Distinctio XXXII — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XXXII
Capitulum 1 (115)
- De caritate Dei.
Praemissis adiciendum est de dilectione Dei, qua ipse diligit nos ; quae non est alia quam illa qua diligimus eum. Dilectio autem Dei divina usia est, eademque dilectione Pater et Filius et Spiritus Sanctus se diligunt et nos, ut supra disseruimus.
2. Quod alia magis, alia minus diligit Deus*.
Augustinus, super Ioannem*.
Cumque eius dilectio sit immutabilis et aeterna, alium tamen magis, alium minus diligit.
Unde Augustinus :
Ex his percipitur quod Deus omnes creaturas suas diligat, quia scriptum est :
et item :
Si omnia quae fecit bona sunt, et omne bonum diligit, omnia igitur diligit quae fecit. Et inter ea magis diligit rationales creaturas ; et de illis eas amplius quae sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum.
Capitulum 2 (116)
- Ex qua intelligentia dicitur magis vet minus diligere haec vet illa.
Cum autem dilectio Dei immutabilis sit, et ideo non intenditur vel remittitur, si quaeritur quae sit ratio dicti, cum dicitur magis vel minus diligere hoc quam illud, et cum dicitur omnia diligere : dicimus dilectionem Dei, sicut pacem, exsuperare omnem sensum humanum, ut ad tantae altitudinis intelligentiam vix aliquatenus aspiret.
2. Ex quo sensu omnia quae fecit Deus diligere dicatur*.
Potest tamen sane intelligi ea ratione dici « omnia diligi a Deo quae fecit », quia omnia placent ei, omnia approbat, in quantum opera eius sunt ; nec tunc prius vel amplius placuerunt ei cum facta sunt, sed et antequam fierent, immo ab aeterno omnia placuerunt ei, non minus quam postquam esse coeperunt.
3. Quomodo alios magis, alios minus diligere dicatur*.
Quod vero rationales creaturas, id est homines vel angelos, alios magis, alios minus diligere dicitur, non mutabilitatem caritatis eius significat, sed quod alios ad maiora bona, alios ad minora dilexit ; alios ad meliores usus, alios ad minus bonos. Omnia enim bona nostra ex eius dilectione nobis proveniunt. Electorum ergo alios magis, alios minus dilexit ab aeterno et diligit etiam nunc, quia aliis maiora, aliis minora ex dilectione sua praeparavit bona, aliisque maiora et aliis minora bona confert in tempore : unde magis vel minus dicitur hos vel illos diligere.
Capitulum 3 (117)
- Quod duobus modis inspicienda est dilectio Dei.
Consideratur enim duobus modis dilectio Dei : secundum essentiam, et secundum efficientiam. Non recipit magis vel minus secundum essentiam, sed secund um efficientiam tantum : ut magis dilecti dicantur, quibus ex dilectione ab aeterno maius bonum praeparavit et in tempore tribuit ; et minus dilecti, quibus non tantum.
2. Inde etiam est quod aliqui, quando convertuntur et iustificantur, dicuntur tunc incipere diligi a Deo : non quod Deus nova dilectione quemquam possit diligere, immo sempiterna dilectione dilexit
quoscumque diligit ; sed tunc dicuntur incipere diligi ab eo, cum aeternae dilectionis Dei sortiuntur effectum, scilicet gratiam vel gloriam.
Augustinus in libro V De Trinitate*.
Unde Augustinus :
ita cum aliquis per iustificationem
non Deus.
Capitulum 4 (118)
Si quis magis vel minus diligatur a Deo uno tempore quam allo.
Si vero quaeritur de aliquo uno utrum magis diligatur a Deo uno tempore quam alio, distinguenda est dictionis intelligentia : si enim referatur ad dilectionis effectum, concessibile est ; si vero ad dilectionis essentiam, infitiabile est.
Capitulum 5 (119)
Si Deus ab aeterno dilexit reprobos.
De reprobis vero, qui praeparati non sunt ad vitam, sed ad mortem, si quaeritur utrum debeat concedi quod Deus ab aeterno dilexerit eos, dicimus de electis solis simpliciter hoc esse concedendum, quod Deus ab aeterno eos dilexit, quos ad iustitiam et coronam praeparavit. De non electis vero simpliciter est concedendum quod odio habuit, id est reprobavit, sicut legitur :
Sed non est simpliciter dicendum quod dilexit, ne praedestinati intelligantur ; sed cum adiectione : dilexit eos in quantum opus eius futuri erant, id est quod et quales factums eos erat.
