Distinctio XLIV — Livre I — Guillaume Durand de Saint-Pourçain

Guillaume Durand de Saint-Pourçain - Livre I

Distinctio XLIV

Distinctio XLIV

 

Sententia litterae Magistri in generali et speciali

 

[1] Nunc restat.

Superius determinavit Magister errorem limitantium potentiam divinam quantum ad facienda ; hic excludit errorem eorum quantum ad qualitatem faciendorum.

Et dividitur in tres :

primo excludit errorem ponentium quod Deus non potest facere meliora quam facit ;

secundo determinat utrum meliori modo posset facere quam facit ;

tertio determinat sive removet quemdam alium errorem incidentem.

 

Secunda ibi : Post haec sciendum.

Tertia ibi : Praeterea solet quaeri.

 

Prima dividitur in duas :

primo ponit rationem errorum ;

secundo obicit in contrarium pro veritate.

 

Secunda ibi : Verum hoc habemus ab eis.

 

Et haec est divisio et sententia lectionis in generali.

 

[2] in speciali vero sic procedit.

Et proponit primo quod quibusdam videtur Deum non posse facere res meliores quam facit, quia si posset et non faceret, invidus esset.

Et videtur argumentum sequi, quia supra arguit Augustinus de Deo Patre quod si potuit generare Filium sibi equalem et non generavit, invidus fuit. Et Magister respondet quod non est similis ratio vel argumentatio ; Filius enim est de substantia Patris, non autem creatura.

Postea probat quod Deus possit facere res meliores quam sunt, quia si non potest, aut ideo est, quia creatura est summe bona, quod falsum est, quia sic creatura Creatori aequaretur, aut quia creatura non est capax talis bonitatis, et hoc non obstat, quia potest ei maiorem capacitatem dare et ita potest meliora facere quam facit.

Postea quaerit utrum Deus possit meliori modo facere quae facit. Et dicit quod si modus ad sapientiam referatur, non potest Deus meliori modo facere ; si vero modus faciendi ad rem ipsam referatur, maiori et eque bono modo et minus bono modo potest Deus facere res.

Postea quaerit utrum Deus possit quicquid potuit. Et ostendit quod non, quia potuit incarnari et nasci, modo autem non potest. Et respondet quod sicut omnem scientiam quam habuit habet modo, non tamen eodem modo respectu rerum scitarum propter earum variationem, ita omnem potentiam quam habuit habet modo, non tamen possibile eodem modo se habet. Unde potentia Dei semper se extendit ad assumptionem, tamen quod semel assumptum est non potest iterum de novo assumere, sed per eamdem potentiam per quam potuit incarnari potest modo incarnatus fuisse etc.

 

 

Quaestio prima

 

Utrum Deus potuerit facere aliquam unam et eamdem creaturam meliorem quam fecerit

 

[1] Circa distinctionem istam quaeruntur tria : primum est utrum Deus potuerit facere aliquam unam et eamdem creaturam meliorem quam fecerit ; secundum est utrum data quacumque creatura Deus possit facere aliam perfectiorem secundum speciem ita ut non sit status in perfectionibus specificis, sed sit processus in infinitum ; tertium est utrum Deus possit facere universum melius quam fecerit. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod Deus non potuerit facere unam et eamdem creaturam secundum numerum meliorem quam fecerit, quia effectus qui producitur ab aliqua causa secundum totam virtutem cause non potest ab ipsa meliorari ; sed quaelibet creatura producitur a Deo secundum totam suam virtutem (nam secundum partem produci non potest cum partem non habeat) ; ergo etc.

 

[2] Item quod est optimum meliorari non potest ; sed quae Deus facit sunt optima Gen. 1 : Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona, ergo etc.

 

[3] In contrarium est quia quicquid potest natura potest et Deus, et adhuc amplius ; sed opere naturae res meliorantur, sicut homo de pueritia mutatur in melius, scilicet in iuventutem ; ergo etc.

 

[4] Responsio. Dicendum quod cum sit duplex bonitas rei, sicut est duplex entitas, scilicet essentialis et accidentalis, loquendo de bonitate accidentali Deus potest facere multas creaturas meliores quam sint. Cuius ratio est quia Deus potest facere quodcumque quod non repugnat naturae rei ; sed multis rebus non repugnat habere plures perfectiones accidentales quam habeant ; istas etiam quas habent possunt habere intensiori modo ; ergo Deus potest multas creaturas meliorare accidentaliter.

 

[5] Si autem loquamur de bonitate essentiali, aut loquimur de creatura proprie dicta, quae est substantia completa per se sumpta, aut de creatura large sumpta, quae includit omnem naturam creatam, sive sit substantia, sive sit accidens. Primo modo accipiendo creaturam, scilicet pro substantia completa et per se subsistente, dicendum quod talis non potest meliorari quantum ad bonitatem essentialem et intrinsecam. Quod patet, quia si Deus posset facere aliquam creaturam meliorem quam sit quantum ad bonitatem essentialem, hoc esset vel addendo novam perfectionem aut intendendo praeexistentem ; non addendo novam perfectionem, quia, sicut dicitur VIII Metaphysicae, species rerum sunt sicut numeri, in quibus addita vel substracta unitate mutatur species ; sic addita vel substracta quacumque perfectione essentiali a re variatur necessario species rei nec melioratur res praeexistens, sed fit nova res et praeexistens corrumpitur. Unde sicut non potest fieri quod ternarius manens ternarius habeat plures vel pauciores unitates quam tres, sic non potest fieri quod res aliqua manens eadem habeat successive plures vel pauciores perfectiones essentiales ; igitur nulla substantia potest meliorari per additionem novae formae vel perfectionis essentialis. Item nec per intensionem perfectionis praeexistentis, quia formae substantiales non possunt intendi vel remitti, ut dictum fuit supra distinctione 17 quaestione [7] ; alioquin ad has posset esse motus, quod negat Philosophus V Physicorum.

 

[6] Si vero accipiatur creatura large pro omni re creata naturaliter, tunc aliqua creatura potest meliorari essentialiter, scilicet omnis forma quae suscipit magis et minus, quia potest deduci de gradu imperfectiori ad perfectiorem et hii gradus attenduntur secundum essentiam ipsius formae, ut patuit supra distinctione 17 quaestione 5 cum ageretur de charitate.

 

[7] Ad primum argumentum dicendum quod effectus qui producitur ex aliqua causa secundum eius totam virtutem non potest ab ea meliorari, si agat ex necessitate naturae, nisi forte melioratio proveniret ex melioratione subiecti ; sed si omnino agat libere et non ex necessitate, potest effectum suum meliorare, quia non oportuit quod a principio produceret ipsum secundum summum perfectionis sibi possibilis ; talis autem causa est Deus, quia non agit ex necessitate, sed libere.

 

[8] Ad secundum dicendum quod unaquaeque res facta a Deo bona est secundum se, non autem optima, imo meliorari potest, sed omnia simul dicuntur optima in comparatione ad universum quod constituunt ; talia enim producta sunt, sicut optime congruebat universo quod Deus volebat producere et ex ipsis constituere ; sic enim optimi est optima producere secundum Dyonisium ; et nihilominus Deus potuit producere omnia meliora ad constitutionem melioris universi si sic ordinasset.

 

 

Quaestio secunda

 

Utrum data quacumque creatura Deus possit facere aliam perfectiorem secundum speciem ita ut non sit status in perfectionibus specificis, sed sit processus in infinitum

 

[1] Ad secundum sic proceditur.

Et videtur quod Deus possit facere quacumque specie data perfectiorem, quia res procedunt a Deo sicut numeri ab unitate secundum Dyonisium ; sed ab unitate procedunt numeri in infinitum, ita quod data quantacumque specie numeri adhuc potest maior dari, ergo similiter res procedunt sic a Deo quod nata quacumque specie, quantumcumque perfecta, adhuc poterit perfectior inveniri, et sic semper ; igitur Deus potest facere creaturam meliorem quam fecerit procedendo in infinitum.

 

[2] Item Deus potest facere omne illud quod non implicat contradictionem ; sed infinitas species esse, saltem in potentia et successive, non implicat contradictionem, sicut dictum fuit prius de speciebus figurarum ; ergo etc.

 

[3] In contrarium arguitur quia Deus fecit aliquam rem qua nulla potest esse vilior vel inferior, ut est materia prima ; ergo fecit aliquam aliam qua nulla potest esse nobilior vel superior ; non potest ergo facere aliquam meliorem quam illa sit.

 

[4] Responsio. Circa quaestionem istam duplex est opinio : una quorundam dicentium quod talis processus in infinitum est possibilis, non sic quod sit quandoque deventum ad infinitas species actu, sed quia nunquam est dare ita perfectam quin possibile sit dare perfectiorem.

 

[5] Confirmatur haec opinio : primo, quia potentia Dei est infinita, non solum ut essentia, sed ut potentia ; sed non esset infinita ut potentia, nisi posset producere infinita secundum perfectiones specificas ; ergo etc. Maior conceditur ab omnibus. Minor probatur, quia potentia ut potentia includit respectum ad obiectum possibile, et ideo non est infinita sub ratione potentiae, nisi possit in infinita obiecta ; nec sufficit quod illa sint infinita secundum multitudinem numeralem, quia sicut essentia non esset infinita simpliciter secundum rationem essentiae, si esset determinata ad aliquam speciem, dato quod esset infinite intensa in illa specie, ut si poneremus calorem infinite intensum, sic nulla potentia est infinita simpliciter secundum rationem potentiae si obiectum eius sit infinitum solum secundum numerum et limitatum ad speciem, sed oportet quod sit infinitum secundum perfectiones specificas. Et haec fuit minor ; sequitur ergo conclusio.

 

[6] Secundo confirmatur eadem conclusio sic : Deus potest quicquid non implicat contradictionem ; sed posse fieri nobiliorem creaturam quacumque data non implicat contradictionem ; ergo etc. Minor probatur, quia illud quod non ponit infinitatem in rebus creatis non implicat contradictionem ; sed ponere quod data quacumque creatura adhuc possit dari nobilior non ponit aliquam infinitatem, quia cum illa quam tu das sit finita poterit excedi ab alia finita ; ergo istud non implicat aliquam contradictionem ; est ergo Deo possibile.

 

[7] Tertio probatur idem sic : Deus producit species rerum secundum rationes ideales ; sed infinitae sunt in Deo ; ergo Deus potest producere infinitas species. Minor probatur, quia essentia divina ut imitabilis a creatura habet rationem ideae ; sed cum ipsa sit infinitae perfectionis, est etiam infinite imitabilitatis ; ergo habet rationem infinitarum idearum, ergo etc.

 

[8] Quicquid sit de conclusione, rationes tamen istae non cogunt ; cum enim primo dicitur quod potentia Dei est infinita, non solum sub ratione essentiae, sed sub ratione potentiae, posset dici probabiliter quod non, quia licet ea quae insunt Deo secundum se et absolute, sint infinita saltem intensive, non solum sub ratione essentiae, sed sub ratione propria, tamen illa quae non insunt Deo nisi in habitudine ad creaturas et quibus correspondet correlative aliquid in creaturis non possunt esse infinita sub sua propria ratione, sicut dicimus de ideis ; quia enim essentia divina non habet rationem ideae, nisi prout est imitabilis a creaturis ; ideo sicut nulla creatura est infinita, sicut nulla idea in Deo est infinita sub propria ratione ideae ; correspondent enim sibi invicem imitabile et imitatum et unum ponitur in ratione alterius. Cum igitur potentia proprie dicta, de qua loquimur, non insit Deo nisi in habitudine ad creaturas, quae sole proprie dicuntur possibiles (personae enim divinae sunt necessariae), ideo non oportet dato quod essentia divina sit infinita, quod potentia sub ratione potentiae sit infinita, cum nec aliqua creatura nec omnes simul sint infinitae. Vel esto quod maior propositio concedatur, tunc dicendum est ad minorem per interemptionem, quia non oportet ad hoc quod potentia sub ratione potentiae sit infinita, quod possit producere infinita secundum perfectiones specificas.

 

[9] Quod patet contrario medio illius quod illi faciunt, quia sicut se habet infinitas essentiae divinae ad perfectiones absolutas, sic se habet infinitas potentiae ad infinitatem possibilium, (ut ipsimet accipiunt) ; sed infinitas essentiae divinae non requirit quod includat infinitas perfectiones absolutas secundum rationem specificam differentes, imo perfectiones quae sunt in Deo, (scilicet quas simpliciter melius est habere quam eis carere), sunt finitae multitudine ; sed ex hoc solo sola essentia divina dicitur infinita, quia continet infinite secundum intensionem, ut sic loquar, omnes perfectiones absolutas possibiles, quamvis illae sint multitudine finitae ; ergo similiter infinitas potentiae divinae non requirit quod possit in infinita possibilia specie differentia, sed sufficit quod possit in omnia possibilia dato quod sint finita multitudine formali et specifice, dum tamen possit in ea infinito modo ; quod fit dum sub singulis speciebus multiplicabilibus et non tantum in una, ut arguebatur, potest infinita individua successive producere sic quod advenientibus posterioribus priora non recedant ab eius causalitate, ut dictum fuit in praecedente distinctione quaestione 1.

 

[10] Ad secundam rationem dicendum quod ipsa petit principium cum assumit quod omne finitum potest excedi a finito, quia hoc non est verum, nisi ponatur possibilis processus in infinitum ; si enim est status, tunc est dare suppremum finitum quod non poterit excedi nisi ab infinito, et quia de processu in infinitum quaeritur, ideo illud assumere est petere quod erat in principio.

 

[11] Vel dicendum clarius quod ducere quodlibet finitum ratione qua finitum absolute possit excedi a finito non implicat contradictionem, sed dicere quod suppremum finitum possit excedi ab aliquo finito implicat contradictionem, quia si excederetur ab alio finito iam non esset suppremum inter finita ; qui autem ponit statum in gradibus rerum ponit suppremum, et ideo secundum ipsum est clara contradictio dicere quod quodlibet finitum possit excedi ab alio finito ; et praeter hoc petitio principii, quia quaestio de processu rerum in infinitum est quaestio an sit in eis dare suppremum an non ; propter quod assumere quod non sit dare suppremum, sicut recte assumitur cum dicitur quod quodlibet finitum potest excedi ab alio finito, est assumere quod petitur.

 

[12] Ad tertium dicendum quod licet essentia divina sit infinitae perfectionis in se, tamen non infinitae imitabilitatis a creaturis, quia secundum se totam et totaliter non est imitabilis, nisi poneretur quod Deus posset facere alium Deum, quod est impossibile. Unde nullo modo sunt in Deo infinitae ideae specierum, ut magis patebit.

 

[13] Alius modus dicendi quod in perfectionibus specificis creaturarum non est possibilis processus in infinitum, sed est data vel dari potest creatura ita perfecta quod non potest dari perfectior. Hoc autem probatur primo sic : cuilibet speciei possibili in rebus creatis respondet aliqua in Deo ; sed in Deo nec sunt nec esse possunt infinitae ideae simul nec simul nec successive ; ergo in rebus creatis nec sunt nec esse possunt infinitae species nec successive. Maior patet. Sed minor probatur dupliciter : primo, quia in habentibus per se ordinem in superiori continetur perfectio inferioris, ut in sensitiuo vegetativum et in intellectivo sensitivum ; sed inter ideas specierum est per se ordo secundum rationem, sicut est ordo secundum rem inter species rerum ; ergo omnium idearum quae sunt actu in Deo una continet omnium aliarum perfectiones ; si ergo essent actu infinitae ideae una earum esset infinitae perfectionis. Quod est impossibile, quia secundum talem idea posset producere aliquam speciem infinitae perfectionis etiam aliis non productis ; non enim est necessarium quod Deus prius producat speciem minus perfectam quam magis perfectam (potuisset enim produxisse angelum ante mundum corporeum) ; esse autem in rebus creatis aliquam speciem infinitae perfectionis est impossibile ; quare etc.

 

[14] Secundo probatur eadem minor sic : in per se ordinatis, in quibus est dare perfectissimum et imperfectissimum tanquam terminos omnia claudentes, impossibile est esse processum in infinitum ; sed in ideis divinis, quae sunt actu in Deo, est per se ordo rationis, ut dictum est ; est etiam in eis dare perfectissimam et imperfectissimam tanquam terminos omnes alias claudentes ; ergo impossibile est quod sint infinitae. Maior patet, quia contra rationem infiniti est claudi terminis. Minor probatur, quia ideae sicut et species rerum differunt secundum gradum maioris et minoris perfectionis ita quod nunquam duae possunt esse in eodem gradu perfectionis ; ergo inter ideas, quae sunt actu in Deo, est aliqua imperfectissima respectu omnium aliarum et aliqua perfectissima respectu omnium ; semper enim in datis est aliqua quae continet omnium perfectiones, et haec est perfectissima, et alia quae deficit ab omnium aliarum perfectionibus, et haec est imperfectissima ; et inter has omnes aliae continentur tanquam mediae inter terminos ; quare etc.

 

[15] Sed diceret aliquis quod licet inter duos terminos finitae distantes non possunt esse media infinita, tamen bene possunt esse inter terminos infinitae distantes ; idea autem imperfectissima distat in infinitum ab idea perfectissima cum illa ponatur infinita, et finitum distat ab infinito infinite ; quare inter illas duas ideas possunt esse mediae infinitae.

 

[16] Et dicendum quod hoc non valet : primo modo, quia si poneretur idea infinita, possibile esset dare in rebus speciem infinitam ; sed illa dari non potest, multo minus in substantia quam in quantitate continua vel discreta ; quare etc. Secundo, quia dato quod illa esset infinita, tamen inter alias aliqua esset immediata secundum actum, quia inter omnes est ordo, tunc quaererem de illa si est finita an infinita ; si finita, inter ipsam et imperfectissimam est finita distantia, et sic inter ipsas non poterunt esse infinita media, nec per consequens prius erant infinita inter perfectissimam et imperfectissimam, quia quicquid continetur actu intra primam distantiam continetur intra secundam, excepta una quae ponitur terminus, cuius additio non potest facere de finito infinitum.

 

[17] Si vero dicatur esse infinita, contra : sicut infinito secundum quantitatem non potest esse maius quantum et infinito secundum multitudinem non potest esse maior multitudo, sic infinito in genere substantiae non potest esse aliquid maius vel perfectius intra genus substantiae ; sed supprema species est perfectior quam illa quae ponitur ei immediata ; ergo illa non potest esse infinita. Quod autem dictum est de speciebus rerum si essent, intelligendum est de ideis specierum, quae sunt in Deo ; non sunt ergo ideae specierum actu infinitae et simul.

 

[18] Item nec possunt esse infinite successive et in potentia, quia ideae, quae actu sunt in Deo, non solum sunt specierum quae nunc sunt, sed omnium quae esse possunt ; ut enim patuit supra distinctione 39, Deus scit ex necessitate naturae habitudines rerum inter se et ad Deum secundum omnem compositionem et divisionem possibilem ; et ideo scit ab aeterno necessario necessitate absoluta et non solum ex suppositione quae et quot species possunt imitari essentiam suam sub ratione ideae ; propter quod necessario habet omnes ideas quas aliquo modo potest habere. Probata est ergo perfecte minor ; sequitur ergo conclusio.

 

[19] Item sicut Deus probatur esse prima causa ex ordine causarum per se, ita probatur esse primum et summe perfectum ex ordine perfectionum specificarum ; sed prima probatio nulla esset si in causis efficientibus esset processus in infinitum ; ergo nec secunda si sit in perfectionibus specificis possibilis processus in infinitum ; et ita videtur quod non possunt esse species rerum infinitae, etiam successive.

 

[20] Ad rationes in oppositum respondendum est. Et ad primum argumentum, quod probat processum in infinitum esse possibilem in gradibus specierum, quia species sunt sicut numeri, dicendum quod similitudo non est ad propositum, quia processus in infintum in numeris non est per accessum ad unitatem cum sit dare numerum propinquissimum unitati, scilicet dualitatem, sed est per recessum a dualitate ; econtrario processus qui ponitur in infinitum in speciebus rerum non est per recessum eorum a Deo cum sit dare infimam speciem maxime distantem a Deo, sed ponitur per accessum ad Deum. Propter quod in nullo est propositum. Dictum ergo Dyonisii non est intelligendum quantum ad infinitatem, sed quantum ad compositionem, quia, sicut numeri, quanto plus distant ab unitate, tanto incidunt in maiorem compositionem. Si vero ex alio sumeretur argumentum, scilicet quod quia species numerorum et figurarum procedunt in infinitum, sic potest esse in speciebus substantiae et aliorum generum, non valet, quia figurae et numeri non dicunt secundum se aliquam naturam, sed modos rerum, qui variari possunt in infinitum absque variatione rerum secundum speciem, ut numeri variantur per solam plurificationem individuorum sub specie et figurae per variam positionem partium ; figura enim non est aliud quam talis vel talis positio partium in toto nec dicit aliquam rem secundum se nisi modum rei qui est ordo partium, qui variari potest in infinitum nulla natura specifica variata ; et ideo processus figurarum in infinitum non arguit processum naturarum specificarum in infinitum.

 

[21] Et per hoc patet ad secundum.

 

 

Quaestio tertia

 

Utrum Deus possit facere universum melius quam fecerit

 

[1] Tertio quaeritur utrum Deus possit facere universum melius quam fecerit.

Et videtur quod non, quia omni bono nihil potest esse melius, quia qui omne dicit nihil excipit ; sed universum includit omne bonum ; ergo universo nihil potest esse melius, quia nec aliud.

 

[2] Item bonitas eorum quae sunt ad finem pensatur ex fine ; sed universum ordinatur ad finem quo non potest esse melior, scilicet ad Deum ; ergo similiter universo nihil potest esse melius.

 

[3] In contrarium arguitur, quia bonitas totius dependet ex bonitate partium ; sed partes universi possunt esse meliores quam sint, et extensive quia plures, et intensive quantum ad bonitates accidentales ; ergo etc.

 

[4] Responsio. Universum potest accipi tripliciter : uno modo prout includit omne ens increatum et creatum, quod est actu et quod in potentia, et sic non loquimur nunc de universo, quia constat quod tali universo nihil potest esse melius, quia includit omne bonum quod est et quod esse potest, et de hoc procedit primum argumentum. Alio modo accipitur universum prout includit omne ens actu increatum et creatum.

 

[5] Et sic dicunt aliqui quod universo sic accepto nihil potest esse melius, quia in eo includitur Deus, qui cum mille mundis vel cum mundo meliorato non est aliquid melius se solo. Quod probatur : primo, quia maior est comparatio puncti ad lineam quam bonitatis cuiusque creaturae entis et possibilis ad bonitatem divinam ; sed linea et punctus simul non sunt aliquid maius quam sola linea ; ergo bonitas divina, cum in omni bonitate creabili et creata non est aliquid melius seipsa sola. Secundo, quia hoc videtur dicere Scriptura Exodi 33 : Ostendam tibi omne bonum ; quod non esset si alia connumerata cum ipso constituerent aliquod totum melius ; quare etc.

 

[6] Istud autem videtur mirabile ; licet enim bonitas divina non melioretur nec deterioretur bonitate creaturarum addita vel substracta, tamen omnino videtur quod duo bona vel plura bona sint aliquid melius saltem extensive quam unum illorum, maxime quando in uno non includitur alterum formaliter, sicut in homine includitur rationale, propter quod homo et rationale non sunt plura entia nec plura bona quam solus homo, sed bonum divinum et bonum creatum sunt plura bona, sicut plura entia, nec bonum creatum includitur in bono increato formaliter et in actu, sed solum causaliter et in potentia ; ergo ut videtur, bonum divinum et bonum creatum sunt aliquid melius saltem extensive quam solum bonum divinum, nec aliquis sane mentis potest concipere quod duo non sint plura uno.

 

[7] Primum argumentum de linea et puncto nihil ualet, quia aut punctus est sola priuatio ulterioris continuationis in linea et ita nihil ponit super lineam, aut si punctus sit aliquid positiuum, non tamen est quantus, propter quod nihil quantitatis addit super lineam, et ideo non est mirum si linea cum puncto non est maior, quia linea et punctus non sunt plura quanta ; sed res creata quoddam bonum est (alioquin Deus creando mundum nihil boni fecisset nec Scriptura dixisset Gen. 1 : Vidit Deus quod esset bonum, et ait faciamus etc. Propter quod bonum creatum additum bono divino sunt aliquid melius extensive, altero solo. Ad aliud dicendum quod Deus ostendendo se beatis ostendit alia in se, et ideo ostendit omne bonum creatum et increatum et non se solum.

 

[8] Tertio modo accipitur universum prout solum includit omne ens creatum quod est actu et creabile quod est in potentia. Et sic quaestio potest dupliciter intelligi : uno modo utrum Deus possit facere universum omnino diversum specie ab hoc mundo quod sit isto melius ; alio modo utrum Deus possit facere universum quod nunc est melius quam modo sit.

 

[9] Primo modo intelligendo quaestionem dicendum est quod non. Cuius ratio est quia quaecumque incidunt in unum ordinem per se pertinent ad unum universum (universum enim dicit unum per aggregationem omnium habentium inter se et per se ordinem) ; sed omnes species existentes et possibiles habent inter se ordinem ; quare etc. Minor probatur, quia sicut species numerorum necessario habent inter se ordinem, sic et species rerum ; unde si esset possibile quod Deus produceret novas species super supremum angelum vel aliquas corporeas praeter eas quae nunc sunt, si illae quae nunc sunt non se habeant immediate, necessario inciderent in eumdem ordinem cum illis quae nunc sunt et pertinent ad idem universum. Ex quo patet quod licet Deus posset facere plures mundos, solos numero differentes, non tamen specie, quia omnes species in unum ordinem coincidunt.

 

[10] Si vero quaestio intelligatur secundo modo, scilicet utrum Deus possit facere universum quod nunc est melius vel simile secundum speciem melius quam istud sit, quia eadem quaestio est, sic dicendum est quod cum universum sit unum aggregatione, continens plures partes habentes ordinem inter se et ad finem, quemadmodum exercitus, ut dicitur in fine XII Metaphysicae, bonitas eius consistit in tribus, scilicet in bonitate partium et ex bono ordine earum inter se et ex bono ordine earum ad finem. Et de his tribus dicetur, et primo de bonitate partium. Haec enim potest meliorari extensive productione plurium partium vel intensive perfectione praeexistentium ; extensive productione plurium partium quantum ad individua secundum omnes, sed quia individua non sunt principales partes universi, ideo de hac melioratione non intendunt moventes hanc quaestionem ; sed quantum ad productionem novarum specierum non bene constat an possit meliorari, quia cum species rerum possibiles sint finitae, ut patet ex praecedente quaestione, incertum est an omnes sint productae an non, quia si omnes sint productae, ut est satis probabile, quia nulla ratio est quare quaedam essent productae et aliae non, tunc non potest meliorari universum per productionem novarum partium. Si vero non omnes sint productae, tunc productione earum posset meliorari universum, sed melioratum se haberet ad seipsum ut nunc est, sicut totum ad partem.

 

[11] Si vero agatur de melioratione per intensionem bonitatis partium nunc existentium, sic meliorari non potest quo ad bonitatem substantialem, ut patet ex praecedentibus ; sed quo ad bonitatem accidentalem constat quod partes meliorari possunt, et per consequens totum. Et hic quidam dicunt oportere omnes partes proportionaliter meliorari, quia alioqui, ut illi agunt, si quaedam meliorentur et quaedam non vel non omnes, sed non proportionabiliter, non remaneret harmonia inter partes quantum requirit bonitas universi.

 

[12] Istud autem non intelligo nisi ista proportio habeat valde magnam latitudinem, quia constat quod tota natura humana in statu innocentiae, in quo instituta fuit, fuit melior accidentaliter, et quo ad corpus et quo ad animam, quam nunc sit, et tamen ceterae partes universi non fuerunt proportionabiliter meliores quam nunc sint ; caelum enim et planetae, etiam stelle non fuerunt melioris conditionis quam nunc, nec omnia elementa, saltem ignis et aqua, et ita forte est de multis mixtis ; ergo vel tunc non erat proportio inter partes universi vel non est nunc, et ita vel mundus non fuit bene institutus, vel nunc non bene procedit, quia non proportionabiliter nec harmonice, quorum neutrum est verum. Non ergo requirit bonitas universi quod omnes species eius semper se habeant in eadem proportione quo ad bonitates accidentales ; alioquin si tota una species quae forte reperitur tantum in una parte mundi, alteraretur in melius vel in peius, sicut forte frequenter fit, oporteret omnes alias consimiliter alterari vel solveretur frequenter proportio et bonitas universi, quod est absurdum.

 

[13] Dicendum ergo quod Deus potest meliorare universum meliorando partes eius omnes vel quasdam solum vel unam tantum, nec propter hoc solvitur harmonia universi, quae principaliter consistit in gradu et proportione bonitatum essentialium, quae variari non possunt ; secundario autem consistit quantum ad esse naturae in cursu et habitudine quam habent res inferiores inter se secundum impressionem corporum caelestium, et haec habitudo nunquam mutatur secundum naturam, quia licet varientur impressiones caeli respectu diversarum partium mundi propter motum solis et planetarum in circulo obliquo, tamen hoc nunquam mutatur secundum naturam quin inferiora regantur et ordinentur secundum superiora, ea tamen quae bene se habent secundum hunc modum per potentiam divinam meliora esse possunt omnia simul vel quaedam solum vel unum tantum. Et quicquid horum fieret melioraretur universum quo ad bonitatem accidentalem partium, quia illa secundaria bonitas potest recipere intensionem et alterius bonitatis accidentalis additionem, nec tamen propter hoc periret prima bonitas, et si periret, recompensaretur per aliquid melius, quia Deus potest facere sine causis secundis quicquid facit cum eis et adhuc amplius. Et sic patet qualiter universum potest meliorari melioratione partium secundum se.

 

[14] Utrum autem possit meliorari quantum ad ordinem partium inter se, patet quod non, loquendo de ordine quem habent quantum ad gradus substantiales et specificos, qui non recipiunt intensionem nec remissionem nec additionem vel substractionem intrinsecam, quicquid sit de additione extrinseca novarum specierum, de qua dictum est prius ; loquendo autem de ordine quem habent in accidentibus secundum impressionem superiorum corporum, utpote quod gravia tendunt deorsum et levia sursum et ibidem conservantur, sic videtur quod talis ordo vel habitudo possit meliorari ; possent enim gravia efficacius et perfectius conservari deorsum et levia sursum, et similiter est in habitudinibus aliarum rerum.

 

[15] Quantum autem ad ordinem rerum in finem bonitas huius ordinis consistit in fine et in efficacia assequendi finem. Quantum ad finem ipsum ordo ille meliorari non potest, quia universum ad meliorem finem ordinari non potest quam ad Deum. sed quantum ad efficaciam assequendi finem illum, cum assecutio finis quo ad creaturas irrationales sit repraesentatio divinae bonitati et quo ad rationales sit participatio divinae bonitatis per cognitionem et amorem, non video quare meliorari non possit ; melioratis enim rebus in naturalibus perfectius repraesentaretur divina bonitas et melioratis creaturis rationalibus in gratuitis perfectius cognosceretur divina maiestas et amaretur divina bonitas ; et ideo etc.

 

[16] Tamen contra illud quod dictum est de melioratione ordinis partium inter se arguunt quidam sic : bonitas ordinis partium consistit in proportione earum ; sed proportio non potest meliorari vel deteriorari cum consistat in indivisibili ita ut quocumque addito vel remoto destruatur proportio ; ergo bonitas ordinis partium non potest meliorari. Et dicendum ad hoc quod si bonitas ordinis partium universi consisteret in proportione mathematica vel eam requireret, argumentum bene concluderet quod talis proportio in quacumque materia reperiatur, non variatur variatione materiae ; proportio enim dupla aeque bona est duorum canum ad unum, sicut duorum hominum ad unum loquendo formaliter de ipsa proportione, non de proportionatis, et aeque bona est proportio duorum hominum ad unum sicut decem ad quinque. Sed non video quod bonitas ordinis partium universi consistat in tali proportione aut eam requirat, nisi quod forte progressus specierum quantum ad formas specificas est aliquo modo sicut progressus numerorum, et hic meliorari non potest, ut dictum fuit ; sed in ceteris perfectionibus accidentalibus non est facile assignare aliquam perfectionem mathematicam, neque duplam neque sesquialteram aut quamcumque aliam, etsi in aliquibus sic accidit ; consistit ergo bonitas ordinis partium universi in proportione naturali secundum quam unum natum est agere et aliud pati, unum conservare et aliud conservari, et sic de ceteris ; et haec proportio recipit magis et minus et potest meliorari et deteriorari cum non consistat in indivisibili.

 

[17] Ad primum argumentum patet responsio ex praedictis.

 

[18] Ad secundum dicendum quod bonitas eorum quae sunt ad finem pensatur non solum ex fine, quia bonus, sed ex efficacia assequendi finem ; et licet finis extrinsecus universi non posset meliorari, res tamen creatae possunt ipsum efficacius assequi, ut declaratum fuit ; et quo ad hoc possent meliorari et in ipsis universum.

 

 

Quaestio quarta

 

Utrum Deus potuerit facere aliquid melius beata Virgine ;

et utrum Deus potuerit facere aliquid melius humanitate Christi ;

et utrum Deus modo possit quicquid unquam potuit.

 

[1] Consuevit autem quaeri utrum Deus potuerit facere aliquid melius beata Virgine ; et utrum Deus potuerit facere aliquid melius humanitate Christi ; et utrum modo possit quicquid unquam potuit.

 

[2] Quantum ad primum dicendum quod Deus potuit facere et fecit aliquid melius beata Virgine, et quantum ad gradum naturae, ut angelum, et quantum ad dona gratiae, ut humanitatem Christi ; non potuit tamen facere quod ipsa vel alia esset mater melioris filii quo ad suppositum, quia de natura statim dicetur.

 

[3] Quantum ad secundum dicendum quod Deus potuit facere et fecit aliquid melius humanitate Christi quantum ad gradum naturae, scilicet angelum, et quantum ad dona gratiae gratis datae ipsammet melioravit in resurrectione Christi quantum ad corpus et quantum ad animam secundum inferiores vires ; sed nec ipsam nec aliam naturam potuit unire meliori supposito ; propter quod gratia unionis illius humanitatis fuit tanta quod maior ea esse non potest.

 

[4] Quantum ad tertium, scilicet utrum Deus nunc possit quicquid olim potuit, dicendum quod ad hoc quod agens possit aliquid facere, requiruntur duo : unum ex parte agentis, scilicet quod habeat potentiam activam, et aliud ex parte effectus, scilicet quod subsit potentia passiva positiva, si sit agens requirens materiam, vel potentiam non includens repugnantiam ad esse, si agens non requirat materiam, ut est Deus.

 

[5] Ad propositum ergo dicendum quod hoc quod Deus non possit nunc facere quod olim potuit, non potest esse ex defectu potentiae ex parte agentis, quia eadem potentia et aeque perfecta quae ab aeterno fuit in Deo adhuc est et semper erit in eo, nec ex defectu potentiae passivae positivae, quia Deus non necessario talem requirit ; si ergo Deus non possit tunc quicquid olim potuit, hoc est solum, quia illud quod olim habuit rationem possibilis non implicantis contradictionem vel repugnantiam ad esse nunc habet rationem possibilis, quia talem repugnantiam vel contradictionem implicat, sicut me non legere modo, dum lego, implicat contradictionem, et ideo non potest fieri a Deo, prius tamen, antequam legerem, potuit Deus facere quod modo non legerem, quia hoc non implicabat contradictionem ; potentia tamen eadem manet in Deo, manente vel mutato possibili, et sic Deus potuit olim aliqua facere quae modo non potest, non propter amissionem alicuius potentiae, sed propter mutationem possibilis ad impossibile.