Distinctio III — Livre III — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre III

Distinctio III

DISTINCTIO III

 

 

Capitulum 1 (7)

 

  1. De carne quam Verbum assumpsit, qualis ante fuerit et qualis assumpta sit.

Quaeritur etiam de carne Verbi, an priusquam conciperetur obligata fuerit peccato, et an talis assumpta fuerit a Verbo.

Sane dici potest, et credi oportet, iuxta Sanctorum attestationis convenientiam, 

 ipsam prius peccato fuisse obnoxiam,

sicut reliqua Virginis caro, sed Spiritus Sancti operatione ita mundatam, ut ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo, poena tantum, non necessitate, sed voluntate assumentis remanente.

 

  1. Quod non tantum illa caro, sed etiam sacra Virgo ab omni peccati contagio a Spiritu Sancto mundata fuit*.

Mariam quoque totam Spiritus sanctus in eam praeveniens a peccato prorsus purgavit, et a fomite peccati etiam liberavit : vel fomitem ipsum penitus evacuando, ut quibusdam placet ; vel sic debilitando et extenuando ut ei postmodum peccandi occasio nullatenus exstiterit.

 

3. Potentiam quoque generandi absque viri semine Virgini praeparavit. Ita enim verba Evangelii docent, ubi angelus Virginem alloquens ait :

Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi ; et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei.

Cui sacra Virgo respondit :

Ecce ancilla Domini , fiat mihi secundum verbum tuum.

Ioannes Damascenus*.

Quod exponens Ioannes ait : 

Post concessum autem sanctae Virginis, Spiritus Sanctus praevenit in ipsam, secundum verbum Domini quod dixit angelus, purgans ipsam, et potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans, simul autem et generativam. Et tunc obumbravit ipsam Dei altissimi per se Sapientia et Virtus exsistens, id est Filius Dei, Patri homousios, id est consubstantialis, sicut divinum semen ; et copulavit sibi ipsi ex sanctissimis et purissimis ipsius Virginis sanguinibus carnem animatam anima rationali et intellectiva nostrae antiquae conspersionis, non seminans, sed per Spiritum Sanctum creans. Quare simul caro, simul Dei caro ; simul caro animata rationalique et intellectu, simul Dei Verbi caro animata rationali et intellectivo.

 

  1. Ex his perspicuum fit quod ante diximus, carnem scilicet Verbi simul conceptam et assumptam ; eandemque, immo totam Virginem, Spiritu Sancto praeveniente ab omni labe peccati castificatam.

Augustinus, De fide ad Petrum* :

Cui collata est potentia

nova more generandi, ut sine coitu viri, sine libidine concipientis

in utero Virginis celebraretur conceptus Dei et hominis.

Illa enim caro quam Deus ex Virgine sibi unire dignatus est, sine vitio concepta, sine peccato nata est. Hanc tamen carnem non caelestis, non aëriae, non alterius cuiusquam putes esse naturae, sed eius cuius est omnium hominum caro.

 

 

Capitulum 2 (8)

 

Auctoritate firmat ex tunc Virginem a peccato fuisse immunem*.

Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato immunis exstiterit, Augustinus evidenter ostendit in libro De natura et gratia inquiens :

Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem (inde enim scimus quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum) : hac ergo Virgine excepta, si omnes sancti et sanctae congregari passent, et quaereretur ab eis an peccatum haberent, quid responderetur, nisi quod Ioannes ait : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus ?

Augustinus, De fide ad Petrum* :

Illa autem Virgo singulari gratia praeventa est atque repleta, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habet universitas Dominum ;

 

ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis, et non criminis originem duceret.

 

 

Capitulum 3 (9)

 

  1. Quare Christus non f uit decimatus in Abraham sicut Levi, cum caro quam accepit in eo fuerit peccato obnoxia.

Cum autem illa caro, cuius excellentia singularis verbis explicari non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria et in aliis a quibus propagatione traducta est, non immerito videri potest in Abraham peccato subiacuisse, cuius universa caro peccato subiacebat. Unde quaeri solet quare Levi dicatur decimatus in Abraham, et non Christus, cum in lumbis Abrahae uterque fuerit secundum materialem rationem, quando Abraham decimatus est, id est decimas dedit Melchisedech.

 

2. Qua intelligentia Levi decimatus dicatur in Abraham*.

Tunc enim Apostolus Levi decimatum dicit in Abraham tamquam in materiali causa, quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, cui personaliter decimas solvit, ita et Leviticus ordo, qui in Abraham secundum rationem seminalem erat et ex eo per concupiscentiam carnis descendit. Christus autem non est decimatus, quia licet ibi fuerit secundum carnem, non tamen inde descendit secundum legem communem, scilicet per carnis Iibidinem ; sicut etiam in Adam

omnes peccaverunt,

 sed non Christus.

Augustinus : secundum aliquem modum ibi fuit Levi quo non Christus*.

Unde Augustinus, Super Genesim :

Sicut Adam peccante, qui in lumbis eius erant peccaveront ; sic Abraham dante decimas, qui in lumbis eius erant decimati sunt. Sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Adae et Abrahae fuerit, quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit.

 

Cum ergo Levi et Christus secundum carnem essent in lumbis Abrahae quando decimatus est, ideo pariter decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus, quo erat ibi Levi.

 

Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem ; secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerat Mariae caro.

 

Ille ergo deimatus est in Abraham, qui sic fuit in lumbis Abrahae sicut ille fuit in lumbis patris suis, id est qui sic est natus de patre Abraham sicut ille de suo patre natus est, scilicet per legem carnis et invisibilem concupiscentiam.

 

 

Capitulum 4 (10)

 

  1. Qua ratione caro Christi dicta est in Scriptura non fuisse peccatrix, sed similis : quo aperitur quare obligata peccato non fuerit in Christo.

Quocirca « primitiam nostrae massae » recte assumpsisse dicitur Christus, quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati accepit.

Misit enim Deus Filium suum, ut ait Apostolus, in similitudinem carnis peccati.

Assumpsit enim Verbum carnem peccatrici similem in poena et non in culpa, et ideo non peccatricem.

Augustinus, De verbis Apostoli* :

Cetera vero hominum omnis caro peccati est : sola illius non est caro peccati, quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Habet tamen similitudinem carnis peccati per passibilitatem et mortalitatem, quia esuriit, sitiit et huiusmodi.

 

Licet ergo eadem caro sit quae et nostra, non tamen ita facta est in utero sicut nostra. Est enim sanctificata in utero et nata sine peccato, et nec ipse in illa unquam peccavit. In poena ergo similis est nostrae, non in qualitate peccati,

quia (Origenes* :)

pollutionem quae ex concupiscentiae motu concepta est omnino non habuit,

 

nec ex carnali delectatione nata est.

Tres causas ponit*.

Venit ergo ad corpus immaculatum,

 quod praeter libidinis concupiscentiam fuit conceptum ; nec illud in se habuit vitium, quod in aliis est causa peccati ; nec in eo peccavit. Ideoque vere dicitur Verbi caro non fuisse in Christo obligata peccato. 

 

Quiddam videtur adversari illi sententiae qua dictum est carnem Christi non prius conceptam quam assumptam.

Illi autem sententiae, qua supra diximus carnem Verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare quod Augustinus ait, Super Ioannem, ubi legitur :

Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Iudaei : Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud ?

 

Hic, inquit, numerus perfectioni dominici corporis convenit, quia ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur.

 

3. Horum occasione verborum quidam dicere praesumpserunt dominici corporis formam tot diebus, ad modum aliorum corporum, perfectam et membrorum lineamentis distinctam, et mox Verbum Dei sibi unisse carnem et animam. Et hoc modo dicunt illum numerum perfectioni dominici corporis convenire.

 

4. Sed alia ratio illius dicti exstitit, ex qua sana oritur intelligentia verbi. Non enim ideo illud dixit Augustinus, quin mox ut caro illa opere Spiritus Sancti sanctificata et a reliqua separata fuit, Verbo Dei cum anima uniretur, ut perfectus et verus Deus esset perfectus et verus homo ; sed quia membrorum illius dominici corporis distinctio in ipso momento conceptionis et unionis Dei et hominis adeo tenuis erat et parva, ut humano visui vix posset subici ; diebus autem illis, quos memorat Augustinus, perfecta est et notabilis facta.

 

5. Quomodo erat in Virgine, qui erat ubique*.

Ioannes Damascenus* : 

Incarnatum est igitur Verbum, ut ait Ioannes, et a propria incorporalitate non excessit ; et totum incarnatum est, et totum est incircumscriptum. Minoratur corporaliter et contrahitur, et divine est incircumscriptum, non coextensa carne eius cum incircumscripta divinitate.

 

In omnibus igitur et super omnia erat, et in utero sanctae Genitricis exsistebat ; sed in ipsa actu incarnationis.