Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XII

SEQUITUR DISTINCTIO XII

 

Sententiae litterae Magistri in generali et speciali

 

 

[1] Item quaeritur. Superius determinavit Magister de principio Spiritus Sancti ostendens quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ; hic vero inquirit utrum sit aliquis ordo inter Patrem et Filium respectu processionis Spiritus Sancti. Et dividitur in tres partes :

primo enim ostendit quod inter Patrem et Filium in procedendo et Spiritum Sanctum non est ordo temporis ;

secundo ostendit quod non est ibi ordo pulchritudinis vel dignitatis ;

tertio ostendit quod ordo naturae et autoritatis.

Secunda ibi : Nunc tractandum est.

Tertia ibi : Dicit tamen Augustinus in XV libro.

 

Prima dividitur in duas :

primo movet dubitationem ;

secundo soluit.

Secunda ibi :

His et huiusmodi quaestionibus.

Haec divisio et sententia Magistri [in] generali.

 

[2] In speciali vero sic procedit.

Et quaerit primo utrum Spiritus Sanctus prius procedat a Patre quam a Filio. Et arguit ad hoc haereticus sic : aut Spiritus Sanctus procedit a Patre nato Filio, aut non nato ; si nato, ergo natiuitas Filii praecedit processionem Spiritus Sancti, quod est inconveniens ; si non nato, ergo ante procedit Spiritus Sanctus a Patre quam Filius nasceretur.

Postea solvit secundum Augustinum dicens quod nullus est ibi ordo temporis ubi omnia sunt aaeterna, nec habet ibi locum quaestio utrum nato Filio an non nato procedit Spiritus Sanctus.

Postea ostendit quod non plenius procedit ab uno quam ab alio.

Ultimo ponit autoritates per quas videtur Pater plus habere in productione Spiritus Sancti quam Filius, quia quaedam autoritates dicunt quod Spiritus Sanctus procedit a Patre principaliter, et quia Filius attribuit Patri processionem Spiritus Sancti in Evangelio, quae omnia non nominant maiorem dignitatem in Patre, sed autoritatem in spirando, quae autoritas in hoc consistit quod Filius habet a Patre quod potuit ab ipso procedere Spiritus Sanctus.

Et in hoc terminatur sententia huius distinctionis in speciali.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum generatio Filii sit prior processione Spiritus Sancti

 

[1] Circa distinctionem istam quaeritur de tribus :

primum est utrum generatio Filii sit prior processione Spiritus Sancti ;

secundum est utrum Spiritus Sanctus plenius et perfectius procedat a Patre quam a Filio ;

tertium est utrum Spiritus Sanctus sit a Patre mediante Filio an per Filium.

Ad primum sic proceditur. Et videtur quod generatio Filii sit prior processione Spiritus Sancti, quia sicut est in trinitate creata, sic videtur esse in increata, quia una exemplata est ab alia ; sed in trinitate creata productio verbi natura praecedit productionem amoris ; ergo in Trinitate increata productio Filii praecedit productionem Spiritus Sancti.

 

[2] Item sicut se habet generatum ad spiratum, sic generatio ad spirationem ; sed generatum prius est spirato cum sit principium eius ; ergo generatio praecederet spirationem.

 

[3] In contrarium est quod dicitur in Symbolo Athanasii quod in Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus.

 

[4] Et arguitur per rationem, quia sicut se habet Pater ad Filium, sic Pater et Filius ad Spiritum Sanctum ; sed Pater nullo modo est prior Filio, ut probatum fuit supra distinctione 9 ; ergo nec Filius potest esse prior Spiritu Sancto ; quare nec generatio FiIii potest esse prior processione Spiritus Sancti, quia sicut se habet terminus ad terminum, sic actio ad actionem.

 

[5] Responsio. Cum quaeritur de prioritate generationis Filii respectu processionis Spiritus Sancti, aut quaeritur de prioritate secundum rem aut secundum rationem intelligendi. Si de prioritate secundum rem, sic dicunt quidam quod inter generationem Filii et spirationem Spiritus Sancti est quidem per se ordo originis quo unum est ab altero, sed non est ibi ordo prioris aut posterioris.

Primum probant sic : Spiritus Sanctus per se est a genito ; ergo spirari per se est a generari. Probatio tam antecedentis quam consequentiae. Consequentia patet sic : quando aliqua per se sunt unum et idem re, maxime relata in divinis, quicquid ad originem pertinens dicitur per se de uno et de altero, et ratio est quia origines in divinis attenduntur secundum relata et inter relata ; sed generari et genitus et spirari et Spiritus sunt per se unum et idem re non solum in absoluto, sed in re relata ; ergo quicquid ad originem pertinens dicitur de genito et spirato per se, utpote quod unum fit ab altero per se, hoc competit ei quod est generari, et spirari, scilicet quod spirari fit per se a generari realiter loquendo, licet quoad nomen sit improprius modus loquendi propter alium modum significandi. Quod autem generari et genitus et spirari et Spiritus sint idem re et per se patet, quia excluso motu ab actione et passione soli respectus remanent a quo aliud et quod ab alio ; sed a generatione et spiratione divina excluditur omnis motus ; ergo remanent soli respectus ita quod generatio activa et spiratio activa dicunt solum respectum a quo est aliud per talem vel per talem modum ; generari autem et spirari dicunt respectum solum, ut quod ab alio secundum talem vel talem modum ; sed per respectum originis passive constituitur per se persona, quae est terminus originis ; ergo generari et spirari passive accepta, cum sint soli respectus, sunt idem per se cum genito et spiratio ; et haec fuit minor. Patet ergo consequentia, scilicet quod si Spiritus est per se a genito, quod spirari per se est a generari, quia idem sunt generari et genitus, spirari et Spiritus. Antecedens patet, scilicet quod Spiritus sit per se a genito, quia de ratione spirati est esse productum ab aliquo prius producto, sed illud non potest esse nisi genitum cum in divinis non sit nec esse possit praeter spirationem aliqua productio nisi generatio ; ergo Spiritus est per se a genito, dico autem per se, quia licet Filius sit a patre spirante productus, hoc tamen accidit modo quo aliquid potest accidere in divinis, quia non est de ratione Filii quod producatur a spirante, quia posito per impossibile quod Pater non spiraret, adhuc tamen intelligeretur ut generans Filium ; sed in proposito nostro nullo modo intelligeretur spiratum nisi esset productum a genito et per consequens a generante saltem mediante ; propter quod inter spiratum ex una parte et genitum et generantem ex alia est ordo originis ; ergo inter spirari ex una parte et generari et generare ex alia est similis ordo.

 

[6] Istud autem non videtur, scilicet quod Spiritus sit per se a genito et generante, quia cuicumque competit quod ab ipso sit Spiritus per se, ei competit quod sit spirans per se ; sed genito et generanti non competit per se quod sint spirantes ; ergo non competit eis per se quod ab ipsis sit Spiritus. Maior patet, quia Spiritus inquantum est Spiritus non potest esse nisi a spirante inquantum est spirans. Minor patet, quia si genito et generanti competit per se esse spirantes, tunc haec est vera « genitum inquantum genitum est spirans et generans inquantum generans est spirans », quia in propositionibus per se semper potest fieri reduplicatio subiecti, eo quod est ibi ratio inhaerentiae praedicati cum subiecto, ut dicendo « homo inquantum homo est animal risibile » vel « interfectum inquantum interfectum interiit ». Et similiter in proposito debet esse, maxime quia aliter non concluderetur intentum ; quicquid enim convenit generanti vel genito nisi eis conveniat inquantum sunt generans et genitum, non potest ex hoc concludi quod conveniat per se generanti. Sed iste non videntur vere « genitum inquantum genitum est spirans » vel « generans inquantum generans est spirans » ; quod enim genitum inquantum genitum non sit spirans, patet, quia omne genitum inquantum genitum est productum ; ergo nullum genitum inquantum genitum est producens, ergo nec spirans, per locum a destructione superioris. Et probatur consequentia, quia licet relatio producentis et producti possint convenire eidem subiecto respectu diversorum, tamen una nunquam potest esse alia nec causa seu ratio alterius. Verbi gratia aqua calefit ab igne et calefacit manum, ecce ratio producentis et producti in aqua respectu diversorum, scilicet ignis et manus ; sed certe esse calefactum non est esse calefacientem, nec aquam esse calefactam est causa sive ratio sibi calefaciendi manum, sed eam esse calidam, et quamvis non sit calida nisi calefacta ab igne, tamen esse calefactam, quod praecise sonat in rationem producti, nullo modo est ei ratio per se calefaciendi aliud, quia cessante calefactione et remanente calore certe adhuc potest calefacere, etsi aqua haberet calorem ex se et non ab alio calefaceret. Eodem modo est in proposito, quia eidem supposito Filii convenit ratio producti et producentis respectu diversorum, tamen esse productum vel genitum non est esse producentem vel spirantem nec esse genitum per se est ei ratio spirandi alterum, sed vis spirativa. Et quamvis haec non sit in Filio nisi per generationem, tamen ipsa generatio per accidens se habet ad spirationem, quia si in Filio esset vis spirativa non per generationem habita sicut est in Patre, adhuc Filius spiraret ; non spirat ; ergo inquantum genitus.

 

[7] Item nec Pater spirat inquantum generans, quia hoc esset aut quia generare et spirare sunt idem, sicut superius et inferius, et tunc ista uerificaretur « Pater inquantum generans est spirans », sicut ista « Sortes inquantum albus est coloratus », aut quia actus generandi esset Patri ratio spirandi, sicut calor est igni ratio calefaciendi. Primum non potest dici, quod scilicet spirare sit superius ad generare, licet hoc dicant quidam quod spirare in Patre est realiter idem quod generare, et in Filio est idem realiter quod generari, ita quod spirare in sua communitate acceptum est superius ad generare et generari. Hoc enim est verum, sicut infra probabitur, et nunc supponitur. Nec secundum potest dici, quia si generare Patri esset ratio spirandi, cum generare non conveniat Filio, aut Filius non spiraret, aut in Patre et Filio non esset idem principium et ratio spirandi ; quorum utrumque est falsum, quia et Filius spirat et idem principium et ratio spirandi est in Patre et Filio ; nullo modo ergo generans inquantum generans est spirans, nec genitus inquantum genitus est spirans, ut prius ostensum est ; ergo spiritus non est per se a genito nec a generante inquantum huiusmodi ; quare nec spirare est per se a generari. Item impossibile est quod eadem actio secundum numerum sit a pluribus ut pluribus, ut plura sunt et ut in nullo conveniunt, sed spirare Spiritum Sanctum est una actio secundum numerum ; generans autem et genitum inquantum huiusmodi sunt plura et ut plura sunt, nec in aliquo uno secundum numerum conveniunt inquantum generans et genitum ; ergo spirare non est per se a generante nec a genito, ut illi dicunt.

 

[8] Quod concedimus dicentes quod inter generationem Filii et spirationem Spiritus Sancti est quidem ordo orginis ; sed non per se et directe, sed indirecte et concomitative et quasi per accidens, eo modo quo per accidens potest reperiri in divinis. Ad quod sciendum notanda sunt tria. Primum est quod nulla actio dependet ex praecedente passione nisi quia terminus passionis est principium actionis ; sic enim aqua calefacit prius calefacta, inquantum calor terminans calefieri aque est principium calefaciendi alterum. Sic etiam passio dependet a passione, ut moveri ipsius gravis dependeret a suo generari, inquantum forma gravis, quae est terminus generationis est principium motus sequentis.

 

[9] Secundum est quod principium sequentis actionis potest esse terminus praecedentis passionis dupliciter, scilicet per se vel per accidens : per se, sicut calor aquae est terminus calefactionis suae passivae ; per accidens vero et concomitative, sicut calefieri ossium terminatur ad albedinem, scilicet per accidens ratione materiae ; nam quaedam ossa calefacta rubescunt, quaedam nigrescunt ; albedo autem est per se principium disgregandi.

 

[10] Tertium est quod passio praecedens, quae terminatur ad principium actionis sequentis, potest se habere ad ipsum dupliciter : uno modo, sicut fieri transiens manente termino, et sic se habet calefieri aque ad calorem suum (manet enim aqua aliquo tempore calida postquam cessavit calefactio) ; alio modo, sicut fieri permanens necessario cum termino, sicut illuminari aeris manet quandiu manet lumen in aere.

 

[11] His suppositis patet quod ubi principium sequentis actionis est solum terminus per accidens praecedentis actionis vel passionis, sicut albedo ossis, que est per se principium disgregandi, est terminus per accidens calefactionis ossis, ibi sequens actio est solum per accidens ex praecedente actione vel passione, sicut in exemplo de osse disgregatio est solum per accidens ex calefactione. Cuius ratio est quia sequens actio non est ex praecedente actione vel passione nisi propter habitudinem unius et eiusdem respectu utriusque in ratione termini et principii ; ubi ergo illud unum quod est medium se habet ad alterum extremorum per accidens, tota habitudo extremorum est per accidens inter se ; ubi vero passio praecedens se habet ad terminum suum sicut fieri transiens manente termino ibi sequens actio ex praecedente actione vel passione solum per accidens. Cuius ratio est quia effectus in actu requirit causam in actu, et maxime effectus qui est in fieri ; sed sequens actio que est actus, est secundum fieri cessante priore passione, sicut aqua calida calefacit manum postquam desiit calefieri ; ergo sequens actio non est per se ex praecedente actione. Et forte causa est quia praecedens actio vel passio est causa termini solum in fieri ; ille terminus secundum suum esse est causa sequentis actionis ; propter quod praecedens actio vel passio non est causa per se, sed per accidens. Ubi autem illa duo concurrunt, scilicet quod principium actionis esset per accidens terminus praecedentis vel passionis, et actio vel passio praecedens se haberet ad terminum suum sicut fieri transiens manente termino, ibi sequens actio esset ex praecedente actione vel passione per accidens duplici de causa, ut dictum est. Ubi vero principium sequentis actionis esset per se terminus praecedentis actionis vel passionis et ad ipsum se haberet praecedens actio vel passio ut fieri necessario permanens cum termino, ibi sequens actio esset ex praecedente actione vel passione per se, maxime si principia praecedentis actionis vel passionis et sequentis actionis sint ordinata per se, quod pro tanto dicitur, quia non est ordo originis inter actiones passiones nisi secundum ordinem principiorum ; nec est proprius modus loquendi dicere quod actio sit ex actione vel passione secundum quod principium sequentis actionis est a principio praecedentis actionis vel passionis.

 

[12] Ex hoc ad propositum : certum est quod Filio convenit per se spirare inquantum habet vim spirativam, per quam est per se principium Spiritus Sancti. Hanc autem habet per suum generari ; sed absque dubio generatio Filii non terminatur per se et directe ad vim spirativam, sed solum concomitative, quia per [accidens] generationem concomitatur ; per se enim terminatur generatio tanquam ad terminum ad illud solum quod per generationem est productum in genito, et illud est sola relatio filiationis, ut dictum fuit supra distinctione 7 ; filiatio autem nec est vis spirativa nec in ea per se includitur ; ergo principium spirationis non est per se terminus generationis, sed solum concomitative et quasi per accidens ; igitur spirari non a generari per se et directe, sed quasi per accidens et concomitative. Item per generationem qualitercumque acceptam vis spirativa non habet esse, sed tantum habet esse in Filio (est enim in Patre et non per generationem) ; sed spiratio non est a generatione qualitercumque accepta active vel passive nisi ratione virtutis spirativae ; ergo spiratio non est a generatione nisi prout est in Filio, non autem prout est a Patre immediate, quia Pater non habet vim spirativam per aliquam generationem ; ergo spiratio per se et simpliciter non est a generatione, sed solum secundum quid.

 

[13] Quod autem arguunt alii, quod de ratione spirati est quod sit ab aliquo prius producto, dicendum quod non est verum, sed solum quod sit ab aliquo habet vim spirativam. Nec est de ratione virtutis spirativae quod sit in aliquo producto, nec de ratione producti per generationem est per se et directe quod habeat vim spirativam, sed solum concomitative inquantum generans concomitative communicat genito omne illud in quo ei non opponitur ; per se autem non habet genitum inquantum genitum a generante nisi illud tantum secundum quod convenit ei esse productum, et haec est filiatio, et istud in quo est productum, scilicet essentia, in cuius identitate producitur, ut dictum fuit. Et si dicatur quod de ratione spirati est quod procedat per modum voluntatis, qui modus supponit aliquod productum per modum intellectus, a quo est illud quod procedit per modum voluntatis, et ita spiratum per se est ab aliquo producto.

 

[14] Dicendum quod hic est duplex defectus.

Primus est quia non est de ratione spirationis quod sit per modum voluntatis ; sed competit ei haec denominatio per habitudinem ad creaturas ex hoc quod supponitur esse a duobus, ut prius dictum fuit ; unde dummodo spiratio sit a duobus aut supponat aliquam priorem emanationem, qualitercumque hoc sit, per se vel per accidens, semper potest dici per modum voluntatis. Secundus defectus est, quia licet emanatio per modum voluntatis supponat quandam aliam, tamen non est de ratione producti per modum voluntatis quod sit a producto per priorem emanationem, sicut patet in creaturis, ex quo hoc nomen tractum est (amor enim quamvis supponat verbum, tamen non est a verbo tanquam a principio producente ipsum.) Et similiter potest dici quod Spiritus supponit aliquid productum per generationem, sed non probatur quod sit ab illo per se tanquam a principio productiuo. Et ideo ratio illa magis arguit ordinem praesuppositionis quam principiationis vel originis. Sic ergo patet primum, scilicet qualiter inter generari et spirari est ordo originis.

 

[15] Secundum patet, scilicet quod inter generationem et processionem non est ordo prioris posterioris secundum rem vel universaliter in divinis. Quod probatur sic : si in divinis esset ordo prioris et posterioris secundum rem, hoc esset comparando absoluta inter se vel absoluta ad relationem vel relationes adinvicem. Non primo modo, scilicet comparando absoluta inter se, quia in divinis non est realis pluralitas absolutorum ; prius autem et posterius secundum rem necessario requirunt realem pluralitatem, quia idem respectu sui ipsius non est prius et posterius ; quare etc. Nec secundo modo, scilicet comparando absoluta ad relationem, quia vel esset ibi prius et posterius natura vel duratione. Haec enim videntur sufficienter prius et posterius dividere secundum rem : non natura (non enim est ibi pluralitas naturarum ; relatio enim non est alia natura ab essentia) ; nec duratione, quia quicquid est in divinis absolutum vel relatum est aeternum, quare etc. Nec tertio modo, videlicet comparando unam relationem ad aliam, quia vel hoc esset comparando relationes oppositas adinvicem vel comparando relationes disparatas : non primo modo, quia relationes oppositae sunt simul omni modo simultatis, natura et intellectu, adeo quod contradictionem implicat esse vel intelligere unam alteri. Propter quod satis est intelligibile illud quod aliqui dicunt, scilicet quod Pater est prior Filio, non quidem natura vel duratione, sed origine, quia Filius originatur a Patre et non econuerso. Hoc enim contradicit rationi et dicto beati Augustini : rationi quidem, quia ubi producens constituitur in esse personali per suum producere vel per relationem producentis et productum constituitur in esse personali per suum produci vel per relationem producti, ibi unum non potest esse prius altero, secundum originem ; sed Pater in divinis constituitur in esse personali per generare vel per paternitatem, que est relatio generantis, et utrumque est idem ; et Filius consimiliter constituitur in esse personali per generari vel per filiationem, quae est relatio geniti ; ergo Pater nullo modo est prior Filio per originem. Minor de se patet, sed maior probatur, quia productio neque re neque intellectu potest praecedere produci, nec uniuersaliter aliqua origo active accepta originem passive acceptam ; alioquin in illo priori aliquis posset esse et intelligi actu producens et quod nihil produceretur, quod est inintelligibile et incompossibile ; quamvis ergo persona producens possit prius esse persona producta quando natura formaliter constituitur in esse personali per producere et produci, sicut est in creaturis, tamen in divinis, ubi personae constituuntur in esse personali per originem, impossibile est ullo modo intelligere aliquam prioritatem, maxime originis ; quae prioritas originis, quamvis possit esse inter duas origines passive acceptas, ut patet in creaturis (prius enim originatur flos quam fructus), tamen talis prioritas non potest esse inter originem passive sumptam et active, neque in Deo neque in creaturis, quia semper simul sunt re et intellectu, sicut relationes eis correspondentes.

 

[16] Item ponere talem prioritatem in divinis expresse contradicit dicto beati Augustini Contra Maximinum, quod recitatur in I libro Sententiarum distinctione 20, ubi dicitur sic : cum dicitur Filius a Patre genitus, non ostenditur inaequalitas substantiae, sed ordo naturae, non quo alter prior sit altero, sed quo alter est ex altero ; ecce quod expresse ponit originis ordinem quo alter est ab altero, quod negat prioritatem originis qua unus sit prior altero. Et sic patet quod inter relationes oppositas et personas per eas constitutas [et sic] non est aliqua prioritas realis.

 

[17] De rationibus autem disparatis et realiter differentibus, ut sunt paternitas et filiatio ex una parte et processio et spiratio passiua ex altera, difficilius est probare quod non sit inter eas aliqua prioritas realis seu ex natura rei. Verumtamen ad hoc probandum potest applicari ratio prius posita de substantia et relatione, quia omnis prioritas realis videtur esse secundum naturam vel secundum durationem ; sed una relationum disparatarum non est prior altera natura, quia non sunt diversae naturae, nec duratione, quia quaelibet est aeterna, ergo etc.

 

[18] Contra rationem istam et contra conclusiones ad quas adducta est, instatur ab aliquibus. Contra rationem sic : non omnis pluralitas realis requirit differentiam naturae vel dutationis ; ergo non omnis prioritas realis. Consequentia tenet per simile, quia non minus requirit pluralitas differentiam quam prioritas. Antecedens probatur, quia oppositae relationes in divinis necnon disparatae, saltem filiatio et processio, sunt plures et tamen non differunt natura, quia sunt una natura, nec duratione, quia sunt aeterne, ergo non omnis realis pluralitas requirit pluralitatem naturarum, nec successione durationis, ergo nec realis prioritas hoc requirit. Super hoc tamen fundatur totaliter praedicta ratio, ergo male.

 

[19] Contra conclusiones autem instatur sic : et primo contra primam probando quod essentia divina prior est quacumque relatione prioritate naturalis praesuppositionis. Et hoc sic : tantum differunt essentia et relatio in divinis quantum in creaturis, maxime secundum opinionem illorum qui dicunt quod in creaturis fundamentum et relatio non faciunt compositionem sicut nec in divinis. Utrobique enim invenitur absoluta et relativum vel relatio et simplicitas ex quibus non est compositio, nec hic nec ibi ; sed in creaturis inter fundamentum et respectum est ordo naturalis praesuppositionis non obstante quod non sunt diversae naturae facientes compositionem ; ergo idem est in divinis. Minor probatur, quia respectus praesupponit naturaliter suum fundamentum, fundamentum autem non praesupponit respectum.

 

[20] Contra secundam conclusionem instatur sic : illud quod advenit personae divinae iam constitutae supponit illud quod est constitutivum personae, et non econverso ; sed communis spiratio non constituit aliquam personam, sed advenit personae iam per aliud constitutae, scilicet per paternitatem vel filiationem ; ergo ipsa praesupponit naturaliter tam paternitatem quam filiationem, et non econverso ; quare ut videtur, ipsa est posterior eis naturali praesuppositione. Et confirmatur, quia productum praesupponit producens quod non constituitur per producere ; sed Pater et Filius producunt Spiritum Sanctum ipsum spirando nec constituuntur in esse personali per actum spirandi ; ergo Pater et Filius praesupponuntur a Spiritu Sancto ; haec autem praesuppositio non solum est secundum intellectum, sed ex natura rei ; ergo.

 

[21] Quicquid sit de ratione illa an valeat an non (difficile enim est efficacem rationem adducere ad ea que tangunt materiam fidei), conclusiones tamen ad quas probandas adducta est possunt rationabiliter sustineri et defendi necnon et ipsa ratio, dicendo quod realis pluralitas et realis prioritas requirunt realem differentiam ; sed prioritas super hoc addit antecessionem ratione cuius non potest inveniri in divinis, in quibus cum unitate essentiae est pluralitas sola relationum originis, inter quas si sint oppositae, nulla est prioritas, nec realis nec secundum intellectum, ut dictum fuit. De disparatis autem patet idem sic : nihil quod sit in Filio praecedit quodcumque eorum quae sunt in Patre, quia quicquid habet Filius habet a Patre ; Pater autem nihil habet a Filio nec a quocumque alio, sed a seipso ; sed spiratio activa in Patre ; ergo filiatio non praecedit ipsam, sed processio seu spiratio passiva simul est omni modo simultatis cum spiratione activa cum sint relationes oppositae ; ergo filiatio nullo modo praecedit secundum rem spirationem passiuam seu processionem nec per consequens paternitas, quae simul est cum filiatione ; et sic patet quod nulla relatio divina praecedit realiter aliam, neque oppositam, neque disparatam.

 

[22] Ad primam rationem qua probatur quod essentia prior est relatione secundum ordinem naturalis praesuppositionis, dicendum quod non est simile de essentia et relatione in divinis, et in creaturis, quia [in] creaturis omnis relatio realis connotat vel requirit aliam naturam a natura fundamenti ratione cuius potest esse posterior natura fundamenti sui, sed in divinis relatio non requirit nec connotat aliam naturam natura fundamenti ratione cuius possit esse posterior realiter natura sui fundamenti.

 

[23] Ad secundam rationem, quae nititur probare quod paternitas et filiatio praesupponitur spirationi activae, dicendum per interemptionem minoris quod realiter loquendo Pater generat Filium de sua essentia et in sua essentia communicando ei essentiam suam cum omnium proprietate non opposita filiationi. Et ideo sicut Filius non est realiter prius Filius quam habens essentiam divinam in qua et ex qua genitus est a Patre, sic non est realiter prius Filius quam habens essentiam divinam cum spiratione, quia talis est a Patre et talis communicatur ei a Patre. Sicut ergo realiter loquendo divinitas non advenit Filio constituto in esse personali, sed est de constitutione eius per quam est Deus sicut Pater, et differt ab omni, eo quod non est Deus sicut Pater, sic spiratio loquendo realiter non advenit Filio iam constituto in esse personali, sed est de constitutione eius, et per eam est spirans ut Pater, et differt ab omni non spirante sicut et Pater. Unde quamvis Pater et Filius constituantur in esse personali solum per paternitatem et filiationem, prout Pater solum distinguitur a Filio et econverso, tamen non prout distinguitur personaliter a Spiritu Sancto, imo de personali constitutione eorum est communis spiratio. Quod ergo dicitur, quod communis spiratio non constituit aliquam personam, verum est de unica tantum, sed constituit duas, scilicet personam Patris et Filii quantum ad distinctionem personalem quam habent ad Spiritum Sanctum, ita quod Pater ut est persona distincta ab omni alia persona divina non constituitur in esse personali praecise per solam paternitatem, imo cum ea per spirationem ; et idem est de Filio et filiatione communi spiratione. Et haec est sententia Anselmi De processione Spiritus Sancti in fine.

 

[24] Per idem patet responsio ad aliam rationem quod Pater et Filius ut distincti personaliter a Spiritu Sancto constituuntur in esse personali per actum spirandi quo producunt Spiritum Sanctum, quamvis Pater ut praecise distinctus a Filio constituatur a sola paternitate, et Filius ut distinctus solum a Patre constituatur sola filiatione. Et ob hoc Pater et Filius secundum rationem intelligendi sunt priores Spiritu Sancto, quia distinctio eorum inter se non includit spirationem, sed secundum rem Pater simul est Pater et spirans, et Filius simul est Filius et spirans, nec est ibi realis prioritas aliqua. Si vero quaeratur de priori et posteriori secundum rationem intelligendi, sic dicendum est quod in divinis est ordo prioris et posterioris secundum rationem comparando absoluta inter se et essentiam ad relationes et unam relationem disparatam ad aliam, et personas per eas constitutas. Constat enim quod in divinis praeintelligimus intellectum voluntati, quorum utrumque est absolutum ; nam sicut in nobis intellectus realiter prior est voluntate, sic in Deo prior est secundum rationem, quia qualem ordinem realem habent aliqua, ubi differunt realiter, talem ordinem rationis habent, ubi differunt solum secundum rationem ; essentia autem divina preintelligitur cuilibet relationi, quia cum ipsa sit communis omnibus personis, relationes autem non, intellectus eius prior est intellectu relationum. Similiter cum paternitas sit in Patre proprietas constitutiva eius, spiratio autem non, saltem ut distinguitur a Filio, quia si poneretur per impossibile quod non esset persona tertia in divinis, adhuc Pater esset Pater et non esse spirans, patet quod paternitas praeintelligitur in Patre spirationi ; et idem de filiatione in Filio respectu eiusdem spirationis et per eamdem rationem Pater et Filius ut sic praeintelliguntur Spiritui Sancto.

 

[25] Est autem hic advertendum quod ordo rationis non ex eodem sumitur inter omnia dicta, quia ordo rationis, qui est in divinis inter absoluta (puta intellectum, voluntatem et consimilia), non sumitur ab intellectu nisi comparando Deum ad creaturas, in quibus quia talia differunt realiter et unum est realiter prius altero, intellectus concipit quod similia differant in Deo saltem secundum rationem et quod habeant consimilem ordinem rationis, ut alias declaratum fuit ; sed differentia et ordo rationis inter essentiam divinam et relationes et inter relationes disparatas necnon et personas per eas constitutas non oportet quod sumatur ex aliqua comparatione divinorum ad creaturas, quinimo in ipsis divinis secundum se et ex natura rei est sufficiens fundamentum concipiendi talem ordinem. Ob hanc causam quidam vocauerunt hunc ordinem ordinem naturalis praesuppositionis, non quod sint ibi diversae naturae quarum una praesupponat aliam, quia in divinis non est nisi una natura quae est essentia divina, sed quia ex sola natura rei non comparando divinam naturam creaturis praestatur sufficiens fundamentum quod unum praeconcipiatur alteri ; non sic est autem de pure absolutis, ut dictum fuit. De relationibus autem oppositis et de personis per eas constitutis ut sic non est idem iudicium, quia inter talia nullus est ordo prioris aut posterioris etiam secundum intellectum, eo quod talia simul sunt intellectu, quia unum includitur in intellectu alterius ; ratio enim relativorum est esse ad aliud quod est correlativum. Et sic patet qualis ordo prioris et posterioris secundum intellectum est in divinis.

 

[26] Ad primum argumentum dicendum quod non oportet sic esse per omnia in Trinitate increata sicut est in trinitate creata, quia una non perfecte representat aliam, imo in pluribus deficit quam assimiletur ; propter quod licet in trinitate creata sit prius et posterius secundum rem propter diversitatem naturae, tamen non est sic in Trinitate increata, in qua est unica natura.

Ad secundum dicendum quod generatus ex hoc quod est principium spirati, non est prior spirato ; principium enim est ex quo aliud nec est de ratione principii quod post ipsam sit aliud, nec duratione nec natura, nisi in quibus principium differt essentialiter a principiato, quod non est in divinis.

 

[27] Ad argumentum in oppositum : quamvis concludat verum de prioritate secundum rem, tamen de prioritate secundum rationem non est simile de Patre ad Filium et de utroque ad Spiritum Sanctum, quia Pater et Filius distinguntur inter se relationibus oppositis, quae sunt simul natura et intellectu ; sed Pater et Filius respectu Spiritus Sancti constituuntur relationibus disparatis, quarum una potest alteri praeintelligi, ut declaratum fuit ; quae prioritas secundum intellectum sumitur sufficienter ex natura rei absque comparatione ad creaturas et ob hoc vocata est a quibusdam prioritas naturalis praesuppositionis, quamvis aliis videatur et non irrationabiliter quod iste modus loquendi in hac materia sit improprius et nimis extensus.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum Spiritus Sanctus perfectius procedat a Patre quam a Filio

 

[1] Ad secundum sic proceditur.

Et videtur quod Spiritus Sanctus plenius, vel perfectius procedat a Patre quam a Filio, quia propter quod unumquodque tale et illud magis ; sed Filius habet a Patre quod ab ipso procedat Spiritus Sanctus ; ergo magis procedit a Patre.

 

[2] In contrarium est quia ubi est summa aequalitas, ibi non potest esse magis vel minus, perfectius vel imperfectius, quia summa aequalitas privat omnem gradum ; sed in divinis est summa aequalitas ; ergo etc.

 

[3] Responsio.

Dicenda sunt duo : primum est quod Spiritus Sanctus non procedit plenius vel perfectius a Patre quam a Filio ; secundum est quod procedit ex ipso pincipalius. Primum patet sic : ubi non est intensio et remissio in principio virtute cuius plura producunt unum, ibi productum non est perfectius aut plenius ab uno quam ab altero ; sed principium producendi Spiritum Sanctum, quod est vis spirativa, non est perfectius aut plenius in Patre quam in Filio, cum sit in eis una numero non recipiens intensionem et remissionem, nec ratione essentiae nec propter naturam respectus, si respectum includat ; ergo Spiritus Sanctus non procedit magis vel plenius a Patre quam a Filio.

 

[4] Secundum patet sic : principalius est spirare a se quam ab alio ; sed Pater spirat a se, Filius autem ab alio, quia virtute spirandi habet alio, scilicet a Patre ; ergo Pater spirat principalius quam Filius. Unde Augustinus XI De Trinitate capitulo 18 dicit sic : Non frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbum nisi Filius, nec Donum nisi Spiritus Sanctus nec de quo est genitum Verbum et de quo principaliter procedit Spiritus nisi Deus Pater. Nec sequitur ex hoc quod Filius habeat aliquod minus Patre, quia spirare vel non spirare principaliter non attenditur secundum aliquid absolutum et essentiale, sed solum secundum modum habendi vim spirativam, qui modus est secundum relationem dantis et accipientis.

 

[5] Ad argumentum in oppositum dicendum quod propter quod unumquodque etc., non tenet in agentibus participantibus eamdem formam numero aeque perfecte, sed solum in agentibus aequivocis vel univocis habentibus eamdem formam specie secundum diversos gradus quorum unus est perfectior altero, ut est de calore in igne et in ceteris. In divinis autem Pater et Filius habent eamdem vim numero spirativam a Patre et est eiusdem gradus perfectionis, licet Filius habeat eam a Patre ; et ideo principalius habet eam Pater quam Filius, sed non habet perfectius ; propter quod potest dici quod Pater principalius spirat quam Filius, quia a se spirat, sed non perfectius.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum Spiritus Sanctus sit a Patre per Filium

 

[1] Ad tertium sic proceditur.

Et videtur quod Spiritus Sanctus procedat a Patre mediante Filio vel per Filium, quia quod convenit principio et principiato, non convenit eis aeque immediate et primo ; sed spirare Spiritum Sanctum convenit Patri et Filio sicut principio et principiato ; ergo non convenit utrique immediate et primo. Cum ergo non conveniat Filio mediante Patre, ergo convenit Patri mediante Filio.

 

[2] Contra : cum aliquis operatur per alium tanquam per medium, potest fieri conversio ; sicut enim rex operatur per balivum, ita dicitur balivus operari per regem ; sed nullo modo dicitur quod Filius spirat per Patrem ; ergo nec econverso, scilicet quod Pater spiret per Filium.

 

[3] Item ubi non est prius et posterius, ibi est aeque immediate primo ; sed in processione Spiritus Sancti a Patre et Filio non est prius et posterius ; ergo etc. Maior videtur esse manifesta, sed minor probatur sic, quia si Spiritus Sanctus procederet prius a Patre quam a Filio, sequeretur quod bis procederet ; eadem enim processione indivisibili non potest prius et posterius procedere.

 

[4] Responsio.

Dicendum quod in Patre et Filio respectu actus spirandi possumus considerare duo : actus enim spirandi egreditur ab aliquo supposito mediante forma et ideo actus spirandi potest referri ad formam quae est spirationis principium vel ad supposita spirantia. Si ad formam quae est spirationis principium, sic Pater non producit Spiritum Sanctum mediante Filio, sed immediate producitur ab utroque. Cuius ratio est quia eiusdem ad se ipsum non est medium ; sed vis spirativa est una et eadem numero in Patre et Filio ; ergo quantum ad hanc unum non est respectu alterius in spirando Spiritum Sanctum. Si autem actus spirandi compararetur ad supposita a quibus egreditur, sic cum inter Patrem et Spiritum Sanctum Filius sit tanquam media persona virtutem spirandi a Patre recipiens, potest dici quod Pater producit Spiritum Sanctum mediante Filio et sub eodem sensu potest dici quod Pater producit Spiritum Sanctum per Filium.

 

[5] Ubi est notandum quod haec praepositio per denotat habitudinem principii ; hoc potest dici dupliciter : uno modo sic ut illud sit agenti cui additur ut agat, sicut dicimus quod ignis agit per calorem, et hoc modo non convenit Patri agere vel producere Spiritum Sanctum per Filium, quia Filius non est principium vel ratio Patri ut spiret ; alio modo potest dicere rationem principii, non respectu agentis, sed tantum respectu producti, sicut dicimus quod rex facit hoc vel illud per balivum, et hoc modo potest dici quod Pater spirat Spiritum Sanctum per Filium, eo quod Filius habet rationem principii respectu Spiritus Sancti, et hoc ipsum habet a Patre sicut balivus a rege, nisi quod habet eamdem numero cum Patre et aeque perfectam, quod non est in balivo respectu regis.

 

[6] Ad primum argumentum dicendum quod aliquid potest convenire principio et principiato aeque immediate, quando ratio per quam illud convenit eis est eadem numero in utroque, sicut est de vi spirativa, quae est eadem numero in Patre et Filio, per quam utrique convenit spirare Spiritum Sanctum et aeque immediate, sed non aeque primo sumendo primum pro principaliter, ut patet ex praecedente

 

[7] Ad argumentum oppositum dicendum quod non semper recipitur conversio cum aliquid dicitur agere per alium ; dicimus enim quod faber agit per martellum et tamen non dicimus quod martellus agat per fabrum. Et similiter non oportet quod si Pater spirat per Filium, quod econverso Filius dicatur spirare per Patrem, quamvis sane intelligendo posset dici eodem modo quo balivus dicitur agere per regem ; hic enim dicitur quod balivus habet potestatem et auctoritatem agendi a rege, et similiter posset dici quod Filius spirat per Patrem non tanquam per medium, sed quia virtutem et auctoritatem spirandi habet a Patre.

 

[8] Ad aliud argumentum, cum dicitur quod ubi non est prius et posterius, ibi est aeque primo et immediate, dicendum quod non est ibi aeque primo, accipiendo primum pro principali, quia licet simul et unica virtute Pater et Filius spirent, tamen illam virtutem principalius habet Pater, quia a se habet, quam Filius, qui habet ab alio ; est tamen ibi aeque immediate inspiciendo virtutem spirativam, licet respiciendo supposita spirantia sit ibi qualiscumque ratio medii, ut dictum est.

Section 1 sur 48
Section suivante