Distinctio VIII — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

Capitulum 1 (26)

 

  1. An divina natura debeat dici nata de Virgine.

Post praedicta inquiri debet utrum de natura divina concedendum sit quod de Virgine sit nata, sicut dicitur in Virgine incarnata.

Et videtur utique non debere dici nata de Virgine, cum non sit nata de Patre : quae enim res non est de Patre genita, non videtur de Matre nata, ne res aliqua filiationis nomen habeat in humanitate, quae illud non teneat in divinitate.

Videtur tamen posse probari quod sit nata de Virgine : quia si hoc est Deum nasci de Virgine, scilicet hominem assumere in utero Virginis, cum natura divina superius dicta sit hominem assumpsisse, videtur debere dici nata.

 

  1. De hoc autem Augustinus in libro De fide ad Petrum sic ait : 
    Natura aeterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci ex natura humana, nisi secundum susceptionem veritatis humanae veram temporaliter conceptionem et nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus aeternus veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex Virgine.

Ista auctoritate videtur insinuari quod natura divina sit nata et concepta de Virgine ; sed si diligenter notentur verba, potius de persona agi intelligitur : quae sine dubitatione et de Patre et de Matre nata esse dici debet.

 

 

Capitulum 2 (27)

 

De gemina Christi nativitate, qui bis natus est.

Quaeri etiam solet utrum debeat dici Christus bis genitus, ut dicitur Dei et hominis filius.

Ad quod dici potest Christum bis natum esse, duasque nativitates habuisse.

Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum

Pater Deus de sua natura genuit Filium Deum sibi aequalem et coaeternum. Idem quoque Unigenitus Deus secundo natus est : semel ex Patre, semel ex Matre. Natus est enim de Patre Deus Verbum, natus est de Matre Verbum caro factum. Unus igitur atque idem Dei Filius natus est ante saecula, et natus in saeculo ; et utraque nativitas unius est Filii Dei, divina scilicet et humana.

Ioannes Damascenus*.

De hoc etiam Ioannes ait : 

Duas Christi nativitates veneramur : unam ex Patre ante saecula,

quae est 

super causam et rationem et tempus et naturam ; et unam quae in ultimis, propter nos et secundum nos et super nos. Propter nos, quia propter nostram salutem ; secundum nos, quia natus est homo ex muliere et tempore conceptionis,

scilicet novem mensium ; 

super nos, quia non ex semine, sed ex Spiritu Sancto et sancta Virgine supra legem conceptionis.

 

Ex his manifeste apparet Christi duas esse nativitates, eundemque bis natum fore.