Distinctio XI — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO XI
Capitulum 1 (32)
- Utrum Christus sit creatura sive creatus vel factus.
Solet etiam quaeri utrum debeat simpliciter dici atque concedi Christum esse factum vel creatum vel creaturam.
Ad quod dici potest hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici ; et si quandoque, brevitatis causa, simpliciter denuntietur, nunquam tamen simpliciter debet intelligi ; quia ut Augustinus in I libro De Trinitate ait,
cum de Christo loquimur, quid, secundum quid et propter quid dicatur, prudens et diligens ac pius lector intelligere debet.
2. Qui Christum vel Dei Filium non esse factum vel creaturam, in I libro De Trinitate ostendit, ita inquiens :
Facta igitur substantia non est, sed una cum Patre infecta substantia est.
Item in eodem :
- Idem in libro 84 Quaestionum :
Dicitur creatura quidquid fecit Deus Pater per Filium ; qui non potest appellari creatura, quoniam per ipsum facta sunt omnia.
Ambrosius in I libro De Trinitate :
et subiectus esset vanitati, quia testante Apostolo, omnis creatura vanitati subiecta est.
Capitulum 2 (33)
- De perfidia et poena Arii.
Ambrosius in libro De Trinitate*.
Arii haec fuisse perfidia legitur, ut Christum creaturam fateretur. Ideo
- Quo sensu Christus dicitur factus*.
His aliisque pluribus testimoniis instruimur non debere fateri simpliciter « Christum esse factum vel creaturam » ; sed addita determinatione recte dici potest, ut si dicatur factus secundum carnem vel secundum hominem, ut factura humanitati, non Deo attribuatur.
Ut enim ait Ambrosius in I libro De Trinitate,
Qui factus est
Quem
Ex his evidenter traditur qua intelligentia accipiendum sit cum dicitur Christus factus vel simpliciter, vel cum additamento, ut factura scilicet vel creatura non ad assumentem Deum, sed ad assumptum hominem referatur.
- In Deo enim creatura esse non potest, ut Ambrosius ait in I libro De Trinitate :
Numquid dicto factus est Christus ? Numquid mandato creatus est Christus ? Quomodo autem creatura in Deo esse potest ? Etenim Deus naturae simplicis est, non coniunctae atque compositae, cui nihil accidat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua.
4. Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura, non tamen Christus simpliciter praedicandus est creatura. Nec ex eo quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, potest quis progredi sic argumentando : Si secundum quod homo Christus est creatura, vel rationalis vel non, vel quae est Deus vel non, nitens per hoc probare Christum esse aliquid non divinum : quia quod ipse est secundum hominem, ipse est ; et ideo si secundum hominem est aliqua substantia non divina, est utique aliquid non divinum.
Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio ; illa autem locutio tropica est, qua Christus dicitur creatura, vel simpliciter, vel cum adiunctione.
