Distinctio XII — Livre III — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XII
Capitulum 1 (34)
- An homo ille semper fuerit vel coeperit.
Post praedicta quaeritur utrum homo ille coeperit esse vel semper fuerit, sicut simpliciter enuntiamus Christum vel Dei Filium semper fuisse nec coepisse.
2. De hoc Augustinus inquit ita Super Ioannem :
Item in eodem :
Idem super Psalmum :
Alibi vero legitur quod
et Christus dicit se esse
et esse
- His igitur auctoritatibus in nullo resultantes, dicimus hominem illum, in quantum homo est, coepisse ; in quantum Verbum est, semper fuisse. Hic enim absque distinctione non est ferenda responsio. Nam et ipse Augustinus huiusmodi utitur distinctione in pluribus locis, dicens per Christum omnia esse facta, in quantum Verbum est ; secundum id vero quod homo est, ipsum esse factum et glorificatum. Si igitur ad personam respicias, confidenter die hominem illum semper fuisse ; si vero, ad naturam hominis, concede eum coepisse.
Capitulum 2 (35)
- Si Deus alium hominem assumere potuit vel aliunde quam de genere Adae.
Solet etiam quaeri utrum alium hominem, vel aliunde hominem quam de genere illius Adam, Deus assumere potuerit.
2. Responsio*.
Ad quod sane dici potest ipsum et aliam animam et aliam carnem potuisse assumere, quia gratia tantum assumpta est anima illa et caro a Verbo Dei.
Augustinus in libro XIII De Trinitate*.
Ut enim ait Augustinus,
Potuit igitur Deus aliam animam et aliam carnem sumere.
Et carnem utique aliunde quam de genere Adam.
Unde Augustinus in libro XIII De Trinitate :
Ex his aperte ostenditur et alium et aliunde hominem Deum assumere potuisse.
Capitulum 3 (36)
- Si homo ille potuit peccare vel non esse Deus.
Ideo non immerito quaeritur utrum ille homo potuerit peccare vel non esse Deus. Si enim potuit peccare, et potuit damnari ; si potuit damnari, potuit non esse Deus ; ergo, si potuit peccare, potuit non esse Deus, quia esse Deum et posse velle iniquitatem simul esse nequeunt.
2. Responsio*.
Hic distinctione opus est, utrum de persona, an de natura agatur. Si enim de persona agitur, manifestum est quia peccare non potuit, nec Deus non esse potuit. Si vero de natura, discutiendum est utrum agat de ea ut Verbo unita, an de ea tamquam non unita Verbo et tamen enti ; id est an de ea secundum quod fuit unita Verbo, an de ea secundum quod esse potuit et non unita Verbo. Non est enim ambiguum animam illam, entem unitam Verbo, peccare non posse ; et est sine ambiguo verum eandem, si esset et non unita Verbo, posse peccare.
3. Quorundam oppositio, quod potuerit etiam unita Deo peccare.
Quidam tamen probare conantur eam, etiam unitam Verbo, posse peccare, quia liberum arbitrium habet, et ita potest flecti in utramque partem.
Quod frivolum est, cum et angeli liberum arbitrium habeant, et tamen gratia adeo sunt confirmati, ut peccare nequeant. Quanta magis ergo ille homo, cui Spiritus est datus sine mensura ?
- Auctoritate utuntur ad idem*.
Inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem.
Scriptum est enim in libro Sapientiae :
Sed hoc : accipiendum est secundum membra, vel partim de capite, partim de membris ; de capite :
de membris :
Capitulum 4 (37)
Si Deus potuit assumere hominem in sexu muliebri.
Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum.
Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu ut assumpsit in virili ; sed opportunius atque convenientius factum est ut de femina nasceretur et virum assumeret, ut ita utriusque sexus liberatio ostenderetur.
Unde Augustinus in libro 84 Quaestionum :
in utero et de utero Virginis,
