Distinctio XXX — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

Capitulum unicum (111)

 

  1. Si melius est diligere amicos quam inimicos, et e converso.

Hic solet quaeri quid potius sit plurisque meriti, diligere amicos, an diligere inimicos.

Sed haec comparatio implicita est. Si enim conferatur dilectio « amicorum tantum » dilectioni « amicorum et etiam inimicorum », perspicua est absolutio. Sed si in aliquo uno homine, qui diligit simul amicum et inimicum, quid horum potius sit quaeratur, obscura est responsio : quia de motu mentis agitur de quo non est nobis facile udicium, an unus et idem motus sit erga amicum et inimicum, sed erga amicum intensior ; an duo : unus erga inimicum, qui dicitur difficilior ; alter erga amicum, qui videtur ferventior. Nec incongrue putatur melior qui est ferventior. Vel si unus idemque est, inde potior ubi est ardentior, non improbe aestimatur.

 

  1. Augustinus in Enchiridion*.

Augustinus tamen sentire videtur maius esse diligere inimicum quam amicum. Qui perfectorum esse dicit diligere inimicos et benefacere eis, neque hoc a tanta multitudine impleri, quanta exauditur in oratione dominica cum dicitur :

Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittibus debitoris nostris.

 Illam enim sponsionem dicit a multis impleri, qui nondum diligunt inimicos.

Ait enim sic : 

Magnum est erga eum qui tibi nihil mali fecerit esse benevolum et beneficum ; illud multo grandius, et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest facit, tu semper bonum velis faciasque quod possis, audiens dicentem Iesum : Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Sed quoniam perfectoru m filiorum Dei est istud, quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum orando Dominum secumque agenda luctandoque perducere, tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri cum dicitur in oratione : Dimitte nobis ebita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, procul dubio verba sponsionis huius implentur, si homo qui nondum ita profecit ut etiam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde : qui etiam sibi roganti vult dimitti cum orat et dicit : sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

 

Quicumque vero rogat hominem in quem peccavit, si peccato suo movetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut erat quando inimicitias exercebat. Quisquis vero roganti et poenitenti non dimittit, non aestimet a Domino sua peccata dimitti ; quia mentiri Veritas non potest, quae cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam commendavit dicens : Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester ; si vero non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

 

  1. Ecce hinc haberi videtur quod et praetaxavimus, scilicet maioris virtutis esse diligere inimicum et benefacere ei, quam illum qui nihil mali nobis fecit vel amicum.

Quod si quis concedere simpliciter noluerit, dicens : intensius diligitur amicus quam inimicus, et ideo illud potius isto, determinet ista secundum praemissam intelligentiam, dicens ibi comparationem factam inter dilectionem qua tantum diligitur amicus, et illam qua amicus et inimicus diligitur.

 

  1. Illud vero quod sequitur magis nos movet, quod scilicet dicit « non esse tantae multitudinis diligere inimicos, quanta exauditur cum dititur : Dimitte nobis » etc., ubi dat intelligi quod alicui a Deo dimittuntur peccata non diligenti inimicum, si tamen fratri roganti, qui in se peccavit, dimittit.

Sed cum peccata non dimittantur alicui adulto nisi caritatem habeat, sequitur ut caritatem habeat qui non diligit inimicum. Quomodo ergo nomine « proximi » omnis homo intelligitur in illo mandato :

Diliges proximum tuum sicut te ipsum ?

 Si enim omnis homo « proximus » est, tunc inimicus ; praecipimur ergo inimicos diligere. Et quia illud praeceptum generale est, omnibus praecipitur omnes homines diligere, etiam inimicos.

 

  1. Quidam, quod hic dicitur simpliciter tenere volentes, illud praeceptum determinant dicentes illic perfectis dari in praeceptum diligere omnem hominem, etiam inimicum, minoribus vero in consilium ; in praeceptum vero eos diligere qui nihil mali fecerunt eis, et inimicos non odire.

Sed melius est ut intelligatur omnibus illo mandato praecipi cunctos diligere, etiam inimicos ; cui sensui attestantur superius positae auctoritates et aliae multae.

 

  1. Illud vero Augustini novissime positum de perfecta caritate dictum intelligitur, quae tantum perfectorum est, qui non solum amicos, sed etiam inimicos perfecte diligunt eisque benefaciunt. Quae perfectio dilectionis « non est tantae multitudinis, quanta exauditur in oratione dominica ». Et hoc revera grande est et eximiae bonitatis, scilicet perfecte diligere inimicum. Ita et cum dicit « impleri verba illius sponsionis ab homine qui non ita profecit ut diligat inimicum », de dilectioe perfecta accipiendum est.