Distinctio XXXVI — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

 

 

Capitulum 1 (135)

 

  1. De connexione virtutum quae non separantur.

Solet etiam quaeri utrum virtutes ita sint sibi coniunctae, ut separatim non possint possideri ab aliquo, sed qui unam habet, omnes habeat.

Hieronymus, super Isaiam*.

De hoc Hieronymus ait :

Omnes virtutes sibi haerent, ut qui una caruerit, omnibus careat ;

qui ergo unam habet, omnes habet.

 

  1. Quod quidem probabile est. Cum enim caritas mater sit omnium virtutum, in quocumque mater ipsa est, scilicet caritas, et cuncti filii eius, id est virtutes, recte fore creduntur.

Augustinus, super Ioannem*.

Unde Augustinus : 

Ubi caritas est, quid est quod possit deesse ? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse ?

 Augustinus, ad Hieronymum* :

Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes, cum plenitudo Legis sit caritas ? quae quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus ; quanto vero minus, tanto minus inest virtus ; et quanto minus inest virtus, tanto magis est vitium.

 

 

Capitulum 2 (136)

 

  1. Si cunctae virtutes pariter sint in quocumque sunt.

Utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes, an aliae magis, aliae minus in aliquo ferveant, quaestio est.

 

2. Quibusdam enim videtur quod aliae magis, aliae minus habeantur ab aliquo, sicut in Iob patientia eminuit, in David humilitas, in Moyse mansuetudo. Qui etiam concedunt magis aliquem mereri per aliquam unam virtutem quam per aliam, sicut eam plenius habet quam aliam. Non tamen magis per aliquam mereri dicunt quam per caritatem, nec aliquam plenius a quoquam haberi quam caritatem. Alias igitur magis et alias minus in aliquo esse dicunt, sed nullam plenius caritate, quae ceteras gignit. Hasque dicunt esse multas facies quas memorat Apostolus dicens :

Ex personis multarum facierum etc.

 

3. Alii verius dicunt omnes virtutes et simul et pares esse in quocumque sunt, ut qui in una alteri par exstiterit, in omnibus eidem aequalis sit.

 Augustinus in VI libro De Trinitate*.

Unde Augustinus : 

Virtutes quae sunt in animo humano, quamvis alio et alio modo singulae intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invicem : ut quicumque fuerint aequales, verbi gratia, in fortitudine, aequales sint et prudentia et iustitia et temperantia. Si enim dixeris aequales esse istos in fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit ; ac per hoc nec fortitudine aequales sunt, quia est illius fortitudo prudentior. Atque ita de ceteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras.

 

  1. Ex his clarescit omnes virtutes non modo esse connexas, sed etiam pares in animo hominis. Cum ergo dicitur aliquis aliqua praeminere virtute, ut Abraham fide, Iob patientia, secundum usus exteriores accipiendum est, vel in comparatione aliorum hominum. Quia vel humilitatis habitum maxime praefert, vel opus fidei vel alicuius ceterarum virtutum praecipue exsequitur : unde et ea prae aliis pollere, vel inter alios homines singulariter excellere dicitur.

 

5. Augustinus, ad Hieronymum*.

Secundum hunc modum, scilicet secundum rationem actuum exteriorum, alibi Augustinus dicit in aliquo aliam magis esse virtutem, aliam minus, et unam esse et non alteram.

Ait enim sic : 

Clarissima disputatione tua satis apparuit non placuisse auctoribus nostris, immo ipsi veritati, omnia paria esse peccata, etiam si hoc de virtutibus verum sit.

 

Quia etsi verum est eum qui habet unam, omnes habere virtutes, et eum qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria. Quia ubi virtus nulla est, nihil rect um est, nec tamen ideo non est pravo pravius distortoque distortius. Si autem, quod puto esse verius sacrisque Litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra (non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus), et alius illuminatur amplius, alius minus, alius omnino caret lumine : profecto ut quisque illustratione piae caritatis affectus est : in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil, sic dici potest habere aliam, et aliam non habere ; et aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et « maior est in isto caritas quam in illo » recte possumus dicere ; et « aliqua in isto, nulla in illo », quantum pertinet ad caritatem quae pietas est. Et in uno homine, quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam ; et maiorem hodie quam heri, si proficit ; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. Et ut generaliter breviterque complectar quam de virtute habeo notionem : Virtus est caritas qua id quod diligendum est diligitur. Haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est ; plenissima vero, quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, in nemine.

 

6. Hic insinuari videtur quod aliquis ea ratione possit dici habere unam virtutem magis quam aliam, quia per caritatem magis afficitur in actu unius virtutis quam alterius ; et propter differentiam actuum, ipsas virtutes magis vel minus habere dici potest ; et aliquam non habere, cum tamen simul omnes et pariter habeat quantum ad mentis habitum vel essentiam cuiusque. In actu vero aliam magis, aliam minus habet ; aliam etiam non habet, ut vir iustus, utens coniugio, non habet continentiam in actu, quam tamen habet in habitu.

 

7. Augustinus* : 

Cur ergo non dicantur paria peccata ? Forte quia magis facit contra caritatem qui gravius peccat, minus qui levius. Nemo enim peccat nisi adversus illam faciendo, quae est plenitudo Legis. Ideo recte dicitur : Qui offenderit in uno, factus est omnium reus, id est contra caritatem facit in qua pendent omnia .

 

 

Capitulum 3 (137)

 

  1. Repetit de caritate ut addat quomodo tota lex in ea pendet.

Cum duo sint praecepta caritatis, in quibus, ut praetaxatum est,

tota Lex pendet et Prophetae,

 advertendum est quomodo hoc sit, cum in Lege et Prophetis multa fuerint caerimonialia mandata, quae si ad caritatis sanctificationem pertinuissent, viderentur nondum debere cessare. Quia vero non iustificationis gratia, quam facit caritas, instituta sunt, sed in figura futuri et in onus imposita, ideo clarescente veritate, cessaverunt velut umbra. Verumtamen et ipsa caerimonialia, secundum spiritualem intellectum quem continent, et omnia moralia ad caritatem referuntur. Pertinent enim omnia ad decem mandata in tabulis scripta, ubi omnium summa perstringitur, ex quibus cetera emanant ; sicut in sermone Domini octo virtutes praemittuntur, ad quas cetera referuntur. Et sicut ad decem mandata Decalogi cetera referuntur, ita et ipsa decem ad duo mandata caritatis. Omnia ergo ad duo mandata caritatis pertinent, quia per caritatem implentur, et ad caritatem tamquam finem referri debent.

Augustinus in libro De doctrina christiana*.

Unde Augustinus : 

Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum Eloquiorum possidet caritas qua Deum proximumque diligimus, quae radix est omnium bonorum. Unde Veritas ait : In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae. Si ergo non vacat omnes Paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, tene caritatem, ubi pendent omnia,

 quia perfectio est et finis omnium.

Augustinus in Enchiridion* : 

Tunc enim et praecepta et consilia recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum. Quod vero timore poenae vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad caritatem, nondum fit sicut fieri oportet, quamvis fieri videatur.

Augustinus, ad Anastasium* :

Inimicus enim iustitiae est, qui poenae timore non peccat ; amicus vero, qui eius amore non peccat.

Augustinus in libro De doctrina christiana* :

Omnium igitur haec summa est, ut intelligatur Legis et omnium diyinarum Scripturarum plenitudo esse dilectio Dei et proximi.