Distinctio II — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

 

Capitulum 1 (4)

 

  1. Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine humanitatis vel humanae naturae intelligendum sit.

Et quia in homine tota humana natura vitio corruptaerat, totam assumpsit, id est animam et carnem, ut totam curaret et sanctificaret.

Hieronymus*.

Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi debeant, aperte docet Hieronymus in Expositione catholicae fidei dicens : 

Sic confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus : duas perfectas et integras esse substantias, id est deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore.

 

Ecce aperte ostendit humanitatis nomine animam et corpus intelligi ; quae duo assumpsisse Dei Filius intelligitur, ubi hominem sive humanitatem vel humanam naturam accepisse legitur.

 

  1. Errorem quorundam tangit, qui humanitatem male accipiunt*.

Errant igitur qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quandam, a qua homo nominatur, significari contendunt, ubicumque Christi humanitas memoratur.

Ioannes Damascenus*.

Ait enim Ioannes Damascenus :

Sciendum quidem quod deitatis et humanitatis nomen substantiarum, scilicet naturarum, est repraesentativum.

 

  1. Natura enim non sic accipitur in Christo ut cum dicitur una natura esse omnium hominum. Quod evidenter idem Ioannes ostendit, differentem rationem dicti assignans cum natura humana in Christo nominatur, et cum una dicitur natura omnium hominum.

Ait enim : 

Cum unam hominum naturam dicimus, sciendum est quod non considerantes ad animae et corporis rationem hoc dicimus. Impossibile enim est unius naturae dicere Domini corpus et animam ad invicem comparata. Sed quia plurimae personae hominum sunt, omnes autem eandem suscipiunt rationem naturae - omnes enim ex anima et corpore compositi sunt, et omnes naturam animae participant et substantiam corporis possident - communem speciem plurimarum et differentium personarum unam naturam dicimus, uniuscuiusque scilicet personae duas naturas habentis et in duabus perfectae naturis, animae scilicet et corporis. In Domino autem Iesu Christo non est communem speciem accipere. Neque enim factus est, nec est, nec aliquando fiet alius. Sed Christus ex deitate et humanitate, in deitate et humanitate, Deus perfectus est, idem et homo perfectus.

 

4. Totam igitur hominis naturam, id est animam et carnem, et horum proprietates sive accidentia assumpsit Deus : non carnem sine anima ; nec animam sine ratione, ut haeretici voluerunt, sed et carnem et animam cum sensibus suis.

Unde Ioannes Damascenus ait : 

Omnia quae in nostra natura plantavit Dei Verbum, assumpsit : corpus et animam intellectualem, et horum idiomata. Totum enim totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificet. Quod enim inassumptibile est, incurabile est.

 

 

Capitulum 2 (5)

 

  1. De unione Verbi et carnis mediante anima.

Assumpsit igitur Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima.

Ioannes Damascenus* : 

Unitum est carni per medium intellectum Verbum Dei.

Tantae enim subtilitatis atque simplicitatis est divina essentia, ut corpori de limo terrae formato uniri non congruerit nisi mediante rationali essentia.

 

  1. Illa autem unio inexplicabilis est, adeo ut etiam Ioannes,
ab utero

 sanctificatus, se non esse dignum fateatur

solvere corrigiam calceamenti

 Iesu, quia illius unionis modum investigare aliisque explicare non erat sufficiens.

 

3. Augustinus, De agone christiano* : 

Non sunt igitur audiendi qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de femina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatam ostendisse videntibus.

In quem errorem prorumpunt quia 

timent, quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur. Et tamen praedicant istum visibilem solem radios suas per omnes faeces spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non inquinari, quanta magis incommutabilis et invisibilis Veritas, per spiritum animam et per animam corpus suscipiens, totum hominem sine sui contaminatione assumpsit et ab omnibus infirmitatibus liberavit ?

 

Ecce hic dicit Dei sapientiam per spiritum assumpsisse animam, et per animam corpus. Spiritus enim, scilicet pars animae superior, maiori similitudine Deo propinquat quam anima, scilicet ipsa eadem secundum inferiorem partem, et anima magis quam corpus ; et ideo non incongrue anima dicitur assumpta per spiritum, et corpus per animam.

 

 

Capitulum 3 (6)

 

  1. Quod Verbum simul assumpsit animam et carnem, neque caro prius est concepta quam assumpta.

Si autem quaeritur utrum Verbum carnem simul et animam assumpserit, an prius animam quam carnem vel carnem quam animam, et utrum caro illa prius fuerit in utero Virginis concepta et postea assumpta : verissime et absque ulla ambiguitate dicitur quia ex quo hominem Deus assumpsit, totum assumpsit, simulque sibi univit animam et carnem ; nec caro prius fuit concepta et postmodum assumpta, sed in conceptione assumpta et in assumptione concepta.

 

2. Augustinus*.

Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum : 

Firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis, prius quam susciperetur a Verbo ; sed ipsum Verbum Deum suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam.

Idem in libro De Trinitate

Non esset Dei hominumque mediator, nisi esset idem Deus, idem homo, in utroque unus et verus.

 

Quam servilem formam a solo Filio susceptam tota Trinitas, cuius una est voluntas et operatio, fecit.

 

Non autem in utero Virginis prius caro suscepta est, et postmodum divinitas venit in carnem, sed mox ut Verbum venit in uterum, servata veritate propriae naturae, factum est caro ; et perfectus homo, id est in veritate carnis et animae natus est.

Gregorius*.

De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait :

Angelo nuntiante et Spiritu adveniente, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro.