Distinctio XXVI — Livre III — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre III

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

 

Capitulum 1 (91)

 

De spe, quid sit.

Est autem spes virtus qua spiritualia et aeterna bona sperantur, id est cum fiducia exspectantur. Est enim certa exspectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia et ex meritis praecedentibus vel ipsam spem, quam natura praeit caritas ; vel rem speratam, id est beatitudinem aeternam. Sine meritis enim aliquid sperare non spes, sed praesumptio dici potest.

 

 

Capitulum 2 (92)

 

De quibus sit spes.

Augustinus in Enchiridion*.

Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus.

Unde Augustinus :

Fidem appellamus earum rerum quae non videntur. De spe quoque dicitur : Spes quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat ?

 

Quod attinet ad non videre, vel quae creduntur, vel quae sperantur, fidei speique commune est.

 

 

Capitulum 3 (93)

 

Quo differant fides et spes*. 

Distinguitur tamen fides a spe, sicut vocabulo, ita rationabili differentia.

 

Est enim fides malarum rerum et bonarum, quia et bona creduntur et mala ; et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum et praesentium et futurarum : credimus enim mortem Christi, quae iam praeteriit ; credimus sessionem, quae nunc est ; credimus venturum ad iudicandum, quod futurum est. Iterum fides et suarum rerum est et alienarum : nam et se quisque credit esse coepisse, nec fuisse utique sempiternum ; et alia atque alia non modo de aliis hominibus multa, quae ad religionem pertinent, verum etiam de angelis credimus. Spes autem nonnisi bonarum rerum, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur.

 

 

Capitulum 4 (94)

 

Redit ad praemissam quaestionem, an scilicet fides et spes in Christo fuerint.

Post haec superest investigare utrum fides et spes in Christo fue­ rint ; unde tractatus iste sumpsit exordium.

Quibusdam non indocte videtur fidem virtutem et spem in eo non fuisse, sicut in sanctis iam beatificatis vel in angelis non sunt. Et tamen sancti credunt et sperant resurrectionem futuram, et angeli eandem credunt ; nec tamen in eis fides vel spes virtus est, quia et Deo per speciem contemplando fruuntur, et in Dei Verbo resurrectionem futuram sive iudicium, non

per speculum in aenigmate,

 sed praeclarissime inspiciunt. Si enim quia credunt resurrectionem futuram, ideo verum est eos fidem habere, ergo ea consummata, post iudicium, similiter et fidem habere dicentur, quia credent eam praeteritam. Sed sicut tunc credent, nec tamen fidem quae fideles facit habebunt : quia non credent absque scientia, quae non erit aenigmatica, sed per speciem ; ita et modo credunt et sperant resurrectionem, nec tamen fidem habent, quia credendo cognoscunt. Venit enim eis

quod perfectum est,

 et evacuatum est

quod ex parte est :

 venit enim cognitio et evacuata est fides ; venit species et desiit spes.

Ita et Christus, in quo fuerunt bona patriae, credidit quidem et speravit resurrectionem tertio die futuram, pro qua et Patrem oravit ; nec tamen fidem virtutem vel spem habuit, quia non aenigmaticam et specularem, sed clarissimam de ea cognitionem habuit ; quia non perfectius eam cognovit praeteritam, quam intellexit futuram. Speravit tamen Christus, sicut in Psalmo ait :

In te, Domine, speravi ;

 nec tamen fidem vel spem virtutem habuit, quia per speciem videbat ea quae credebat.

 

 

Capitulum 5 (95)

 

Si iusti apud inferos tenti fidem et spem habuerunt*.

De antiquis vero Patribus, qui apud inferos usque ad passionem tenebantur, non incongrue dici potest quod fidem et spem virtutem habuerint, quia credebant et sperabant se visuros Deum per speciem ; qualiter eum tunc non videbant, quia non patuit eis cognitio Dei per speciem ante passionem Christi, qua consummata, a fide transierunt ad speciem.