Distinctio XXIV — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

Capitulum 1 (83)

 

  1. Quomodo intelligitur quod scriptum est : Cum factum fuerit, credatis.

Hic quaeritur, si fides tantum de non visis est, quomodo Veritas Apostolis ait :

Nunc dico vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis ;

 ubi innui videtur quod fides illis fuerit de factis et visis.

 

2. Augustinus, Super Ioannem*.

Super quo Augustinus movet quaestionem, et absolvit ita inquiens : 

Quid sibi vult : Ut cum factum fuerit, credatis ? Haec est laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam et Thomas, cui dictum est ; Quia vidisti me et credidisti non hoc credidit, quod vidit. Cernebat enim et tangebat carnem viventem, quam viderat morientem, et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat per hoc quod sensibus corporis apparebat. Si vero dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse, non ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur quae non videntur.

 

Ex his aperte intelligitur quod proprie fides non apparentium est ; nec illa est fides qua in Christo aedificamur, qua dicimus usitata locutione nos ea credere quae videmus.

 

  1. Quod etiam de rebus praesentibus dicitur fides, sed improprie*.

Alibi tamen dicit Augustinus, fidem esse de rebus praesentibus : quod erit in futuro, cum per speciem Deum praesentem contemplabimur ; quae tamen non proprie dicitur fides, sed veritas.

Augustinus in libro Quaestionum Evangelii* : 

Est, inquit, fides qua creduntur ea quae non videntur ; sed tamen est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur : quod erit cum per speciem manifestam se contemplandam sanctis praebebit Dei sapientia.

Sed non proprie haec dicitur fides, immo fidei merces ad quam credendo pervenietur, ut

ex fide verborum

transeat iustus

in fidem rerum.

 

 

Capitulum 2 (84)

 

  1. Si Petrus habuit fidem passionis quando vidit hominem illum pati.

Si vero quaeritur utrum Petrus fidem passionis habuit, cum hominem Christum oculis pati cernebat, dicimus eum fidem passionis habuisse : non in eo quod credebat hominem pati, quia hoc videbat ; sed in eo quod credebat Deum esse qui patiebatur. Non enim virtus fidei erat, quod credebatur homo pati et mori : quod Iudaeus cernens credebat ; sed quod credebatur Deus esse qui patiebatur.

2. Unde Augustinus super illum Psalmi locum :

Respondit ei in via virtutis suae :

 

Laus fidei est non quia credit hominem illum mortuum : quod et pagan us credit, sed quia credit eum glorificatum

et verum Deum. Credit igitur fides Deum mortuum et hominem glorificatum. Non igitur fuit Petro fides credere hominem illum mori : quod oculis cernebat, sed credere Deum esse qui moriebatur. Nec nobis etiam fides in hoc meretur, quod credimus hominem illum mortuum : quod et Iudaeus credit, sed quia credimus hominem-Deum mortuum.

 

 

Capitulum 3 (85)

 

  1. Si aliqua sciuntur quae credantur.

Post haec quaeri solet, cum fides sit de non apparentibus et non visis, utrum sit etiam de incognitis tantum : si enim de incognitis tantum est, de his videtur esse tantum quae ignorantur.

 

2. Quod fides nullo capitur sensu*.

Sed sciendum est quod, cum visio alia sit interior, alia exterior, non est fides de subiectis exteriori visioni ; est tamen de his quae visu interiori utcumque capiuntur. Et quaedam utique sic capiuntur ut intelligantur, etsi non ut in futuro ; quaedam autem non. Quia cum fides sit

ex auditu,

non modo exteriori, sed interiori, non potest esse de eo quod omnino ignoratur ; quae ipsa ad sensum corporis non pertinet, ut Augustinus tradit dicens :

Quamvis ex auditu fides in nobis sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet qui dicitur auditus, quia non est sonus ; nec ad ullum sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis.

 

3. Augustinus, super Octonarium X*.

Quaedam ergo fide creduntur quae intelliguntur naturali ratione, quaedam vero quae non intelliguntur.

Unde Propheta :

Nisi credideris, non intelliges.

Quod Augustinus aperte distinguit : 

Alia sunt, inquit, quae nisi intelligamus, non credimus ; alia quae nisi credamus, non intelligemus. 

 

Nemo tamen potest credere in Deum nisi aliquid intelligat, cum fides sit ex auditu praedicationis.

Idem in libro De Trinitate

Certa fides utcumque inchoat cognitionem ; cognitio vero certa non perficitur nisi post hanc vitam.

Super Octonarium X*.

Ambrosius quoque ait : 

Ubi fides, non statim cognitio ; ubi cognitio, fides praecedit.

Ex his apparet aliqua credi, quae non intelliguntur vel sciuntur nisi prius credantur ; quaedam vero intelligi aliquando etiam antequam credantur.

 

  1. Nec tamen sic intelliguntur modo ut in futuro scientur ; et nunc etiam per fidem, qua mundantur corda, amplius intelliguntur, quia nisi per fidem diligatur Deus, non mundatur cor ad eum sciendum.

Augustinus in VIII libro De Trinitate*.

Unde Augustinus : 

Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere ? Sed et priusquam valeamus perspicere et percipere Deum sicut percipitur a mundis cordibus, nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari quo ad eum videndum sit aptum.

 

Ecce hic aperte habes quia non potest sciri Deus, nisi prius diligendo credatur.

 

  1. Quod creduntur et amantur quae ignorantur*.

Supra autem dictum est quod nemo potest credere in Deum nisi aliquid intelligatur. Unde colligitur non posse sciri et intelligi credenda quaedam nisi prius credantur, et quaedam non credi nisi prius intelligantur, et ipsa per fidem amplius intelligi. Nec ea quae prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu ; ignorantur tamen ex parte, quia non sciuntur. Creditur ergo quod ignoratur, sed non penitus, sicut etiam amatur quod ignoratur.

In VIII libro De Trinitate*.

Unde Augustinus : 

Sciri aliquid et non diligi potest ; diligi vero quod nescitur, quaero utrum possit. Si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Ubi autem sunt illa tria, fides, spes, caritas, nisi in animo credente quod nondum scit, et sperante et amante quod credit ? Amatur ergo et quod ignoratur, sed tamen creditur.