Distinctio XVII — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XVII
Capitulum 1 (47)
Si omnis Christi oratio vel voluntas impleta sit.
Post praedicta considerari oportet utrum Christus aliquid voluerit vel oraverit, quod factum non sit. Hoc enim aestimari potest per id quod ipse ait :
Hic namque voluntatem suam a Patris voluntate discernere videtur.
Capitulum 2 (48)
- De voluntatibus Christi secundum duas naturas.
Quocirca ambigendum non est diversas in Christo fuisse voluntates iuxta duas naturas, divinam scilicet voluntatem et humanam. Et humana voluntas est affectus rationis, vel affectus sensualitatis ; et alius est affectus animae secundum rationem, alius secundum sensualitatem ; uterque tamen dicitur humana voluntas. Affectu autem rationis id volebat quod voluntate divina, scilicet pati et mori ; sed affectu sensualitatis non volebat, immo refugiebat.
2. Non tamen in eo caro contra spiritum vel contra Deum concupiscebat, quia ut ait Augustinus,
habens
Talis igitur rixa talisque concertatio in anima Christi nullatenus esse potuit, quia carnalis concupiscentia ibi esse nequit. Dei etiam voluntas erat, et rationi placebat, ut id secundum carnem vellet, quatenus veritas humanitatis in eo probaretur. Nam qui hominis naturam suscepit, quae ipsius sunt subire debuit.
3. Ideoque, sicut in nobis duplex est affectus, mentis scilicet et sensualitatis, ita et in eo debuit esse geminus : affectus, ut mentis affectu vellet mori, et sensualitatis affectu nollet, sicut in viris sanctis fit. Petro enim ipsa veritas dicit :
scilicet ad mortem.
Quod exponens Augustinus, dicit quod Petrus
Ergo et in Christo secundum humanitatem, et in membris eius geminus est affectus : unus rationis, caritate informatus, quo propter Deum quis mori vult ; alter sensualitatis, carnis infirmitati propinquus et ideo coniunctus, quo mors refugitur.
Ut enim ait Augustinus,
Secundum istum affectum Christus mori noluit ; nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit.
- Auctoritatibus probat diversas in Christo voluntates.
Ex affectu igitur humano, quem de Virgine traxit, volebat non mori et calicem transire orabat.
Beda*.
Unde Beda :
Hic aperte dicit duas in Christo fuisse voluntates, secundum quas diversa voluit.
- Hieronymus*.
Hieronymus quoque super illum locum :
dans intelligi hic duas voluntates exprimi, ait ita :
6. Augustinus, Super Psalmum XXXI*. Augustinus etiam duas in Christo asserit voluntates, dicens :
Idem, super Psalmum LXXXVIII*.
Idem alibi :
- Ambrosius*.
Ambrosius etiam in libro III De Trinitate :
8.
8. His testimoniis evidenter docetur in Christo duas fuisse vol untates : quod quia negavit Macarius archiepiscopus, in Metropolitana Synodo condemnatus est.
Et ex affectu humano, sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit, quod non impetravit. Nec ideo petiit, ut impetraret, quia sciebat Deum non esse facturum illud ; nec illud fieri volebat affectu rationis vel vol untate divinitatis.
- Quare oravit illud*.
Ad quid ergo petiit ? Ut membris formam praeberet, imminente turbatione, clamandi ad Dominum et subiciendi voluntatem suam divinae voluntati ; ut si pulsante molestia tristantur, pro eiusdem amotione orent ; sed si nequeunt vitare, dicant quod ipse Christus.
Cassiodorus* :
bonum quidem petiit, scilicet ut non moreretur ; sed melius erat ut moreretur, quod et factum est.
Capitulum 3 (49)
- De eo quod Ambrosius dicit, Christum dubitasse affectu humano.
Ceterum non parum nos movent verba Ambrosii, quibus significare videtur Christum secundum humanum affectum de potentia Patris dubitasse, sic dicens in III libro De Trinitate :
His verbis innui videtur quod Christus, non in quantum Deus est vel Dei Filius, sed in quantum homo, dubitaverit affectu humano.
Ex quo sensu illud accipiendum sit*.
Quod ea ratione dictum accipi potest : non quia ipse dubitaverit, sed quia modum gessit dubitantis, et hominibus dubitare videbatur.
- Verba Hilarii longe diversam exprimentia sententiam a praemissa.
Illud etiam ignorandum non est, quod Hilarius asserere videtur Christum non sibi, sed suis orasse, cum dixit :
sicut nec sibi, sed suis timuit ; nec eum voluisse ut sibi non esset passio, sed ut a suis transiret calix passionis, ita inquiens :
Intende, lector, his verbis pia diligentia, ne sint tibi
