Distinctio XXXIX — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

 

Capitulum l (150)

 

De periurio.

Nunc de periurio videamus. Periurium est mendacium iuramento firmatum.

 

 

Capitulum 2 (151)

 

  1. An periurium sit quod non est mendacium*.

Hieronymus, super Ieremiam*.

Hic quaeritur utrum sit periurium, ubi non est mendacium. Quod quibusdam videtur, ex auctoritate Hieronymi dicentis :

Advertendum est quod iusiurandum tres habeat comites : veritatem, iudicium et iustitiam. Si ista defuerint, non erit iuramentum, sed periurium.

Ubi autem falsum iuratur, veritas deest ; si ergo falsum iuretur, etsi non sit ibi intentio fallendi, videtur esse periurium, quia deest veritas.

  1. Quorundam opinio de hac re*.

Quibusdam placet non esse periurium ubi non est mendacium ; et sicut dicitur aliquando falsum sine mendacio, ita iuratur falsum sine periurio. Falsum forte dixit Apostolus cum se venturum ad Corinthios promisit, nec tamen, sicut ei imponebatur, culpam mendacii contraxit, quia sic animo sentiebat. Et si iuramento illud confirmasset, non periurium incurrisset, quia quantum in ipso fuit, verum dixit ; et si iurationem addidisset, quantum in se foret, verum iurasset, etsi aliter evenerit quam dixit. Ideo, sicut quis non est mendax nisi aliter sentiat animo quam dicit, sive ita sit sive non, ita videtur quibusdam neminem periurum constitui nisi aliter sentiat animo quam loquitur, sive ita sit sive non.

 

 

Capitulum 3 (152)

 

  1. De triplici modo periurii.

Sententia verior*.

Sed melius creditur et ille peierare qui falsum voluntate fallendi iurat, et qui falsum putans quod verum est iurat, et qui verum putans quod falsum est iurat.

Unde Augustinus :

Homines falsum iurant vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut putat homo verum esse quod falsum est, et temere iurat ; aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero iurat, et nihilominus cum scelere iurat. Distant autem ista periuria duo quae commemoravi. Fac ilium iurare qui verum esse putat pro quo iurat : verum putat esse, et tamen falsum est ; non ex animo iste periurat, sed fallitur : hoc pro vero habet quod falsum est, non pro falsa re sciens iurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse et dicit verum esse, et iurat tamquam verum sit, quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit belua. Fac alium qui putat falsum esse, et iurat tamquam verum sit, et forte verum est. Verbi gratia, ut intelligatis : Pluit in illo loco ? interrogas hominem. Et dicit pluisse. Et tunc pluit ibi, sed putat non pluisse : periurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo : ream linguam non facit nisi rea mens.

His evidenter traditur quod tripliciter peierat homo, ut supra diximus : dum vel sciens falsum iurat, vel putans falsum quod verum est iurat, vel existimans verum quod falsum est iurat.

 

  1. Sed hoc extremum non videtur esse periurium ; vel si periurium nominetur eo quod falsum iuratur, non videtur esse reus periurii qui sic iurat, quia non est mens eius rea, et ideo nec lingua.

Immo eius mens rea est, dum iurare praesumit quod perspicue verum non deprehendit. Non igitur omne periurium mendacium est, nec omnis qui peierat mentitur ; sed omnis mentiendo iurans peierat, et omnis qui falsum iurat, sive mentiens sive non, peierat.

  

  1. Quaestio.

Cum vero quis iurat quod verum est, aestimans esse falsum, quaeritur quid sit ibi periurium. Ipsa enim significatio vocis vera est, quia verum nescienter loquitur. Non igitur ipsa significatio vel falsum vel mendacium est, quia vera est ; et quod verum est, periurium non videtur esse.

Solutio*.

Ad hoc dicimus loqui sic, scilicet contra mentem sub attestatione iuramenti, esse periurium. Mentiri ergo adhibita iuratione periurium est. Periurium ergo est vel iurando loqui falsum cum intentione fallendi, vel iurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel iurando loqui verum cum intentione fallendi.

 

  1. Oppositio.

Hic opponitur : Si omnis qui falsum iurat, peierat, tu nequi alicui promittit dare sub certo termina aliquid, quod tamen non faciet, ex quo iuravit, peieravit, quia falsum iuravit : non enim ita futurum erat ut iuravit.

Determinatio*.

Ad hoc dici potest quia non omnis qui iurat quod falsum est, ex quo iurat periurus est, sicut iste de quo agimus ; sed ex quo propositum mutat vel terminum transgreditur, iuratio talis fit periurium.

 

 

Capitulum 4 (153)

 

  1. An iuratio sit malum.

Si autem quaeritur utrum iurare sit malum : dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Sponte enim et sine necessitate iurare, vel falsum iurare, peccatum grande est. Ex necessitate autem iurare, scilicet vel ad asserendam innocentiam, vel ad foedera pacis, confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod est eis utile, malum non est, quia necessarium.

 

2. Augustinus, De sermone Domini in monte*.

Unde Augustinus :

Iuramentum faciendum est in necessariis, cum pigri sunt homines, credere quod est eis utile. Iuratio non est bona, non tamen mala cum est necessaria,

id est non est appetenda sicut bona, non tamen fugienda tamquam mala, cum est necessaria.

 

3. Augustinus, super Epistolam ad Galatas* :

Non est enim contra praeceptum Dei iuratio ; sed ita intelligitur Dominus prohibuisse a iuramento, ut quantum in ipso est, quisque non iuret : quod multi faciunt, in ore habentes iurationem tamquam magnum atque suave aliquid. Apostolus enim novit praeceptum Domini, et tamen iuravit. Prohibemur ergo iurare cupiditate vel delectatione iurandi.

 

4. Augustinus, De sermone Domini*.

Quod ergo Christus ait in Evangelio :

Ego dico vobis non iurare omnino,

 

ita intelligitur praecepisse, ne quisquam sicut bonum appetat iuramentum, et assiduitate iurandi labatur in periurium.

Quod vero addidit :

Sit sermo vester, Est , est, Non, non, bonum est et appetendum. Quod autem amplius est, a malo est, id est si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades. Quae infirmitas utique malum est, unde nos quotidie liberari precamur dicentes : Libera nos a malo. Ideoque non dixit : Quod amplius est, malum est : tu enim non facis malum, qui bene uteris iuratione ; sed a malo est : illius

 

qui aliter non credit,

id est ab infirmitate, quae aliquando poena est, aliquando poena et culpa.

Ibi ergo Dominus prohibuit malum, suasit bonum, induisit necessarium.

 

 

Capitulum 5 (154)

 

  1. De iuramento quod fit per creaturas.

Quaeritur etiam utrum liceat iurare per creaturam. Quod non videtur, cum in Lege scriptum sit :

Reddes autem Domino iuramenta tua,

 et Christus in Evangelio praecipiat

non iurare omnino, nec per cealum, nec per terram, nec per Ierosolymam, nec per caput tuum.

 

2. Hieronymus, super Matthaeum* : 

Iudaeis quasi parvulis concessum fuit iurare per Creatorem,

et (Augustinus* :)

praeceptum ut si iurare contingeret, nonnisi per Creatorem iurarent, non per creaturam ;

quia

iurantes per angelos et elementa, creaturas venerabantur honore, et melius erat hoc exhiberi Deo quam creaturis.

Infirmis ergo illud prohibuit ; sanctis vero, qui in creaturis Creatorem venerabantur tantum, non prohibuit. Unde Joseph

per salutem Pharaonis

iuravi, Dei iudicium in eo veneratus, quo positus erat in infimis. Christus vero ita per creaturas iurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis deberetur ; vel ne per ea iurantes falsum, homines se iuramento non teneri putarent.

 

 

Capitulum 6 (155)

 

Quae iuratio magis teneatur, an quae fit per Deum, an quae fit per Evangelia, vel per creaturas.

Si autem quaeritur quis magis teneatur, an qui per Deum, an qui per Evangelium vel per creaturas iurat, dicimus : qui per Deum, quia per eum haec facta sunt.

Ioannes Chrysostomus*.

Unde Chrysostomus : 

Si qua causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per Deum ; qui vero per Evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est : Stulti ! Scripturae propter Deum sanctae sunt, non Deus propter Scripturas.

Ita et creaturae factae sunt per Deum.

 

 

Capitulum 7 (156)

 

  1. Quid est dicere : Per Deum.

Hic quaeritur quid sit dicere : « Per Deum iuro ». Hoc est testem adhibere Deum. Iuravit enim Apostolus dicens :

Testis est mihi Deus ;

ac si dixisset : Per Deum, ita est.

Augustinus in sermone de periurio*.

Unde Augustinus :

Ridiculum est putare hoc.

 

Si dicas « per Deum », iuras ; si dicas « testis est Deus », non iuras ? Quid est enim « per Deum », nisi « testis est Deus » ? Aut quid est « testis est Deus », nisi « per Deum » ? Quid est autem iurare, nisi ius Deo reddere quando per Deum iuras ? ius scilicet veritatis, et non falsitatis.

 

  1. In sermone de periurio*.

Item : 

Ecce dico caritati vestrae : Et qui per lapidem iurat falsum periurus est,

quia non lapidem, qui

non audit,

sed eius Creatorem adhibet testem. Hoc est ergo iurare per quamlibet creaturam, scilicet Creatorem eius testem adhibere.

 

3. Augustinus, super Psalmum VII* :

Est etiam

quoddam genus iuramenti gravissimum, quod fit per exsecrationem, ut cum homo dicit : Si illud feci, illud patiar,

vel illud contingat filiis meis. Secundum quem modum accipitur etiam interdum, cum aliquis iurando dicit : « per salutem meam », vel « per filios meos » et huiusmodi. Obligat enim haec Deo.

 

4. In sermone de periurio.

Unde Augustinus : 

Cum quis ait « per salutem meam », salutem suam Deo obligat ; cum dicit « per filios meos »,oppignerat eos Deo, ut hoc eveniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius : si verum, verum ; si falsum, falsum.

Et sicut per haec iurans aliquando haec Deo obligat, ita per Deum iurans, ipsum adhibet testem. In omni ergo iuratione, aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obligatur et oppigneratur : ut hoc sit iurare, scilicet Deum testem adhibere, vel Deo aliquid oppignerare.

 

 

Capitulum 8 (157)

 

De illis qui iurant per falsos deos.

Post haec quaeritur utrum fide eius utendum sit, qui per daemonia vel idola iuraverit.

De hoc Augustinus cribens Ad Publicolam ait :

Te prius considerare volo utrum, si quispiam per deos falsos iuraverit et fidem non servaverit, non tibi videtur bis peccasse. Bis utique peccavit, quia et iuravit per quos non debuit, et contra pollicitam fecit fidem quod non debuit. Ideoque, qui utitur fide illius quem constat iurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad bonum, non peccato illius se sociat quo per daemonia iuravit, sed bono pacto eius quo fidem servavit. Et sine dubitatione minus malum est per deos falsos iurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanta enim per quod iuratur magis sanctum est, tanto magis est poenale periurium.

 

 

Capitulum 9 (158)

 

  1. Quod iuramentum quo incaute iuratur non est observandum, vel votum, vel promissio iniuste facta.

Nunc superest videre utrum omne iuramentum implendum sit. Si enim quis aliquid iuraverit contra fidem et caritatem,

quod observatum peiorem vergat in exitum ;

potius est mutandum quam adimplendum.

Ambrosius in libro I De officiis*.

Unde Ambrosius :

Est contra officium nonnunquam, promissum solvere sacramentum, ut Herodes fecit.

 

  1. Isidorus in Synonymis*.

Item Isidorus :

In malis promissis rescinde fidem ; in turpi voto muta decretum. Quod incaute vovisti, non facias ; impia est promissio, quae scelere adimpletur.

Isidorus in libro Sententiarum*.

Idem :

Non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur, ut si quis adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam permanere in stupro. 

 

  1. Beda in Homilia XLIII*.

Item Beda :

Si quid nos incautius iurare contigerit, quod observatum peiorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus, ac magis instante necessitate peierandum esse nobis, quam pro vitando periurio in aliud crimen gravius esse divertendum. Denique iuravit David per Deum occidere Nabal, virum stultum ; sed ad primam intercessionem Abigail, feminae prudentis, remisit minas, revocavit ensem in vaginam, nec aliquid culpae se tali periurio contraxisse doluit.

 

4. Augustinus in sermone quodam*.

Item Augustinus : 

Quod David iuramentum per sanguinis effusionem non implevit, maior pietas fuit. Iuravit David temere, sed non implevit iurationem maiori pietate.

 

Ex his aliisque pluribus ostenditur quaedam iuramenta non esse observanda. Et qui sic iurat, vehementer peccat ; cum autem mutat, bene facit. Qui autem non mutat, dupliciter peccat, et quia iniuste iuravit, et quia facit quod non debet.

 

 

Capitulum 10 (159)

 

  1. Si est periurus, qui non facit quod incaute iuravit.

Qui vero mutat, utrum periurus debeat dici, solet quaeri. Beda, supra, tale iuramentum vocavit periurium.

Ioannes etiam, apocrisarius orientalium sedium, dixit :

Sermo patris nostri Sophronii significat quod melius est iurantem peierare, quam servare sacramentum in fractione sanctarum imaginum.
  1. Sed « periurium » dicitur tale iuramentum non observatum, et « peierare » qui non implet quia falsum iuravit, non quia inde reus sit, quod non observat, sed quia iuravit iniustum : ex quo reus est sicut ille qui peierat.

 

 

Capitulum 11 (160)

 

De eo qui verborum calliditate iurat.

Isidorus in libro II Sententiarum*.

Hoc etiam sciendum est, quod 

quacumque arte verborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui iuratur intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et nomen Dei in vanum assumit, et proximum in dolo capit.

 

 

Capitulum 12 (161)

 

  1. De illo qui cogit aliquem iurare.

Quaeritur etiam si peccat, qui hominem iurare cogit.

Augustinus in sermone quodam*.

De hoc Augustinus ait : 

Qui exigit iurationem, multum interest si nescit illum iuraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit « iura mihi » ut fides ei sit, non est peccatum ; tamen humana tentatio est. Si vero scit eum fecisse, et cogit eum iurare, homicida est.

Idem : 

Qui provocat hominem ad iurationem et scit eum falsum iurare, vincit homicidam ; quia homicida corpus occisurus est, ille animam, immo duas animas : et eius quem iurare provocavit, et suam.
  1. Ex concilio Aurelianensi :
    Sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes. fideles ieiuni ad sacramenta accedant.