur gignenti ; sed Filius assimilatur Patri in natura et non in proprietate relativa ; ergo etc.
[5] Item principium actionis et terminus sibi correspondent ; sed relatio non potest esse terminus actionis ; ergo nec principium.
[6] Ad idem est quod dicit Damascenus libro I capitulo 8 quod generatio est opus naturae.
[7] Responsio. Circa quaestionem istam triplex est modus dicendi. Primus est quod potentia generandi dicit intrinsece solam essentiam, quamvis actus generandi non eliciatur ab ea nisi concurrente relatione paternitatis. Et quia tota difficultas, vel quasi tota quae sequitur ad hanc positionem, est quomodo essentia communis potest esse ratio propria eliciendi actum qui non est conmunis (videtur enim quod in quocumque est sufficiens principium actus alicuius et non impeditur quod illud possit exire in actum), ideo ad tollendum hanc difficultatem primo ponetur imaginatio huius positionis et secundo ponentur rationes eius.
[8] Imaginatio positionis est ista quod sola essentia divina est illud cuius virtute ordine quodam eliciuntur hi actus, generare et spirare et creare. Nec est inconveniens quod ab eodem principio sint plures subordinati actus, cum hoc reperiatur in creaturis (lux enim solis est principium illuminandi et calefaciendi) ; sed quia agere est suppositi, ideo oportet essentiam esse in supposito uno vel pluribus ad hoc ut eliciat supradictos actus. Si autem termini illorum actuum essent formae compossibiles in eodem supposito, in quocunque inveniretur essentia, illud posset in omnes eius actus, sicut lumen et calor, quia sunt formae compossibiles in eodem, omnis forma quae est principium istorum actuum qui sunt illuminare et calefacere, potest in eos in quocunque supposito sit, nisi impediatur in agendo per contrarium et per indispositionem materiae, de quo non est in divinis timendum ; quando autem per quemlibet actum constituitur nouum suppositum, ut in divinis, non potest sic esse, imo primus actus necessario est ab essentia ut est in una persona tantum, secundus ut est in duabus, tertius est ut in tribus. Cuius ratio est quia in divinis non potest esse nisi una persona non producta. Si enim essent plures non productae, tales necessario differrent per absoluta, non per relationes originis, quod esset impossibile, quia sic essent duo dii.
[9] Ex hoc sic arguitur : nulla persona potest principiare actionem per quam producitur ; sed prima persona producta in divinis producitur per primam productionem vel emanationem ; ergo prima persona producta non potest habere essentiam ut principiet primam productionem vel emanationem ; oportet ergo quod productio prima sit a persona non producta, quae est tantum una, ut prius dictum est. Per idem patet quod secunda emanatio non potest esse ab essentia nisi prout ipsa est in duabus Personis et non in pluribus, quia secunda persona producta producitur per secundam emanationem ; ergo non potest habere essentiam prout est principium secunde emanationis ; alioquin produceret seipsam. Restat ergo quod essentia, prout est principium secunde emanationis, sit solum in persona producente et persona producta.
[10] Ex quibus apparent duo. Primum est quod essentia divina non est principium praecisum et adaequatum alicuius dictorum actuum, qui sunt generare et spirare, sed est commune principium omnium eorum, licet possit designari per rationem huic vel illi actui adequatam, ut cum dicitur potentia generandi vel potentia spirandi.
[11] Secundo apparet quare quodlibet divinum suppositum habens perfecte divinam naturam non potest in omnes actus istos, licet sola essentia divina sit totale et sufficiens principium horum actuum. Causa enim eius est quia essentia divina secunda est ad hos actus ordine quodam. Et quia non potest esse in secunda persona nisi completa fecunditate prima per quam expletionem ipsamet secunda persona producitur, nec potest esse in tertia nisi completa fecunditate secunda, ideo in secunda persona solum est principium secundi actus, qui est spirare ; in tertia autem non est principium alicuius actus nisi transeuntis in materiam exteriorem, ut est creare, non sic autem est in generatione ratione creaturarum univoca, quia ibi communicatur alia natura secundum numerum habens similem uirtutem secundum speciem nulla fecunditate expleta. Et ideo potest in omnes actus speciei debitos in quocunque supposito sit. Haec est imaginatio opinionis.
[12] Rationes autem eius sunt plures. Una est talis : id quod est per se fundamentum relationis non includit intrinsece relationem ; sed potentia quae est ad actus dictos divinos est per se fundamentum relationis inter producens et productum ; ergo etc.
Maior patet, quia relatio realis semper fundatur super re alterius praedicamenti.
Minor probatur, quia nihil pertinet per se ad agens quod possit esse fundamentum dictae relationis nisi actio vel potentia activa. Actio autem non potest esse fundamentum eius, nec in creaturis, nec in divinis : in creaturis non, quia actio et passio sunt in passo, fundamentum autem respectu agentis debet esse in agente ; nec in divinis, quia actio in divinis, puta generare, est relatio et relatio non est per se fundamentum relationis (alioquin esset processus in infinitum) ; ergo actio non potest esse fundamentum dicti respectus. Relinquitur ergo quod sit potentia activa. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio.
[13] Secunda talis est : si in divinis esset diversitas naturae secundum numerum et unitas secundum speciem, ratio principiandi attribueretur naturae et non relationi, sicut nunc esse in creaturis ; sed unitas nihil perfectionis tollit a natura ; ergo per unitatem non tollitur quin debeat habere rationem principii respectu actuum divinorum.
[14] Tertia ratio talis est : continere principiative divinam personam nobilius est quam continere causative creaturam ; sed continentia creaturae est propter essentiam, non propter relationem aliquam ; ergo continentia principiativa respectu divinae personae multo fortius est propter essentiam. Plures alie rationes possent adduci, sed iste nunc sufficiunt.
[15] Ad rationes principales quae sunt contra hanc opinionem respondetur sic. Cum enim primo dicitur quod potentiae distinguntur per actus, dicendum quod potentiae distinguntur per actus, idest cognoscuntur distincte per actus ; sed non oportet quod potentiae sint in eodem genere cum actu, etiamsi potentiae non solum distinctae cognoscantur, sed etiam distingantur eodem modo quo per fines est distinctio eorum quae ordinantur ad finem ; non enim oportet quod finis et illud quod est ad finem sint eiusdem generis praedicamentalis, ut patet de medicina et sanitate. Et ideo in nullo casu necesse est quod si generare dicat ad aliquid, quod propter hoc potentia generandi quantum ad illud quod importat intrinsece dicat ad aliquid, licet potentia generandi quantum ad hoc connotet extrinsece aliquid quod importat habitudinem ad actum, qui vere est ad aliquid.
[16] Ad secundum dicendum quod proprius actus est a propria forma vel a forma communi ut appropriata, et hoc modo generare est ab essentia ut est sub proprietate Patris, nec tamen proprietas dat essentiae quod principiet actum generandi, sed est tantum causa sine qua non. Multa enim concurrunt cum potentia quae non pertinent ad rationem potentiae sine quibus tamen potentia nullo modo exiret in actum ; verbi gratia quantitas nullo modo est de ratione potentiae calefactivae aut disgregativae et tamen sine quantitate forte calor non calefaceret nec color disgregaret. Sic est in proposito : fecunditas essentiae ad primum actum, qui est generare, licet non possit explicari nisi ab essentia existente in prima persona, quae nullo modo est ab alia, ut declaratum fuit prius, tamen proprietas constituens primam personam nullo modo pertinet intrinsece ad rationem potentiae generandi.
[17] Ad tertium respondetur sic quod aliter est Dei proprium creare, aliter est proprium Patris generare. Creare enim est proprium Dei ratione principii creatiui quod in nullo alio esse potest ; sed generare est proprium Patris non ea ratione principii, sed modi habendi principium quod non posset alio modo producere primum actum nisi existens sub proprietate Patris propter conditionem et ordinem actuum, ut visum est, non propter hoc quod proprietas ista sit in aliquo elicitiva actus. Sub hoc sensu accipiendum est quod dicit Augustinus quod generatio est actus paternae proprietatis, quia non elicitur virtute essentiae nisi ut existit sub proprietate Patris.
[18] Secundus modus est quod tam essentia quam relatio habent rationem principii in generando et in spirando ; imaginantur enim tenentes hanc uiam quod cum Filius secundum Hilarium II libro De Trinitate nihil habeat nisi natum, idest per generationem et nativitatem acquisitum, habet autem essentiam et proprietatem relativam, ideo utrunque habet per generationem suam ex Patre, sed differenter, quia unum habet tanquam communicatum et non productum, scilicet essentiam quae non est producta, sed tantum communicata, aliud autem habet tanquam vere productum, scilicet proprietatem relativam, et utrunque requirit ad veram generationem. Sicut enim non esset vera generatio si nihil produceretur, sed supponeretur illud totum quantumcunque communicaretur, ita non esset vera generatio si totum produceretur et nihil communicaretur ; modo dicunt isti quod in generatione Filii essentia Patris habet rationem principii quantum ad illud quod ibi est communicationis ; sed Paternitas habet rationem principii quantum ad illud quod ibi est productionis.
[19] Et hoc patet sic. Principium quo producens aliquid producit necesse est realiter distingui a termino quo productum ipsam productionem terminat etiam secundum suppositum quando terminus productionis suppositum constituit, principium autem communicandi non oportet realiter distingui ab eo quod communicatur vel quo communicatio terminatur. Nunc est ita quod in generatione Filii relatio filiationis est id quo productio terminatur et est constitutiva suppositi ; essentia autem est illud quod communicatur vel quo communicatio terminatur ; oportet ergo quod principium producendi sit realiter distinctum a filiatione etiam secundum suppositum. Principium autem communicandi non oportet distingui ab essentia communicata ; sed essentia secundum positionem communem non distinguitur realiter a filiatione nec ab aliquo quod sit in divinis saltem secundum suppositum ; ergo ipsa non est in generatione Filii principium productionis, licet possit esse principium communicationis.
Maior patet, quia producens et productum necessario distinguntur ; nihil enim est impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum, ut dicit Augustinus I De Trinitate ; sed producens est totaliter producens ratione principii quo producit et productum totaliter est productum ratione termini quo productio terminatur, quia his exclusis et posito quocunque alio excluditur totaliter ratio producentis et producti. Et his habitis statim habetur ratio producentis et producti ; ergo oportet quod producens et productum realiter distingantur quantum ad principium productionis et terminum.
[20] Quod etiam patet ex alio, quia oportet quod terminus productionis quo productum terminatur sit non solum communicatus, sed etiam productus. Si enim totum esset communicatum et nihil productum, nulla esset productio, ut dictum fuit supra ; sed si terminus productionis posset esse realiter idem cum principio productionis Filii, impossibile esset ipsum esse productum, quia existit in Patre, qui nihil habet productum ; ergo impossibile est quod principium productionis et terminus idem sint realiter, sed necessario distinguntur.
[21] De principio communicandi secus est, quia non est de ratione rei communicate quod sit a communicante producta (sic enim principium communicandi et res communicata necessario distingerentur), sed solum quod sit a pluribus habita ita quod unus habeat ipsam ab alio. Et si quidem sit una numero quae solum est communis communitate rei de qua nunc loquimur, non potest simul haberi totaliter et perfecte a pluribus nisi propter solam illimitationem ita quod illimitatio rei communicatae est ratio communicandi ipsam, maxime si sit illa communicatio naturalis et non mota a voluntate ex aliquo fine, qualis est communicatio divinae naturae, cuius sola infinitas est ratio quare ipsa ab uno habita ad aliud suppositum deriuetur.
[22] Sic ergo patet maior.
Minor similiter probatur. Quod enim in generatione Filii relatio filiationis sit illud quo productio Filii terminatur, patet sic : illud quod in Filio est tantum productum est illud quo productio Filii terminatur ; sed in Filio nihil est productum nisi sola relatio filiationis et non essentia quae nullo modo est producta ; ex his autem duobus constituitur persona Filii ; ergo sola relatio Filii est terminus productionis. De essentia autem quod ipsa sit illud quod communicatur, planum est. Et haec fuit minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod in generatione Filii essentia quidem potest esse principium communicationis, sed non productionis, cum ipsa realiter a nullo distingatur.
[23] Haec autem opinio falsa est in hoc quod ponit aliud esse principium productionis et aliud communicationis, quia eiusdem actionis sunt eadem principia ; sed generatio Filii et communicatio essentiae Filio a Patre est eadem actio, scilicet sola generatio ; ergo non est aliud principium productionis et communicationis, sed unum et idem.
Maior de se patet, minor declaratur, quia in divinis non est actio nisi originis ; sed in divinis non sunt nisi duae origines, videlicet generationis et spirationis ; ergo communicatio essentiae non est actio ab illis distincta.
[24] Item omnem actionem originis sequuntur aliquae relationes reales ; sed praeter relationes generationis et spirationis activae et passivae sumptarum non sunt in divinis aliae relationes reales originis ; ergo communicatio divinae essentiae non est distincta actio a generatione et spiratione, quia sibi correspondent proprie relationes reales ; non est ergo imaginandum quod Filius habeat essentiam a Patre per aliam actionem quam per generationem, quia non est ita, sed quia Pater generat Filium in sua essentia intrinsece, ideo dicitur communicare ei suam essentiam non alia actione quam generatione.
[25] Et esset simile si in humanis forma Patris et Filii possent esse in eadem materia numero. Tunc enim Pater generando Filium et introducendo formam in sua propria materia communicaret ei eandem materiam quam habet non alia actione quam generatione. Similiter quia proprietas formalis constitutiua Filii potest esse et est in eadem essentia cum formali proprietate constitutiua Patris, ideo Deus Pater in generando Filium communicat ei suam essentiam, quia per solam generationem utraque proprietas est in eadem essentia ; non est ergo verum quod aliud est principium generandi et aliud communicandi, imo oportet quod sit unum et idem sicut et una actio ; necesse est ergo quod illud principium sit unum vel sola essentia, ut dicit prima opinio, vel sola relatio.
[26] Et quamvis prima opinio, prout fuit posita et exposita, sit satis probabilis, non videtur tamen mihi quod possit esse vera. Et hoc partim probatum est in opinione praecedente, quae quantum ad hoc vera est in hoc quod ponit et efficaciter probat quod principium quo producens producit, necessario distingitur a termino productionis, quae probatio potest confirmari sic secundum Philosophum I Physicorum : principium et principiatum sunt multa et non unum. Ex quo accipitur quod principium et principiatum realiter differunt ; sed principium et principiatum non solum sunt illud quod producitur et illud quod producit, sed per prius et verius dicitur principium illud quo producens producit quam suppositum quod producit, et proportionaliter verius est principiatum correspondens praedicato principio illud quo productio terminatur quam suppositum quod productionem terminat ; ergo principium quo producens producit necessario distingitur a termino quo productum terminat productionem etiam secundum [suppositum] ubi productio semper constituit novum suppositum ; sed omnis productio in divinis constituit suppositum, essentia autem divina a nullo quod fit in divinis distingitur secundum suppositum ; ergo essentia divina non potest esse principium quo vel terminus productionis divine. Assumpta probatur, videlicet quod per prius et verius est principium illud quo producens producit quam suppositum producens, quia propter quod unumquodque tale, et illud magir, sed producens dicitur principium producti ratione forme per quam ipsum producit et non econverso.
[27] Item qualitas abstracta a supposito agit ut in sacramento altaris ; sed suppositum agit ut in sacramento altaris ; sed suppositum nullo modo posset agere nisi haberet qualitatem vel formam per quam ageret ; ergo etc.
[28] Item principium quo ex se toto est principium ; sed suppositum non est principium ex se toto ; sed solum ratione principii quo principiat ; ergo etc.
[29] Videtur ergo necessarium quod potentia generandi, quae est principium quo generans generat, sit sola relatio paternitatis, quae sola distinguitur secundum suppositum a Filio et filiatione. Et haec est tertia opinio, quae sola poterit habere veritatem secundum ea quae ponit fides ; necessitas autem huius opinionis patet ex eo quod principium quo generans generat distingitur necessario in divinis secundum suppositum a termino productionis, ut statim probatum est.
[30] Sumuntur etiam ad hoc quedam probabiles rationes, quarum prima talis est : quandocunque aliquis actus inest alicui supposito et non alteri, imo repugnat, oportet quod ille actus insit per illam rationem formalem per quam unum differt ab alio, non per illam secundum quam convenit cum ipso (verbi gratia ratiocinari inest homini et non bruto, et certe oportet quod conveniat homini per idem per quod differt a bruto) ; sed generare convenit Patri et non Filio, sed repugnat ; ergo oportet quod conveniat ei per id per quod differt a Filio et illud est paternitas et non essentia.
[31] Et confirmatur ratio ista per Aristotilem I Ethicorum, qui probat simili argumento quod beatitudo vel felicitas non sit operatio sensitivae partis, sed intellectivae, quia beatitudo inest homini et non bruto ; ergo inest homini per illud per quod differt a bruto, et hoc est intellectus, non sensus. Hoc etiam prima facie videtur rationabile, quia effectus communis requirit causam communem et per eandem rationem proprius propriam.
[32] Secundo sic : imperfectionis est in aliqua forma quod det actum primum et non possit dare secundum, sicut ponitur exemplum de qualitate quod esset valde imperfecta quod daret actum primum et nullo modo possit in actum secundum.
[33] Set proprietas relatiua in divinis dat actum primum, scilicet esse personale, nec aliquid imperfectionis habet ; ergo oportet dare actum secundum, qui est generare.
[34] Tertio sic : tanti ambitus debet esse aliquis actus quanti ambitus est principium praecisum. Dico autem « praecisum », quia si principium non esset praecisum respectu huius actus tantum, sed excederet, ratione excessus posset esse maioris ambitus ; sed potentia generandi est principium praecisum generandi ; ergo non excedit actum generandi ; essentia autem excedit, quia est in Filio, cui non competit generare ; ergo etc.
[35] Quarta talis est : emanationes divine debent reduci in talia principia quibus positis statim ponitur status in emanationibus ; sed posito quod relationes sint principia emanationum, statim rationabiliter ponitur quod non sint nisi duae emanationes in divinis ; non sic autem si sola essentia ponatur principium ; ergo etc.
Maior patet, quia cum non possint esse plures emanationes in divinis quam duae, rationabile est quod talia ponantur principia emanationum ex quibus possit sufficienter vel probabiliter reddi status emanationum.
Minor probatur, quia si relationes sint principia, tunc rationabiliter potest dici quod sunt tantum duae emanationes activae secundum duas relationes, scilicet paternitatem et spirationem activam vel secundum duplicem oppositionem relationum originis ; si vero sola essentia ponatur principium, hoc non potest dici, quia qua ratione ipsa una existens erit principium, non unius tantum, sed duarum, eadem ratione plurium vel infinitarum.
[36] Ad rationes primae opinionis respondendum est : ad primam, cum dicitur quod fundamentum relationis non includit intrinsece relationem, aut intelligitur de intraneitate rei aut rationis. Si de intraneitate rei, contra eos est, quia isti dicunt quod relatio et suum fundamentum semper sunt eadem res intrinsece ; si de intraneitate rationis, concedatur sic quod fundamentum relationis non includit illam intrinsece relationem cuius est fundamentum, sed bene potest includere aliam. Dicimus enim quod quaedam relationes sunt oppositae, ut paternitas et filiatio, quaedam vero similes ut duae filiationes. Similitudo ergo, cum sit relatio, fundatur super relationem filiationis nec includit eam in sua ratione intrinseca ; et similiter super relationem quae est paternitas potest fundari relatio potentiae, inquantum ipsa est principium productivum alterius.
[37] Unde quod assumitur quod relatio semper fundatur super re praedicamenti alterius, non est verum universaliter, quia relatio quae est sola denominatio respectiva potest fundari non solum super absolutum, sed super relationem, nec propter hoc erit processus in infinitum, quia relatio non est fundamentum relationis ex hoc solo quod est relatio, sed secundum aliquam rationem quae non est multiplicabilis in infinitum, sicut in proposito super paternitatem in divinis fundatur relatio potentiae, quia paternitas in divinis est principium aliud producendi. Et multa implicantur in minore propositione de fundamento relationis agentis ad passum seu producentis ad actum productum, tam in creaturis quam in divinis, quae parum habent veritatis, sed quia non sunt contra propositum nostrum, ideo non pertracto ; non enim omnia possunt dici de omnibus.
[38] Ad secundam rationem dicendum quod ipsa magis concludit oppositum quam propositum eorum, quia ubi natura plurificatur secundum numerum, una potest esse principium alterius, sed ubi ipsa est una secundum numerum, ipsa non potest esse principium productionis et terminus propter realem differentiam quam necesse est esse inter principium et principiatum.
[39] Ad tertiam dicendum quod persona divina est aliquid maius quam creatura et quicquid continet personam divinam principiative continet etiam creaturam principiative et non econverso, quia Spiritus Sanctus principiative continet creaturam et non aliquam divinam personam ; sed non oportet quod principium quo persona producit aliam sit maius quam illud quo producit creaturam, nec idem praecise, quia principiare divinam personam non ponit nec arguit in principiante aliquam perfectionem supra non principiantem (alioquin perfectiores essent Pater et Filius quam Spiritus Sanctus, qui nullam personam principiat aut producit, quod falsum est) ; propter quod principiare divinam personam non est maius nec minus nec aequale quam principiare creaturam, quia nulla perfectionem ponit nec arguit plus quam non principiare. Et ideo talis principiatio debet reduci in tale principium, quod secundum se non dicat aliquam perfectionem, et hoc est in divinis sola relatio.
[40] Ad rationes principales similiter respondendum. Cum enim primo dicitur quod illud est principium generationis in quo genitum assimilatur generanti, dicendum quod non est verum nisi sit generatio simpliciter univoca, in qua genitum non solum recipit naturam a generante, sed cum natura etiam potentiam generandi simile nisi incidat defectus et error naturae ; ubi autem generatio est aequiuoca nec genitum consequitur potentiam generandi aliud nec consequi potest, impossibile est quod illud sit potentia generandi quo genitum assimilatur generanti. Generatio autem in divinis ex parte est quasi equiuoca, ut dictum fuit supra distinctione IV. Genitum autem non consequitur similem potentiam generandi aliud. Et ideo principium generationis non est illud in quo genitum alteri assimilatur. Et iterum ubicumque principium generationis est illud in quo genitum assimilatur generanti, illa assimilatio est secundum diversas formas numero differentes sub eadem specie quantum una potest esse principium alterius ; ubi autem assimilatio est secundum eandem formam numero, tollitur necessario ratio principii et termini, quia in nulla productione potest idem numero esse principium in terminis, et sic est de essentia in divinis.
[41] Ad secundum dicendum quod sicut Aristotiles negauit quod relatio posset esse terminus actionis, ita negasset et multo fortius quod relatio posset constituere suppositum. Et quia nos non tenemus Aristotilem quantum ad hoc, imo dicimus quod relatio in divinis constituit suppositum, ideo oportet negare illud quod communiter se habet ad hoc, scilicet quod relatio non possit esse terminus actionis vel etiam principium. Dictum etiam fuit quod non omnino similiter loquendum est de potentia generandi in Deo et in creaturis, sicut nec de generatione et supposito generante.
[42] Ad dictum autem Damasceni potest dici quod pro tanto dicit Damascenus quod generatio est opus naturae, quia per eam natura communicatur, et virtute naturae generatio fundamentaliter elicitur, quia relatio quae immediate actum generandi elicit fundatur in essentia, tamen non propter hoc est potentia generandi, quia « potentia » dicit immediatum principium quo actus elicitur ; vel potest dici quod Damascenus sub nomine « naturae » comprehendit quicquid pertinet ad rationem suppositi et sic relatio in divinis sub nomine « naturae » continetur, cum Damascenus dicat quod generatio est opus naturae ; vocat enim « naturam » omne principium quod agit necessario et non libere, etc.
QUAESTIO TERTIA
Utrum potentia generandi sit in Filio
[1] Ad tertium sic proceditur et videtur quod potentia generandi sit in Filio, quia perfecta imago perfecte imitatur illud cuius est imago ; sed Filius est imago perfectissima Patris ; ergo perfectissime imitatur ipsum potentia generandi ; ergo etc.
[2] Item nulla scientia est in Patre quae non sit in Filio ; ergo nulla potentia est in Patre quae non sit in Filio ; ergo in Filio est potentia generandi sicut in Patre.
[3] Ad idem est quod dicit Augustinus Contra Maximinum, et habetur in littera : Filius non genuit, non quia non potuit, sed quia non oportuit ; si ergo non, quia non potuit, ergo potuit.
[4] Contra : si potentia generandi est in Filio, posito quod generet, nullum sequitur impossibile ; sequitur autem, scilicet quod esset immoderata generatio et infinitas filiorum ; ergo haec potentia non est in Filio. Quod autem hoc sequatur, patet, quia potentia generandi divina aut est terminata ad unum Filium, aut non ; si sic, non erit in potentia generandi nisi in Patre respectu illius Filii ; si non, qua ratione potest in duos et in tres et infinitos ? vel dicatur quare non.
[5] Responsio. Duo sunt modi dicendi ad quaestionem istam.
Primus est eorum qui dicunt quod potentia generandi dicit relationem paternitatis, quae cum non sit in Filio, nec potentia generandi est in ipso, et hic modus, ut mihi videtur, verior est et planior.
[6] Alius modus est correspondens prime opinioni et est talis quod istud gerundium « generandi » potest accipi tripliciter, scilicet active, passive vel impersonaliter. Et primo modo potentia generandi est ut aliquis generet ; sic non est in Filio, quia Filius non potest generare ; licet enim sola essentia sit secundum istos id virtute cuius fit generatio, tamen quia ipsa hoc non habet nisi inquantum est secundum istos fecunda quo ad primum actum, qui est generare, ratione cuius fecunditatis sortitur nomen et rationem « potentiae generativae », ipsa autem ut sic non est in Filio, sed solum tali fecunditate expleta, ideo essentia ut habens rationem potentiae generativae activae non est in Filio.
[7] Set diceret aliquis contra hoc sic : omne absolutum commune est tribus Personis ; sed potentia generandi active est quid absolutum, ut ponit prima opinio ; ergo est in Filio et in omnibus personis.
[8] Et ad hoc dicunt quod illud quod est sic absolutum quod nullo modo connotat respectum est commune tribus personis ; sed absolutum quod connotat respectum non est commune tribus, ut est sapientia genita, quae tantum competit Filio, potentia autem generandi active, licet intrinsece non importet nisi solum absolutum quod est essentia, secundum istos tamen, ut est ad generare ex quo sortitur nomen et rationem « potentiae generativae », actiue connotat respectum primitatis sibi coexistentem in persona in qua est sub ratione talis potentiae, et hoc propter primitatem actus generandi respectu aliorum actuum ; propter quod non est nisi tantum in prima persona et non in secunda vel tertia.
[9] Si autem gerundium sumatur passive, sic potentia generandi est in Filio, primo ut generetur et in solo Filio. Sicut enim esse Deum genitum competit soli Filio, licet Deus sit nomen commune, sic potentia generandi passive competit soli Filio propter respectum connotandum proportionaliter ut in potentia generandi active.
[10] Si autem li « generandi » sumatur impersonaliter, sic dicunt quod potentia generandi est communis tribus personis. Nam potentia qua exercetur actus generandi est in qualibet persona, licet generare vel generari non sit in qualibet.
[11] Set ista non placent : primum non, quia supra ostensum fuit quod potentia generandi est relatio et non essentia ut sic. Nec secundum videtur valere, quia valde extraneus modus loquendi est dicere quod aliquis habeat potentiam generandi, quia haberet potentiam ut generetur, quemadmodum esset extraneum dicere quod paries habeat potentiam dealbandi, quia habet potentiam ut dealbetur aut quod ignorans habeat potentiam docendi, quia habet potentiam ut doceatur.
[12] Secundo, quia talis responsio in nullo vadit ad intentionem quaestionis ; nullus enim quaerendo utrum in Filio sit potentia generandi, intendit quaerere utrum Filius habeat potentiam ut generetur, sed tantum ut generet, quia de hoc est difficultas si ponatur quod potentia generandi dicat tantum quid.
[13] Tertium etiam non videtur bene dictum, scilicet quod potentia generandi, cum gerundium impersonaliter sumitur, sit in qualibet persona, quia verbum impersonale, etsi determinate non importat habitudinem ad personam agentem vel patientem, quia ex hoc impersonale dicitur, tamen importat eam in universali et indeterminate ; verbi gratia cum dicitur « docetur » impersonaliter, vel habet potentiam docendi, prout est gerundium verbi impersonalis, non includitur determinate habitudo ad personam quae docet active vel determinate ad personam quae docetur passive, tamen nunquam verificatur nisi pro persona cui competit aut competere potest actus docendi active vel passive ; igitur licet li « generandi » impersonaliter sumptum non includat determinate actionem vel passionem aut respectum ad generans vel genitum, includit tamen indeterminate nec unquam verificari potest quod in aliquo sit potentia generandi accipiendo impersonaliter, nisi cui competit aut competere potest generatio active vel passive ; sed generationi nullo istorum modorum potest competere esse ; ergo nec potentia generandi etiam impersonaliter loquendo, quod est contra dictum tertium.
[14] Ad primum argumentum dicendum quod Filius, cum sit perfecta imago Patris perfectissime imitatur Patrem in his quibus imitatio attendi solet, haec autem sunt proprie quantitatis vel qualitatis vel aliqua per modum quantitatis vel qualitatis recepta (unde de alio perfecte imitante patrem dicitur quod est tantus et talis sicut pater) ; secundum relationes autem non est proprie imitatio, quia nullus secundum eas dicitur similis aut dissimilis quo ad imitationem pertinet. Cum ergo « potentia generandi » dicat relationem intrinsece, secundum eam non debet attendi imitatio, sed solum secundum essentiam et materie essentialia, in quae transeunt quantitas et qualitas in divinis ; in hiis autem Filius perfecte imitatur Patrem, licet non in potentia generandi propter relationem quam includit.
[15] Ad secundum dicendum quod non est simile de scientia et potentia generandi, quia scientia mere est absolutum et ideo est omnibus communis, potentia autem generandi includit intrinsece relationem, ratione cuius non potest omnibus convenire.
[16] Ad tertium dicitur quod Augustinus dicere intendit quod non est potentia in Filio non posse generare, sed ex proprietate relativa sibi convenit, etc.
