Distinctio XII — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

Capitulum 1 (34)

 

  1. An homo ille semper fuerit vel coeperit.

Post praedicta quaeritur utrum homo ille coeperit esse vel semper fuerit, sicut simpliciter enuntiamus Christum vel Dei Filium semper fuisse nec coepisse.

 

2. De hoc Augustinus inquit ita Super Ioannem

Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse homo filius, quia nondum erat homo.

Item in eodem : 

Priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.

Idem super Psalmum

Christus noster, etsi forte homo recens est, tamen est aeternus Deus.

Alibi vero legitur quod

puer ille creavit stellas ;

et Christus dicit se esse

principium,

 et esse

ante Abraham.

 

  1. His igitur auctoritatibus in nullo resultantes, dicimus hominem illum, in quantum homo est, coepisse ; in quantum Verbum est, semper fuisse. Hic enim absque distinctione non est ferenda responsio. Nam et ipse Augustinus huiusmodi utitur distinctione in pluribus locis, dicens per Christum omnia esse facta, in quantum Verbum est ; secundum id vero quod homo est, ipsum esse factum et glorificatum. Si igitur ad personam respicias, confidenter die hominem illum semper fuisse ; si vero, ad naturam hominis, concede eum coepisse.

 

 

Capitulum 2 (35)

 

  1. Si Deus alium hominem assumere potuit vel aliunde quam de genere Adae.

Solet etiam quaeri utrum alium hominem, vel aliunde hominem quam de genere illius Adam, Deus assumere potuerit.

 

2. Responsio*.

Ad quod sane dici potest ipsum et aliam animam et aliam carnem potuisse assumere, quia gratia tantum assumpta est anima illa et caro a Verbo Dei.

Augustinus in libro XIII De Trinitate*.

Ut enim ait Augustinus, 

in rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personae coniunctus est Deo.

Potuit igitur Deus aliam animam et aliam carnem sumere.

 Et carnem utique aliunde quam de genere Adam.

Unde Augustinus in libro XIII De Trinitate

Poterat utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum ; non de genere illius Adam, qui peccato suo obligavit genus humanum ; sicut ipsum quem primum creavit, non de genere alicuius creavit. Poterat ergo, vel sic vel alio quo vellet modo, creare unum alium, de quo vinceretur victor prioris. Sed melius iudicavit et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum ; et tamen ex virgine, cuius conceptum Spiritus, non caro, fides, non libido praevenit. Nec interfuit carnis concupiscentia, qua ceteri concipiuntur qui originale trahunt peccatum ; sed credendo, non concumbendo sancta est fecundata virginitas.

 

Ex his aperte ostenditur et alium et aliunde hominem Deum assumere potuisse.

 

 

Capitulum 3 (36)

 

  1. Si homo ille potuit peccare vel non esse Deus.

Ideo non immerito quaeritur utrum ille homo potuerit peccare vel non esse Deus. Si enim potuit peccare, et potuit damnari ; si potuit damnari, potuit non esse Deus ; ergo, si potuit peccare, potuit non esse Deus, quia esse Deum et posse velle iniquitatem simul esse nequeunt.

2. Responsio*.

Hic distinctione opus est, utrum de persona, an de natura agatur. Si enim de persona agitur, manifestum est quia peccare non potuit, nec Deus non esse potuit. Si vero de natura, discutiendum est utrum agat de ea ut Verbo unita, an de ea tamquam non unita Verbo et tamen enti ; id est an de ea secundum quod fuit unita Verbo, an de ea secundum quod esse potuit et non unita Verbo. Non est enim ambiguum animam illam, entem unitam Verbo, peccare non posse ; et est sine ambiguo verum eandem, si esset et non unita Verbo, posse peccare.

 

3. Quorundam oppositio, quod potuerit etiam unita Deo peccare.

Quidam tamen probare conantur eam, etiam unitam Verbo, posse peccare, quia liberum arbitrium habet, et ita potest flecti in utramque partem.

Quod frivolum est, cum et angeli liberum arbitrium habeant, et tamen gratia adeo sunt confirmati, ut peccare nequeant. Quanta magis ergo ille homo, cui Spiritus est datus sine mensura ?

 

  1. Auctoritate utuntur ad idem*.

Inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem.

Scriptum est enim in libro Sapientiae :

Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere malum et non fecit.

Sed hoc : accipiendum est secundum membra, vel partim de capite, partim de membris ; de capite :

non est transgressus, et non fecit malum ;

 de membris :

potuit transgredi, et facere malum.

 

 

Capitulum 4 (37)

 

Si Deus potuit assumere hominem in sexu muliebri.

Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum.

Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu ut assumpsit in virili ; sed opportunius atque convenientius factum est ut de femina nasceretur et virum assumeret, ut ita utriusque sexus liberatio ostenderetur.

Unde Augustinus in libro 84 Quaestionum :

Hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo quia virum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat ut feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus est.

 

Sapientia ergo Dei, quae dicitur unigenitus Filius, homine suscepto

in utero et de utero Virginis,

liberationem hominis indicavit.