Distinctio XXII — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

 

 

Capitulum 1 (70)

 

  1. Si Christus in morte fuit homo.

Hic quaeritur utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo.

 

2. Opinio quorundam*.

Quod non videtur quibusdam, quia mortuus erat, et homo mortuus non est homo.

Addunt etiam quod si tunc erat homo, vel mortalis, vel immortalis ; sed mortalis non, quia mortuus ; nec immortalis, quia tantum post resurrectionem.

 

  1. Responsio qua confirmatur quod homo et qualiter*.

Quibus respondemus quia licet homo mortuus fuerit, erat tamen in morte Deus homo ; nec mortalis quidem nec immortalis, et tamen vere erat homo. Illae enim et huiusmodi argutiae in creaturis locum habent, sed fidei sacramentum a philosophicis argumentis est liberum.

Ambrosius*.

Unde Ambrosius : 

Aufer argumenta, ubi fides quaeritur. In ipsis gymnasiis suis iam dialectica taceat. Piscatoribus creditur, non dialecticis.

Dicimus ergo in morte Christi Deum vere fuisse hominem, et tamen mortuum ; et hominem quidem nec mortalem nec immortalem, quia unitus erat animae et carni seiunctis. Alia enim ratione dicitur Deus homo vel homo Deus, quam Martinus vel Ioannes. Homo enim dicitur Deus, et e converso, propter susceptionem hominis, id est animae et carnis.

Augustinus*.

Unde Augustinus : 

Talis erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum.

Cum ergo illa susceptio per mortem non defecerit, sed Deus homini et homo Deo sicut ante unitus erat, vere et tunc Deus erat homo et e converso, quia unitus animae et carni. Et homo mortuus erat, quia anima a carne divisa erat. Propter separationem animae a carne mortuus, sed propter utriusque secum unionem homo.

Non autem sic erat homo, ut ex anima et carne simul iunctis subsisteret : ex qua ratione dicitur aliquis alius homo ; et ipse forte ante mortem hoc etiam modo erat homo, et post resurrectionem fuit. In morte vero homo erat tantum propter animae et carnis secum unionem, et mortuus propter inter illa duo divisionem.

 

 

Capitulum 2 (71)

 

1. Si Christus in morte erat homo alicubi, et si ubicumque est homo sit.

Hic quaeritur si Christus in morte alicubi erat homo, et si ubicumque est, homo sit.

Ad quod dicimus quia non ubicumque erat, homo erat ; nec modo ubicumque est, homo est : quia ubique est secundum deitatem, nec ubique homo, quia non ubique homini unitus. Sed ubicumque est secundum hominem, ibi homo est. Tempore autem mortis, et ubique erat secundum Deum, et in sepulcro secundum hominem, et in inferno secundum hominem ; sed in inferno secundum animam, et in sepulcro secundum carnem. Et in sepulcro ergo erat homo, quia humanitati unitus, etsi non toti, quia carni tantum ; et in inferno erat homo, quia humanitati unitus ; sed non toti, quia animae tantum.

 

  1. Oppositio*.

Sed si in inferno animae tantum, et in sepulcro carni tantum unitus erat, ergo nec in inferno unitus erat animae et carni, nec in sepulcro. Quomodo ergo hic vel ibi homo esse dicitur ? Quae est ratio dicti ?

Redditio causae*.

Quia una eademque unione unitus erat animae in inferno et carni in sepulcro ; et sic erat illis duobus, tunc separatis, unitus sicut ante separationem, id est ante mortem.

 

  1. Oppositio*.

Ad hoc autem opponitur : Si Christus animam tantum vel carnem tantum assumpsisset, non fuisset verus homo ; sed propter utriusque assumptionem verus homo fuit. Sic ergo, ubi carnem et animam sibi unitam non habebat, verus homo ibi non erat. Sed tempore mortis nusquam illa duo unita habebat, quia nec in sepulcro, nec in inferno, nec alibi ; nusquam ergo erat homo.

Ad quod dicimus quia Christus utique verus homo non fuisset, si carnem et animam non assumpsisset ; sed tamen, quia ex quo assumpsit, neutrum deposuit, sed cum utroque eandem unionem indesinenter tenuit quam assumendo contraxit, ideo non incongrue ubicumque animae vel carni vel utrique unitus est, ibi homo esse dicitur, quia ibi humanatus est. Ergo et in sepulcro erat homo, et in inferno erat homo, quia utrobique humanatus erat Christus, et unam eandemque cum anima et carne, licet separatis, habebat unionem. Et uno eodemque tempore in sepulcro iacuit Christus et ad infernum descendit ; sed in sepulcro iacuit secundum solam carnem, et in infernum descendit secundum solam animam.

Augustinus, super Ioannem*.

Unde Augustinus : 

Quis non est derelictus in inferno ? Christus, sed in anima sola. Quis iacuit in sepulcro ? Christus, sed in carne sola. Quia in his singulis Christus est ; Christum in his omnibus et in singulis confitemur.

 

  1. Ex his evidenter ostenditur quod carni iacenti in sepulcro unitus erat Christus, sicut animae in inferno. Alioquin, si carni mortuae non esset unitus, non in ea diceretur iacuisse in sepulcro. Anima igitur ad infernum descendit, caro in sepulcro iacuit, Sapientia cum utroque permansit.
    Quae in inferno positis, ut ait Ambrosius, lumen vitae fundebat aeternae. Radiabat illic lux vera Sapientiae, illuminabat infernum, sed inferno non claudebatur. Quis enim locus est Sapientiae ? de qua scriptum est : Nescit homo vias eius, nec inventa est inter homines ; de qua abyssus dicit : Non est in me ; mare dicit : Non est mecum. Ergo nec in tempore nec in loco Sapientia est. Cui nec mors tribuenda est :
in ligno enim caro, non illa operatrix omnium substantia divina pendebat.

Confitemur tamen Christum pependisse in ligno et iacuisse in sepulcro, sed in carne, et fuisse in inferno, sed in anima sola.

 

 

Capitulum 3 (72)

 

  1. Quod Christus ubique totus est, sed non totum : ut totus est homo vel Deus, sed non totum.

Utique totus eodem tempore erat in inferno, totus in caelo, totus ubique. Persona enim illa aeterna non maior erat ubi carnem et animam simul unita sibi habebat, quam ubi alterum tantum ; nec maior erat ubi utrumque simul vel alterum tantum unitum habebat, quam ubi erat neutrum habens unitum. Totus ergo Christus et perfectus ubique erat.

Augustinus in Expositione fidei contra Felicianum*.

Unde Augustinus : 

Non dimisit Patrem Christus cum venit in Virginem : ubique totus, ubique perfectus. Uno igitur eodemque tempore totus erat in inferno, totus in caelo. Erat apud inferos resurrectio mortuorum, erat super caelos vita viventium. Vere mortuus, vere vivus : in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit.

 

Mortem igitur Dei Filius et in ariima non pertulit et in maiestate non sensit ; sed tantum participatione

infirmitatis

Rex gloriae crucifixus est.

 

  1. Ex his apparet quod Christus eodem tempore totus erat in sepulcro, totus in inferno, totus ubique ; sicut et modo totus est ubicumque est, sed non totum. Nec in sepulcro vel in inferno totum erat, etsi totus : sicut Christus totus est Deus, totus homo, sed non totum, quia noti solum est Deus vel homo, sed et Deus et homo. « Totum » enim ad naturam refertur, « totus » autem ad. hypostasim ; sicut « aliud » et « aliquid » ad naturam, « alius » vero et « aliquis » ad personam referuntur.

Damascenus*.

Unde Ioannes : 

Totus est Christus Deus perfectus, non autem totum Deus est : non enim solum Deus est, sed et homo ; et totus homo perfectus, non autem totum homo : non solum enim homo, sed et Deus. « Totum » enim naturae est repraesentativum, « totus » autem hypostaseos ; sicut « aliud » quidem est naturae, « alius » autem hypostaseos ;

sic et huiusmodi.

 

 

Capitulum 4 (73)

 

  1. Si ea quae dicuntur de Deo vel de Filio Dei, possint dici de homine illo vel de filio hominis.

Solet etiam quaeri si congruenter dici possit filius hominis vel ille homo descendisse de caelo vel ubique esse, sicut dicitur Filius Dei vel Deus de caelo venisse et ubique esse.

 

2. Ad quod dicimus : Si ad unitatem personae referatur dicti intelligentia, sane dici potest ; si vero ad distinctionem naturarum, nullatenus concedendum est.

Augustinus, Contra Maximinum*.

Unde Augustinus : 

Una persona est Christus, Deus et homo. Ideo dicitur : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo etc. Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei descendit, et filius hominis crucifixus est ; si vero unitatem personae, et filius hominis descendit, et Filius Dei crucifixus est. Propter hanc unitatem personae non solum filium hominis descendisse de caelo, sed etiam dixit esse in caelo, cum loqueretur in terra.

Augustinus in primo libro De Trinitate*.

Propter hanc eandem 

dicitur Deus gloriae crucifixus, qui tamen ex forma servi tantum crucifixus est, non secundum hoc quod Deus gloriae est, secundum quod glorificat suos ; et tamen dicitur Deus gloriae crucifixus, recte quidem : non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Quid ergo propter quid, et quid secundum quid dicatur, prudens et diligens et pius lector intelligat.

 

  1. Haec de corrigia calceamenti dominici sufficiant, ne
    ossa regis Idumeae consumantur usque in cinerem.