Distinctio XXXI — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

Capitulum 1 (112)

 

  1. Si caritas semel habita amittatur.

Illud quoque non est praetereundum, quod quidam asserunt caritatem semel habitam ab aliquo non posse excidere, nullumque damnandum hanc aliquando habere. Qui hanc traditionem subditis muniunt testimoniis :

2. Apostolus ait :

Caritas nunquam excidet.

 

Augustinus, ad Iulianum comitem*.

Augustinus etiam inquit :

Caritas quae deseri potest, nunquam vera fuit.

Super Psalmum CIII*.

Item : 

Caritas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni sunt omnes qui audituri sunt : Non novi vos.

De hoc fonte Scriptura ait :

Fons aquae vivae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi.

 Si autem alieni sunt qui audituri sunt illam vocem, non ergo huic fonti communicant damnandi.

  1. Augustinus*.

Item Augustinus, Super Epistolam Ioannis

Radicata est caritas ? securus esto : nihil mali procedere potest.

Gregorius*.

Item Gregorius in Moralibus

Valida est ut mors dilectio. Virtuti enim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit.

Augustinus*.

Item Augustinus, Super Epistolam Ioannis

Unctio invisibilis caritas est, quae in quocumque fuerit, radix illi erit ; quae ardente sole arescere non potest : nutritur calore solis, non arescit.
  1. Beda*.

Item Beda, Super Ioannem

Quaerendum est quomodo speciale Filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. Quid magni est Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur ? Notandumque quod semper in Domino manserit Spiritus ; in sanctis vero, quamdiu mortale corpus gestaverint, partim semper maneat, partim rediturus secedat. Manet enim apud eos, ut bonis insistant actibus ; recedit vero ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, daemones eiciendi vel etiam prophetandi habeant facultatem. Manet ergo semper ut possint habere virtutes, ut mirabiliter ipsi vivant ; venit ad tempus ut etiam aliis, per miraculorum signa, quales sint intus effulgeant.

5. Gregorius, super Ezechielem*.

Item Gregorius : 

In sanctorum cordibus secundum quasdam virtutes semper manet Spiritus, secundum quasdam recessurus venit et venturus recedit. In his virtutibus, sine quibus ad vitam non pervenitur, in electorum suorum cordibus permanet ; in his vero per quas sanctitatis virtus ostenditur, ut in exhibitione miraculorum, aliquando adest, aliquando se subtrahit.

Ambrosius*.

Item Ambrosius : 

Ficta caritas est, quae in adversitate deserit.

 

  1. Haec innuere videntur quod caritas, semel habita, non amittatur. Ideo quidam in praetaxatam prosiluerunt audaciam, dicentes caritatem a damnandis non haberi, nec a quoquam habitam posse amitti.

 

7. Quos ratio vincit et auctoritas. Quidam enim ad tempus sunt boni, qui postea fiunt mali, et e converso. Unde quorundam nomina Christus ; dicit

scripta

in libro vitae, qui tamen postea

abierunt retro ;

 sed

scripta

dicit non secundum praescientiam, sed secundum praesentem iustitiam cui deserviebant, quia digni erant tunc illo bono quod habituri sunt scripti secundum praescientiam.

Ambrosius in epistolam ad Romanos*.

Unde Ambrosius : 

Quibusdam gratia data est in usum, ut Sauli, Iudae et illis discipulis quibus Dominus dixit : Ecce nomina vestra scripta sunt in caelis, et post abierunt retro. Sed hoc dixit propter iustitiam cui deserviebant, quia boni erant. Frequenter enim ante sunt mali, qui futuri sunt boni ; et aliquotiens prius sunt boni, qui futuri sunt et permansuri mali ;

 secundum quod dicuntur scribi in libro vitae et deleri.

 

  1. Determinatio auctoritatum praedictarum.

Quod vero Apostolus ait :

Caritas nunquam excidit,

 nullatenus pro illis facit. Dignitatem enim caritatis ostendens, dicit eam non excidere, quia hic et in futuro erit ; sed fides et spes evacuabuntur, et scientia.

Item quod dicitur, « caritas nunquam fuisse vera, quae deseri potest », non ad essentiam caritatis refertur, sed ad efficientiam : quia non efficit caritas quae deseritur hominem vere beatum, non perducit ad verum bonum.

« Huic etiam fonti alieni, id est damnandi, non communicant » : scilicet in fine, quia non perseverant.

 

  1. Potest tamen hoc, et cetera quae de caritate dicta sunt, de perfecta intelligi, quam soli perfecti habent. Quae semel habita, non amittitur ; exordia vero caritatis aliquando crescunt, aliquando deficiunt. Sunt enim virtutis exordia et profectus et perfectio. Quos gradus ille discernit, qui parabolam illam intelligit :
    Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo semen in terra et dormiat, et exsurgat semen et germinet et crescat etc.
    Etsi ergo perfecta caritas sic radicata est ut amitti nequeat, incipiens tamen et provecta amitti potest et saepe amittitur.

 

10. Sed dum habetur, non sinit habentem criminaliter peccare.

Quod Augustinus ostendit inquiens : 

Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum caritas, simul ambae esse non possunt : nisi una radicitus evulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa conatur aliquis ramos incidere, si radicem non contendit evellere.

 

 

Capitulum 2 ( 113)

 

  1. Quare fides et spes et scientia dicuntur evacuari, et non caritas, cum et ea ex parte sit.

Advertendum etiam est quomodo fides, spes et scientia dicantur evacuari, quia

ex parte

 sunt, et non caritas, cum et ipsa ex parte sit. Ex parte enim, id est imperfecte, diligimus, sicut ex parte scimus, ut ait Heysychius Super Leviticum. Cum igitur omne quod

ex parte est

evacuetur, cur caritas excipitur, quae dicitur

nunquam

 excidere ?

 

2. Caritas quidem etiam ex parte est, ut saepe Sancti docent, quia ex parte diligimus nunc ; et ideo ipsa evacuabitur in quantum ex parte est, quia tolletur imperfectio et addetur perfectio ; remanebitque ipsa aucta, et actus eius, et modus diligendi : ut diligas Deum propter se et toto corde et proximum sicut te, sed imperfectionis modus eliminabitur. Fides vero et spes penitus evacuabuntur. Scientia vero secundum actum et modum suum qui nunc est, non secundum sui essentiam tolletur : ipsa enim virtus scientiae remanebit, sed alium tenebit usum et modum.

 

 

Capitulum 3 (114)

 

  1. Si Christus ordinem caritatis praescriptum habuerit.

Nunc iam superest investigare si Christus secundum quod homo ordinem diligendi praescriptum servaverit. Quod si est, omnem hominem sicut se ipsum dilexit ; omnibus ergo vitam optavit, omnesque salvos fieri voluit. Sed non omnes salvi sunt, et ita non est factum quod optavit.

 

2. Sed non est ignorandum in eo fuisse caritatem iuxta modum patriae, non viae ; eumque ordinem diligendi implesse qui servatur in patria, non in via. Qui enim in patria sunt, id est iam beatificati sunt, adeo iustitiae Dei addicti sunt, ut nihil eis placeat nisi quod Deo placet ; ac per hoc illorum tantum salutem volunt, quos Deus salvari vult, eosque solos sicut se diligunt. Ita et Christus electos tantum sicut se dilexit eorumque salutem optavit.