Distinctio V — Livre III — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre III
DISTINCTIO V
Capitulum 1 (14)
1. Si persona vel natura personam vel naturam assumpsit, et si natura Dei incarnata sit.
Praeterea inquiri oportet, cum ex praemissis constet Verbum Dei carnem et animam simul assumpsisse in unitatem personae, quid horum potius concedendum sit, scilicet quod persona personam, vel natura naturam, vel persona naturam, vel natura personam assumpserit ; et an ita conveniat dici divinam naturam esse incarnatam, sicut Deus incarnatus et Verbum incarnatum sane dicitur.
Haec inquisitio sive quaerendi ratio, iuxta sacrarum auctoritatum testimonia, partim implicita atque perplexa, partim vero explicita est et aperta.
- De illa parte quaestionis quae aperta est*.
Certum enim, et sine ambiguitate verum, quod non natura personam, nec persona personam, sed persona naturam assumpsit.
Quod Sanctorum subditis comprobatur testimoniis et adstruitur docmentis.
Ait enim Augustinus in libro De fide ad Petrum :
Et paulo post :
Item :
Item :
His aliisque pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur non naturam personam, nec personam personam, sed personam naturam accepisse.
- De parte quaestionis perplexa*.
De quarto vero quaestionis articulo, utrum scilicet natura naturam assumpserit, scrupulosa etiam inter doctos quaestio est, quia et in hoc plurimum dissentire videntur qui auctoritate praeclari aliis doctiores in sacra Pagina exstiterunt ; nec tantum alii ab aliis, verum etiam iidem a se ipsis dissonare videntur, sicut subiecta capitula docent.
4. Hic ponit ea quibus innui videtur naturam non accepisse naturam*.
De concilio Toletano VIII*.
Legitur enim in concilio Toletano VIII traditum sic :
Item in concilio XI Toletano :
His insinuari videtur quod persona tantum naturam, non natura naturam assumpserit. Si enim quod commune est Trinitati non accepit hominem, ergo non natura divina, quae communis est tribus personis.
- Hic ponit ea quibus probatur naturam accepisse naturam*.
Cui videtur obviare quod Augustinus ait in libro De fide ad Petrum :
Hac auctoritate videtur tradi quod divina natura humanam suscepit. Ubi vehementer moveri possumus quod eam « genitam » aeternaliter ex Patre dicit ; nisi forte naturam pro persona hic accipiat. Alioquin, si dixerimus naturam tribus personis communem « genitam » esse, occurrunt nobis ex adverso quae in tractatu de Trinitate disseruimus : ubi diximus non naturam naturam, sed personam personam genuisse, quia si natura genuisset naturam, cum una eademque sit natura Trinitatis, eadem res se ipsam genuisset ; quod Augustinus posse fieri negat.
- Sed alibi certum reperimus documentum, quo natura naturam assumpsisse monstratur.
Ait enim Augustinus in primo libro De Trinitate :
Si autem forma Dei formam servi accepit, sine dubio natura naturam accepit.
Quid formae nomine intelligatur*.
Formae enim nomine natura significatur, ut Augustinus evidenter docet in libro De fide ad Petrum : « Cum, inquit, de Christo audis quia in forma Dei erat, oportet te agnoscere firmissimeque tenere in illo « formae » nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma igitur Dei erat, quia in natura Dei Patris semper erat, de quo natus erat ».
7. Hilarius*.
Hilarius quoque in XII libro De Trinitate ait :
Didicisti nomine « formae » intelligentiam fieri naturae, et audisti quod forma Dei formam servi suscepit : unde consequens est quod natura divina naturam humanam susceperit.
Hieronymus*.
Quod etiam Hieronymus in Explanatione fidei evidenter insinuat, inquiens :
Ex quo apparet divinam substantiam assumpsisse humanam.
- Augustinus, De fide ad Petrum*.
Ex verbis autem Augustini superius positis, adhibita diligentia, innui videtur solum Verbum carnem factum et naturam solum suscepisse humanam, et divinam naturam eandem accepisse. Ait enim :
Ecce et solum Verbum dixit carnem factum, et humanitatem divinitati unitam.
Augustinus in libro De Trinitate*.
Idem quoque superius dixit
9. Iam facile est agnoscere quam diversa et multiplicia super quaestione proposita auctores tradiderunt ; ideoque posteriores, ea legentes, varias atque contrarias, ex praedictis occasionem sumentes, promunt sententias.
10. Quid de hoc tenendum sit.
Nos autem, omnis mendacii et contradictionis notam a sacris Paginis secludere cupientes, orthodoxis Patribus atque catholicis doctoribus nulla pravae intelligentiae suspicione notatis consentimus, dicentes et personam Filii assumpsisse naturam humanam, et naturam divinam humanae naturae in Filio unitam, eamque sibi unisse vel assumpsisse ; unde et vere incarnata dicitur.
11. Determinatio auctoritatum*.
Quod vero dicitur solus Filius formam servi accepisse, per hoc non excluditur divina natura ab acceptione servilis formae, sed aliae duae personae, Pater scilicet et Spiritus
Item et illud aliud, scilicet « id quod est proprium Filii, non quod commune est Trinitati, hominem accepit », sic oportet intelligi : id est proprie in hypostasi Filii, non in tribus communiter personis, divina natura humanam sibi univit.
- Ioannes Damascenus*.
Qui sensus ex verbis Ioannis Damasceni confirmatur, qui totam divinam naturam in una hypostasium incarnatam esse evidenter asserit, dicens :
Item :
Ex his manifeste ostenditur quod natura divina incarnata est ; unde et eadem vere dicitur suscepisse humanam naturam.
Capitulum 2 (15)
- An divina natura debeat dici caro facta.
Sed quaeritur utrum eadem divina natura debeat dici « caro facta », sicut Verbum dicitur factum caro. Si enim idem est incarnari quod est carnem fieri, videri potest ita debere dici quod sit caro facta, sicut dicitur incarnata.
Responsio*.
Ad quod dicimus quia si illud dictum in sacra Scriptura reperiretur, ex eadem intelligentia acciperetur qua cum dicitur incarnata. Sed quia illud auctoritas subticuit, atque locutionis modus nimiam videretur facere expressionem si natura divina diceretur caro facta, melius hoc silere puto vel negare, quam temere asserere, ne si illud dicatur, convertibilitas naturae in naturam significari putetur.
Ex praemissis indubitabiliter constat quod persona Verbi, sive natura, hominis naturam, scilicet carnem et animam, assumpsit, sed non personam hominis.
- Si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non dicitur facta homo vel esse homo, sicut Verbum Dei ?
Ad quod dici potest quod Dei Filius dicitur factus homo vel esse homo non solum quod hominem assumpsit, sed quia ipsum in unitatem et singularitatem sui, id est personae, accepit. Natura autem divina hominem quidem accepit, id est hominis formam sibi univit, sed non in singularitatem et unitatem sui. Servata enim proprietate ac diversitate duarum naturarum, personae, singularitas exstitit. ldeoque non sic dicitur divina natura esse homo vel facta homo, sicut Dei Filius. Quidam tamen indifferenter utrumque concedunt.
Capitulum 3 (16)
1. Quare non accepit personam hominis, cum hominem acceperit.
Ideo vero non personam hominis assumpsit, quia caro illa et anima illa non erant unita in unam personam quam assumpserit. Quia non ex illis constabat persona quando illis unitum Verbum est ; nam sibi invicem sunt unita simul cum Verbo unita sunt. Altera tamen unione invicem unita sunt illa duo, scilicet anima et caro ; alia unione Verbo unita sunt ; quia alia est unio animae illius ad carnem, alia est unio Verbi ad animam illam et carnem. Non ergo accepit Verbum Dei personam hominis, sed naturam, quia non erat ex carne illa et anima illa una composita persona quam Verbum acceperit, sed accipiendo univit, et uniendo accepit.
2. Contra hoc oppositio, qua probare quidam volunt personam accepisse personam.
Hic a quibusdam opponitur quod persona assumpserit personam :
Hoc autem est anima ; igitur si animam assumpsit, et personam.
Quod ideo non sequitur, quia anima non est persona quando alii rei est unita personaliter, sed quando per se est. Absoluta enim a corpore, persona est, sicuti angelus. Illa autem anima nunquam f uit quin esset alii rei coniuncta ; ideoque non, ea assumpta, persona est assumpta.
3. Alia probatio ad idem*.
Aliter quoque nituntur probare Verbum Dei assumpsisse personam : quia assumpsit aliquem hominem. Assumpsit enim hominem Iesum Christum ; ergo aliquem hominem.
Augustinus*.
Quod autem hominem Iesum Christum assumpserit, Augustinus in Expositione symboli sub anathemate tradit dicens :
Qui etiam in pluribus Scripturae locis huiusmodi utitur locutionibus : « Ille homo a Verbo est assumptus », « Ille homo factus est Christus ».
Et Propheta, de homine Christo loquens Deo, ait :
Ex quibus consequi videtur quod aliquis homo assumptus sit a Verbo, et ita persona a persona sit assumpta.
- Responsio determinans praemissas locutiones*.
Sed quia hoc nefas est dicere aut sentire, praemissae locutiones, eisque similes, secundum hanc intelligentiam sane accipi debent : ut homo Christus, sive homo ille, sive quidam homo, dicatur assumptus a Verbo sive unitus Verbo, non quia hominis persona sit assumpta vel unita Verbo, sed quia anima illa et caro illa assumpta sunt et unita Verbo, in quibus subsistit persona Dei et hominis : ut ad hominis naturam, non ad personam respicias, cum assumptum vel unitum, vel quendam vel aliquem in huiusmodi locutionibus Scriptura memorat.
Quocirca cum quaeritur sine proposita auctoritate, an aliquis vel quidam homo sit assumptus a Verbo vel unitus. Verbo, sine distinctione intelligentiae non est hic reddenda responsio, quoniam multiplex praemissa est quaestio ; sed instantiae quaerentis ita determinato : Si de hominis persona quaeris, respondeo : non ; si de hominis natura, dico : est.
